Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.

Quæ causa fecit ut scriptoris cujusque vita emittendis in publicum ejus libris solemni more præfigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie movit ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros, qui recto ordine debent præcedere, in tomo primo collocarent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, aliasque dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate et cum profectu perlegere in animum inducit. Atqui in Confessionibus suis Augustinus totum se ipse expressit perquam accurate: quippe qui in iis non ea solum facta quæ hominum oculis subjecta esse potuissent; sed etiam ea quæ Deo tantum conscio in intimis agitaverat, cum bona, tum mala, singillatim exposuit. In his enim sicuti anteactæ vitæ vel levissima errata, sic etiam accepta a Deo beneficia fuse commemorat ; æternum posteris relicturus sive pœnitentis, sive grati animi monumentum, præclarum etiam illius quam constanter erga nos exhibet Deus, et justitiæ et bonitatis exemplum. Atque hoc in primis studebat, scilicet (ipsius verbis rem ut explicemus) et de malis et de bonis suis Deum laudure justum et bonum, atque in eum excitare humanum intellectum et affectum. Id vero hac ratione exequitur.

In primo libro, præmissa Dei invocatione, recolit vitæ suæ primordia ad annum quintum decimum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta et vitia, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.

In secundo, ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum vitæ annum, quem in paterna domo, studiis intermissis, consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis eum sodalibus perpetrato.

Terrius liber de annis est ætatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolveret, se libidinosi amoris laqueo irretitum, necnon in Manichæorum hæresim prolapsum fuisse meminit. Adversus horum errores et ineptias disserit luculenter. Matris lacrymas, et responsum de filii resipiscentia divinitus acceptum refert.

In quarto libro eum pudet se illi sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; deinde amicum charissimum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam æquum esset animi dolore fuisse prosecutum. Cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem denique facit librorum de Pulchro et Apto a se anno ætatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum ; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.

In libro quinto annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet comperta Fausti manichæi imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricanı profitebatur, missus Mediolanum ut eamdem artem doceret, cœpit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichæismo abdicando necnon de repetendo catechumenatu decernere.

In libro sexto, cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum ætatis ageret trigesimum; Ambrosii concionibus admonitus, catholicæ doctrinæ veritatem, quam Manichæi falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accendebatur.

In septimo libro exordium suæ juventutis, id est annum ætatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa ætate densioribus adhuc ignorantiæ tenebris involutum atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret.

Liber octavus vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum videlicet ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Ægyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli cœlesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus.

In libro nono dicit de capto a se consilio rhetoricæ professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo baptismate, ac de Monnicæ matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, ætatis videlicet Augustini trigesimum tertium.

In libro decimo scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea, sed qualis tunc esset. Deum,

quem amat, studet indicare, dumque per singula ducit rerum genera, multis explicat memoriæ vim plane stupendam, quod sua in memoria locum Deus habeat, gratulatus. Inquirit in actus, in sensus, et affectus suos omnes, ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiæ. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, ejusque ope animi sui languores omnes sanandos esse confidit.

In libro undecimo et sequentibus tractat de Scripturis sanctis. Totum caput primum Geneseos, quo mundi creatio describitur, dissertationibus illustrat, difficultates incurrentes dissolvens, et ab adversariorum objectis vindicans. Sed in undecimo disputat paulo fusius de tempore. In duodecimo de materia informi, deque multiplici Scripturæ sensu. In tertio decimo Dei bonitatem ex rerum productione commendat; prædicat Deum Trinitatem, et Spiritus sancti propriam quamdam notionem. Denique creati mundi historiam allegorice exponit.

Hosce libros observamus scriptos circiter annum Christi quadringentesimum, propterea quod ab Augustino recensentur proxime ante illos quos episcopus adversus Faustum manichæum non multo ante vel post hunc annum elaboravit, uti suo dicetur loco. Certe si qua opera indubiam et distinctam temporis notam præ se non ferunt, si aliis demum argumentis id investigari non potest, decernendum videtur ex Retractationum serie; quandoquidem, quantum potuit, curavit Augustinus, ut nos ex ipsa ordinem quo quæque scripta sunt, nossemus (1). Neque diffitebimur tamen quin interdum chronologiæ minus, magis autem pertractati argumenti rationem habuerit.

