Obrazy na stronie
PDF
ePub

alte in mentem demittant: quippe quæ sit omnibus omnino Donatistarum petitionibus, sine ullo argumentorum præsidio, repellendis maxime accommoda. Quibus subjicit: Hæc, fratres, cum impigra mansuetudine agenda et prædicanda retinete diligite homines, interficite errores: sine superbia de veritate præsumite, sine sævitia pro veritate certate. Orate pro eis quos redarguitis atque convincitis (Contra Litteras Petiliani, lib. 1, n. 31). Diligentiam sane adhibuit Augustinus, ut reliquæ litterarum Petiliani partes sibi in manus venirent sed cum illarum initium ab eo confutari intellexissent Donatistæ, nullus eorum, a quibus hæ petitæ fuerunt, dare voluit. Adeo verebantur illi, ne quod e suis scriptis in Catholicorum manus incideret. Quid, quod Augustinus Petilianum nunquam inductum iri putat, ut illam ipsam epistolam vel pro sua agnoscat, ac propria manu obsignet? Haudquaquam ita se gerebat Augustinus: sed Catholicos rogat, ne cuiquam poscenti suam ipsius epistolam negent, imo et eam non poscentibus ingerant. Donatistis ita respondendi facit potestatem, ut si ad ipsum nolint, saltem ad sectæ suæ fautores responsionem mittant, dummodo eam ipsi occultari non jubeant. Ipsos quoque a premenda tam sedulo Petiliani epistola dehortatur, ne forte, quam partem sibi videre non contigit, ea contineatur aliquid, quod, uti facete dicit, refelli non possit (Ibid., n. 27).

4. Primum hunc librum post Gildonis et Optati mortem, id est, non ante anni trecentesimi nonagesimi octavi finem composuit (Ibid., nn. 10, 27): cui profecto libro, si eum scripta sub Anastasii pontificatu ad Generosum epistola præcessit, ne licebit quidem tempus ante annum trecentesimum nonagesimum nonum assignare; cum Anastasius ad eam dignitatem tantummodo vergente anno trecentesimo nonagesimo octavo cooptatus sit. Quin imo ex Retractationum serie, in qua primus iste liber cum secundo circiter annum quadringentesimum secundum edito jungitur, non multo ante hunc ipsum annum collocandus videretur, nisi variis in eo locis Augustinus Prætextati Assuritani et Feliciani Mustitani tanquam adhuc superstitum recordaretur (Ibid., nn. 10, 26): nam e vivis excesserat Prætextatus, antequam Augustinus absolveret suum in Parmenianum opus (Contra Epistolam Parmen., lib. 3, cap. 6), quod ultra annum quadringentesimum rejici posse non putamus. Quocirca non immerito dixeris, utrumque librum ab Augustino ob argumenti similitudinem una junctum, atque in loco utrique simul assignando, rationem secundi esse habitam, non primi, quem epistolæ tantum loco habebat ipse Augustinus, nec in librorum suorum numero, nisi secundi ac tertii gratia recensebat. Ut ille tamen liber contra Petiliani litteras primus, quam minime longo temporis intervallo a duobus aliis disjungeretur, placuit locum eidem ante tres in Parmenianum libros proximum concedere.

5. Parmenianus, de quo hic agitur, ille ipse est, qui in locum demortui Donati a Donatistis Carthaginensis episcopus suffectus fuerat (Retract. lib. 2,

