Obrazy na stronie
PDF
ePub

cogitatione regerent, facerentque ire quo vellent; tamen, cum ea moveretur, non possunt illi qui ibidem constituti sunt non moveri. Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. Neque hoc ego dico, inquam : sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet; et tamen, quamvis quo velit ire equum agat, equo moto moveatur necesse est. Potest, inquit, sedere ipse immobilis. Cogis nos, inquam, definire quid sit moveri : quod si potes, facias volo. Prorsus, inquit, maneat, quæso, beneficium tuum; nam manet postulatio mea : et ne me rursus interroges, utrum mihi definire placeat; quando id facere potuero, ipse profitebor. Quæ cum dicta essent, puer de domo cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos, et horam prandii esse nuntiavit. Tum ego: Quid sit, inquam, moveri, non definire nos puer iste, sed ipsis oculis cogit ostendere. Eamus igitur, et de isto loco in alium locum transeamus: nam nihil est aliud, nisi fallor, moveri. Hic cum arrisissent, discessimus.

DISPUTATIO SECUNDA.

19. At ubi refecimus corpora, quoniam cœlum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. Atque ego: Concedis ergo, inquam, Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum ? Concedo, inquit. Concedis ergo, inquam, neminem in eo loco esse in quo non fuerat, et motum non fuisse? Non intelligo, inquit. Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum, et nunc in alio est, motum esse concedis? Assentiebatur. Ergo, inquam, posset alicujus sapientis vivum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? Posset, inquit. Etiamne, inquam, si nobiscum colloqueretur, et nos aliquid doceret? Etiamsi, inquit, nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse, sed secum. Non igitur in corpore, inquam? Non, inquit. Cui ego: Corpus illud quod careret animo, nonne mortuum fatereris, cum ego vivum proposuerim? Nescio, inquit, quomodo explicem. Nam et corpus hominis vivum esse non posse video, si animus in eo non sit; et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non ejus animum esse cum Deo. Ego, inquant, faciam, ut hoc explices. Fortasse enim quia ubique Deus est, quoquo ierit sapiens, invenit Deum cum quo esse possit. Ita fit ut possimus et non negare illum de loco in locum transire, quod est moveri; et tamen semper esse cum Deo. Fateor, inquit, corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis impositum est.

CAP. VII. Quomodo ordo fuerit cum malum non esset. 20. Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima, et diutius diligentiusque tractanda, impediat in præsentia propositum nostrum. Sed illud videamus, quoniam difinitum est a nobis quid sit esse sine Deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine Deo, quamvis jam manifestum esse arbitror. Nam crede videri tibi eos qui cum Deo non sunt, esse sine Deo. Si possent, inquit, mihi verba suppetere, dicerem fortasse quod tibi non displiceret.

Sed peto perferas infantiam meam, resque ipsas, ut te decet, veloci mente præripias. Nam isti nec cum Deo mihi videntur esse, et a Deo tamen haberi. Itaque non possum eos sine Deo esse dicere, quos Deus habet. Cum Deo item non dico, quia ipsi non habent Deum. Siquidem Deum habere, jam inter nos pridem in sermone illo quem die natali tuo jucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam Deo perfrui (De Beata Vita, n. 34). Sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine Deo sit, nec cum Deo.

21. Non te moveant ista, inquam. Nam ubi res convenit, quis non verba contemnat? Quare jam ad illam tandem ordinis definitionem redeamus. Nam ordinem esse dixisti quo Deus agit omnia. Nihil autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est, nihil præter ordinem posse inveniri. Manet, inquit, sententia mea: sed jam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quæ non bene agi confitemur. Optime, inquam; prorsus oculum in mentem injecisti. Sed ut vidisti quid essem dicturus, ita peto videas quid respondendum sit. Atque ille nutans capite atque humeris, Turbamur, inquit: et huic forte quæstioni mater supervenerat. Atque ille post aliquantulum silentium petiit ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur. Cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animadverterat (Cap. 4. n. 11). Tum ego: Quid, inquam, vel cur tibi repetam? Actum, aiunt, ne agas. Quare moneo potius ut ea quæ supra dicta sunt, vel legere cures, si audire nequivisti. Quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non ægre tuli, diuque ita esse te pertuli, ut neque illa impedirem quæ tecum intentus remotusque a nobis, pro te agebas, et ea persequerer quæ te amittere stilus iste non sineret.

