Obrazy na stronie
PDF
ePub

et longitudines syllabarum prope æquali multitudine. sparsas in oratione attendere facile fuit, tentavit pedes illos in ordines certos disponere atque conjungere; et in eo primo sensum ipsum secuta, moderatos impressit articulos, quæ et cæsa et membra nominavit. Et ne longius pedum cursus provolveretur, quam ejus judicium posset sustinere, modum statuit unde reverteretur, et ab eo ipso versum vocavit. Quod autem non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notavit qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. Sic ab ea poetæ geniti sunt: in quibus cum videret non solum sonorum, sed etiam verborum rerumque magna momenta, plurimum eos honoravit, eisque tribuit quorum vellent rationabilium mendaciorum potestatem. Et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, judices in eos grammaticos esse permisit.

accusantur inscitiæ; cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, vanos et ineptos, nec curiosos audeant appellare? CAPUT. XIII Dialectices et rhetorices inventio. 38. Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica, admonita est quærere atque attendere hanc ipsam vim, qua peperit artem : nam eas definiendo, distribuendo, colligendo, non solum digesserat atque ordinaverat, verum ab omni etiam falsitatis irreptione defenderat. Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quædam machinamenta etinstrumenta distingueret,notaret,digereret, proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam vocant? Hæc docet docere, hæc docet discere; in hac se ipsa ratio demonstrat, atque aperit quæ sit, quid velit, quid valeat. Scit scire; sola scientes facere non solum vult, sed etiam potest. Verum, quoniam plerumque stulti homines ad ea quæ suadentur recte, utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus videt veritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum quantum queunt, sed sæpe et maxime commoveri. Hanc suam partem quæ id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis, refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem suam dignetur adduci, vocavit rhetoricam. Hactenus pars illa quæ in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est.

CAPUT XIV.

Musica et poetica. Triplex sonus. Versus unde. Rhythmus.

39. Hinc se illa ratio ad ipsarum rerum divinarum beatissimam contemplationem rapere 2 voluit. Sed ne de alto caderet, quæsivit gradus, atque ipsa sibi viam per suas possessiones ordinemque molita est. Desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; impediebatur a sensibus. Itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui veritatem sese habere clamantes, festinantem ad alia pergere, importuno strepitu revocabant. Et primo ab auribus cœpit, quia dicebant ipsa verba sua esse, quibus jam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. At ista potentissima secernendi cito vidit quid inter sonum et id cujus signum esset, distaret. Intellexit nihil aliud ad aurium judicium pertinere, quam sonum, eumque esse triplicem; aut in voce animantis, aut in eo quod flatus in organis faceret, aut in eo quod pulsu ederetur. Ad primum pertinere tragœdos vel comodos, vel choros cujuscemodi, atque omnes omnino qui voce propria canerent

secundum tibiis et similibus instrumentis deputari tertio dari citharas, lyras, cymbala, atque omne quod percutiendo canorum esset.

40. Videbat autem hanc materiam esse vilissimam, nisi certa dimensione temporum, et acuminis gravitatisque moderata varietate soni figurarentur. Recognovit hinc esse illa semina quæ in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione versaret, pedes et accentus vocaverat. Et quia in ipsis verbis brevitates

1 Er. Lov., ratione.

2 Sic Bad. Am. Er. et præstantiores e nostris Mss. At Lov. et quatuor Mss. substituerunt, reparare.

41. In hoc igitur quarto gradu, sive in rhythmis, sive in ipsa modulatione intelligebat regnare numeros, totumque perficere: inspexit diligentissime cujusmodi essent; reperiebat divinos et sempiternos, præsertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. Et jam tolerabat ægerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea vocum materia decolorari. Et quoniam illud quod mens videt, semper est præsens, et immortale approbatur, cujus generis numeri apparebant; sonus autem quia sensibilis res est, præterfluit in præteritum tempus, imprimiturque memoriæ; rationabili mendacio jam poetis favente ratione (quærendumne quid propagini similiter inesset?), Jovis et Memoriæ filias Musas esse confictum est. Unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicæ nomen invenit.