cap. 17). Is jam tum excesserat e vita (Contra Epistolam Parmeniani, lib. 1, c. 1). Verum cum epistola, quam adversus Tichonium scripserat, in Augustini manus incidisset, non potuit Ecclesiæ catholicæ vindex petentibus atque, ut ipse loquitur, jubentibus fratribus, ut illam confutaret, non morem gerere; idque maxime ob diversos sacrarum paginarum locos, queis Parmenianus ad defendendam partis suæ secessionem abutebatur. Augustinus igitur id in se recepit, ut Ecclesiam toto terrarum orbe diffusam purgaret a criminationibus et calumniis, quibus Donatistæ suum ab ca discidium tueri quasi legitimum conabantur. Qua de causa celeberrimam illam excutit ac solvit quæstionem, an mali bonos, quibuscum ejusdem Ecclesiæ societate, ac eorumdem Sacramentorum communione copulantur, inficiant: ab illis autem hos minime contaminari demonstrat. Quæ per Maximianistarum schisma evenerant, potissimum adhibet, illisque peropportune armis utitur, quæ sibi præbuerant Donatistæ, cum Felicianum Mustitanum, ac Prætextatum Assuritanum, cum omnibus in Maximiani schismate baptizatis, ad communionem admiserunt. Et quidem e vita Prætextatus haud longe ante discesserat Felicianus autem adhuc superstes erat. Multum quoque isthic Augustinus sermonem habet de Gildoniano Optato, deque ab eo violenter factis; et quamdiu bacchata sit ejus tyrannis, non obscure definit (Ibid., lib. 2, n. 4). Quæ quidem anno demum trecentesimo nonagesimo octavo sublata est. Quo tempore hæc scribit, eodem ipso fere ubivis gentium falsorum deorum templa solo æquari, eorum simulacra legum recens latarum vi comminui, sacra denique ac ceremonias inhiberi, testatur (Ibid., lib. 1, n. 15); quod anno trecentesimo nonagesimo nono fieri cœptum. Quapropter ante hunc annum locare non licet eam lucubrationem, quam ipsemet Augustinus proxime post librum de concordia Evangelistarum ponit.

6. In illa contra Parmenianum lucubratione spondet sanctus Doctor, alibi se fusius Baptismi quæstionem tractaturum. Reipsa septem libros de Baptismate postea composuit, quos eidem isti operi proxime in Retractationibus subjungit (Retractationum lib. 2, cap. 18). Hunc alium laborem promissi non immemor suscepit, illum tamen fratribus efflagitantibus non negaturus, etiamsi in libro contra Parmenianum de eo nihil promisisset. Id sibi in his septem libris proponit, ut ea dissolvat, quæ de Baptismate adversus Ecclesiæ doctrinam Donatistæ objectabant: sed in primis, ut Cypriani, quem armis veritatis tanquam firmissimum clypeum opponebant, auctoritati respondeat; ostendatque non iniquis rerum æstimatoribus nec præjudicata opinione corruptis, nihil esse quod eos validius ad silentium adigat, ac discidii quo ab Ecclesia desciverant, fundamenta subruat, quam beatissimi hujus martyris in ea ipsa super Baptismo controversia judicium et agendi ratio. Ad hæc ipsorum auctoritate Donatistarum pugnat, qui recepto Feliciano propriæ causæ firmamenta confregerant, ut jam

nulla superesset de re cum Donati præcipua grandiorique parte concertandi causa, sed tantum cum particulis quibusdam, quæ velut a corpore suo divulsæ grandiorem illam ob approbatum Maximianistarum baptisma criminabantur, ac sibi solis verum Baptisma singulæ sic arrogabant, ut unaquæque contenderet, nec omnino esse alibi, nec in Ecclesia catholica, nec in ipsa grandiore parte Donati, nec in cæteris præter se unam ex minutissimis partibus. Postrema operis parte sententias concilii apud Carthaginem Cypriani auctoritate de rejiciendo hæreticorum baptismo celebrati omnes expendit, et ad verbum singulis respondit.

7. Cum id temporis Augustinus sermonem contra Donatistas haberet frequens, quidam ex iis laicus, cui Centurio nomen, in Ecclesiam attulit adversus Catholicos nonnulla scripta, quibus nihil omnino continebatur, præter locos aliquot e sacris paginis in unum congestos, quos secum facere schismatici contendebant. His breviter respondit edito scripto, cui Contra quod attulit Centurius a Donatistis, titulum fecit. Eadem inscriptione illud in suo Indice notat Possidius (Possidius, in Indiculo, cap. 3): quod ipsum videtur in ejusdem Sancti Vita significare voluisse (Idem, in Vita August., c. 9). Id nostra ætate desideratur.