22. Nunc illud quæro, quod nondum discutere diligenti ratione tentavimus. Nam ut primum nobis istam de ordine quæstionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse justitiam Dei, quæ separat inter bonos et malos, et sua cuique tribuit (Supra, lib. 1, c. 7 n. 19). Nam nulla est, quantum sentio, manifestior justitiæ definitio: itaque respondeas velim, utrum tibi videatur aliquando Deum non fuisse justum. Nunquam, inquit. Si ergo semper, inquam Deus justus, semper bonum et malum fuerunt. Prorsus, inquit mater, nihil aliud video quod sequatur. Non enim judicium Dei fuit ullum quando malum non fuit; nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest videri justus fuisse. Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes, inquit, semper malum fuisse. Non audeo, inquit illa, hoc dicere. Quid ergo dicemus, inquam ? Si Deus ideo justus est, quia judicat inter bonos et malos, quando non erat malum non erat justus. Hic illis tacentibus animadverti Trygetium repondere velle, atque permisi. At ille: Prorsus, inquit, erat Deus justus. Poterat enim bonum malumque secernere, si exstitisset, et eo ipso quo poterat, justus erat. Non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter investigasse conjurationem Catilinæ,

temperanter nullo corruptum fuisse præmio quo parceret malis, juste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, invidiæ, non in eo fuissent virtutes istæ, nisi Catilina reipublicæ tantam perniciem comparasset. Virtus enim per seipsam, non per aliquod hujusmodi opus consideranda est, et in homine; quanto magis in Deo? si tamen in angustiis rerum atque verborum componere illis ista quoquo modo permittitur. Nam, ut intelligamus quia Deus semper justus fuit, quando exstitit malum quod a bono sejungeret, nihil distulit sua cuique tribuère: non enim tunc ei erat discenda justitia ; sed tunc ea utendum, quam semper habuit.

23. Quod cum et Licentius et mater in tanta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? Ubi est quod tam magnopere asseruisti, nihil præter ordinem fieri? Quod enim factum est ut malum nasceretur, non utique Dei ordine factum est; sed cum esset natum, Dei ordine inclusum est. Et ille admirans ac moleste ferens quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico cœpisse ordinem, ex quo malum esse cœpit. Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si postquam malum ortum est, ordo esse cœpit. Sed semper erat ordo apud Deum : et aut semper fuit nihil quod dicitur malum; aut si aliquando invenitur • cœpisse, quia ordo ipse aut bonum est, aut ex bono est, nunquam aliquid sine ordine fuit, nec erit aliquando. Quamvis et nescio qnid potius occurrit; sed illa consuetudine oblivionis elapsum est: quod credo ordine contigisse pro merito vel gradu vel ordine vitæ . Nescio quomodo mihi, inquit, effugit, quam nunc sperno sententiam : non enim debui dicere postquam malum natum est, cœpisse ordinem: sed ut illa justitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud Deum; sed ad usum non venisse, nisi postquam mala esee cœperunt. Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime vis, inconcussum manet: nam sive apud Deum fuit ordo, sive ex illo tempore esse cæpit, ex quo etiam malum, tamen malum illud præter ordinem natum est. Quod si concedis, fateris aliquid præter ordinem posse fieri; quod causam tuam debilitat ac detruncat: si autem non concedis, incipit Dei ordine natum malum vi deri, et malorum auctorem Deum fateberis; quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. Quod cum sive non intelligenti, sive dissimulanti se intellexisse, versarem sæpius et revolverem, nihil habuit quod diceret, et se silentio dedit. Num mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse præter Dei ordinem fieri, quia ipsum malum quod natum est, nullo modo Dei ordine natum est; sed illa justitia id inordinatum esse non sivit, et in sibi meritum ordinem redegit et compulit.

[ocr errors]

1 Insignis hic omissio est in codicibus novem, iisque non deterioris notæ, qui ad hæc verba, ordo esse cæpit, ista continenter subjiciunt: Nescio quomodo mihi.