CAPUT XV. Geometria et Astronomia. 42. Hinc est profecta in oculorum opes, et terram cœlumque collustrans, sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere, et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros ; quæsivitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque rotunditas, vel quælibet alia forma et figura esset, qualem'intelligentia contineret. Longe deteriorem invenit, et nulla ex parte quod viderent oculi cum eo quod mens cerneret, comparandum. Hæc quoque distincta et disposita, in disciplinam redegit, appellavitque geometriam. Motus eam coeli multum movebat, et ad se diligentes considerandum invitabat. Etiam ibi per constantissimas temporum vices, per astrorum ratos definitosque cursus, per intervallorum spatia moderata, intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari. Quæ similiter definiendo ac secernendo in ordinem nectens, astrologiam genuit; magnum religiosis argumentum, tormentumque curiosis,

43. In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quæ tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in seipsa cogitando atque volvendo intuebatur verissimas: in his autem quæ sentiuntur, umbras earum potius atque vestigia reco

lebat. Hic se multum erexit, multumque præsumpsit, ausa est1 immortalem animam comprobare. Tractavit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse; et quidquid posset, numeris posse. Movit eam quoddam miraculum, et suspicari cœpit seipsam fortasse numerum esse eum ipsum quo cuncta numerarentur; aut si id non esset, ibi tamen eum esse quo pervenire satageret. Hunc vero totis viribus comprehendit, qui jam universæ veritatis index futurus, ille cujus mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quæreremus, quasi Proteus in manibus erat (Lib. 3, Contra Acad., cap. 5, n. 11). Imagines enim falsæ rerum earum quas numeramus, ab illo occultissimo quo numeramus defluentes, in sese rapiunt cogitationem, et sæpe illum cum jam tenetur, elabi faciunt. CAPUT XVI.

Disciplinæ liberales efferunt intellectum ad divina.

44. Quibus si quisque non cesserit, et omnia quæ per tot disciplinas late varieque diffusa sunt, ad unum quoddam simplex verum certumque redegerit; eruditi nomine dignissimus, non temere jam quærit illa divina, non jam credenda solum, verum etiam contemplanda, intelligenda atque retinenda. Quisquis autem vel adhuc servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus; vel jam iste fugiens, casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime; quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore; quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit ævum ; quid sit nec in loco esse, nec nusquam 2; et quid sit præter tempus, et semper; quid sit et nusquam esse, et nusquam non esse; et nunquam esse, et nunquam non esse quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quærere ac disputare voluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest facilius autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intelligibiles comprehenderit. Porro istos comprehendet, qui et ingenio valens, et privilegio ætatis aut cujuslibet felicitatis otiosus, et studio vehementer incensus, memoratum disciplinarum órdinem, quantum satis est, fuerit persecutus. Cum enim artes illæ omnes liberales, partim ad usum vitæ, partim ad cognitionem rerum contemplationemque discantur; usum earum assequi difficillimum est, nisi ei qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus, instantissime atque constantissime operam dederit. CAPUT XVII.

Arduas quæstiones ne attingant non instructi disciplinis.

45. Quod vero ex illis ad id quod quærimus opus est, ne te, quæso, mater, hæc velut rerum immensa quædam silva deterreat. Etenim quædam de omnibus eligentur numero paucissima, in potentissima, cognitione autem multis quidem ardua; tibi tamen, cujus ingenium quotidie mihi novum est, et cujus 1.Lov., ita ausa est. Abest porro vox ita a Mss.

2 Sic Mss. et editi Cdd. excepto Lov., qui in textu præfert, squam.

Lov., numero paucissima. id est potentissima.

animum vel ætate vel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis, et a magna labe corporis emergentem, in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque viventibus. Si enim dicam te facile ad eum sermonem perventuram, qui locutionis et linguæ vitio careat, profecto mentiar. Me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis verborum sonis Itali exagitant; et a me vicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. Aliud est enim esse arte, aliud gente securum. Solecismos autem quos dicimus, fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet: non enim defuit qui mihi nonnulla hujusmodi vitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuaserit. Barbarismorum autem genus nostris temporibus tale compertum est, ut et ipsa ejus oratio barbara videatur, qua Roma servata est. Sed tu, contemptis istis vel puerilibus rebus, vel ad te non pertinentibus, ita grammaticæ pene divinam vim naturamque cognoscis, ut ejus animam tenuisse, corpus reliquisse disertis videaris.

