Obrazy na stronie
PDF
ePub

65

VITA S. AUGUSTINI EPISCOPI, LIBER PRIMUS.

cobi 11, 12); et de quibus Salvator dicit, Qui feceril et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno cœlorum (Matth. v, 19).

Peto autem impendio vestram charitatem, qui hæc scripta legitis, ut mecum omnipotenti Deo gratias agatis, Dominumque benedicatis, qui tribuit mihi intellectum, ut hæc in notitiam et præsentium et absentium præsentis temporis et futuri hominum, et vellem deferre, et valuissem; et mecum ac pro me oretis, ut illius quondam viri, cum quo ferme annis quadraginta Dei dono absque amara ulla dissensione familiari1 Fossatensis Mss. : Dei domo.

66

ter ac dulciter vixi, et in hoc sæculo æmulator et imitator existam, et in futuro omnipotentis Dei promissis cum eodem perfruar. Amen 1.

1 Salinas: In codice Reginæ 541 hoc additur finis cum nonnullis aliis verbis ad translationes corporis S. Doctoris pertinentibus: Qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit el gloriatur et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum.Amen. Insititius hic finis est, nec ad Possidii pertinet textum. Notum est enim ecclesiasticæ antiquitatis studiosis, in fine tum Sermonum, tum Vitarum, quæ a Veteribus editæ sunt, aliqua addi et inseri, sicut et frequenter detruncari, tum pro dicentis scribentisque arbitrio, ac pro solemnitatis ratione, tum pro temporum necessitate. Quod, cum accurate non advertitur, in graves ac turpes errores impellit. M.

VITA

SANCTI AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

EX EJUS POTISSIMUM SCRIPTIS CONCINNATA.

LIBER PRIMUS
PRIMUS

De primis viginti novem annis Augustini, ab ejus ortu ad profectionem ejusdem in Italiam.

CAPUT PRIMUM.

1 Augustini patria. 2 Natalis dies. 3 Nomen. 4 Parentes et consanguinei.

1. Aurelius Augustinus, vir divino munere Ecclesiæ donatus, Tagastam obscurum Africæ oppidum in Numidiæ mediterranea parte, haud procul Madauris et Hippone-Regio situm, ortu suo nobilitavit (Poss., in Vita August., c. 1; August., Epist. 7, n. 6; Confess. lib. 2, cap. 3, n. 5). Ea civitas nefario Donatistarum schismati tota olim adhæserat: sed anno circiter trecentesimo quadragesimo nono Cæsarearum legum terrore compulsa ad communionem catholicam, tanto deinde animorum studio in eam coal uit, ut anno post sexagesimo illius incolæ iis erroribus nunquam impliciti fuisse viderentur (August., Epist. 93, n. 17).

2. In lucem editus est Augustinus idibus novembris, anno Christi (quantum ex Prospero et Possidio intelligimus (Prosp., in Chron. ; Poss., in Vita August., c. 30). trecentesimo quinquagesimo quarto: quippe qui vita cesserit quinto kalendas septembris, anno salutis quadringentesimo trigesimo, ætatis suæ septuagesimo sexto prope absoluto. Quod quidem pluribus eo loco discutiendum erit, ubi de tempore conversionis ejus acturi sumus.

3. Cum celebrari per orbem cœpit, jam tum eidem erat prænomen Aurelio: quod perfecto ille, sive id infans acceperat ipsis ab incunabulis, sive post vitæ doctrinæque mérito sanctus Doctor adeptus erat, semper retinuit. Nam hoc ipsum prænomine Paulus Orosius in suæ Historiæ Ad Aurelium Augustinum inscri

ptione insignivit. Eodem illum exornavit ipsius fere æqualis Claudianus Mamertus (Mamer., de Statu animæ, lib. 2, cap. 10); eodem venerabilis Beda (Bed., in Vita S. Cuthb.); eodem præclara quæque et antiquiora opusculorum ipsius visa nobis volumina decorant augentque Augustinum.

