Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ab hinc incipiunt Opera polemica, quorum primas tenent in tomo septimo libri viginti duo de Civitate Dei, contra Paganos.

Tomus octavus, præmisso in fronte libro de Hæresibus, exhibet opera polemica adversus Judæos, Manichæos, Priscillianistas, et Arianos: quibus Opusculis adjuncti sunt libri quindecim de Trinitate. Tomus nonus continet Opera polemica contra Donatistas.

Denique tomus decimus Opera itidem polemica contra Pelagianos: quibus scriptis subjunguntur varia monumenta, quæ ad ea illustranda possunt conducere. Hactenus de ordine.

Jam vero illustrandis sanctissimi Patris operibus Præfationes singulis tomis præmittere necessarium duximus, in quibus res potius historicas, quam dogmaticas explicare studuimus, ad juvandam lectorum industriam. Ad hæc plerisque opusculis Admonitiones præfiximus ad explicandum eorum argumentum. Insuper breviores subinde notulæ in margine inferiori a nobis appositæ, quibus vel variantes lectiones indicentur, vel obscura loca, maxime aliorum locorum comparatione, explanentur.

In his omnibus id alte nobis animo infixum fuit, et a Præpositis nostris inculcatum, ut partium studia in explicanda Augustini doctrina sedulo caveremus. Quæ res in causa fuit, ut a prolixioribus commentariis et observationibus, abstinuerimus, ut ne cuiquam vel minimum offendiculi præberemus, ullive catholicorum theologo rum sententiæ præjudicaremus.

Verum quantumvis id curaverimus, curandumque mandaverint Præpositi nostri; difficile tamen fuit, ut ne quid in tam vasto opere nobis incaute non subreperet, vel, ut sunt mortalium animi varie affecti, ne quid secus quam intenderemus, in sequiorem partem non acciperent nonnulli. Et re quidem ipsa sic accidit.

Nam etsi plerique omnes nostram editionem accuratam, commodam, satisque illustratam, denique Augustinianæ doctrinæ omnino consentaneam esse censuerint, eamque his nominibus suffragio suo comprobaverint; insurrexere tamen contra, post decem fere annos ab edito ultimo tomo, anonymi quidam censores, qui furtivis scriptis hanc editionem, et tantum non fidem nostram suspectam reddere moliti sunt.

Ejusmodi scriptiunculis in vulgus sparsis, commune prudentium fere omnium consilium fuit, ut leviores id genus libellos aspernaremur : quippe non decere, ut cum larvis et umbris luctaremur, ne respondendo pondus et auctoritatem furtivis illis libellis præberemus: nec Ecclesiæ pacem editis ultro citroque, ut fit, scriptionibus perturbaremus. Hoc consilium unanimi assensu comprobavere Præpositi nostri : quod tamen minime impedivit quominus, illis inconsultis, quidam e nostris novam sancti Augustini editionem defendendam tuendamque pro virili susceperint ex quibus unus, qui tum Romæ versabatur, hujus editionis Vindicias in alma Urbe, sub auctoritate sacri Palatii Magistri, Romanis approbantibus vulgavit.

Jam eo res devenerat, ut furtivæ illæ utrarumque partium velitationes in apertum fere bellum prorumperent, cum Præpositi nostri, mutato demum pro rei statu consilio, eamdem editionem approbata ab se publica scriptione, Congregationis nostræ nomine, adversus latentes adversarios palam propugnandam censuerunt. Jamque propemodum affecta, typisque parata erat hæc scriptio, que et editionem, et fidem nostram ab iniqua suspicione et criminatione, tametsi privati quidam e nostris id jam satis præstiterant, omnino vindicaret. Verum dum id meditaremur, his jurgiis intercessit Ludovici Magni auctoritas, qui, ut Ecclesiæ paci ab se conciliatæ indefessa sollicitudine semper invigilat, gliscenti in dies dissensioni, imperato utrisque partibus silentio, modum imposuit: sicque tanti Principis auctoritate repressa est ardens illa contentio, quæ sopitos jamdudum ignes excitatura videbatur. Hanc autem redintegrare, cum longe abest a moribus nostris, tum vetat in primis summa nostra erga Regem, regiaque jussa obtemperatio : dein Ecclesiæ pacis studium alte animis insitum nostris : denique charitas adversus omnes, quos turbulentis ejusmodi concertationibus offendere nobis religio fuerit.

Suppressis itaque, quæ ad nostram nostræque editionis defensionem adornatæ erant, commentationibus, ad objecta adversariorum respondere supersedimus, ne respondendo novas contra mandata regia lites serere videremur.