46. Hoc etiam de cæteris hujusmodi artibus dixerim quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo, quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam venerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias; deinde ut in hac vita atque moribus constanter vigilanterque permaneas. De rebus autem obscurissimis, et tamen divinis, quomodo Deus et nihil mali faciat, et sit omnipotens et tanta mala fiant ; et cui bono mundum fecerit, qui non erat indigus; et utrum semper fuerit malum, an tempore cœperit; et, si semper fuit, utrum sub conditione Dei fuerit et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit,in quo illud malum divino ordine dominaretur1; si autem hic mundus aliquando esse cœpit, quomodo antequam esset, potestate Dei malum tenebatur; et quid opus erat mundum fabricari, quo malum quod jam Dei potestas frenabat, ad pœnas animarum includeretur; si autem fuit tempus quo sub Dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per æterna retro tempora non acciderat. In Deo enim novum exstitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. Si autem importunum fuisse, et quasiimprobum malum Deo dicimus, quod nonnulli existimant, jam nemo doctus risum tenebit, nemo non succensebit indoctus. Quid enim potuit Deo nocere mali nescio qua illa natura? Si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit : si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est Deum violabilem credere; nec ita saltem, ut vel virtute providerit, ne sua substantia violaretur. Namque animam pœnas hic pendere fatentur, cum inter ejus et Dei substantiam nihil velint omnino distare. Si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod Deus eum non fabricarit ergo de his atque hujusmodi rebus, aut ordine illo eruditionis, aut nullo modo quidquam requirendum est.

1 In B.,domitaretur. Sic etiam Er. Guill.; at Lov.Par. dominaretur. M.

CAPUT XVII. Quo ordine anima provehitur ad cognitionem sui et ipsius unitatis. Omnia in unum tendunt.

47. Et ne quisquam latissimum aliquid nos complexos esse arbitretur, hoc dico planius atque brevius. Ad istarum rerum cognitionem neminem aspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonæ disputationis, potentiæque numerorum. Si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime noverit, aut solam dialecticam. Si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat quid sit unum in numeris, quantumque valeat; nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in iis quæ quotidie passim sentimus atque agimus. Excipit enim hanc eruditionem jam ipsa philosophiæ disciplina, et in ea nihil plus invenit quam quid sit unum, sed longe altius longeque divinius. Cujus duplex quæstio est: una de anima, altera de Deo. Prima efficit ut nosmetipsos noverimus; altera, ut originem nostram. Illa nobis dulcior, ista charior; illa nos dignos beata vita, beatos hæc facit; prima est illa discentibus, ista jam doctis. Hic est ordo studiorum sapientiæ, per quem fit quisque idoneus ad intelligendum ordinem rerum, id est, ad dignoscendos duos mundos, et ipsum parentem universitatis; cujus nulla scientia est in anima, nisi scire quomodo eum nesciat.

48. Hunc igitur ordinem tenens anima jam philosophiæ tradita, primo seipsam inspicit: et cui jam illa eruditio persuasit, aut suam, aut seipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris, aut nihil aliud quam numerum esse rationem; ita secum loquetur: Ego quodam meo motu interiore et occulto, ea quæ discenda sunt possum discernere et connectere, et hæc vis mea ratio vocatur. Quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est, aut certe non tam unum est quam putatur? Item, cur quid connectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? Ergo et in discernendo et in connectendo, unum volo, et unum amo. Sed cum discerno, purgatum; cum connecto, integrum volo. In illa parte vitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat. Lapis ut esset lapis, omnes ejus partes, omnisque natura in unum solidata est. Quid arbor? nonne arbor non esset, si una non esset? Quid membra cujuslibet animantis ac viscera, et quidquid est eorum e quibus constat? Certe si unitatis patiantur divortium, non erit animal. Amici quid aliud quam unum esse conantur? Et quanto magis unum, tanto magis amici sunt. Populus una civitas est, cui est periculosa dissensio: quid est autem dissentire, nisi non unum sentire? Ex multis militibus fit unus exercitus: nonne quævis multitudo eo minus vincitur, quo magis in unum coit? Unde ipsa coitio in unum, cuneus nominatus est, quasi couneus. Quid amor omnis? nonne unum vult fieri cum eo quod amat, et si ei contingat, unum cum eo fit? Voluptas ipsa non ob aliud delectat vehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur. Dolor unde perniciosus est? Quia id quod unum

[merged small][ocr errors]

Ergo molestum et periculosum est, cum eo unum fieri quod separari potest.