4. Honestis eum prognatum parentibus tradit Possidius, de Curialium numero, hoc est, eorum qui in municipiis curia officium administrabant, et munia procurabant civilia (Poss., in Vita August., c. 1). Pater ei Patricius fuit, municeps Tagastensis admodum tenuis, virque animo magis quam opibus pollens, ut ipse Augustinus summa animi demissione memoriæ prodit (Confess. libro 2, cap. 3, n. 5): qui eadem modestia adductus, publica in concione fassus est aliquando, vestem pretiosam forte episcopum decere, minime vero Augustinum, hominem pauperem, de pauperibus natum parentibus (Serm. 356, n. 13). Erat Patricio liberalis et propensus in omnes animus, at iracundus multum et ferox. A christiana fide alienus diu cum fuisset, sub extrema vitæ tempora conversus, una cum fide castos et christianos mores induit (Confess. libro 9, cap. 9, nn. 19, 22). Patricii conjux nomine Monnica (sic enim ejus nomen ubique in antiquis codicibus pingebant librarii) Augustinum spiritu non minus quam carne parturivit. Multos ex Patricio peperit liberos: nam Augustinus matri ad Ostia Tiberina obeunti anno trecentesimo octogesimo octavo fratrem suum adfuisse testatur (Ibid., cap. 11, n. 27). Is porro non alius videtur a Navigio, qui una cum Augustino fratre suo nondum regenerato in villa

Verecundi degens, philosophicis ejus dissertationibus intererat, laborans splene vitioso (De Beata Vita, nn. 7, 14): quo haud dubie patre procreatæ fuerant illæ Augustini ex fratre neptes, quæ Deo pariter serviebant (Poss., in Vita August., c. 26), cum ejusdem, ut videtur, sancti Antistitis germana sorore, quæ vidua relicta multos annos in diem usque obitus sui Christo serviens ancillarum Dei cœnobio præfuit (August., Epist. 211, n. 4). Meminit quoque Augustinus Patricii nepotis sui, Hipponensis Ecclesiæ subdiaconi (Serm. 356, n. 3), cui et sorores erant complures, et mater pertinentium ad eumdem possessionem usufructuaria. In suo apud Verecundum secessu duos etiam e consobrinis suis secum habuit, Lastidianum et Rusticum. Eadem consanguinitatis necessitudine devinctus erat Augustino Severinus ille, quem epistola officii et charitatis plena, ad Ecclesiæ catholicæ unitatem, ex Donatistarum factione traducere conabatur (Epist. 52). Licentius denique filius Romaniani illius civis Tagastensis genere atque opibus insignis, se eadem, quam Augustinus, stirpe prognatum videtur innuere (Epist. 26, n. 3). At Paulinus uno eodemque loco scribit, Alypium Licentii fratrem esse consortio sanguinis, Augustinum vero ejusdem in scientiis magistrum et ingenii satorem existere. Quamobrem Licentius adolescens, quo impensius præceptori adblandiretur, poetica licentia locutus videri potest, qua nonnunquam unius urbis cives uno sanguine prognati dicuntur. Hæc sunt quæ de Augustini genere comperimus. Quod ad ipsius matrem Monnicam attinet, omni profecto dignam laude mulierem, longior de illa instituendus est sermo, quam ut hoc loco possit comprehendi.

CAPUT II.

1 Augustinus infans catechumenis adscribitur. 2 In pueritia morbo correptus Baptismum flagitat. 3 Deum puerulus invocat, ne in schola vapulet. 4 In scholas datus ut litteras discat, latinas amat. 5 Græcas odit. 6 Pueritiæ ipsius errata.

1. Sanctissima atque optima femina cum primum infantem enixa est, nihil potius habuit, quam ut eum inter catechumenos signaculo crucis Christi obsignandum, et mystico sale condiendum curaret (Confess. libro, 1, cap. 11, n. 17): qui ritus catechumenum initiandi inter solemnes Baptismi cæremonias semper retentus, summa etiamnum religione servatur. Hinc certe Augustinus christianam religionem sibi puerulo a parentibus insitam, et se christianum catholicum ante fuisse profitetur, quam in Manichæorum errores incidisset (De Utilit. credendi, n. 2). Audierat adhuc puer de vita æterna nobis promissa per mysterium Incarnationis Domini Dei nostri, qui superbiam nostram humilitate sua sanaturus advenit (Confess. libro 1, cap, 11, n. 17). Itaque jam tum credebat in Christum, ut et ejus mater, et omnis domus, uno excepto patre; cujus tamen iniqua consilia et hortamenta jus maternæ pietatis evincere in ejus animo nunquam valuerunt. Porro suavissimum Jesu Christi nomen,

quod una cum lacte matris imbiberat, sic alte tenero ejus cordi inhæsit, ut nulla exinde quantumvis facundi et expoliti sermonis lenocinia eum totum raperent, quæ non ejus nominis dulcedine condirentur (Ibid., libro 2, cap. 4, n. 8).