2 Bad. Am. Er. et Lov., ad usum ejus non venisse. * Plerisque abest ejus.

24. Hic ego cum omnes cernerem studiosissime, ac pro suis quemque viribus Deum quærere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis majestatis intelligentiam pervenitur: Oro vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem, ne nos præposteros et inordinatos esse patiamini. Quanquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur, nihil præter divinum ordinem fieri tamen si quempiam ludimagistrum audiremus, conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset; non dico ridendum tanquam stultum, sed vinciendum tanquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia et imperitos, quæ a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quæ nec stultorum judicium fugiunt, facere nemo ambigit: et tamen etiam ista omnia quæ fatemur esse perversa, non esse præter divinum ordinem, alta quædam et a multitudinis vel suspicione remotissima disciplina, se ita studiosis et Deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summæ numerorum possint esse certiores.

CAPUT VIII. Traduntur primum adolescentibus præcepta vitæ, tum ordo eruditionis.

25. Hæc autem disciplina ipsa Dei lex est, quæ apud eum fixa et inconcussa semper manens, in sapientes animas quasi transcribitur; ut tanto se sciant vivere melius, tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intelligendo, et vivendo custodiunt diligentius. Hæc igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequijubet; cujus una pars vitæ, altera eruditionis est. Adolescentibus ergo studiosis ejus ita vivendum est, ut a venereis rebus, ab illecebris ventris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiæ, ab æmulatione, obtrectatione, invidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant. Amorem autem pecuniæ totius suæ spei certissimum venenum esse credant. Nihil enerviter faciant, nihil audaciter. In peccatis autem suorum vel pellant omnino iram, vel ita frenent, ut sit pulsæ similis. Neminem oderint. Nulla vitia non curare velint. Magnopere observent cum vindicant, ne nimium sit: cum ignoscunt, ne parum. Nihil puniant quod non valeat ad melius: nihil indulgeant quod vertat in pejus. Suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. Ita serviant, ut eis dominari pudeat: ita dominentur, ut eis servire delectet. In alienorum autem peccatis molesti non sint invito. Inimicitias vitent cautissime, ferant æquissime, finiant citissime. In omni vero contractu atque conversatione cum hominibus, satis est servare unum hoc vulgare proverbium: Nemini faciant quod pati nolunt. Rempublicam nolint administrare, nisi perfecti. Perfici autem vel intra ætatem senatoriam festinent, vel certe intra juventutem. Sed quisquis sero in ista se converterit, non arbitretur nihil sibi esse

[blocks in formation]

26. Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est vivere instituerunt. Ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo æstimatur. Itaque, quanquam bonorum auctoritas imperitæ multitudini videatur esse salubrior, ratio vero aptior eruditis tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus novit qualem se debeat præbere docentibus, et quali vita esse docilis possit; evenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus, non aperiat nisi auctoritas januam. Quam quisque ingressus sine ulla dubitatione vitæ optimæ præcepta sectatur: per quæ cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione prædita sint ea ipsa quæ secutus est ante rationem ; et quid sit ipsa ratio quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus jam sequitur atque comprehendit ; et quid intellectus, in quo universa sunt, vel ipse potius universa; et quid præter universa universorum principium. Ad quam cognitionem in hac vita pervenire pauci, ultra quam vero etiam post hanc vitam nemo progredi potest. Qui autem sola auctoritate contenti, bonis tantum moribus rectisque votis constanter operam dederint, aut contemnentes, aut non valentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines vivunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusve vixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.

27. Auctoritas autem partim divina est, partim Humana sed vera, firma, summa ea est quæ divina nominatur. In qua metuenda est acriorum animalium mira fallacia; quæ per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam divinationes, nonnullasque potentias, decipere animas facillime consuerunt, aut periturarum fortunarum curiosas, aut fragilium cupidas potestatum, aut inanium formidolosas miraculorum. Illa ergo auctoritas divina dicenda est, quæ non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens, ostendit ei quousque se propter ipsum depresserit: et