49. Ex multis rebus passim ante jacentibus, deinde in unam formam congregatis unam facio domum. Melior ego, siquidem ego facio, illa fit: ideo melior quia facio; non dubium est inde me esse meliorem quam domus est. Sed non inde sum melior hirundine, aut apicula; nam et illa nidos affabre struit, et illa favos: sed his melior, quia rationale animal sum. At si in ratis dimensionibus ratio est; numquidnam et aves quod fabricant, minus apte comgruenterque dimensum est? Imo numerosissimum est. Non ergo numerosa faciendo, sed numeros cognoscendo, melior sum. Quid ergo? illæ nescientes operari numerosa poterant? Poterant profecto. Unde id docetur? Ex eo quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato accommodamus, ut ex ore litteræ ac verba prorumpant, nec tamen cogitamus cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. Deinde quis bonus cantator, etiam si musicæ sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo? quo quid fieri numerosius potest? Hoc nescit indoctus, sed tamen facit operante natura. Quando autem melior, et pecoribus præponendus? Quando novit quod facit. At nihil aliud me pecori præponit, nisi quod rationale animal sum.

50. Quomodo igitur immortalis est ratio, et ego simul et rationale mortale quiddam esse definior? An ratio non est immortalis? Sed unum ad duo, vel duo ad quatuor, verissima ratio est: nec magis heri fuit ista ratio vera quam hodie; nec magis cras aut post annum erit vera; nec si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. Ista enim semper talis est; mundus autem iste nec heri habuit, nec cras habebit quod habet hodie, nec hodierno ipso die, vel spatio unius horæ eodem loco solem habuit: ita cum in eo nihil manet, nihil vel parvo spatio temporis habet eodem modo. Igitur, si immortalis est ratio, et ego qui ista omnia vel discerno vel connecto, ratio sum; illud quo mortale appellor, non est meum. Aut, si anima non id est quod ratio, et tamen ratione utor, et per rationem melior sum; a deteriore ad melius, a mortali ad immortale fugiendum est. Hæc et alia multa secum anima bene erudita loquitur, atque agitat: quæ persequi nolo, ne cum ordinem vos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis. Gradatim enim se, et ad mores vitamque optimam non jam sola fide, sed certa ratione perducit. Cui nimerorum vim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum videbitur et nimis flendum, per suam scientiam versum bene currere citharamque concinere, et suam vitam seque ipsam quæ anima est, devium

1 Lov.,discindere nititur.Er.disjicere. Bad.,dishiscere. At Am. et Mss. decem præferunt, dissicere. Quod verbum antiquis auctoribus receptum esse observant eruditi, et manuscriptorum ope passim restituunt.

iter sequi, et dominante sibi libidine, cum turpissimo se vitiorum strepitu dissonare.

61. Cum autem se composuerit et ordinaverit, ac concinnam pulchramque reddiderit, audebit jam Deum videre, atque ipsum fontem unde manat omne verum, ipsumque Patrem Veritatis. Deus magne, qui erunt illi oculi! quam sani, quam decori, quam valentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! Quid autem est illud quod vident? quid, quæso? Quid arbitremur, quid æstimemus, quid loquamur? Quotidiana verba occurrunt, et sordidata sunt omnia vilissimis rebus. Nihil amplius dicam, nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cujus imitatione pulchra cujus comparatione fœda sunt cætera. Hanc quisquis viderit (videbit autem qui bene vivit, bene oral, bene studet), quando eum movebit cur alius optans habere filios non habeat, alius abundantes exponat, alius oderit nascituros, diligat alius natos: quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud Deum, ex quo necesse est ordine omnia fieri, et tamen non frustra Deum rogari? Postremo, quando justum virum movebunt aut ulla onera, aut ulla pericula, aut ulla fastidia, aut ulla blandimenta fortunæ? In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci, sive temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est; et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit: in illo vero mundo intelligibili, quamlibet partem, tanquam totum, pulchram esse atque perfectam 1. Dicentur ista latius, si vestra studia sive memoratum istum a nobis, sive alium fortasse breviorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint, atque omnino graviter constanterque tenuerint.