2. Hac igitur fide a teneris imbutus, nobile illius documentum puer parvulus dedit tum, cum stomachi pressu correptus repentino tamque vehementi, ut prope animam acturus videretur, Baptismum quanto potuit fidei et mentis ardore a piissima matre flagitavit : quæ festinabunda dedit operam, ut sacro quam primum fonte ablueretur. Verum cum interea vis morbi remisisset, provida in futurum mater Baptismum in aliud tempus differendum putavit; verita scilicet ne per impendentis ætatis lubricum novis se ille delictis inquinaret, reatuque ob violatam salutaris lavacri sanctitatem majore multo obligaretur. Quamquam eam dilationem haud satis approbat Augustinus: Quanto melius, inquit, et cito sanarer, et id ageretur mecum, meorum meaque diligentia, ut recepta salus animæ meæ tuta esset tutela tua, qui dedisses eam? (Confess libro 1, cap. 11, nn. 17, 18).

3. Præter institutionem, quam habebat optimam a matre, etiam ab hominibus quibusdam piis, in quos ipse puer incidit, didicit Deum, quantum de illo pro ætatis captu sentire poterat, esse magnum aliquem, qui posset, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Unde sub hæc Deum sic alloquitur Puer cæpi rogare te auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguæ mex; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem peccabamus tamen, minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel ingenium, quæ nos habere voluisti pro illa ætate satis ; sed delectabat ludere et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorem nugæ negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a majoribus. Peccabam faciendo contra præcepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi (Ibid., cap. 9, nn. 14, 15; cap. 10, n. 16).

4. Uterque parens eum litterarum peritum esse ac ingenuis expolitum artibus, vehementer cupiebat : pater quidem, quod Dei propemodum immemor, inania sibi de filio polliceretur; mater vero, quod doctrinæ atque optimarum artium studia plurimum ipsi ad Deum adipiscendum adjumenti crederet allatura (Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 8). Quapropter cum ingenii sui specimen cito præbuisset, ludimagistro traditus. est, primis imbuendus litterarum elementis, quibus videlicet legere et scribere ac numerare discitur (Ibid., lib. 1, cap. 9, n. 14): atque ubi per ætatem licuit, Madauras vicinam urbem, litteraturæ atque oratoriæ artis percipiendæ gratia missus est (Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 5). Verum deterrebant inde animum pueri, ingenio licet ac memoria prævalentis, insitæ primis

litterarum rudimentis difficultates; sed ab illis præsertim, in quibus scribendi, legendi et numerandi præcepta traduntur, ipse valde abhorrebat; quamvis istæ multo plus utilitatis afferant, quam quæ honestiores et uberiores litteræ putantur (Ibid., lib. 1, cap. 13, nn. 20, 21.) Postea tamen cum ex his difficultatibus emersisset, aliquanto propensiore studio ad latinas litteras animum appulit, seu quod jam inde a teneris unguiculis inter arridentis nutricis blandimenta iis utcumque imbutus esset, seu quod poetarum in primis delectaretur figmentis, fabulisque, quibus nobilissimi quique Romanæ linguæ auctores libros suos sparserunt. Didonis mortem non sine lacrymis lectitabat, et hac sibi lectione interdici tulisset molestissime. Qui autem eis rebus delectabatur, licet hoc ipso miser, ob hoc tamen bonæ spei puer appellabatur (Ibid., cap. 16, n. 26). Quid enim, ait, miserius misero non miserante se ipsum, et flente Didonis mortem, quæ febat amando Eneam; non flente autem mortem suam, quæ fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei? Et tamen inde illi acclamabatur in schola præ multis coætaneis et condiscipulis. Non te amabam et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, Euge. Amicitia enim mundi hujus fornicatio est abs te; et Euge, Euge dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit (Ibid., cap. 13, n. 21; cap. 17, n. 27).