Verum ne forte adversariorum iniquæ criminationes piorum quorumdam et benevolorum etiam virorum animis quosdam scrupulos ingeneraverint; hos paucis verbis curare in animum induximus, rati, id neque regiæ jussioni, neque Ecclesiæ paci contrarium, imo utrique omnino consentaneum fore. Etsi enim nihil non catholice, certe nihil non catholico animo a nobis dictum sit; malumus tamen dare aliquid teneræ ac piæ illorum circa fidem affectioni, quam superbo fastidio eorum scrupulos dissimulare. Aliorum vero, si qui erunt qui contentioso animo rixas denuo redintegrare pergant, dicas et cavillationes deinceps prætermittemus, et pro nihilo habebimus.

In primis toties repetita a nobis omnibus et singulis professio, qua Constitutionibus summorum Pontificum Innocentii X et Alexandri VII nos sincere et ex animo adhærere publice contestati sumus, nostram circa famosas quinque Propositiones fidem ab omni prorsus suspicione debet eximere. Si enim tot argumentis fulta fides in tuto non est, nulla erit a suspicione immunis; et si cui non sufficiat tam sincera professio, nulla alia quantumvis jurata, quantumvis explicatior sufficeret. Has quippe Constitutiones et ex primis cum debita reverentia et submissione exceperunt in comitiis suis generalibus Præpositi nostri, easque ab omnibus et singulis, qui in cœtum nostrum admittendi essent, subscribi præceperunt.

maximam partem fallacium istarum divitiarum, quas se effodisse nonnulli coætanei asse verant, meritoque suspicionem et dedecus incurrere quidquid viri tanta doctrina pariter ac judicio commendandi repulerunt.

3° Res est utique gravissimi momenti et ad facilem textuum comparationem aptissima, ut lectiones variantes quas PP. Maurini haud unimode distribuere, semper, notarum modo, textui proximæ subsint. Nuperrimæ exstant editiones Parisienses, quæ neque hanc, neque PP. Maurinorum agendi rationem secutæ, omnes lectionum varietates procul a textu ad finem uniuscujusque voluminis agglomerant, aut, parum sollicitæ, prætermittunt. Quantum inde nasceretur incommodi, quantaque temporis jactura, non semel experti, speramus fore ut methodus nostra, sub respectu commoditatis æque ac utilitatis, potior videatur.

4° Quod ad chronologicam Augustinianorum operum seriem attinet, paululum ab ordine PP. Maurinorum defleximus, ut eum sequeremur quem rerum analogia, proindeque ratio. ipsa suggerebat. In primo itaque tomo duo Soliloquiorum libri, qui apud PP. Benedictinos libris de Ordine proxime succedunt, statim post Confessiones, quibuscum ob manifestam argumenti similitudinem apprime conveniunt, a nobis collocati sunt. Duo etiam libri de Genesi contra Manichæos e primo tomo in tertium rejecti, eo scilicet loco quo duplex aliud in Genesim item instituitur. Præterea librum de vera Religione, qui in editione Benedictina librum de Moribus Manichæorum excipit, ad tertium similiter tomum revocavimus, nempe post opus de Doctrina Christiana, cujus absque dubio complementum cuique legenti apparebit. Varia tandem opuscula, qualia Epistolæ, Sermones, etc., quæ PP. Maurini et post eos cæteri editi ipsis nimium insistentes passim disseminant, ad classem suam primigeniam, prout res postulabat, accurate reducta sunt.

opus

5° Ambæ præfationes quæ paulo inferius Mabillonii dedicatoriam Epistolam sequuntur, undecimum ultimumque editionis Benedictina tomum inchoant; nec mirum, siquidem venerandi editores, curriculum adeo longum ingressuri, quidquid in toto decursu esset peragendum ex ipso limine prævidere non potuerint. Nobis autem opera eorum recudentibus cum nulla sit causa cur talem toleremus anomaliam, utramque præfationem suo loco naturali, id est, initio operis, primi posuimus. Eadem prope ratio nos impulit ut in tomum primum transferremus duas D. Augustini Vitas, quarum prior a PP. Benedictinis ad calcem tomi decimi, posterior vero usque ad tomum undecimum relegata est. Nemo inficiabitur hasce gestorum scriptoris narrationes esse quoddam præfationis genus ea mente contextum, ut anticipata variarum circumstantiarum revelatione, lectores ad intimos et quasi generatores operis sensus jam tum initientur. Haud aliter sentiebant ipsi PP. Benedictini, ut testantur prima verba Admonitionis Confessionum libris præpositæ: « Quæ » causa, inquiunt, fecit ut scriptoris cujusque Vita emittendis in publicum ejus libris solem>> ni more præfigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie mo>> vit, ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros... in tomo primo colloca» rent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, alias» que dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate, tum profectu perlegere in » animum inducit. » Post talem declarationem, difficile intelligimus quamobrem propria editioni Vitam S. Doctoris PP. Benedictini non præfixerint, præsertim ex omnibus ejus scriptis concinnatam. Nulli igitur molestum fore putamus si in his et in quibusdam aliis ejusdem naturæ, sed perpaucissimis, et de quibus obiter monebimus, discesserimus ab inclytis ducibus, quorum alioquin vestigia nos religiose trivisse gloriamur.

