Obrazy na stronie
PDF
ePub

SÆCULA IV-V. ANNI 387-430.

SANCTI AURELII

AUGUSTINI.

HIPPONENSIS EPISCOPI,

OPERA OMNIA,

POST LOVANIENSIUM THEOLOGORUM RECENSIONEM

CASTIGATA DENUO AD MANUSCRIPTOS CODICES GALLICOS, VATICANOS, BELGICOS, ETC.,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J. P, MIGNE SUCCESSORES,

[blocks in formation]

DE HAC BENEDICTINE EDITIONIS NOVA RECUSIONE.

Immortalem Patrum Benedictinorum gloriam temerarium profecto foret prætendere; minime vero impossibile est lucubrationes eorum meliorare, introductis mutationibus aliquantulis quas ipsimet, si nostra viverent ætate, judicassent necessarias. Cæterum hodie convenit apud eruditissimos viros, imprimis extra Galliam, Benedictinam editionem, licet omni dignam æstimatione, cæterisque antecedentibus multo præstantiorem, nonnullas tamen negligentiæ notas præ se ferre, sive quod editores laborem per viginti integros annos protractum impares fuerint indefessa attentione sustinendi, sive quod pensum tot collaboratoribus devolutum unitatem non admitteret. Sic interdum videntur veterum editionum collationem neglexisse; sic etiam, variis lectionibus nunc in utraque margine positis, nunc. ad calcem tomi rejectis, accuratam textuum recensionem, unitatis detrimento, prosequuntur; sic denique, ut omissa repararent, aut lectiones citationesve mendosas complures imprudenter introductas quocumque modo emendarent, addendis et corrigendis singula volumina

exoneravere.

Duobus igitur potissimum invigilavimus, scilicet ne quid antea vulgatum in editione nostra omitteretur, utque convenientissimo ordine res quælibet institueretur. Præter manuscriptos codices, editiones plerasque, tum veteres, tum recentiores tanta diligentia comparavimus, ut nostra locupletior necessario debuerit emergere, jureque asseremus omnino nihil hactenus prodiisse, quod in ea non abundet. Attamen nequicquam suppeteret tot coegisse divitias, nisi recte ordinarentur; neque vero nobis animus est quidquid in hoc præstiterimus minutatim exponendi. Pauca solum exempla referemus.

1° Nihil nobis antiquius fuit, quam ut in locis a reverendis ipsis Patribus indicatis suus textui nitor restitueretur. Quoties in aliquem errorem ultro impegisse visi sunt, atque defuerunt eorum consilia, genuinam lectionem stabilivimus tum manuscriptorum, tum librorum auctoritate.

2° Præter textus nitorem quo, qualiscumque sit, editio Benedictina cæteras omnes longe superat, hoc præstat potissimum, quod præfationibus eximiis magnaque adnotationum et variantium lectionum copia locupletata sit. Quæ omnia sedulo servavimus, imo variantes adauximus lectiones; non omnes vero admisimus quæ nobis undequaque occurrebant. Libenter fatebimur, non isto incendimur philologiæ studio quod editionis excellentiam lectionum variantium numero metitur. E contra, dubiæ plerumque erunt utilitatis, si attendatur quam tenuis sint momenti, quantum sermonis seriem impediant, quantumque apud multos lectores auctoritas librorum illis labefactetur; duplicem enim lectionem veritas non patitur. Expedit igitur, nostra sententia, tot inter manuscriptorum et librorum varietates, non molli brachio cunctas excutere, sagaci negligentia quasdam prætermittere, easque tantum admittere quæ ad rectam auctoris intelligentiam vel leviter inserviunt.

Quod de lectionum varietatibus, id de supposititiis operibus dictum esto.

Vulgo contigit clarissimis antiquitatis scriptoribus, ut, temporum obscuratione, bibliopolarum avaritia, aliisque de causis, foetus eorum genuini indigna spuriorum caterva stiparentur. Haud difficile certe fuisset Augustinianæ editionis molem duplicare triplicareve ad libitum, adjunctis supposititiis operibus quæ sub magni Doctoris nomine circumferuntur. Nulla prope est bibliotheca quæ non istiusmodi thesauris se jactet. Quid vero? nonne liquet zizania debilitari triticum, verarumque gemmarum decrescere famam, si cum adulterinis misceantur? Attamen ne quid in editione nostra desideraretur, nullum ex spuriis vel dubiis operibus quæ PP. Benedictini publici juris fecerunt, prætermittendum duximus; quinetiam eorum recensioni nonnulla addidimus recens inventa, quæ omnia in Sermonum collectionem incidunt. Verum hac augendi licentia parce usi sumus, non obliti Patribus Benedictinis, prout consiliis opibusque erant circumdati, compertam sane fuisse

maximam partem fallacium istarum divitiarum, quas se effodisse nonnulli coætanei asse verant, meritoque suspicionem et dedecus incurrere quidquid viri tanta doctrina pariter ac judicio commendandi repulerunt.