8. Aliquem forte ex iis in Donatistas libris, quorum supra meminimus, ad Celerem sanctus Antistes misit, ut eum doceret, justam causam Donatistis fuisse nullam, cur ab Ecclesia catholica per totum orbem diffusa secederent (Epist. 57). De hoc autem Celere, tanquam de viro generis nobilitate claro, necnon ob gestas dignitates conspicuo, semper lequitur. Christi autem fidem constanti animo secutus, in sua conditione dignam imitatu duxerat vitam: attamen erat ei cum Donatistis nimia consuetudo, a quorum etiam erroribus non omnino videbatur alienus. Huic cum forte essent in Hipponensi regione possessiones, caque occasione necessitudinem junxisset cum Augustino, ei sanctus episcopus ipsius rogatu adductus promiserat, se nonnulla ad schismatis cognitionem pertinentia traditurum. Id tamen serius, quam in votis habuerat, præstitit, quod ipsi necesse fuerit ad obeundam diœcesim se itineri committere. Verum Optato cuidam presbytero delegavit, ut quæ ad eam rem conducerent, legeret Celeri. Peculiarem ea de causa ad eumdem Celerem epistolam dedit (Epist, 56): ad quem alteram postea scripsit (Epist. 57), facturus eum certiorem, curasse se, ut codex, quem per filium suum Cæcilium petierat, ad eum deferretur, quo evoluto codice planum ipsi fieret, perperam Donatistas ab Ecclesia catholica descivisse; eique pollicetur, si quid adhuc dubii in illius animo inhæreat, se hac de re, cum primum ipsi libuerit, facturum satis. Celerem a Donati partibus oportet jam tunc abalienatum fuisse : quandoquidem illum rogat Augustinus, ut suis in Hipponensi agro clientibus unitatem catholicam commendet; sibique ipsi cum quodam, qui in posesssione illius tum esse dicebatur, amico suo concordare cuPATROL. XXXII.

pienti, petit ad hanc rem faveat. In illis litteris altum de collatione Carthaginensi silentium: quo videri possint ab Augustino recens adhuc episcopo conscriptæ. Anno supra quadringentesimum duodecimo Spondeus bonorum Celeris procurator, formidandus erat Donatistis adversarius (Epist. 139, n. 2). Anno quadringentesimo vigesimo tertio, cum Augustinus epistolam ad Cœlestinum papam scriberet, honorem nullum gerebat Celer (Epist. 209, n. 5): verum anno quadringentesimo vigesimo nono, quemadmodum ex legum quarumdam ad eum destinatarum titulis intelligere est (Codice Theod., de Annona, lege 34, et de Appell., lege 68), Africam pro consule admini

stravit.

CAPUT IV.

1 Liber de Bono conjugii occasione Jovinianæ hæresis editus. 2 Liber quoque de sancta Virginitate. 3 Commentationes de Genesi ad Litteram.

1. Ubi primum prodivit Joviniani hæresis, qui circa annum trecentesimum nonagesimum prædicare cœperat, virginitatis meritum quam castitatis conjugalis potius non esse (Retractationum lib. 2, cap. 22), ea quidem Romæ primum, deinde Mediolani vehementer impetita damnataque fuit: quin etiam ab Hieronymo celeberrimis duobus libris anno trecentesimo nonagesimo secundo scriptis sic oppugnata est, ut illam aperte tueri jam auderet nemo. Verumtamen nonnullas etiam hoc tempore ejus reliquias clandestinis interdum sermonibus sparsas reperire erat; et idcirco res ipsa postulabat, ut huic veneno non ideo minus periculoso, quod clanculum serperet, occurreretur, Eam ob causam Augustinus librum scripit de Bono conjugii, idque argumenti consulto sibi tractandum elegit, quod essent qui Jovinianum contenderent nulla alia ratione revinci posse, quam si matrimonium. uti factum jactabant ab Hieronymo, reprehenderetur. Ipse vero et conjugii sanctitatem adversus Manichæos posse propugnari, et eidem, quamvis non improbando, tamen præferendam esse virginitatem ostendit. Jovinianum ab eo nusquam in hoc opere nominatum reperimus, nisi quod illum alicubi impudentis percunctatoris appellatione designat (De Bono conjugali, n. 27). Non modo tradit quodam loco. more tunc Romano licitum non esse superducere uxorem, ut vir amplius habeat quam unam vivam; sed vetitum quoque innuit, ne sterilis uxor alterius ducendæ gratia dimitteretur. Quæstionem ibidem attingit, qua de causa qui vel ante vel post receptam Baptismi gratiam unam et alteram uxorem duxissent, ab episcopali dignitate removerentur (Ibid., c. 7, n. 7, c. 18, n. 21). Idem opus libro in Genesim nono memorat, atque illud a se non ita pridem publici juris factum (De Genesi ad Litteram, lib. 9, n. 12).

