Obrazy na stronie
PDF
ePub

orla: quo sensu in homine post lapsum non veretur agnoscere duram peccandi necessitatem; sed quæ sit generalis duntaxat : quoniam in præsenti conditione omnia et singula, etiam levia, peccata vitare homo non potest ob naturæ infirmitatem; vel quæ sit moralis tantum, et fere similis isti necessitati, quam affert prava consuetudo crebris actibus progenita. Ea vero consuetudine simplicem et absolutam inferri necessitatem non existimarunt S. Augustinus aut Julianus, quod ex utriusque disputationibus promptum foret ostendere.

Occasione autem loci superius adducti, non ab re fuerit observare, vulgatum Augustini ex libro de Correptione et Gratia, capite undecimo, effatum ad manuscriptos codices a nobis emendatum fuisse in hunc modum : Liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti Bono: ubi superiores etiam Lovaniensium editiones habent nihil est. Quod etsi Augustinus habet in Epistola centesima octogesima sexta, ad Paulinum, numero trigesimo quarto, ubi ait, sine gratia ad non peccandum nihil voluntatis arbitrium valere; priori tamen loco, qui ex libro de Correptione et Gratia desumitur, melius quadrat parum quam nihil : siquidem illic agitur de primo homine innocente, quem Deus noluit esse sine gratia, quam libero ejus permisit arbitrio; quoniam liberum arbitrium, ait sanctus Doctor, ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti Bono. Certe ut dici possit de hominis lapsi libero arbitrio, quod ex se absque gratia nihil sit ad bonum operandum; minus congrue dici posse videtur de homine innocente, cujus liberum arbitrium, utpote sanum, ad bonum sine ullo obice ferri poterat.

Hæc minutiora persecuti sumus, ut verborum controversias auferamus (De dono Persev. n. 11). Quanquam eorum, qui veterum Patrum opera recensere student, misera esset conditio, si in ipsas etiam notas eorum margina. les, ut contra nos in hac editione actum est, impune animadvertere, et singulas earum syllabas ad severam immitis censuræ trutinam discutere quibusvis iniquis censoribus liceret. Quotus enim quisque est, qui in re tam lubrica et difficili non aliquando vel leviter cespitet; qui sententiam auctoris semper ad apicem assequatur, aut perfecte reddat; qui denique tam brevi verborum compendio pagellam quandoque integram ad amussim explicare possit?

Verum quantumvis injusta futura sit quorumdam in nos hominum censura, institutum nihilominus nostrum, Deo favente, constanter persequemur: et si quidem nobis esse molesti pergent, illud nobis solatio erit, quod eadem sors olim contigerit veris Augustini discipulis, in primis Cæsario Arelatensi episcopo, cujus fides ob prædicatam sanctissimi Viri doctrinam a quibusdam obtrectatoribus infamata est.

Hinc collecta Valentiæ synodus episcoporum, quibus Cæsarius fidem suam approbavit. Quia etiam Bonifacius Pontifex Romanus, calcata jurgantium malevola intentione, prosecutionem sancti Cæsarii apostolica auctoritate firmavit, ut Cyprianus Tolonensis antistes in ejus Vita tradit.

Quanquam melius fortasse nobis de hominum æquitate sperandum sit. Forte enim, ut verbis Augustini utamur, si qui aliter senserint, quando secum ipsi paululum sine certandi studio cogitaverint, quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo sententiam commutabunt. Quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus ne hoc cuipiam persuadeant (De Peccatorum Meritis lib. 1, n. 22).

Quid jam nobis aliud restat post diuturni ac laboriosi operis optatum finem, quam ut tutelam ac præsidium illustrissimorum Galliæ antistitum demisso, sed alacri tamen, animo deposcamus?

Scilicet cum admirabili divinæ Providentia consilio factum sit, ut sanctissimi Ecclesiæ doctoris Augustini novæ operum editioni suprema tum a nobis imponeretur manus, cum ad generalia Comitia ex omnibus Regni partibus una convenirent ad fanum sancti Germani : nihil nobis opportunius, fortunatiusve contingere potuit, quam ut eos appellaremus qualiscumque laboris nostri judices et arbitros, qui et dignitate sua constitui sunt a Deo pastores ad regendam Ecclesiam, et ad catholicæ doctrinæ sacrosanctum depositum vigili cura apostolicaque auctoritate tutandum.