5. Tametsi vero Græci texendarum fabularum peritissimi sint, ab iis tamen linguæ ipsius peregrinitate longissime abalienabatur, et Homerum quoque, lepi- . dis licet deliriis animos oblectantem, prorsus respuebat. Sævis terroribus ac pœnis urgebatur puer, ut græcas litteras condisceret: sed cum in ea re, quam quis invitus agit, parum proficiat, hisce litteris leviter imbutum se fuisse fatetur Augustinus. Hujus quoque linguæ inopia, se suosve populares Africanos legendis libris de divina Trinitate græce scriptis impares fuisse non dissimulat (De Trinit., lib. 3, n. 1). Ea tamen quantulacumque græci sermonis notitia, quam sibi comparaverat, usque adeo feliciter usus est, ut nisi ipse pro innata modestia ejus se rudem professus esset, litteris græcis apprime eruditus videri potuisset. Nam legit Epiphanii Commentarium de hæresibus, aut certe breviarium ejus, nondum latinitate donatum. Deinde aliorum Patrum græcorum libros pervolvit, e quibus testimonia non pauca deprompsit adversus hæreticos. Denique crebra græcarum vocum interpretatio, quæ passim in ejus opusculis occurrit, ac complurium Scripturæ locorum ex collatione codicum græcorum cum latinis restitutio, documento esse possunt, Augustinum haud ita mediocriter græce scivisse.

6. Vitam illa ætate suam agnoscit justa reprehensione non caruisse, quando nimirum in vanitates ferebatur et a Deo suo ibat foras, qui magis timebat barbarismum facere, quam cavebat non facientibus invidere: ac nihilominus in ejuscemodi studiis laudabatur ab iis, quibus placere, tunc erat illi honeste vivere. Non præterit silentio Vir sanctus cætera pueritiæ suæ errata: verum nihil habet in his admodum

singulare aut a vulgatis puerorum moribus abhorrens, quod nos remoretur.

CAPUT III.

A Madauris domum remigrat, ibique per annum ab studiis feriatur. 2 Ex otio in luxuriam incidit. 3 Furti sese astringit.

1. Hæc fere sunt, quæ de se ipso refert Augustinus ad annum usque decimum quintum exeuntem, hoc est, usque ad litterarias ferias, ut quidem videtur, anni trecentesimi sexagesimi noni. Tunc Madauris Tagastam reversus decimum sextum ætatis annum, qui reparatæ salutis erat trecentesimus septuagesimus, in paterna domo transegit, intermisso per id tempus studiorum cursu, dum longinquioris peregrinationis sumptus pararentur. Patricius enim gloriæ filii cupidus, atque animo magis, quam divitiis pollens, eum academiæ Carthaginensi destinabat. Nemo tunc Patricium non impense laudabat, quod sumptus filio necessarios ad prosequendum dissita illa in urbe studiorum curriculum, supra quam domesticæ paterentur facultates, prolixe suppeditaret. Neque enim ullus e communicipibus, eo longe opulentioribus, ad liberorum studia promovenda tantum curæ atque operæ conferebat. Verum non perinde sollicitus erat, ut filius pro ætatis progressu in Dei timore proficeret, castitatemque coleret. Id unum spectabat, ut ille disertus evaderet, atque ad persuadendum concinnus, perfectus et politus (Confess. lib. 2, cap. 3, n. 5). Quid, quod cum illum ex prudentiæ et mansuetudinis præscripto moderata severitate coercere teneretur, laxas in ludis et oblectamentis habenas illi permittebat, et libertate licentiaque ultra modum indulta variis eum effrenatisque cupiditatibus obsequentem sinebat in præceps abripi (Ibid., n. 8).

2. Sub hæc ille tempora, quibus ab omni schola feriatus otio diffluebat, fœdæ libidinis aculeos experiri, et quemadmodum fere adolescentes otiosi omnes, tyrannicam voluptalis pati servitutem. Quæ quidem spinæ subito excrescentes caput ejus excesserunt nec erat medica manus quæ illas evelleret. Imo pater filium forte in balneis conspicatus pubescentem, quasi ex ejus conjugio nepotes brevi speraret, id Monnicæ gaudens indicavit. Non ita pridem catechumenus erat Patricius at uxor ejus pietate provectior, ad hæc trepidatione ac timore sancto concussa exsilivit, verita scilicet ne rueret adolescens in flagitia. Hinc eum sevocatum admonuit cum sollicitudine ingenti, ut ab obscenis amoribus, maxime autem ab alieni tori violatione abhorreret. At hos ille monitus, certe a Deo ipsi per mulierem datos, muliebres reputabat, quibus obtemperare probrosum sibi esse duceret. Tanta cæcitate ibat in præceps, ut inter coætaneos flagitia sua palam jactantes, et de illis eo procacius, quo magis propudiosa erant gloriantes, minoris eum dedecoris reum esse puderet : et ubi deerat, quo profligatissimos quosque adæquaret, ne quo castior et innocentior, eo abjectior et vilior haberetur, illud idem quoque se commisisse fingebat (Ibid., nn. 7, 8). Morum suorum sordes, in quibus