3o Res est utique gravissimi momenti et ad facilem textuum comparationem aptissima, ut lectiones variantes quas PP. Maurini haud unimode distribuere, semper, notarum modo, textui proximæ subsint. Nuperrimæ exstant editiones Parisienses, quæ neque hanc, neque PP. Maurinorum agendi rationem secutæ, omnes lectionum varietates procul a textu ad finem uniuscujusque voluminis agglomerant, aut, parum sollicitæ, prætermittunt. Quantum inde nasceretur incommodi, quantaque temporis jactura, non semel experti, speramus fore ut methodus nostra, sub respectu commoditatis æque ac utilitatis, potior

videatur.

4° Quod ad chronologicam Augustinianorum operum seriem attinet, paululum ab ordine PP. Maurinorum defleximus, ut eum sequeremur quem rerum analogia, proindeque ratio ipsa suggerebat. In primo itaque tomo duo Soliloquiorum libri, qui apud PP. Benedictinos libris de Ordine proxime succedunt, statim post Confessiones, quibuscum ob manifestam argumenti similitudinem apprime conveniunt, a nobis collocati sunt. Duo etiam libri de Genesi contra Manichæos e primo tomo in tertium rejecti, eo scilicet loco quo duplex aliud in Genesim opus item instituitur. Præterea librum de vera Religione, qui in editione Benedictina librum de Moribus Manichæorum excipit, ad tertium similiter tomum revocavimus, nempe post opus de Doctrina Christiana, cujus absque dubio complementum cuique legenti apparebit. Varia tandem opuscula, qualia Epistolæ, Sermones, etc., quæ PP. Maurini et post eos cæteri editi ipsis nimium insistentes passim disseminant, ad classem suam primigeniam, prout res postulabat, accurate reducta sunt.

5° Ambæ præfationes quæ paulo inferius Mabillonii dedicatoriam Epistolam sequuntur, undecimum ultimumque editionis Benedictine tomum inchoant; nec mirum, siquidem venerandi editores, curriculum adeo longum ingressuri, quidquid in toto decursu esset peragendum ex ipso limine prævidere non potuerint. Nobis autem opera eorum recudentibus cum nulla sit causa cur talem toleremus anomaliam, utramque præfationem suo loco naturali, id est, initio operis, primi posuimus. Eadem prope ratio nos impulit ut in tomum primum transferremus duas D. Augustini Vitas, quarum prior a PP. Benedictinis ad calcem tomi decimi, posterior vero usque ad tomum undecimum relegata est. Nemo inficiabitur hasce gestorum scriptoris narrationes esse quoddam præfationis genus ea mente contextum, ut anticipata variarum circumstantiarum revelatione, lectores ad intimos et quasi generatores operis sensus jam tum initientur. Haud aliter sentiebant ipsi PP. Benedictini, ut testantur prima verba Admonitionis Confessionum libris præpositæ : « Quæ >> causa, inquiunt, fecit ut scriptoris cujusque Vita emittendis in publicum ejus libris solem>> ni more præfigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie mo» vit, ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros... in tomo primo colloca» rent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, alias» que dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate, tum profectu perlegere in » animum inducit. » Post talem declarationem, difficile intelligimus quamobrem propria editioni Vitam S. Doctoris PP. Benedictini non præfixerint, præsertim ex omnibus ejus scriptis concinnatam. Nulli igitur molestum fore putamus si in his et in quibusdam aliis ejusdem naturæ, sed perpaucissimis, et de quibus obiter monebimus, discesserimus ab inclytis ducibus, quorum alioquin vestigia nos religiose trivisse gloriamur.

N. B. 1° Lectionum varietates quæ PP. Benedictinos primum effugerant, textui, ut ipsi suadent, aliquoties intertexuimus, priori eorum lectione hisce uncinis [ ] signata.

N. B. 2° Quod si quando textum qualem habemus a PP. Benedictinis concinnatum tantisper immutare visum est, propriam eorum lectionem ferunt adnotationes hisce signis, In B., distinctæ.

M. (4)

(1) Quæcumque PP. Benedictinorum editioni addiderimus, hocce signo, M., distinguentur.

ไง

[ocr errors][ocr errors]

REGI CHRISTIANISSIMO

LUDOVICO MAGNO

VICTORI, TRIUMPHATORI, PACIFICO.