CAPUT XX. 52. Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit: bene autem viventes facillime exaudiet (1 Retract., c. 3, n. 3). Oremus ergo, non ut nobis divitiæ, vel honores, vel hujusmodi res fluxæ atque nutantes, et quovis resistente transeuntes, sed ut ea proveniant, quæ nos bonos faciant ac beatos. Quæ vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, injungimus; cujus precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendæ veritati nihil omnino præponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil

Epilogus hortans ad bonam vitam.

1 Er.et Ven.,quamlibet partem totam pulchram esse atque perfectam Lov., quamlibet partem, tanquam totum, totam pulchram atque perfectam. M.

amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod te promerente concupivimus, eadem te petente adepturos. Jam vero te, Alypi, quid horter? quid moneam? Qui propterea nimius non es, quia talia quantumvis amare, fortasse semper parum, nimium vero nunquam recte dici potest.

53. Hic ille: Vere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum virorum, quæ aliquando pro rerum magnitudine incredibilis videbatur, et quotidiana consideratione, et ista præsenti quæ in te nobis est admiratione, non solum dubiam non habeamus, verum etiam, si necesse sit, de illa jurare possimus. Quid enin? nobis nonne illa venerabilis ac prope divina, quæ jure et habita est et probata Pythagoræ disciplina, abs te hodie nostris etiam pene oculis reserata est (Lib. 1 Retract., cap. 3,n. 3)? Cum et vitæ regulas, et scientiæ non tam itinera quam ipsos campos, ac liquida æquora, et quod illi viro magnæ venerationi fuit, ipsa etiam sacraria veritatis ubi essent, qualia essent, quales quærerent, et breviter, et ita plene significasti, ut quamvis suspicemur, et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque impudentia nos putemus, si amplius quidquam flagitandum abs te arbitremur.

54. Accipio ista, inquam, libenter. Neque enim me tam verba tua, quæ vera non sunt, quam verus in verbis animus delectat atque excitat. Et bene quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. Si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi succenseant. Quis enim amantis errori in judicando non benevolentissime ignoscat! Quod autem Pythagoræ mentionem fecisti, nescio quo illo divino ordine occulto tibi in mentem venisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo viro (si quid litteris memoriæ mandatis credendum est; quamvis Varroni quis non credat? mirari et pene quotidianis, ut scis, efferre laudibus soleo (Ibid.), quod regendæ reipublicæ disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat jam doctis, jam perfectis, jam sapientibus, jam beatis. Tantos ibi enim fluctus videbat, ut eis nollet committere nisi virum qui et in regendo pene divine scopulos evitaret, et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim sapiente verissime dici potest,

Ille velut pelagi rupes immota, resistit;

et cætera quæ luculentis in hanc sententiam versibus dicta sunt (Eneid., lib. 7, vers. 585-589). Hic finis disputationis factus est, lætisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum jam nocturnum lumen fuisset illatum.

1 Er. Quid enim nobis non de illa venerabili... reseratum est? M.

DE SEQUENTE LIBRO DE ANIMÆ IMMORTALITATE,

Vide librum 1, cap. 5, Retractationum, col. 590-591, a verbis, Post libros Soliloquiroum, n. 1, usque ad verba n. 3. Alicubi est disciplina.

M

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE IMMORTALITATE ANIME

LIBER UNUS (@).

Continet hic liber congeriem rationum pro animæ immortalitate, necnon intercurrentium difficultatum solutionem.

CAPUT PRIMUM.