interea jacuit, multis ipse verbis deplorat: quo quidem tempore, ut loquitur, satiari inferis exarsit (Ibid., cap. 1, n. 1). Nec de nimia tantummodo licentia sibi concessa queritur; sed etiam quod mater ex quo virum supra memorata referentem audiisset, satis esse putaverit, ipsi colendæ castitatis monita tradidisse, neque diligentiam adhibuerit, quo pestilentiosa ac in posterum periculosior libido, si resecari ad vivum non poterat, injecto legitimi conjugii freno coerceretur. Verum ea solummodo cura fuit parentum ipsius, ut artem bene dicendi persuadendique addisceret; ac metus erat, ne filio conjugii vinculis tunc astricto, spes omnis de illo concepta vanesceret. In ipso adolescentiæ suæ exordio, ut ipse scribit, petiit a Deo castitatem, sed futili quodam et ambiguo voto. Dixeram, ait, Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires et cito sanares a morbo concupiscentiæ, quam malebam expleri quam exstingui (Confess. lib. 8, cap. 7, n. 17).

3. Per idem tempus quo domi feriabatur otiosus, cum in consuetudinem pravorum aliquot adolescentium pariter otiosorum se dedisset, ab iis in furti societatem adductum se fuisse memorat, quod solo justitiæ fastidio ac velut exaggeratæ iniquitatis cumulo admisisse confitetur; cum in hoc furto aliud nihil quam furtum quæreret, ac vitii potius turpitudine, quam emolumento frui peroptaret. Arbor, inquit, erat prius in vicinia vineæ nostræ, pomis onusta, nec forma nec supore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiæ more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis, quod eo liberet, quo non liceret (Ibid., lib. 2, cap. 4. n. 9). Coram Deo expendens, quis tandem in furto tam iniquo animi sui affectus exstitisset: Risus, ait, erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui hæc a nobis fieri non putabant; et vehementer nolebant. Illud solus non facerem, non facerem omnino solus me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis; ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus ; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur, Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem! (Ibid., cap. 9, n. 17).

CAPUT IV.

1 Carthagine studens Rhetoricæ, a perditis scholasticorum moribus abhorret. 2 Ibi impuro amore capitur. 3 Modum in eo quemdam tenet. 4 Adeodatum ex concubina suscipit. 5 Adeodati mirabile ingenium, morsque immatura.

1. Comparato viatico, litterarium studium peracturus Carthaginem petiit: ubi non pecunia modo quam pater ad id paraverat, sustentatus est; sed opibus etiam Romaniani, civis Tagastensis primarii, qui eum adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo, et sumptu, et quod plus est, animo excepit (Contra Acad., lib. 2, n. 3). In hac eloquentiæ

palæstra primas confestim tenuit, unde non sine fastu et elatione animi, gaudio triumphabat. Cæleris tamen scholasticis moderatius se gerebat, et ab insana eorum abhorrebat licentia, qui Eversorum nomen, infamiæ causa sibi merito impositum, velut urbanitatis insigne petulanter ostentabant (Confess. lib. 3, cap. 3, n. 6). Foeda et intemperans illorum licentia eo usque progrediebatur, ut in aliorum præceptorum scholas os ferreum procaciter inferrent, et in eas ingressi, ordinem ad profectum discipulorum a magistris institutum, furiosa quadam fronte perturbarent. Multa id genus injuriosa perpetrabant mira hebetudine et foeda rabie cæci, legibus certe vindicanda, nisi ea consuetudo patrona comprobasset (Ibid. lib. 5, cap. 8, n. 14). Inter quos, ait Augustinus, vivebam pudore impudenti, quia talis non eram : et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper faclis abhorrebam, hoc est ab eversionibus quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam pertubarent gratis illudendo, atque inde pascendo malevolas lætitias suas (Ibid., lib. 3, cap. 3, n. 6). Inter hos ergo imbecilla tunc ætate discebat libros eloquentiæ, in qua præcellere cupiebat prava illa et infelici succensus ambitione, quæ solius gloriæ causa desudans solidiora sua gaudia in aura ventosa vanitatis humanæ collocat (Ibid., cap. 4, n. 7). Hæc enim studia eum per se ducebant ad forum, quod ille jam tum spectabat, ut ibi clarus eo majorem sibi gloriam compararet, quo melius nosset etiam oppressa veritate mendacio patrocinari. Tanta est, ait hanc in rem, cæcitas hominum de cæcitate etiam gloriantium ! (Confess. lib. 3, cap. 3, n. 6).