Atque hoc præcipue nomine, Illustrissimi Ecclesiæ Principes, Augustinum adducimus ad vos, qui totus quantus est, sub unius veluti tabellæ conspectu oculis vestris contemplandus objicitur. Neque vero conspectum vestrum reformidare potest veteris et avitæ fidei propugnator acerrimus, qui causam Ecclesiæ toties a se defensam, majorum quoque vestrorum præsidiis toties suffultam haud ignorat, quam et a vobis, qui ipsorum vestigiis lubenter insistitis, non dissimili animo atque studio sperat hodie propugnandam.

Hinc in nobis oritur non dubia spes, vos nuper elaboratæ Augustinianorum operum editioni propitios fore; neque vestrum illius viri lucubrationibus defuturum patrocinium, quem specialem fidei patronum (S. Prosp. epist. ad. August. n. 1) vos universi cum beato Prospero incunctanter agnoscitis.

Nihil hic necesse est a nobis commemorari, quanta fuerit olim Gallicanorum cum Romanis præsulibus con sensio in sancti Viri commendandis operibus. Exstant tum Sedis apostolicæ Pontificum Innocentii, Cœlestini et aliorum; tu Gallicanarum synodorum Arausicanæ, Valentinæ et aliarum consignata litteris monumenta, quibus Hipponensis Antistes et inter optimos Ecclesiæ magistros annumeratur, et tanquam antiquæ fidei custos integerrimus ex omnium communi voce et sensu declaratur.

Isthæc æquissima veteris Ecclesiæ judicia de sancti Præsulis doctrina et fide ut animos addidere nobis ad immensi laboris onus subeundum, ita effecere ut ea qua par erat religione doctissimi Antistitis scripta attingeremus; pia nimirum sedulitate religiosaque cautione opus esse rati, ut qua mente, quo consilio, qua fide primum profecta essent ex sanctissimi Doctoris ore et manu utilissima opera, rursum ederentur a nobis pari

fide, animo atque proposito, in universalis Ecclesiæ decus, commoda, atque præsidium.

Quis conatuum nostrorum in tam arduo incoepto fuerit successus, palam edicere cum vetat pudor, tum pene universorum in Ecclesia ordinum, in primis vestrum omnium benignissima de illo judicia. His amplissimum labori nostro præmium, certe exspectatione nostra et merito nostro longe majus, non sine grati ac demissi animi tacita significatione experti sumus.

Istis autem bonarum vestrarum voluntatum testificationibus freti atque confisi, querimonias obtrectantium nonnullorum facile insuper habuimus. Id enim nobis certo persuasum fuit, navatam a nostris in Augustino illustrando operam calculis universorum comprobandam, cum iis placuerit, penes quos istarum rerum et judicium et arbitrium esse universi confitentur.

Neque vero exspectatio ista nos fefellit. Novum ecce et ingens operi nostro præsidium accedit ex nupera per apostolicam Sedem damnatione libellorum quibus invidia gravare nos moliebantur haud æqui laborum ac fidei nostræ æstimatores. Palmarium adversus istos defensionis nostræ incrementum afferet augustissimi Cœtus vestri auctoritas et suffragium: atque hanc communis vestræ sententiæ atque judicii significationem. eo impensius liberiusque deposcimus, quo totum hoc vigiliarum nostrarum opus sub Ludovici Magni auspiciis, regioque insignitum nomine publicam in lucem emisimus.

Quod si religiosissimi Principis in recognoscendo isto munere benignitati et humanitati addideritis commeudationis vestræ pondus, erit omni præsidii genere vallatum opus, quod nec ulla delebit ætas, nulla lacessere in posterum audebit manus atque protervia: pro quo insigni favore atque benefacto, Clarissimi sanctæ Religionis Antistites, et vobis singulis, et universo Sacrosancto Ordini vestro acturi atque habituri sumus immortales gratias.

