Obrazy na stronie
PDF
ePub

interpellantibus præbere aditus, jus ore proprio dicere; renovare artes ac scientias; bonis præmia, malis supplicia proponere. Nec instabilia, ut fit, aut quasi momentanea fuerunt edicta legum tuarum, in quibus eadem, quæ in dictis promissisque tuis, constantia viget ac religio. Quantis minarum terroribus olim cautum est in furiosos ac perditissimos homines, qui singulari condicto certamine, mutuam in cædem passim ruebant? Nec tamen grassantem labem compressit ista legum varietas, quas facilis in reos indulgentia et pudendæ gloriolæ nomen irritas reddebant. Id servatum erat constantiæ tuæ, Justissime Princeps, qui ejusmodi gladiatoribus condignissimum supplicium cum æterna infamiæ nota inexorabilis infligi jubes. Sic efficacius quam olim Trajanus, quæ mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva; uti quæ bona præstas, efficis ne caduca sint. At quam scite in judiciis tuis observasti semper illud Augustinianum: Nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter! Namque ita rei sentiunt justitiæ tuæ gravitatem, ut severitatem causari non possint, et in ipsis etiam suppliciis æquitatem clementiamque tuam agnoscant. In his pacis studiis, Rex Prudentissime, bella præveniebas animo, tacitusque rem grandem agebas, ut ne alio, quam te imperatore esset opus, cum belli necessitas instaret.

Jam accedimus attoniti ad illa memoranda, in quibus caput illud toti orbi venerandum tot objecisti periculis, tot curis distraxisti animum, tot prodigiis stupentem distinuisti Europam. Et illa sola cogitatione assequi, nedum oratione explicare quis sufficiat? Simul ut nata est belli occasio ac materia, tum primum amice rem agis, ne ferias; minaris, ut terreas; terres ac mones, ne hostes imparatos invenias. Hinc procedis cum insigni militum delectu mox decedit Rhenus Majestati tuæ, Rex Invictissime, arces atque urbes munitissimæ præsentia famaque tua exanimatæ turmatim veniunt in deditionem; ac demum conjurata in te Europa fere omnis, virtuti tuæ nonnisi victorias palmasque accumulat. Inter hæc, adversantium dolis, machinis, viribusque superatis, dum tibi ad votum succedunt omnia, dum paratæ sunt ad deditionem integræ provinciæ; tanta est moderatio tua, ut ex Augustini sententia, glorioso bello pacem modestam præferas. Confœderatos hostes de conditionibus disceptantes ad concordiam adducis; et qui belli dederas leges, das etiam pacis.

Quis in mediis tot tantarumque victoriarum tropæis mille triumphos Ludovico Magno repensos non existimet? Verum longe alia est mens tua, Rex ubique Victor, quam priscorum imperatorum, qui postquam hostes armis leviter attigerant, triumphis, triumphorumque impendiis subditos suos fatigabant. Majestatis tuæ iter a bello, imo a victoriis, placidum ac modestum, quasi plane a pace redeuntis : ut de hostium ferocitate ac superbia, de ipsa triumphorum pompa, non de patientia subditorum triumphare videaris. Hoc solo advertimus te victorem esse, Rex Christianissime, quod inter medios bellorum undequaque frementium impetus tranquilli ac securi sumus; et quod omnium Ecclesiarum festivos concentus, linguas ac voces Sacerdotum provocas ad celebrandum Dei numen, cui victoriarum tuarum gloriam acceptam referri jubes.

Mirabuntur sine dubio posteri, Rex maxime, tantam felicitatem cum ea moderatione conjunctam, ut nulla unquam cujusquam incondita locutio aut actio, impatientis animi motum a te excusserit. Mirabuntur profecto, et tantæ prosperitatis rationes a nobis exigent. At, si Ausonio credimus, rationem felicitatis nemo reddit. Imo vero facile est reddere, si non de aliorum principum, certe de tua, Fortunatissime Princeps, felicitate, quam non incerti casus rerumque eventus, non, cæca fortuna regit; sed certissima et inconcussa ratio. Sireligionem tuam consulimus, hanc felicitatem totam refundes in singularem Dei providentiam, e cujus nutu pendent imperia, imperantiumque conditio. Si Augustinum, eam tribuet etiam justitiæ tuæ: quippe qui christianos imperatores hoc nomine felices dicit, si juste imperant, si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum majestati ejus famulam faciunt. Denique si nos ipsos interrogamus, hanc felicitatem insuper ascribemus incomparabili genio cœlitus tibi concesso cujus ea vis est ac magnitudo, ut dubiorum eventuum causas dirigas ad destinatum finem, ipsosque eventus præoccupes, et incursuris obicibus aditum præcludas. Hæc est vis, qua res pene infinitas, longe dissimiles ac intricatas, sine molestia, quasi otiosus, animo complecteris. Hac merita discernis præstantium virorum, quos publicis rebus tanto cum delectu præficis. Hac ades etiam locis omnibus, et factis omnium. Tu simul omnia perfundis; ut Sol, non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur. Inde procedunt rectissima de rebus omnibus animi tui judicia, illa oris majestas, graves illæ sententiæ, dicta illa nunquam non ad rectæ rationis limam ex tempore prolata, qualia vix assequatur sapientum meditata oratio.