S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.

<< Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice; ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem perdideramus nos; sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar. »

EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIÆ, Cap. XX.

<< Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana hæresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et sæpe dixi: Da quod jubes, et jube quod vis. Quæ mea verba Pelagius Romæ cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat, litigavit. »>

Vide præterea librum 2, cap. 6, Retractationum, pag. 632, n. 1 et 2, verbis, Confessionum mearum usque ad verba, Magnus es, Domine.

(1) Prolog. Retract. n. 3.

M.

[blocks in formation]

Præmissa Dei invocatione, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pue ritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse

confitetur.

CAPUT PRIMUM.

Deum vult laudare ab ipso excitatus.

1. Magnus es, Domine, et laudabili valde (Psal. (a) Scripti anno circiter 400.

CXLIV, 3) magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens

mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis 1 (I Petr. v, 5) et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te, Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris ? Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante? (Rom. x, 14.) Et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal. xxi, 27). Quærentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te prædicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium prædicatoris tui.

CAPUT II.

quo omnia (Rom. x1, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra cœlum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: Cœlum et terram ego impleo? (Jerem. xxiii, 24.)

CAPUT III.

Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat. 3. Capiunt ergone te cœlum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto cœlo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines' omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? Non enim vasa quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu jaces, sed erigis nos nec tu dissiparis, sed colligis nos. Sed qui imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit? CAPUT IV.

2

Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo. 2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum ? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit cœlum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero cœlum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis 2, et tamen etiam ibi es. Nam etsi descendero in infernum, ades (Psal. cxxxvIII, 8). Non ego essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in ADMONITIO P. P. Confessionum libri prodeunt hic de novo emendati ad veteres codices optimæ notæ Fossatensem, Thuaneum, Corbeiensem, Germanensem, Benignianum, qui ante annos 700 vel 800 scripti videntur :

Dei majestas et perfectiones inexplicabiles. 4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum? (Psal. xvii, 32.) Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis ; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia ; et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quærens, cum nihil desit tibi. Amas, nec Benedictinorum.

Insuper ad alios codices inferioris ætatis, aut nobis qui non omnes propriis oculis exploravimus incomperta; scilicet ad Theodericensem, Albinensem, Lyranum, Valinensem, Regium, Vedastinum, Vaticanum, unum e bibliotheca RR. PP. Prædicatorum Paris. via Jacobea, ex Sorbonica duos, ex Victorina tres, ex bibliotheca RR. PP. Augustinianorum majoris conventus Paris. quatuor.

Denique, ad Variantes Lectiones Lovaniensium cura ex quinque manuscriptis collectas; necnon ad quatuor manuscriptos Anglicanos, scilicet unum ex Bodleiana bibliotheca, duos ex Collegio Mertonensi, et unum ex Archiva Laudina. Confessionum Libris emendandis adhibiti sunt editi codices antiquiores et castigatiores :

Am. id est, liber excusus Basileæ per Joannem de Amerbach, anno Domini 1489.
Bad. Quem Jodocus Badius per Joannem Parvum Parisiis excudi curavit, anno 1502.
Er. Desiderii Erasmi cura castigatus, et Frobeniano prelo editus Basilea, anno 1529.

Lov. Liber qui juxta recognitionem Theologorum Lovaniensium, ex Plantiniana typographia prodiit Antuerpiæ, anno 1777.
Arn. Editio quæ D. Antonii Arnaldi doctoris Sorbonici studio ad duodecim manuscriptos recognita prodiit Parisiis,anno 1649.

1° Lugd., id est Lugdunensem, anni 1561.

COMPARAVIMUS PRÆTEREA EDITIONES:

20 Er. Guill., id est alteram Erasmi, Parisiis datam in ædibus Carole Guillard, 1541. 3o Ven., id est Venetam, anni 1584.