AUGUSTINUM, Ecclesiæ lumen et oraculum, Caroli Magni quondam delicias, Rex Christianissime, novo cultu, novisque typis adornatum tibi sistimus, sub immortalis nominis tui præsidio immortalitate altera do nandum. Hunc aliquando Basileæ veluti renascentem Germania excepit; Lovanii recognitum, auctumque fovit Belgium; eumdemque genuinæ (quantum in nobis fuit) integritati restitutum nunc tandem exhibemus : adeo ut collatis quasi dexteris et officiis, Belgæ cum Germanis, cum utrisque Galli ad perficiendum munus Ludovico Magno dignum conspirasse videantur. Nimirum victori ac triumphatori conveniebat tot pacatorum populorum commune hoc monumentum; planeque decebat, ut Augustinum integrum, purum atque tersum, Ecclesiæ doctorem maximum, perpetuum hæreticorum flagellum, Regum augustissimo, maximo, invictissimo ac religiosissimo consecraremus.

Neque vero de Majestatis tuæ favore, Rex Augustissime, dubitare nobis licet, quandoquidem amplissimum illud privilegium a teipso nobis concessum, obsignatum et assertum; scripti codices e Regia Bibliotheca te jubente affatim suppeditati; litteræ ad exteros nomine tuo in rem nostram missæ; ad hæc Augustini meritum, fama et auctoritas certissimam spem nobis ingerunt, te hujusce editionis fautorem, patronum, ac vindicem fore. Enimvero quis Principis Christianissimi studio et existimatione dignior Augustino, quem Hieronymus, et sui temporis cum eo Catholici, velut antiquæ rursum fidei conditorem suspexere? Ipse est Doctorum lumen, antiquiorum Patrum humilitate ac religione discipulus, æqualium doctrina facile princeps, subsequentium dux ex magister : quem viventem Africani Patres uti Spiritus sancti interpretem secuti sunt in condendis sanctioribus Ecclesiæ regulis, veneratus est inter Pontifices maximos Innocentius I, litteris dignati Honorius , et Theodosius Imperatores Augusti cujus mortui doctrinam concilia, sanctissimi quique pontifices et episcopi, Cœlestinus papa cum primis et Gregorius Magnus honorificentissime prædicarunt.

:

Nefas sit hoc loco præterire Christianissimos Francorum Reges, antecessores tuos, Maxime Princeps, quorum non impar exstitit in tantum virum observantia. Inde est, quod cum munus regia majestate haud indignum exquireret Engelbertus Corbeiensis Abbas, non aliud Ludovico Regi magis acceptum, quam Augustini de Doctrina Christiana libros existimavit et Carolus V, cognomento Sapiens, libros de Civitate Dei gallice redditos sibique nuncupatos, singulari dignatione complexus est. Sed illud in primis memorandum, quod sancti Doctoris lectionem non modo Rotberto regi Adalbero Laudunensis episcopus commendavit; verum etiam in deliciis habuit qui unus plurimorum instar esse debet, Carolus vere Magnus. Is enim, teste Eginhardo, delectabatur libris sancti Augustini, præcipueque his qui de Civitate Dei prætitulati sunt. Intelligebat quippe sapientissimus Princeps, Imperium cum Sacerdotio, Majestatem cum Religione, cum pace bellum, magnanimitatem cum moderatione, nullo melius post Litteras sacras auctore conciliari posse, quam Augustino cujus lectione atque usu, cum privatas, tum regias virtutes, religionem, fortitudinem, prudentiam cum aliis acquiri, aut certe perfici, ornarique persuasum habebat.

Has dotes, Regibus tantopere expetendas, sed tam raro in unum coeuntes, singulari beneficio Deus in te sic profudit, Regum Maxime, ut non alio quam ipso duce ac præceptore ad fastigium perveneris earum virtutum, quæ illustre Magni cognomentum Majestati tuæ compararunt. Aliis regibus, etiam iis, quos passim præcelates existimant, satis fuerit eminere in singulis, nimirum esse aut religiosos, aut bellicosos, tranquillitatisve | publicæ amatores. In te omnes istæ virtutes cum aliis ita conveniunt, ut te religione, justitia, moderatione, sapientia, tam bello, quam pace præstantissimum efficiant. Multi principum dum nomen suum armis celebrare ambiunt, constituendi regni abjiciunt curam, aliisque committunt : nonnulli unius pacis studiis intenti, rem bellicam insuper habent. Tu inter pacis studia bellicas artes animo agitas, et inter arridentes bellorum eventus pacem meditaris. Sed, quod paucissimis Regibus contingit, cum sis pace ac bello exercitatus, nulla unquam regni tui felicitatem interturbavit adversitas: ut omnes uliro agnoscant, te summis virtutibus cumulatum, ovidentia felicem esse, ubique Magnum.

Quam primum regni habenis manum admovit Majestas tua, Rex optime, religionis caput existimasti, ut teipsum tuosque regeres, et de componendis subditorum moribus, ac disciplina sedulo cogitares. Hinc oppressos ab infensissimis hostibus Christianos submissis auxiliis relevare ac tutari cœpisti; tum ad Ecclesiæ exstinguenda discidia, finesque propagandos intendere animum; abrogatas revocare leges, novas sancire; faciles PATROL. XXXII. (Une.)

« PoprzedniaDalej »