2. Sed quid silentio præterimus quæ prius in eodem Confessionum suarum libro probrosa de se prodidit memoriæ? Scilicet virum sanctum ad ea insuper quæ vix citra ruborem legi possint, in oculis omnium confitenda, singularis impulit animi demissio. Veni Carthaginem, inquit (quod sub exitum anni trecentesimi septuagesimi accidisse videtur), et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Rui etiam in amorem quo cupiebam capi non amorem, opinamur, alterius ab ea quam unam sibi ad cubilis societatem adlegit: nam continuo prosequitur: Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus adspersisti! quia et amatus sum et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar lætus ærumnosis nexibus, ut cæderer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum, et timorum, et irarum, atque rixarum (Ibid., cap. 1, n. 1). Sic nempe super peccantem circumvolabat fidelis a longe misericordia Dei, et in omnibus factis ipsius malis eum flagellabat. Ausus sum, ait, etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiæ tuæ concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis : unde me verberasti gravibus pœnis; sed nihil ad culpam meam (Ibid., cap. 3, n. 5). Theatrica spectacula, quibus summopere deditus erat, et in quibus libidinum suarum exprimi cernebat imagines, illius mores magis ac magis labefactabant (Ibid., cap. 2, n. 2). Multis post annis

in publica concione quam Carthagine habuit, fassus est se hac potissimum in urbe malam duxisse vitam, fuisseque aliquando ex iis quos dicit Apostolus stultos et incredulos, et ad omne opus bonum reprobos (Enarr. in Psal. 36, serm. 3, n. 19).

3. Attamen iis concupiscentiæ sordibus inquinatus, elegans atque urbanus adolescens videri volebat, insita nimirum virtuti pulchritudine tanta, ut qui eam minime colunt, ejus speciem præ se ferre omnium maxime ambiant. Fœdus atque inhonestus, inquit, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate (Conf. lib. 3, cap. 1, n. 1.) Erat certe ad omnem urbanitatem natura compositus, adeoque tum etiam cum eloquentiæ studebat Carthagine, turpi licet amore captus, honestatis cultor nihilominus habebatur. Cujus extat illustre testimonium Vincentii apud eamdem civitatem Rogatistarum episcopi, in iis litteris quas ad Augustinum jam pariter episcopum dedit, ubi eum laudat in hæc verba : Cum optime noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem (Inter August., Epist. 93, n. 51). Enim vero non ita pudorem exuerat adolescens, ut vago eum ac promiscuo amore passim contaminari liberet ; sed profecto in immoderata libidine quemdam modum tenuit, eo contentus, quod tum in homine nondum christianam religionem professo haud indecorum videretur: uni siquidem concubinæ adhærens, tori fidem illi non imparem conjugali servabat, Quam primo anno suæ apud Carthaginnem peregrinationis assumptam, nonnisi Mediolani passus est a se divelli, cum ad uxorem ducendam animun adjecisset. Illa vero in Africam reversa perpetuæ continentiæ voto se obstrinxit (Conf. lib. 6, cap. 15, n. 25.) Sua nihilomiuus infelicitate experiebatur Augustinus quid sit discriminis inter sacrum conjugii fœdus, quod sobolis suscipiendæ causa initur, et libidinosi amoris pactum, ubi proles etiam contra parentum votum nascitur, quamvis jam nata vel ab invitis amorem extorqueat.