40 Somm., id est H. Sommalii e Societate Jesu, Coloniæ Agripinæ anno 1629. 5o Lov. Par., id est Lovaniensium, quæ prodiit Parisiis 1651.

6° Lov., id est alteram Lovaniensium, Antverpiæ 1662 recusam.

7° Dub. id est D. Dubois, vulgatam Parisiis 1687.

Duæ etiam nuperrimæ exstaut, editiones, P. Desb. et GG., id est altera apud Parent-Desbarres, altera apud Gaume fratres Bibliopolas Parisiis vulgatæ. Utramque contulimus. M.

80 Benedict., id est Benedictinam quæ Antverpix iterum prodiit 1700-1702. 90 Mart., id est a Dom. J. Martino Maurin recognitam ad antiquam Ulimmerii editionem et ad 12 Mss., Parisiis 1741. 10° Flor., id est Fr. Archangeli a Præsentatione sacerdotis, professi Carmelitæ excalceati, Theologiæ et Scripturæ sacræ lectoris, recognitam ad complures editiones et ad 13 Etruria Mss. Florentix 1757.

11o Rond., id est L. St. Rondet studio collatam cum 16 Mss. et cum præcedentibus editionibus, Parisiis 1776. M.

1 Sommal., Lov., Mart.. ex quinque Mss.; Rond. ex tri.

bus Mss. Superbis, Deus, resistis. M.

2 Theodoric. Ms. Ego sum inferi, non intoleranter. Alii plerique: Ego jam inferi, librariorum lapsu, ut videtur.Unus Codex apud Rond. : Non enim ego sum in inferis. M.

1 Antiquiores Edd., scilicet a Jódoco Badio Ascensio, a Joanne Amerbachio et a Desiderio Erasmo, cum tribus Mss.: Dispergeris.

2 In B., quæ ; at Somm. Dub. Mart. Lond., qui. M.

æstuas; zelas, et securus es; pœnitet te, et non doles, irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti1; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt. CAPUT V.

Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar, Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est 3, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. Dic animæ mex: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; eas, et dic animæ meæ : Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam : moriar, ne moriar, ut eam videam.

6. Angusta est domus animæ meæ quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quæ offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri præter te clamabo, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo? (Psal. xvi, 3, 14.) Credo propter quod et loquor (Psal. cxv, 10); Domine, tu scis. Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus; et tu dimisisti impietatem cordis mei ? (Psal. XXXI, 5.) Non judicio contendo tecum qui veritas es (Job. ix, 2. 3); et ego nolo fallere meipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi (Psal. xxvi, 12). Non ergo judicio contendo tecum; quia si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? (Psal. cxxix, 3.)

CAPUT VI.

Infantiam snam describit, laudat Dei providentiam et æternitatem.

7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem. Sine tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed conversus misereberis mei. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc, in istam dico vitam mortalem 5, an mortem vitalem, 1 Juxta Somm. Flor, Rond.: Amittis. M.

2 Somm. et Rond. ex uno Cd. : Dicimus. M.

3 In antiquis Edd. Bad. An. et Er., nec non in uno e Mss. additur, miseria.

Summal.; Rond. ex novem Mss.; Mart. ex duobus Mss.; Sine me. M.

5 Ita Mss. ferme omnes et editio per Antonium Arnaldum doctorem Sorbonicum adornata; ubi verbum nescio refertur ad superiorem sententiam: Unde venerim huc, qua se Augustinus significat circa animæ originem fluctuare. At Bad. Am. et Er. habent: In istam dico mortalem vitam : mortalem dicam vitam, an mortem vitalem, nescio:quam lectionem Lovanienses ad trium Mss. fidem sic mutarunt; In istam dicam mortalem vilam,an mortem vitalem,nescio.

nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meæ, ex quo1 et in qua formasti me in tempore, non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meæ ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiæ, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas ; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis ; quod non ex eis, sed per eas erat ex te quippe bona omnia, Deus ; et ex Deo meo salus mihi universa. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per hæc ipsa quæ tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meæ ; nihil amplius.

8. Post et ridere cœpi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram ; quia illæ intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quæ poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset, indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.