IN APPENDICES AUGUSTINIANAS

ET ALIA HOC IN VOLUMINE CONTENTA

BREVIS PRÆFATIO

Quandoquidem seorsum et in angulum rejecta sunt spuria illa Opuscula, quæ variis temporibus S. Augustino supposita fuere; eumdem quoque modum et ordinem hoc loco tenere visum est, adeoque peculiarem ejusmodi scriptis Præfationem assignare a generali sejunctam, quæ operæ in hac etiam parte a nobis impensæ rationem contineat: tum ut ne quis ea a nobis neglecta fuisse forte suspicetur; tum ut lector ad eorum lectionem informetur, moneaturque de aliis rebus, quæ in hoc postremo volumine continentur.

Ut ad rem veniamus, singulæ singulis Augustini tomis subjiciuntur Appendices, eas complectentes scriptiunculas, quas vel stili quædam imitatio, vel argumenti affinitas, vel casus, vel temporum ignorantia, vel denique fraus auctorum bibliopolarumve Augustino affinxit. Ex stili nonnulla imitatione factum putamus, ut Cæsarii Arelatensis episcopi plurimi sermones Augustinianis accenserentur. Quod vero Pelagii ad Demetriadem epistola, et Fastidii ad Fatalem viduam de Vidua christiana liber sancto Doctori adscriptus sit, haud scio an argumenti affinitate, an dolo contigerit auctorum, qui vel ut scriptioni suæ auctoritatem pretiumve accerserent, vel quod nomini diffiderent suo, tanti nominis titulum supposuerint. Non aliud certe in causa fuit, cur editores et bibliopolæ subdititiis illis scriptis idem nomen præfixerint, nimirum ut majoris pretii haberentur, et carius venirent spuriæ illæ merces. At fatendum est casu vel temeritate amanuensium et editorum plerumque factum fuisse, ut hoc specioso titulo ejusmodi adulterina opuscula honestarentur. Nam sæpius contigit, ut cum librarii aliquos Augustini libros exscripsissent, nec eis ex sancto Doctore suppeteret unde æquum volumen conficerent; ex quovis anonymo opere, quod fortuito esset ad manum, supplerent quod justo volumini deesset. Idque subinde ansam præbuit tum exscriptoribus, tum incautis editoribus, ut posteriora hæc opera eidem auctori adscriberent, cujus nomen priora præferebant. Quæ res eo usque progressa est, ut nullum fere sæculum sit, ex quo adulterinæ ejusmodi aliquæ scriptiones genuinis Augustini operibus non accesserint.

Hinc natum est triplex incommodum unum quod genuinorum ejus operum dignitas et lectionis gratia ex hac farragine nonnihil miaueretur; alterum, quod inde traditionis veritas quodammodo etiam obscuraretur, dum posteriorum temporum scripta ad superiorem ætatem pertinere putantur; tertium denique, quod suppositi illi fetus incautos lectores inducant ad sectandas sinistras opiniones, quas splendido Augustini nomine obtectas deprehenderint. Quapropter ut his incommodis occurreretur, ejusmodi spurias scriptiones a genuinis et sinceris Augustini Operibus segregare, et in angulum quemdam rejicere plurimum intererat.

Hoc negotium ab eruditis nonnullis primum inchoatum, a Lovaniensibus deinde, tum a Joanne Verlino et a Bernardo Vindingo, Augustinianis, multum promotum, et magna ex parte confectum, necdum tamen penitus

absolutum, operam etiam nunc aliquam exigere videbatur. Nihil vero a nobis prætermissum, ut ei fieret satis. Ejus rei causa veteres manuscriptos codices, in quibus sua cuique auctori adscribuntur, quam plurimos adhibuimus: viros doctos, qui ex familiari sancti Doctoris lectione et frequenti usu stilum ejus ac genium persentire assuefacti sunt, consuluimus; nosque ipsi cum indubitatis Augustini Operibus ea quæ dubia et non ita certa erant, diligenter contulimus; et stilo, sententiis, doctrina, Scripturarum citationibus et explicandi ratione invicem comparatis, rem co a nobis perductam existimamus, ut nullum, aut fere nullum inter genuina Augustini opera rejiciendum supersit, quod non rejectum sit; nullum, aut fere nullum rejectum, quod non æquis censoribus rejiciendum videatur.