2. Laudato copiosissime nuptiarum bono, monitis etiam in superiore libro christianis virginibus, ne se ipsæ antiquis populi Dei conjugatis anteponant (De sancta Virginitate, n. 1), nullum jam periculum erat, ne si virginatis excellentiam contra Joviniani erroris reliquias assereret, criminari nuptias videretur. Qua

(Dix.)

propter ab ea suspicione tutus alium post emisit de sancta Virginitate librum (Rectractationum lib. 2, cap. 23), in quo, pro gratia sibi divinitus concessa, homines ad hanc virtutem impellere nititur; necnon modestas de se ipsis cogitationes, ne ob professionis suæ dignitatem insolescant, in eorumdem animis inserere dum ex alia parte, quantum sit impertitum illis a Deo munus, ex alia vero, quam sedulo illud donum per piam animi demissionem conservandum sit, ipsorum oculis subjicit.

3. Hoc eodem tempore duodecim illos aggreditur de Genesi ad Litteram libros, quibus idcirco hujusmodi titulum inscripsit, quod missis allegorematis, Scripturam in illis juxta rerum gestarum veritatem exponit (Ibid., cap. 24). Observatum a nobis jam supra, eum cum adhuc presbyteri munia obiret, rem eamdem conatum fuisse, scripsisseque jam tunc de hoc argumento librum ; experientia tamen comperisse, sibi vires ad exsequendum opus destinatum nondum suppetere. Ergo nonnisi longo post tempore ad illud reversus, in exordium Geneseos ad usque emissum Adamum e paradiso libros undecim composuit, quibus addit de ipso paradiso duodecimum: in quo libro, qua ratione mentis oculis corporea percipiamus, fuse disputat. Fatetur autem ingenue, tametsi illud opus multis partibus ei sit anteponendum, quod adhuc presbyter scripserat; tamen se non paucis in capitibus investigare potius veritatem, quam invenire: quin etiam ubi illam invenerit, non a se proponi solere tanquam certam ; sed ut plurimum ad accuratius examen definitionem rerum differri. Non tam præscribentes, inquit, de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitavimus ostendentes; temeritatemque affirmandi amoventes a lectore, ubi non valuimus præbere sententiæ firmitatem (De Genesi ad Litteram, lib. 12, c. 1, n. 1). Explicare mysteria verborum inclusa contextu sibi neutiquam proponit, demonstrare contentus ea nihil contineri, quod ad litteram, ut aiunt, et ad proprietatem historiæ verum esse non possit, aut quod partis naturali lumine cognitionibus repugnet: denique si quid supervacaneum appareat, id esse mysterio necessarium (Ibid., lib. 9, c. 12, n. 20-22). Ex hac exponendi ratione non parum compendii ac utilitatis ad Ecclesiam, perinde atque ad eos, quos ipsorum salutis causa docere peroptabat, rediturum censet. Non tamen physicæ nodos exsolvere curat: quippe cui ad hoc nec suppetat tempus, imo nec suppetere debeat, nec sibi nec illis quos, ut dicit, ad salutem suam, et sanctæ Ecclesiæ necessariam utilitatem cupit informari (Ibid., lib. 1, cc. 40, 41; lib. 2, c. 10, n. 23). Id operis non continuo labore confecit (Retractationum lib. 2, cap. 24, n. 1): ad illud quamvis efflagitarent amici, diu tamen quemadmodum etiam suas de Trinitate lucubrationes, priusquam ultimam imponeret manum, apud se pressit (Epist. 43, n. 4): tum propter quæstionum quas ibi tractat summas difficultates, tum quia futurum sperabat, ut, quamdiu non ederetur, errores in eo nonnullos semper emendaret. In undecimo libro opus de