4. Anno suæ in dicta urbe peregrinationis forte secundo sustulit ex ea filium, cui nomen fuit Adeodato. Nam ipsum anno trecentesimo septuagesimo secundo natum esse, decimum octavum ætatis annum agente Augustino, vel ex eo constat, quod anno trecentesimo octogesimo septimo quo ipsis Paschalibus feriis fuit sacris christianis initiatus, annorum erat ferme quindecim (Ibid., lib. 9, n. 14).

5. Augustinus nihil in eum contulisse se, præter delictum agnoscit. Verum præclaris eum donis cumulaverat Deus, et adeo præcoci ditaverat ingenio, ut decimum quartum aut decimum quintum annum agens, permultis gravibus et doctis viris jam tum antecelleret. Jam inde ab anno trecentesimo octogesimo sexto optimæ spei puer patri videbatur. Eum ad erudita illa colloquia, quæ cum amicis habere consueverat, jam tum admittebat, Cum aliquando quæreretur, quisnam Deum in se pessideret, et suam quisque super ea re sententiam protulisset; pronuntiavit Adeodatus eum esse, qui spiritum immundum non haberet. Quod pronuntiatum PATROL. XXXII.

Monnica responsis aliorum omnium prætulit. Quærenti postridie Augustino explanationem illius sententiæ, quam fortasse aliquanto sereniore et purgatiore spiritu puer dixisset: Is mihi videtur, respondit, immundum spiritum non habere, qui caste vivit Cum instaret pater quem castum vocaret, eumne qui nihil peccaret, an qui ab illicito tantum concubitu temperaret: Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab illicito tantum concubitu abstinens sese, cæteris peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quod Augustino sic placuit, ut ipsissima pueri verba perscribenda censuerit (De Beata vita, nn. 12, 18). Testatur pariter, ea quæ in libro de Magistro inseruntur ex Adeodati persona, illius sensa esse omnia, quamvis tum decimum sextum solummodo annum ageret. Addit plura se in hoc puero admiratione digniora expertum, sibique horrori fuisse illius ingenium (Conf. lib. 9, cap. 6, n. 14.) Sacramento regenerationis initiatus est una cum Augustino patre, qui filium sibi in gratia Christi coævum in societatem susceptæ a se vitæ sanctioris assumpsit, quo eum christianæ disciplinæ præceptis magis ac magis imbueret. Monnicæ morienti apud Ostia Tiberina adfuit Adeodatus: cumque illa supremum spiritum efflavisset, repentino doloris impetu exclamavit in planctum; sed astantium verbis statim coercitus tacuit (Ibid., cap. 12, n. 29). Remigrante in Africam patre trajecit quoque filius: hic siquidem partes suas sustinet in libro de Magistro, quem in Africa edidit Augustinus. Illum in adolescentia cœlo jam maturum, terris præmature Deus abstulit. Hinc parter: Securior eum, inquit, recordor, non timens quidquam pueritiæ, nec adolescentiæ, nec omnino homini illi (Ibid., cap. 6, n. 14); quod scilicet illum suscepti Baptismatis sanctitatem numquam violasse, animo reputaret.

CAPUT V.

1 Augustinus patre orbatus aditur Carthagine sumptibus matris, et ope Romaniani. 2 Lecto Ciceronis Hortensio, sapientiæ studio incenditur. 3 Scripturas sacras ob demissiorem stilum fastidit. 4 Aristotelis categorias et omnes artes liberales suopte ingenio percipit.

1. Jam inde ab anno ætatis suæ decimo septimo, qui quidem numerabatur a reparata salute trecentesimus septuagesimus primus, Augustinus patre orbatus erat magnum adolescenti damnum, quo in apertam studiorum, atque adeo fortunarum, jacturam adductus esse videbatur. Attamen (quæ erat Monnicæ animi magnitudo) mater in filii profectus sollicite intenta illum quibus potuit modis Cathagine alere perseveravit indeque ille maternis mercedibus emptam filii esse eloquentiam dicit (Conf. lib. 3, c. 7, n. 7). Suppeditavit tunc quoque sumptuum partem Romanianus, qui luctuosam eximii adolescentis orbitatem benevolentia, consiliis, facultatibus sustentare solarique non destitit. Tu pater orbatum, ait Augustinus, amicitia consolatus es, hortatione animasti, ope adjuvisti (Contra Academicos, lib. 2, n. 3).

2. Annum ætatis undevigesimum attigerat, anno (Trois.)

« PoprzedniaDalej »