Verum quia notha hæc opera discernere haud sufficiebat, nisi etiam veri eorum auctores indicarentur; id quoque, quantum nobis licuit, præstare conati sumus, rati nullius fere pensi a lectoribus haberi ea scripta, quorum scriptores ignorantur. Neque certe nos operæ nostræ pœnituit. Datum quippe est detegere bene multos, quorum seriem inferius exhibituri sumus. In aliis haud paucioribus auctorum superiorum fragmenta observavimus, quæ vel asteriscis, vel etiam uncinulis distinximus, notatis locis, ex quibus hæc translata et accepta erant. Unde fit ut facili negotio deprehendatur tempus quo unaquæque hæc opera conscripta sint. Hine traditionis ecclesiastica curiosus indagator perspiciet, sæculo duodecimo superiores non esse, nedum ad Augustini tempus revocandos, libros de Spiritu et Anima, de Diligendo Deo, Manuale, ubi in eis adverterit fragmenta ex Anselmo, Bernardo, et Hugone Victorino. Cæterum ne ejusmodi spuriis opusculis Augustini doctrina quodammodo contaminaretur, si res de quibus in eis agitur, in eumdem indicem permixtim conjiceremus; peculiarem Appendicibus indicem generalem rejecimus in ultimum huncce tomum, de quo in præsens agendum est.

In postremo hocce tomo post hanc Præfationem sequitur Vita sancti Augustini, ex ipsius scriptis a nobis concinnata: qua in re magno nobis usui fuere commentarii piæ memoriæ Sebastiani Le Nain Tillemontii, qui nobiscum suos in hanc Vitam commentarios liberaliter communicavit, nullo alio animo, quam ut Ecclesiæ Dei consuleret, cui universos labores suos, maximos sane et utilissimos, unice consecravit, ab inani vani nominis gloriola supra communem modum alienus. Hæc Vita erit instar Augustinianorum, imo ecclesiasticorum ejus temporis, Annalium quorum sanctissimus Doctor pars magna fuit; singulisque annis ad marginem adnotatis, sua facta, quantum veterum rerum longinquitas patitur, assignabuntur. Aliam breviorem vitam a Possidio compositam habes in fine tomi decimi.

Prolixiori illi Vitæ succedent tres indices Operum S. Augustini. In primo exhibetur series et ordo cujusque tomi Operum, cum Lovaniensi, cui Erasmianus fere concordat, comparatus: in secundo, ordo antiquus cum novo collatus: in tertio denique, singula Opuscula ordine alphabetico referuntur. Horum Indicum auxilio qui antiquis editionibus assuefacti sunt, facili negotio unumquodque Opusculum reperturi sunt (a).

Triplicem hunc Indicem excipiet Index universalis, et quidem copiosissimus omnium rerum, quæ in decem Augustini Operum tomis continentur; tum Index itidem generalis omnium Scripturæ sacræ locorum, quæ in illis operibus sparsim explicantur. In priori illo Indice concinnando non tantum singulorum tomorum Indices a nobis consulti sunt, sed nova insuper diligentia adhibita ad supplenda ea, quæ forte in peculiaribus illis Indicibus desiderabantur. Diu anceps fuit animus, quamnam methodum in adornando hoc generali Indice sequeremur. Principio venerat in mentem, quamdam Augustinianæ doctrinæ Summam, sive quoddam Theologicum corpus ad mentem sancti Doctoris ex selectis fusioribusque ejus sententiis contexere secundum methodum sancti Thomæ vel Magistri sententiarum. Verum consultius demum visum est generalem rerum Indicem ordine alphabetico de more adornare, ex quo haud operosum fuerit prædictam conficere Summam, quæ alias si e re publica esse videbitur, fieri potri, et secrsim in lucem emitti.