9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, quoniam ante primordia sæculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deas es Dominusque omnium quæ creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causæ ; et rerum omnium irrationabilium et temporalium sempiternæ vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui ætati meæ mortuæ successerit infantia mea : an illa est quam egi intra viscera matris me? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et prægnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicatista non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quæreatem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi 3?

10. Confiteor tibi, Domine cœli et terræ, laudem

1 Apud Bad, Am. Er. et Lov.: Ex qua et in qua. Verius porro in Mss. et in editione Aut. Arnaldi pro designande utroque parente: Ex quo et in qua.

2 In B., quod ex eis non; at Somm. Dub. Mart. Rond. cum 4 M. Quod non ex eis. M.

3 Somm. Lov. Rond. ex nonnullis Cdd. quærentem te, qui de hoc, quod nori, laudari te. M.

pertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspeetu collactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc uno alimento vitam ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur hæc, non quia nulla vel parva, sed quia ætatis accensu peritura sunt. Quod licet probes, cum ferri æquo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.

dicens tibi de primordiis et infantia mea quæ non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine infantiæ quærebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? Au quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, præterquam quod tu facis nos, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et non mutaris; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia : non enim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficiunt 1, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent! Tu autem idem ipse es; et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat? Gaudeat et ipse, dicens: Quid est hoc? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo invenire, potius quam inveniendo non invenire te.

CAPUT VII.

Infantia quoque peccatis obnoxia.

11. Exaudi, Deus. Væ peccatis hominum! Et homo dicit hæc, et misereris ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis me commemorat peccatum infantiæ meæ? Quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job. xxv, 4). Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escæ congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar justissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non poteram; nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et ejicimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem, cum aliquid purgat 3, bona projicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est, multisque præterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus; feriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et ex1 Lov., an anni lui. Abest tamen an a nostris Mss. et ab aliis plerisque Edd. - Eodem loco Somm. Rond. cum 6 Mss. legunt: Deficient. M.

2 Lov. et Arnald. : Quis mihi commemorat. Bad. Am. et Er.: Quis mecum commemorat; sed vera lectio est quam Mss. ope restituimus, juxta quem loquendi modum in libro de Magistro, cap. 1, dicit Augustinus: Duas jam loquendi causas constituo; aut ut doceamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmetipsos.

3 Angl. Mss., purgabat. Ita Rond. cum 8 Cdd. M.

12. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus, quod ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti; jubes me laudare te in istis et confiteri tibi, et psallere nomini tuo, Altissime (Psal. xc1, 2): quia Deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quæ nemo alius potest facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo ætatem, Domine, quam me vixisse non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex aliis infantibus conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me annumerare huic vitæ meæ, quam vivo in hoc sæculo. Quantum enim attinet ad oblivionis meæ tenebras, par illi est quam vixi in matris utero. Quod si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis me mater mea in utero aluit (Psal. L, 7); ubi, oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus et quid mihi jam cum eo est, cujus nulla vestigia recolo?

CAPUT VIII.

Unde puer loqui didicerit.

13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, et successit infantiæ; Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim post adverti. Non enim docebant me majores homines præbentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinæ, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus edere vellein sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quæ volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, præsonabam memoria ; cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad

1 Ita in Mss. et recte. Vult nimirum Augustinus posse vel ex eo probari, quod illa quæ infantibus benigne tolerantur mala sint, quia in ætate provectioribus tolerari æquo animo non possunt. Mendose ergo in Edd. legitur: Quod licet probes, tamen ferri.

2 Er. Lugd. Ven. Lov. Sommal. Rond. cum 10 Mss. et Mart, cum tribus Mss. : Qua me vixisse non memini; et paulo post: Qua vivo... qua vixi. M.

3 Omittitur, si et, in edit. Lovaniensi.

4 Lov.: Prensubam memoria. Bad. Am. Er. et Arnald. cum nonnullis Mss.: Pensabam memoria. Melior visa est lectio Mss. Corb. Fossat. et aliorum optimæ notæ qui habent præsonabam.

« PoprzedniaDalej »