Civitate Dei, quod per expugnatæ anno quadringentesimo decimo Urbis occasionem scriptum est, quodam modo pollicetur (De Genesi ad Litteram, lib. 11, c. 15, n. 20). Enimvero sua hæc in Genesim scripta nondum in vulgus emiserat, cum litteras sub anni quadringentesimi duodecimi finem ad Marcillinum (Epist. 43, n. 4), neque cum alias ad Evodium (Epist. 159, n.2; Epist. 162, n. 2) anno forte quadringentesimo decimo quarto aut quadringentesimo decimo quinto, dedit. Illa tamen, opere de Trinitate nondum absoluto, perfecit (Retractationum lib. 2, cap. 24, n. 1). Duodecimum quidem jam in altera ad Evodium epistola circiter annum quadringentesimum decimum quartum data, citavit; maturabatque totius operis, quantum in ipso erat, emendationem, ut illud quamprimum publici juris faceret, neve multorum exspectationem ac desiderium diutius procrastinando suspenderet. Porro Augustinus voluminibus supra memoratis locum, ea retractando, tribuit ante libros in Petilianum ineunte anno quadringentesimo secundo non serius absolutos: quamobrem superiora illa ab ipso partim anno quadringentesimo, partim quadringentesimo primo elucubrata fuisse existimamus.

CAPUT V.

1 Concilium Carthagine habitum die decimo sexto junii decernit legandos episcopos ad transmarinas sedes, ut Donatistæ ad unitatem redeuntes cooptari possint in clerum; et quædam per eosdem legatos ab imperatore petenda. 2 Alterum ejusdem anni Carthaginense concilium decimo tertio die septembris agit de revocandis ad Ecclesiam iisdem schismaticis, et statuit eorum clericos in suis honoribus recipiendos esse. 3. Ratio modusque admittendorum ab Ecclesia Donatistarum. 4 Quædam ex constitutionibus Carthagi nensis concilii notantur.

1. Concilium in Africana collectione duplex anno eodem quadringentesimo primo ponitur, alterum die supra decimum sexto vel quarto kalendas julias, alterum idibus septembris, utrumque Carthagine in secretario basilica Restitutæ celebratum. Aurelius, qui unus in priore synodo verba facit, tantummodo partem illorum testatur adfuisse, quibus eo conveniendum erat. Ac primum quidem proponit, Africam ea laborare ministrorum penuria, ut in multis Ecclesiis re unus quidem vel illiteratus diaconus præsto sit. Unde relinquit colligendum, superiores gradus, cum plures quam diaconatus dotes requirant, multo magis ministris idoneis destitui. Et quotidianos, inquit, planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non sustinemus; quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis nobis et inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura est (Labbe, Concil. tomo 2, pag. 1642). Persuasum habebat, a nemine dubitari, quin ei malo remedium afferretur, si modo qui a Donati partibus ad Ecclesiam remearent, iis ad ecclesiasticas dignitates aditus non intercluderetur: verum id a sedibus præcipue Romana ac Mediolanensi anno forte trecentesimo nonagesimo secundo in synodo Capuensi vetitum fuerat. Itaque petit Aurelius