1 Sic Mss., et editiones, excepta Lov., quæ habet minimi sint.

2 In prius vulgatis, ipsa polius universa. Sed melius in Mss., ipse.

non teneri sensibus, quibus videntur illa miranda, sed ad intellectum jubet evolare; simul demonstrans et quanta hic possit, et cur hæc faciat, et quam parti pendat. Doceat enim oportet et factis potestatem suam, et humilitate clementiam, et præceptione naturam; quæ omnia sacris quibus initiamur, secretiu firmiusque traduntur: in quibus bonorum vita facillime, non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. Humana vero auctoritas plerumque fallit in eis tamen jure videtur excellere, qui quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum, et non vivunt aliter quam vivendum esse præcipiunt. Quibus si aliqua etiam fortunæ munera accesserint, quorum appareant usu magni, contemptuque majores; difficillimum omnino est ut eis quisque vivendi præcepta dantibus credens, recte vituperetur.

CAPUT X. — Vitæ præcepta pauci assequuntur.

28. Hic Alypius: Permagna, inquit, vitæ imago abs te ante oculos nostros, cum plene, tum breviter constituta est; cui quamvis quotidianis præceptis tais inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. Ad quam, si fieri posset, non solum nos, verum etiam cunctos homines jam pervenire, et eidem, inhærere cuperem, ut hæc sicuti auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. Nam nescio quomodo, quod utinam vel a nobis procul absit, animus humanus dum hæc audiendo, cœlestia, divina ac prorsus vera esse proclamet, in appetendo aliter se gerit; ut mihi verissimum videatur aut divinos homines, aut non sine divina ope sic vivere. Cui ego: Hæc præcepta vivendi, quæ tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamvis hic meis verbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inventa esse optime scis. His enim magnorum hominum et pene divinorum libri plenissimi sunt: quod non propter te dicendum mihi putavi, sed propter istos adolescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam jure contemnant. Nam mihi omnino illos nolo credere, nisi docenti, rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos, etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. Non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quæ tanta rapuisti aviditate, tantoque in ea naturæ admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi verborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Non enim est modo ulla causa mentiendi, aut saltem occasio: nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto, et ii adsunt qui utrumque noverunt, et ei sermo iste mittetur, coi nostrum nullus ignotus est.

29. Bonos autem viros, deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est: sed multi penitus latent te. Item multorum non latentium, ea ipsa quæ mira sunt, latent in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest, et plerumque dum congruere vult vitiosorum hominum colloquiis, ea dicit quæ aut probare aut appetere videatur. Multa etiam facit non libenter, propter aut vitandum odium hominum, aut ineptiam fugiendam; quod nos audien

tes aut videntes difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat. Eoque fit ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi, et eos sui familiares noverunt. Quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quæ nos soli scimus, persuadeas velim. Nam error iste non minima hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam vitam mirandamque convertunt; et donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant esse creduntur. Nam ne longius abeam, quis istos adolescentes, qui antea noverat, facile credat tam studiose magna quærere, tantas repente in hac ætate indixisse inimicitias voluptatibus? Ergo hanc opinionem pellamus ex animo: nam et illud divinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius quam nonnulli opinantur, officium clementiæ suæ per universos populos agit. Sed ad disputationis nostræ, si placet, ordinem redeamus ; et quoniam de auctoritate satis dictum est, videamus quid sibi ratio velit. CAPUT XI. Ratio quid, et hujus in sensibilibus

vestigia. Ut differunt rationale et rationabile. 30. Ratio est mentis motio, ea quæ discuntur distinguendi et connectendi potens: qua duce uti ad Deum intelligendum, vel ipsam quæ aut in nobis, aut usquequaque est animam, rarissimum omnino genus hominum potest; non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso, redire in semetipsum cuique difficile est. Itaque, cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio, et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. Mirum videtur, sed tamen se ita res habet. Satis est hoc dixisse in præsentia: nam si vobis rem tantam sicut intelligenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam arrogans, si vel me illam jam percepisse profitear. Tamen quantum dignata est in res quæ nobis notæ videntur procedere, indagemus eam, si possumus interim, prout susceptus sermo'desiderat.