Extremum denique locum tenebit Index alius generalis omnium spuriorum Opusculorum, quæ in Appendicibus cuique tomo subjunctis continentur. Hic Index cmnino necessarius visus est ad levandum lectorum laborem, qui Augustini scriptis lectitandis assueti, vix ac ne vix quidem alienis ejusmodi scriptiunculis, quas inter multæ quisquiliæ sunt, tempus et otium terere sustinerent. Tametsi non pauca in his reperiuntur scripta veterum quorumdam insignium auctorum, lectorum studio haudquaquam indigna : qualia sunt Joannis Chrysostomi, Ambrosii, Maximi Taurinensis, Fulgentii Ruspensis, et aliorum ejusmodi opuscula, uti et sermones Cæsarii episcopi Arelatensis; sed quæ vel solo auctorum nomine lectorem alliciant. Horum omnium auctorum et aliorum, quantumvis ignobilium vel ignotorum, Indicem generalem, ab Augustiniano sejunctum, conficere quoddam operæ pretium duximus: ut hoc compendio, absque magno dispendio temporis, lectores dispicere possint, quidquid in illis opusculis lectu aut scitu dignum reperiatur. In tanta vero, tamque varia diversorum auctorum et opusculorum congerie fieri non potuit, quin diversæ subinde pugnantesque de una eademque re occurrant sententiæ, imo etiam errores et exoticæ opiniones. Quod qui in malam rapiat partem, næ ille contra rectæ rationis leges pugnaverit. Paulo minus ab æquitate aberraverit, qui nos marginalium notarum fecerit approbatores aut fidejussores. In his enim nostri tantum muneris est, non nostra, sed aliena indicare et proferre; neque contextum ad amussim repræsentare, sed notas quasdam et signa extra lineas ponere,

(a) Translata huc utraque Bened. præfatione, tres tamen indices, de quibus agitur, in ultimo tomo videre est. M.

quæ lectorem properantem, et cui per otium integra illa Opuscula perlegere non vacet, admoneant argumenta de quo agitur, invitentque ad ea penitius discutienda quæ e re sua esse intellexerit.

His absolutis, tria duntaxat a nobis insuper desiderari posse videntur; nempe indicatio variarum sancti Augustini editionum, quæ ab inventa arte typographica factæ sunt: deinde commemoratio virorum omnis ordinis clarissimorum, qui nobis veterum codicum suppetias contulerunt ad hanc editionem adornandam : denique collectio testimoniorum ex vetustis saltem auctoribus, qui sanctissimum Doctorem ejusque scripta elogiis exornarunt.

Ad primum quod attinet, res propemodum infinita esset omnes commemorare Augustinianorum Operum, sive omnium, sive singulorum, editiones. Post libros de Civitate Dei, qui novæ typographicæ artis primos fere honores lucemque meruerunt, alia sanctissimi Doctoris Opera subinde vulgavit Joannes Amorbachius, caque omnia in unum tandem corpus redigere cœpit anno 1504, quod undecim in partes distinctum intra biennium absolvit dum interim Jodocus Badius Ascensius quædam sancti Doctoris Opuscula variis annis tum Parisiis, tum Lugduni, typis imprimi curavit. Majorem collectionem decem tomis, anno 1529, Basilea in lucem emisit Desiderius Erasmus: cujus editionem multæ aliæ variis in locis subsecutæ sunt usque ad annum 1577, quo Doctores Lovanienses auctiorem et longe accuratiorem Antwerpiæ publici juris fecerunt.

Jam vero quoties hæc Lovaniensis editio recusa sit, si quis percensere vellet, res abiret in longum, nec forte tanti esset. Quis porro singulorum Opusculorum singulas editiones enumeret? In his Joannes Ulimmerius novum volumen, cui titulum inscripsit de Diversis, constans Sermonibus centum triginta duobus, partim antea ineditis, partim ab ipso castigatis, anno 1564, cum Vita Augustini a Possidio scripta et ejus Operum Indiculo in vulgus emisit. Alios sermones nostro tempore e tenebris eruerunt Jacobus Sirmondus, et Hieronymus Vignerius, quorum posterior Opus imperfectum contra Julianum primus vulgavit.