ut episcopus quispiam ex suo ipsorum numero ad Anastasium Romanum antistitem simulque ad Venerium Mediolanensem mittatur, qui Ecclesiæ Africanæ indigentiam illis aperiat; oretque eos in clericorum ordinem cooptari consentiant, qui baptizati fuerint ab hæreticis adhuc infantes ; dummodo digna tanto gradu pietas, prout in superiori concilio fuerat ab Africana Ecclesia constitutum, in illis emineat (Codice Canonum Afric., can. 57). Constat quidem, jam ante sive in Hipponensi concilio anni trecentesimi nonagesimi tertii, sive in Carthaginensi anni trecentesimi nonagesimi septimi, agitatum fuisse de recipiendis in suo honore et gradu conversis ad Ecclesiam Donatistis; modo tamen in schismate non rebaptizassent, aut suos secum populos reducerent: at quidquam ea de re, nisi consultis prius transmarinis Ecclesiis, definire noluerunt. Tum inde Aurelius alia proponit non parum necessaria, quæ ab Imperatore petenda essent: inter hæc, uti profana quæ multis in locis fierent convivia prohibeantur (Ibid., can. 60); idque non solum propter saltationes, aliaque turpitudinis ac impudentiæ plena, quæ in religionis christianæ contumeliam in illis Pagani exercebant, verum etiam quod Christianos isthic adesse cogerent; qua in re sub imperatoribus Christo addictis nova quædam excitabatur persecutio. Convivia illa ex erroribus gentilium manasse, necnon divinis repugnare præceptis, aperte testatur Aurelius quibus verbis, ut quidem videtur, ea notat in templis solita celebrari, quæ pariter Augustinus sermone sexagesimo secundo, qui cum hoc articulo non mediocrem habet affinitatem, insectatus est. Præterea si quis servos suos manumittere cuperent, id illis in ecclesia, coram episcopis, nulla alia ex juris formulis servata, peragendi potestatem fecerat Constantinus triplici lege, quod forte in Africa, ubi de modo ac legitimo ritu ambigebatur, nondum usu receptum erat. Postulat ergo Aurelius, ut mittendo in Italiam legato cura committatur sciscitandi, quonam pacto sese Italiæ episcopi in ea re gererent; ut sibi quoque tantumdem potestatis ipsi usurpent (Ibid., can. 82). In concilio idibus septembris habito constitutum est, ut ab Imperatore peteretur in ecclesia manumittendi facultas (Ibid.): quam et concessam fuisse ex Augustino discimus (Serm. 21, n. 6; Serm. 356, n. 6). 2. Ad secundum istud eodem anno quadringentesimo primo idibus septembris habitum Carthagine concilium, cum totius Africæ generale fuerit, episcopi convenere frequentissimi; adeo ut ad obeundum privatum negotium non pauciores viginti delegati sint, in quibus Alypius, Augustinus, atque Evodius recensentur. Augustini certe ingenium in hujusce concilii decretis elucet plurimum. Primum recitatæ sunt litteræ ab Anastasio papa ad episcopos Africanos scriptæ; quibus eos cohortabatur, ne improbitatem, injurias, ac damna, quæ ab hæreticis Donatistis illata, tam dirum in modum Ecclesiam Africanam vexabant, ullo modo dissimularent. Actæque tum Deo gratiæ, quod tanta adversus ipsos charitate sancti hujus Antistitis animum inflammasset: deinde magna cura

discussum, quænam cum Donatistis agendi ratio esset utilior futura (Labbe, Concil. tomo 2, pag. 1651): captumque est Deo inspirante consilium, ut benigne. admodum et pacifice ageretur, atque illis omnibus, quoad fieri posset, ob oculos poneretur, quam miserum in statum decidissent (Codice Canonum Afric., can. 66) quod spes esset, futurum, ut amicarum hujusmodi correctionum ope, mentis caliginem illis Deus abstergeret, cor emolliret, et laqueorum, quibus a dæmone tenebantur irretiti, nexus dissolveret. Statutum est eam ob causam, litteras ad Africanos magistratus a Concilio mittendas esse, quibus rogarentur, ut eorum, quæ Donatistas inter ac Maximianistas acta fuerant, instrumenta authentica episcopis tradi juberent (Ibid., can. 67): tum deligendos antistites, qui schismate segregatos ab Ecclesia episcopos plebesque eorum ad pacem et unitatem invitarent, convincerentque nihil esse causæ, cur ab eis catholica Ecclesia reprehendatur; cum præsertim eorumdem in Maximianistas indulgentia obtentas suæ 'secessioni causas omnes excludat (Ibid., can. 69). Placuit quoque ut episcopis ad Donatistas per omnes Africa provincias legandis potestas sub instructionis forma traderetur, a cujus præscripto non esset illis integrum discedere (Ibid., can. 85). Nihil erat ad resarciendam concordiam magis idoneum, quam si redeuntes ad Ecclesiam Donastistarum clerici in suis honoribus reciperentur (Ibid., can. 68). Quod quidem tam in ipso discidii initio, quam cum redintegrata est sub annum trecentesimum quadragesimum septimum per Macarium unitas, servatum fuerat, uti testes esse poterant Africanæ pene omnes ecclesiæ : verum idem postea variæ synodi, in quibus præcipue Hipponensis, ac transmarina, Capuana fortasse anno trecentesimo nonagesimo secundo celebrata prohibuerant. Veterem illum usum revocare, idque erga eos cum primis, qui suos secum populos reducerent, peroptabant Africani antistites; attamen de ea re nihil decernere ausi fuerant priusquam episcoporum Italiæ consensum obtinuissent. Ad hunc modum in concilio, decimo sexto kalendas julias præsentis anni coacto, animis affecti remanserant; remque omnem statuerant Romani Episcopi ac Mediolanensis arbitrio permittendam. In hoc vero decretum est, ut ad Italos antistites, ac præcipue ad Anastasium papam litteræ darentur, quibus certiores fierent, pacem atque Africanæ Ecclesiæ utilitatem exigere, ut locorum episcopis Donatistas in propriis honoribus recipiendi facultas esset, dum revocandis ad unitatem aliis conducibile videretur: valeret autem transmarinum placitum adversus eos solos, qui reditu suo Ecclesiæ non tantum afferrent utilitatis, quantum ad hocce inflictum disciplinæ vulnus compensandum sufficeret. Hæc tamen hujus articuli inscriptione (Ut clerici Donatistarum in Ecclesia catholica recipiantur in clero) videtur significari, eum loco habitum constitutionis definito ab Ecclesia Africana factæ, neque pendentis ex transmarinarum Ecclesiarum consensu.