31. Ac primum videamus ubi hoc verbum, quod ratio vocatur, frequentari solet; nam illud nos movere maxime debet, quod ipse homo a veteribus sapientibus ita definitus est: Homo est animal rationale mortale. Hic genere posito quod animal dictum est, videmus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset, et unde fugiendum. Nam ut progressus animæ usque ad mortalia lapsus est; ita regressus esse in rationem debet. Uno verbo a bestiis, quod rationale; et alio a divinis separatur, quod mortale dicitur. Illud igitur nisi tenuerit, bestia erit: hinc nisi se averterit, divina non erit. Sed quoniam solent doctissimi viri quid inter rationale et rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est, ad id quod instituimus, negligendum: nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur vel uti posset; rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. Itaque has balneas rationabiles possumus dicere, nostrumque sermonem; rationales autem vel illum qui has fecit, vel nos qui 1 Decem Mss., nutritur. Alii, innititur.

loquimur. Ergo procedit ratio ab anima rationali, scilicet in ea quæ vel fiunt rationabilia, vel dicuntur.

32. Duo ergo video, in quibus potentia visque rationis possit ipsis etiam sensibus admoveri: opera hominum quæ videntur, et verba quæ audiuntur. In utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate uno qui oculorum est, altero qui aurium. Itaque, cum aliquid videmus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere. Itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere quod rationabiliter sonat. Nemo autem non rideatur, si dixerit, rationabiliter olet; aut, rationabiliter sapit; aut, rationabili ter molle est; nisi forte in iis quæ propter aliquid ab hominibns procurata sunt, ut ita olerent vel saperent vel ferverent, vel quid aliud. Ut si quis locum, unde gravibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere, usam intuens quare sit factum; aut poculum quod medicus confecerit, rationabiliter amarum esse vel dulce; aut quod temperari languido solium jusserit, calere rationabiliter aut tepere. Nemo autem hortum ingressus, et rosam naribus admovens, audet ita dicere. Quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam ut olfaceret jusserit. Tunc enim præceptum vel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur; nec propterea, quia naturalis ille odor est. Nam. quamvis a coquo pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere: rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit, sed præsenti satisfiat voluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. Si enim quæratur de illo cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit aliud infertur propter quod ita est, id est morbi genus, quod jam non in illo sensu est, sed aliter esse habet in corpore. Si autem rogetur liguriens aliquid, gulæ stimulo concitatus, cur ita dulce sit, et respondeat, Quia libet; aut quia delector; nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria, et illud quod mandit, ob hoc ita confectum sit.

33. Tenemus, quantum investigare potuimus, quædam vestigia rationis in sensibus; et quod ad visum atque auditum pertinet, in ipsa etiam voluptate. Alii vero sensus non in voluptate sua 1, sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere: id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. Sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet. Quod vero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus, cantumque numerosum rationabiliter esse compositum; suavitas vocatur proprio jam nomine. Sed neque in pulchris rebus cum nos color illicit, neque in aurium suavitate cum pulsa chorda quasi liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. Restat ergo ut in istorum sensuum voluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quædam dimensio est atque modulatio. 34. Itaque in hoc ipso ædificio singula bene consi

1 Lov., alii vero sensus in voluptate sua. At cæteri Cdd. non in voluptate sua.

rationabilia vel facit vel sequitur, quia naturali quodam vinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis, nec homini homo firmissime sociari posset, nisi colloquerentur, atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent, vi. dit esse imponenda rebus vocabula, id est significantes quosdam sonos; ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. Sed audiri absentium verba non poterant ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguæ sonis, atque discretis. Nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere videretur. Ergo utilitas numerandi magna necessitate animadversa est. Quibus duobus repertis, nata est illa librariorum et calculonum professio1, velut quædam grammaticæ infantia, quam Varro litterationem vocat : græce autem quomodo appelletur, non satis in præsentia recolo.