Has in primis suppetias habuimus ad nostram editionem conficiendam : quibus accessere infiniti propemodum veteres codices, e plurimis deprompti bibliothecis, quas commemoravimus suis locis, ubi singulorum Operum collationes ad veteres codices factas notavimus. Singulorum virorum nomina, qui ejusmodi subsidia nobis contulerunt, recensere cuperemus: verum ab hac enumeratione hoc loco abstinere visum est, ne quem aut illaudatum præteriremus, aut suo non commemoramus ordine, aut debito denique elogio fraudaremus. Omnibus et singulis gratiam habebunt, ut speramus, lectores benevoli, cum eorum bibliothecas suis locis commemoratas viderint.

At sine ingrati animi vitio silere non possumus, quantam habeamus gratiam tum eminentissimo Ecclesiæ principi Antonio Ludovico de Noailles archiepiscopo Parisiensi, quem sanctissimus Pontifex Innocentius XII ob pietatem et doctrinam sibi notam et probatam, sacra purpura, dum hæc absolveremus, gratanti animo, universis applaudentibus decoravit; tum illustrissimo Carolo Mauritio le Tellier archiepiscopo duci Remensi : qui ambo, pro eximio suo in Augustinum studio, novam hanc editionem suo patrocinio dignati sunt, suaque auctoritate roborarunt: quibus illustrissimus Meldarum antistes, Jacobus Benignus Bossuet, non minus propenso in sanctum Doctorem animo ultro accessit.

Postremo veterum de Augustino testimonia congerere haud operæ pretium fuerit: cum illustriora ejus elogia cuivis erudito lectori aliunde obvia sint; nec alia necessaria videantur ad tantum virum commendandum, quem in exponendis fidei dogmatibus, et morali doctrina christiana explicanda, Doctorem maximum, integerrimum, et puriori Christi doctrinæ maxime inhærentem universa agnoscit Ecclesia.

VITA POSSIDII.

Possidius, urbis Calamensis in Numidia episcopus electus anno 397, discipulus fuit D. Augustini, quocum quadraginta prope annis, ut ipse narrat, vixit familiariter. Magistri sui extremum excepit spiritum, Vitamque scripsit quam infra referimus, non stili quidem splendore, sed suavi quadam simplicitate necnon factorum veritate pretiosam. Cui Indiculum adjunxit librorum, tractatuum et epistolarum. D. Augustini (1). Inter varias quæ prodierunt hujus Vitæ editiones, primum locum facile tenent, propter annotationum excellentiam, duo quas vulgavere PP. Benedictini in collectione operum sancti doctoris, et seorsim Joannes Salinas Neapolitanus, regularis canonicus Lateranensis. Hæcce posterior editio Romæ data est anno 1731. Utramque consuluimus. M.

(1) Indiculus de quo agitur, in tomo ultimo opportune veniet.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Variis lectionibus quas PP. Maurini tum e sex codicibus, scilicet duobus Floriacensibus, Germanensi, Vedastino, Fossatensi et Cisterciensi, tum ex editionibus antiquis eruere, complures alias adjecimus depromptas ex Joanne Salinas, de quo supra in Vitu Possidii. Eruditus ille vir, cui nonnullæ debentur ejusdem generis lucubrationes et imprimis Commonitorii Lirinensis exquisitissima editio, ut bene noverunt nostri Theologiæ Cursus Completi lectores, Vitam D. Augustini auctore Possidio Romæ vulgavit, anno 1731. Hi sunt fontes unde variantes sibi proprias hausit: Duo codices in Bibliotheca Suecorum Reginæ inscripti numeris 541 et 1025, tresque alii codices Bibliothecæ Vaticanæ, 1188, 1190 et 1191 numerati.

Cd. Codex.

PRÆCIPUARUM ABBREVIATIONUM EXPLICATIO.

Cdd. Codices.
Ms. Manuscriptus.

Mss. Manuscripti. Edd. Editi

M.