Verum illud cumulum addit felicitati tuæ ac nostræ, Rex Augustissime, quod Natum instituas similem tui. Quod talem genueris, naturæ est quod similem tui efficias, sapientiæ tuæ. Nam Serenissimum Delphinum non tantum assiduis selectissimorum Virorum præceptis, sed maxime paternis monitis exemplisque ad bene regnandum informas; et reviviscentibus in te uno omnium heroum præclare factis palam demonstras, nihil magis gloriosum contingere posse Ludovici Magni filio, quam parenti morem gerere, et quam proxime accedere imitando.

Postremo imperii tui felicitati, Rex Pacifice, ascribimus, quod sancti Augustini operibus emendandis, restituendis, illustrandis incumbere nobis licet. Quietis hæc per te mediis in bellis partæ otia ac negotia sunt. Neque enim inter armorum strepitus operosa hæc studia terere vacaret, aut vero reflorescerent artes omnes, nisi sub tuo principatu esse tutis liceret. Nunc autem quid non Augustino, quid non bonis litteris, quid non omnibus de communi pace sperandum? Nobis unum superest simplexque votum; nimirum ut Deus Optimus Maximus continuis rerum secundarum successibus, quos beata demum claudat immortalitas, Majestatem tuam

diutissime fortunare pergat. Interim tua bonitate confisi, Regiæ tutelæ præsidium, quod jam inde ab initio regni tui toties experti sumus, in posterum etiam nobis impendi obnixe postulamus, Rex Clementissime, quidquid perinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, tuum id omne reputaturi.

[blocks in formation]

Cum primum Congregationis nostræ Præpositi fratres nostros ad studia litterarum applicare censuerunt, ea potissimum ab eis delecta sunt studia, quæ plus utilitatis præ se ferrent, quam ostentationis; et quæ religiosæ solitudini et conversationi magis convenirent. In eo genere nihil aptius aut opportunius eis visum est, quam recognitio et editio nova sanctorum Patrum, cum Latinorum, tum Græcorum: propterea quod et exercitatio ipsa per sese maxime conduceret ad lectitanda et meditanda eorum scripta, in quibus vera et sincera Ecclesiæ doctrina ac pietas consistit ; et non pauca nobis adjumenta suppeterent ad id operis suscipiendum et exsequendum. Atque ut quibusdam veluti gradibus ad hunc laborem, magis arduum certe ac difficilem, quam splendidum, fratres nostri idonei et parati sensim redderentur, a quibusdam veluti rudimentis initium ductum est, scilicet ab editione selectorum Opusculorum sanctorum Patrum; dein ab integris scriptis aliorum, donec tandem ad opera sanctissimi doctoris Augustini ventum est: quibus emendandis et recognoscendis ut operam impenderemus, multi Ecclesiæ illustrissimi præsules, necnon etiam togæ principes viri auctores nobis et instigatores fuere. E primis fuit illustrissimus Franciscus Harlaus Parisiorum nuper archipræsul, qui hujus operis patronum et fautorem semper se præstitit: e secundis Guillelmus Lamonius Senatus Parisiensis quondam princeps, qui, pro sua in litteras litteratosque benevolentia, typographicam nobis domesticam officinam a Rege impetrare et procurare voluit, ut hæc editio in privatis ædibus commodius et facilius procuraretur. Verum hac conditione, quantumvis in speciem opportuna, ob varias causas, quas commemorare nihil juvat, minime admissa, institit nihilominus Præses illustrissimus, institere et alii quam plures diversorum Ordinum spectatissimi viri, ut tantæ molis opus subire ne refugeremus.

His incitamentis commoti Superiores nostri, vix tamen ad vastum illum laborem subeundum, ut erant perspicaces, adduci potuere; rati, id quod docuit eventus, rem esse aleæ ac difficultatis plenam, cujus, si minus ea succederet, incauta et imprudens molitio nobis probro verteret ; si bene, invidia forte in nos redundaret. Deinde temerarium videbatur, secundum Lovanienses Theologos doctissimos, de Augustino, totaque republica christiana optime meritos, novam sancti Doctoris Operum editionem meditari : quippe vix fieri posse, ut a nobis eorum diligentia æquaretur, nedum superaretur.

Ad hæc recurrebant animo veteres controversiæ ac rixæ, quæ ex sancti Doctoris scriptis et doctrina identidem in Ecclesia excitatæ fuerant; verebanturque illi, ne, dum Ecclesiæ hoc fratrum suorum labore consulere optarent, novarum altercationum semina inde orirentur, uti experientia non semel probatum est: nempe quod tanti viri doctrina et humano ingenio captu sit difficilis, et mortalium cupiditati ac superbiæ parum favens et accepta.

Verum has aliasque difficultates prorsus discussit ac removit summa dignatio Ludovici Magni, qui novam hanc editionem augustissimo suo nomine illustrari, ac patrocinio regio muniri permisit.

Accessit insuper amplissimum Regis privilegium in gratiam novæ editionis, illustrissimi Franciæ cancellari Michaelis Tellerii auctoritate, regioque edicto assertum, reclamantibus et obsistentibus incassum nonnullis bibliopolis, quos occulti quidam adversarii ad avertendum novæ editionis propositum clanculum instigabant. Tantis fulti præsidiis, nullum obicem insuperabilem, nullam invidiam nobis formidandam esse existimavimus.

Jam vero ne hoc consilium nimis audax ac temerarium videretur, præiverat exemplum Petri Morini Vaticanæ typographiæ præfecti, aliorumque almæ Urbis eruditorum virorum, Adriani abbatis, atque Obrii doctoris

HARVARD DIVINITY SCHOOL Indoyer-Harvard Theological Library

« PoprzedniaDalej »