3. Augustinus circiter annum quadringentesimum

sextum contra Cresconinm scribens, superioris articuli constitutionem tunc temporis observari solitam declarat; nec non episcopos cæterosque inferioris ordinis clericos, qui se ad Ecclesiam recipiebant, vel exercuisse propria ministeria, vel ab iis abstinuisse, prout Ecclesiæ paci ac saluti populorum, quorum causa hæ dignitates ac ministeria constituta sunt, expedire judicabatur (Contra Cresconium, lib. 2, c. 11, n. 13). Quam disciplinam adversus Donatistas, a quibus reprehendebatur, ipse defendit (Ibid., c. 10, n 12). Postea cum Bonifacio comiti scriberet, perinde esse ait, ac si cortex arboris ad inserendum surculum incidatur (Epist. 185, c. 10, n. 44). Certe quidem Donatistæ episcopi in locis episcopo catholico destitutis suas plebes cum eas ad Ecclesiam reducerent, gubernandas obtinebant (Codice Canon. Afric., can. 99) ad annum usque quadringetesimum septimum. Hinc reperiuntur in collatione Carthaginensi catholici antistites non pauci, qui prius Donati partes sectati erant. Quin etiam nonnullis qui rebaptizaverant, sua servabatur dignitas (Cont. Cresconium, lib. 2, c. 16, n. 19). Rogatus a quodam Theodoro Augustinus, quo pacto, si qui ex Donatistis clerici schismati nuntium remittere vellent, illos esset recepturus (id enim arbitrio cujusque episcopi permiserat concilium), a se nullum sua dignitate spoliatum iri viva voce respondit: quod ipsum postea propria manu eidem perscripsit, rogans de hoc illos certiores faceret; et suam quoque epistolam, si ita vellent, quasi fidei obsidem relinqueret (Epist. 61, n. 1). Theodorus ille, quem fratrem vocitat, vir erat, ut quidem credibile est, non mediocris Hippone auctoritatis, quo ad tractandum cum Donati sectatoribus utebatur. Etenim Theodori et Maximi, quos charissimos et honorabiles filios appellat (Epist. 107, 108, n. 1), ministerio epistolam primum ad Macrobium Hipponensem Donatistarum episcopum curavit deferendam (Epist. 106). Nec est cur fratris nomen, quo ab eo Macrobius compellatur, quemquam moveat, cum hoc titulo laicos etiam honorare nonnunquam soleret Augustinus. Is quidem, ut secundum pollicita faceret, duos Proculeiani diaconos admisit (Epist. 78, n. 8). Illi postea in culpam aliquam lapsi, populo in causa fuerunt, cur et Proculeiani regimini insultaret, ac ob Augustini virtutem gestiens dictitaret e clericis qui sub ejus disciplina fuissent informati, neminem in talia peceata decidere. Id autem ipse Augustinus minus probabat, ac neque homines de ipso gloriari, neque hæreticis, præter suam hæresim, quidquam exprobrari volebat. Inter explicandum psalmum trigesimum sextum populi precibus commendat subdiaconum Donatistam de cujus ad Ecclesiæ communionem reditu lætari se profitetur (Enarr. in Psal. xxxvi, serm. n. 2, 11). Porro qui ab unitate ad Donati partem deficientes, iterum tingi Baptismo voluerant, Ecclesia in his recipiendis haud æque facilem se præbebat, ac in aliis qui a pueritia schismate fuerant implicati (Contra Crcsconium, lib. 2, c. 16, n. 19). Amabat utrosque Ecclesia, eisque sanandis charitate plane materna serviebat. Verum etsi neutros recipiebat sine poenitentia, in eos