Vatic. Vaticanus codex. M.

PRÆFATIO.

Inspirante rerum omnium factore et gubernatore Deo, mei memor propositi, quo per gratiam Salvatoris omnipotenti ac divinæ per fidem Trinitati servire decrevi, et antea in vita laicorum, et nunc in officio episcoporum, studens ex qualicumque accepto ingenio et sermone ædificationi prodesse sanctæ ac veræ Christi Domini catholicæ Ecclesiæ, de vila et moribus prædestinati, et suo tempore præsentati 2 sacerdotis optimi Augustini, quæ in eodem vidi, ab eoque audivi, minime reticere debeo. Id enim etiam ante nos factitatum fuisse a religiosissimis sanctæ matris Ecclesiæ catholicæ viris legimus et comperimus, qui divino afflati Spiritu, sermone proprio atque stilo, et auribus et oculis scire volentium, dicendo et scribendo similia studiosorum notitiæ intulerunt quales quantique viri ex communi Domini gratia in rebus humanis, et vivere, et usque in finem obitus perseverare meruerunt. Idcirco ipse quoque dispensatorum omnium minimus, fide non ficta, qua Domino dominantium omnibusque bonis serviendum et placendum est fidelibus, de prædicti venerabilis viri et exortu, et procursu, et debito fine, quæ per eum didici, et expertus sum, quam plurimis annis ejus inhærens charitati, ut Dominus donaverit, explicandum suscepi. Verum summam quæso majestatem, quo mu

1 Veteres Cdd. Germanensis, Fossatensis et Cisterciensis habent ædificationis. M.

2 Salinas, ex Cd. Reginæ Suecorum, præelecti.

3 Vedastinus Cd. et unus ex duobus Floriacensibus Mss. : Per communis Domini gratiam. · Salinas ex Cd. Reginæ: Ex communi Dominica gratia. M.

Ulimmeriana editio, et vitæ fine, corrupte. Alludit hic Possidius ad Augustini verba, de Civitate Dei, l. 11, cap. 1.

nus hujusmodi a me arreptum ita geram et peragam, ut nec Patris luminum offendam veritatem, nec bonorum Ecclesiæ filiorum ulla ex parte fraudare videar charitatem. Nec attingam ea omnia insinuare, quæ idem beatissimus Augustinus in suis Confessionum libris de semetipso, qualis ante perceptam gratiam fuerit, qualisque jam sumpta viveret, designavit. Hoc enim facere voluit, ut ait Apostolus, ne de se quisquam hominum supra quam se esset noverat, aut de se auditum fuisset, crederet vel putaret (II Cor. x11, 6,) humilitatis sanctæ more utens, et jam nullum fallens, sed laudem non suam, sed sui Domini, de propria liberatione ac munere quærens, ex iis videlicet quæ jam perceperat ; et fraternas preces poscens, de iis quæ accipere cupiebat. Sacramentum igitur regis, ut angelica auctoritate prolatum est, bonum est abscondere opera autem Domini revelare et confiteri, honorificum est (Tobiæ x11, 7). CAPUT PRIMUM. Augustini ortus, conversio et baptismus. Ambrosii doctrina revocatur ab errore Manichæorum. Baptizatur ab eodem.

Ex provincia ergo Africana, civitate Taga

1 Tres Mss. Humilitatis sanctæ more utique nihilo fallens. Salinas ex Cd. Regine: Humilitatis sanctæ memoria utens, utque nihil fallens. Alter Cd. Reginæ : Ulique nihil fallens. M.

2 Salinas Libentius legerem: Ex provincia ergo Africa, ut manuscripti tres codices Vaticani ferunt; præsertim quia cum absolute Africana provincia nominatur, proconsularis intelligitur, ut in concilio Carthaginensi, de iteratione baptismi, sub Cypriano habito. « Cum in unum, inquit, Carthagini convenissent episcopi plurimi ex provincia Africa »> (seu Africana, ad designandam proconsularem), «< Numidia, Mauritania. » Unde, cum Augustinus non sit in proconsulari

« PoprzedniaDalej »