Prima ratio, quod anima sit immortalis, quia subjectum est disciplinæ quæ semper est. 1. Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod vivit potest, et semper est, neque quidquam in quo quid semper est potest esse non semper; semper vivit in quo est disciplina, Si nos sumus qui ratiocinamur, id est animus noster, nec ratiocinari sine disciplina potest, nec sine disciplina esse animus, nisi in quo disciplina non est, potest; est in hominis animo disciplina. Est autem alicubi disciplina: nam est, et quidquid est nusquam esse non potest. Item disciplina non potest esse, nisi in eo quod vivit. Nihil enim quod non vivit, aliquid discit; nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest (b). Item semper est disciplina. Nam quod est atque immutabile est, semper sit necesse est. Esse autem disciplinam, nemo negat. Et quisquis fatetur fieri non posse, ut ducta per medium circulum linea non sit omnium, quæ non per medium ducuntur maxima, idque esse alicujus disciplinæ; immutabilem disciplinam esse non negat. Item nihil in quo quid semper est, potest esse non semper. Nihil enim quod semper est, patitur sibi subtrahi aliquando id in quo semper est. Jam vero cum ratiocinamur, animus id agit. Non enim id agit, nisi qui intelligit: nec corpus intelligit, nec animus auxiliante corpore intelligit; quia cum intelligere vult, a corpore avertitur. Quod enim intelligitur 1, ejusmodi est semper (c); nihilque corporis ejusmodi est semper: non igitur potest adjuvare animum ad intellectum nitentem, cui non impedire satis est. Item nemo sine disciplina recte ratiocinatur. Est enim recta ratiocinatio a certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio: nihilque certum est in animo quod ignorat. Omne autem quod scit animus, in sese habet; nec ullam rem scientia complectitur, nisi quæ ad aliquam pertineat disciplinam (d). Est enim disciplina quarumcumque rerum scientia. Semper igitur animus humanus vivit.

(a) Scriptus anno Christi 387. (b) I Retract., cap. 4, n. 2.

(c) Ibid.

(d) Ibid.

[blocks in formation]

2. Ratio profecto aut animus est, aut in animo. Melior autem ratio nostra, quam corpus nostrum: et corpus nostrum nonnulla substantia est, et melius est esse substantiam, quam nihil: non est igitur ratio nihil. Rursum, quæcumque harmonia corporis est, in subjecto corpore sit necesse et inseparabiliter, nec aliud quidquam in illa harmonia esse credatur, quod non æque necessario sit in subjecto illo corpore, in quo et ipsa harmonia non minus inseparabiliter. Mutabile est autem corpus humanum, et immutabilis ratio. Mutabile est enim omne quod semper eodem modo non est. Et semper eodem modo est. Duo et quatuor, sex. Item semper eodem modo est quod est, quod quatuor habent duo et duo; hoc autem non habent duo: duo igitur quatuor non sunt. Est autem ista ratio immutabilis: igitur ratio est. Nullo modo autem potest, mutato subjecto, id quod in eo est inseparabiliter non mutari. Non est igitur harmonia corporis animus. Nec mors potest accidere immutabilibus rebus. Semper ergo animus vivit, sive ipse ratio sit, sive in eo ratio inseparabiliter. CAPUT III.

Viva substantia et immutabilis animus, nec si aliquo modo mutabilis, propterea mortalis fit. 3. Quædam constantiæ virtus est, et omnis constantia immutabilis est, et omnis virtus potest aliquid agere, nec cum agit aliquid 2, virtus non est. Omnis porro actio movetur, aut movet. Aut igitur non omne quod movetur, aut certe non omne quod movet, mutabile est. At omne quod ab alio movetur, nec movet ipsum, aliquid mortale est. Neque mortale quidquam immutabile. Quare de certo jam et sine ulla disjunctione concluditur, non omne quod movet mutari. Nullus autem motus sine substantia: et omnis substantia aut vivit, aut non vivit : atque omne quod non vivit, exanime est; nec est ulla exanimis actio. Illud igitur quod ita movet ut non mutetur, non potest esse nisi viva substantia. Hæc autem omnis per quoslibet gradus corpus movet. Non igitur omne quod corpus movet, mutabile est. Corpus autem non nisi secundum

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Recognitus est ad Mss. Corneliensem pervetustum, Corbeiensem, Michaelinum, Sergiensem, Ebrulphensem, Vindocinensem, Regio-Montensem, Victorinos duos, Sorbonicos totidem, Bigotianum, Vedartinum, Vaticanum; ad variantes lectiones ex tribus Belgicis per Lovanienses excerptas: ad editiones demum Bad. Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum memoratas.

1 Am. Er. et Lov., quod enim intelligit. Sed Bad. et Mss.,

tum hic, tum in lib. 1 Retract. cap. 5, habent intelligitur.

2 Sex Mss., cognitio.

1 In B., et sex. Par., sex, sine vocula et. Posterior hæc lectio nobis visa est præferenda.

M.

2 Lov., nec cum non agit aliquid. Sed abest non a Mss., et abesse debet.

« PoprzedniaDalej »