tamen quos nondum in filiis numeraverat, paulum indulgentior, aliis qui transfugerant ab ejus unitate, pœnas indicebat multo graviores (Epist. 93, n. 53). Nam ab ecclesiasticis honoribus posteriores istos excludebat, perinde ac qui semel abdicato schismate, rursus ad vomitum reversi, ab Ecclesia defecissent, sive hi tantum e plebe fuissent apud Donatistas, sive in eorum clero locum obtinuissent: ac si quis episcoporum illos aut ab ecclesiasticis dignitatibus non removisset, aut etiam ad eas adsciscere voluisset, fraterno jure culpabatur a diligentioribus (De unico Baptismo, c. 12, n. 20). At contra displicuit valde Augustino, ac præ dolore torta sunt viscera ejus, ubi audivit quemdam a Donatistis redeuntem, et peccatum rebaptizationis confitentem, ab Ecclesiæ aditu ac pœnitentia fuisse ea specie prohibitum, quod recipi forte non nisi legum metu postulasset. Puta, inquit, quia coactus est esse catholicus, erit pœnitens. Quis illum cogit petere reconciliationis locum, nisi voluntas propria? Modo ergo admittamus infirmitatem, ut postea probemus voluntatem (Serm. 296, c. 11, n. 12). Quanquam autem erant Donatistarum clerici, quibus munerum suorum usu interdicebatur, attamen quibus illa obeundi potestas fiebat, non eis coram plebe manus imponebantur, ne istud in contumeliam sacræ ordinationis, quæ deleri in ipsis nunquam poterat, verteretur. Si quando tamen ignoranter fiebat, ut nec animose defenderetur factum, sed pie corrigeretur cognitum, venia facilis impetrabatur (Contra Epist. Parmeniani, lib. 2, cap. 13, n. 28), atque idem statutum in presbyteros ac diaconos omnes obtinebat, quos perpetrata crimina dignos qui de gradu suo dejicerentur, effecerant. Testatur sane beatus Optatus sanctum chrisma in iis qui apud Donatistas illo inuncti fuissent, ab Ecclesia catholica intemeratum atque incorruptum servari (Optatus, lib. 7). Imo qui in eadem factione honorem tantummodo presbyterii gesserant, nonnunquam provehebantur ad episcopatum: cujusmodi complures in Collatione animadvertere licet. In his clarissimus est Sabinus, qui cum Tuccæ in diœcesi Milevitana presbyteri munus obiret, plebi suæ ad Ecclesiam adductæ, ipsum da.i sibi episcopum expetenti, cum ea dignitate præfectus est (Collat. Carthag. 1, cap. 130). Quod ad laicos attinet, qui baptizati a Donatistis fuerant infantiam nondum egressi, concessum aliquando erat, ut eis liceret sacris ordinibus initiari (Codice Canonum Afric., can. 57): id autem cum nonnisi propter summam clericorum penuriam statutum fuisset, consultus aliquando a Possidio Augustinus num quemdam in Donati partibus baptizatum ordinaret, ei significavit id se neque consulere, neque, si quidem cogeret necessitas, condemnare (Epist. 245, n. 2). De ilis porro, qui a schismaticis ob admissam culpam gradu et ordine moti fuissent, profitebatur ab ineunte episcopatu suo Augustinus, se hunc servare modum, ut si ad catholicam Ecclesiam transire cuperent, in ea humiliatione pœnitentiæ reciperentur, cui illos fortassis Donatistæ ipsi propter disciplinam subjecissent, si retinuissent eorum societatem: ratus videlicet nunquam

« PoprzedniaDalej »