derantes, non possumus non offendi quod unum ostium videmus in latere, alterum prope in medio, nec tamen in medio collocatum. Quippe in rebus fabricatis, nulla cogente necessitate, iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui velut quamdam videtur injuriam. Quod autem intus tres fenestræ, una in medio, duæ a lateribus, paribus intervallis solio 1 lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes, quamque in se animum rapit, manifesta res est, nec multis verbis vobis aperienda. Unde ipsi architecti jam suo verbo rationem istam vocant; et partes discorditer collocatas, dicunt non habere rationem. Quod late patet, ac pene in omnes artes operaque humana diffunditur. Jam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad voluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius hujus suavitatis opificem? Sed histrione saltante, cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamvis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat, excepta sensuum voluptate. Non enim, si pennatam Venerem faciat, et Cupidinem palliatum, quamvis id mira membrorum motione atque collocatione depingat, oculos videtur offendere; sed per oculos animum, cui rerum signa illa monstrantur: nam oculi offenderentur, si non pulchre moveretur. Hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso quod mixta est corpori, percipit voluptatem. Aliud ergo sensus, aliud per sensum: nam sensum mulcet pulcher motus; per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. Hoc etiam in auribus facilius advertitur: nam quiquid jucunde sonat, illud libet, atque ipsum auditum illicit 2; quod autem per eumdem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium, sed ad solam mentem refertur. Itaque cum audimus illos versus :

Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet;

(Virg., Georg. lib. 2, vers. 480, 481.) aliter metra laudamus, aliterque sententiam : nec sub eodem intellectu dicimus, Rationabiliter sonat; et, rationabiliter dictum est.

CAPUT XII.- Disciplinarum omnium excogitatrix ratio. Occasio vocabulorum. Occasio litterarum. Occasio numerorum. Occasio discretionis litterarum, syllabarum et verborum. Occasio historiæ.

35. Ergo jam tria genera sunt rerum in quibus illud rationabile apparet. Unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in dicendo 5, tertium in delectando. Primum nos admonet nihil temere facere; secundum, recte docere; ultimum, beate contemplari. In moribus est illud superius; hæc autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus. Namque illud quod in nobis est rationale, id est, quod ratione utitur, et

1 Er. et Lov., solis. At Mss. duodecim Bad. et Am., solio lumen infundunt; id est, balnearum vasi cui insidentes lavabantur; de quo supra, n. 32.

2 In B: Num quidquid jocunde sonat, illum ipsum auditum libet atque illicit. Lectionem Er. Er. Guill. Ven. Lov. Lov. Par. secuti sumus, uti præferendam. M. 3 In Mss. plurimis, discendo.

36. Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus loqueremur, et quos litteris jam signaverat, alios esse qui moderato varie hiatu, quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diverso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum; extremos autem qui nisi adjunctis sibi primis erumpere non valerent. Itaque litteras hoc ordine quo expositæ sunt, vocales, semivocales et mutas nominavit. Deinde syllabas notavit : deinde verba in octo genera formasque digesta sunt; omnisque illorum motus, integritas, junctura, perite subtiliterque distincta sunt. Inde jam numerorum et dimensionis non immemor, adjecit animum in ipsas vocum et syllabarum varias moras; atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse comperit, quibus longæ brevesque syllaba tenderentur. Notavit etiam ista, et in regulas certas disposuit.

37. Poterat jam perfecta esse grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est ut quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret. Itaque unum quidem nomen, sed res infinita, multiplex, curarum plenior quam jucunditatis aut veritatis, huic disciplinæ accessit historia, non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa. Quis enim ferat imperitum videri hominem qui volasse Dædalum non audierit; mendacem illum qui finxerit 2, stultum qui crediderit, impudentem qui interrogaverit, non videri? aut in quo nostros familiares graviter miserari soleo, qui si non responderint quid vocata sit mater Euryali, 1 Bad. et Mss. nonnulli habent calculorum professio. Sed verius alii Cdd., calculonum. Hoc nomine, quod a lexicographis plerisque prætermissum est, vocabantur olim ludimagistri, qui primi pueros legendi, scribendi et numerandi arte imbuendos suscipiebant: quo pertinet illud Julii Capitolini in Pertinace: «Puer litteris elementariis et calculo <«< imbutus. >> Item quod Augustinis lib. 1 Conf. cap. 13 ait: « Adamaveram litteras latinas, non quas primi magistri, << sed quas docent qui grammatici vocantur: nam illas « primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, no <«< minus onerosas pœnalesque habebam. >> Hinc demum in«telliges illud Tertulliani, lib. de Pallio, in fine: «Pri« mus informator litterarum, et primus enodator vocis, et « primus numerorum arenarius. >>

2 Plerique Mss., dixerit.

« PoprzedniaDalej »