N. B. 1° Lectionum varietates quæ PP. Benedictinos primum effugerant, textui, ut ipsi suadent, aliquoties intertexuimus, priori eorum lectione hisce uncinis [ ] signata.

N. B. 2° Quod si quando textum qualem habemus a PP. Benedictinis concinnatum tantisper immutare visum est, propriam eorum lectionem ferunt adnotationes hisce signis, In B., distinctæ.

M. (4)

(1) Quæcumque PP. Benedictinorum editioni addiderimus, hocce signo, M., distinguentur.

[ocr errors]
[ocr errors]

REGI CHRISTIANISSIMO

LUDOVICO MAGNO

VICTORI, TRIUMPHATORI, PACIFICO.

AUGUSTINUM, Ecclesiæ lumen et oraculum, Caroli Magni quondam delicias, Rex Christianissime, novo cultu, novisque typis adornatum tibi sistimus, sub immortalis nominis tui præsidio immortalitate altera do nandum. Hunc aliquando Basileæ veluti renascentem Germania excepit; Lovanii recognitum, auctumque fovit Belgium; eumdemque genuinæ (quantum in nobis fuit) integritati restitutum nunc tandem exhibemus : adeo ut collatis quasi dexteris et officiis, Belgæ cum Germanis, cum utrisque Galli ad perficiendum munus Ludovico Magno dignum conspirasse videantur. Nimirum victori ac triumphatori conveniebat tot pacatorum popu lorum commune hoc monumentum; planeque decebat, ut Augustinum integrum, purum atque tersum, Ecclesiæ doctorem maximum, perpetuum hæreticorum flagellum, Regum augustissimo, maximo, invictissimo ac religiosissimo consecraremus.

Neque vero de Majestatis tuæ favore, Rex Augustissime, dubitare nobis licet, quandoquidem amplissimum illud privilegium a teipso nobis concessum, obsignatum et assertum; scripti codices e Regia Bibliotheca te jubente affatim suppeditati; litteræ ad exteros nomine tuo in rem nostram missæ; ad hæc Augustini meritum, fama et auctoritas certissimam spem nobis ingerunt, te hujusce editionis fautorem, patronum, ac vindicem fore. Enimvero quis Principis Christianissimi studio et existimatione dignior Augustino, quem Hieronymus, et sui temporis cum eo Catholici, velut antiquæ rursum fidei conditorem suspexere? Ipse est Doctorum lumen, antiquiorum Patrum humilitate ac religione discipulus, æqualium doctrina facile princeps, subsequentium dux ex magister : quem viventem Africani Patres uti Spiritus sancti interpretem secuti sunt in condendis sanctioribus Ecclesiæ regulis, veneratus est inter Pontifices maximos Innocentius I, litteris dignati Honorius et Theodosius Imperatores Augusti cujus mortui doctrinam concilia, sanctissimi quique pontifices et episcopi, Cœlestinus papa cum primis et Gregorius Magnus honorificentissime prædicarunt.

Nefas sit hoc loco præterire Christianissimos Francorum Reges, antecessores tuos, Maxime Princeps, quorum non impar exstitit in tantum virum observantia. Inde est, quod cum munus regia majestate haud indignum exquireret Engelbertus Corbeiensis Abbas, non aliud Ludovico Regi magis acceptum, quam Augustini de Doctrina Christiana libros existimavit : et Carolus V, cognomento Sapiens, libros de Civitate Dei gallice redditos sibique nuncupatos, singulari dignatione complexus est. Sed illud in primis memorandum, quod sancti Doctoris lectionem non modo Rotberto regi Adalbero Laudunensis episcopus commendavit; verum etiam in deliciis habuit qui unus plurimorum instar esse debet, Carolus vere Magnus. Is enim, teste Eginhardo, delectabatur libris sancti Augustini, præcipueque his qui de Civitate Dei prætitulati sunt. Intelligebat quippe sapientissimus Princeps, Imperium cum Sacerdotio, Majestatem cum Religione, cum pace bellum, magnanimitatem cum moderatione, nullo melius post Litteras sacras auctore conciliari posse, quam Augustino cujus lectione atque usu, cum privatas, tum regias virtutes, religionem, fortitudinem, prudentiam cum aliis acquiri, aut certe perfici, ornarique persuasum habebat.

Has dotes, Regibus tantopere expetendas, sed tam raro in unum coeuntes, singulari beneficio Deus in te sic profudit, Regum Maxime, ut non alio quam ipso duce ac præceptore ad fastigium perveneris earum virtutum, quæ illustre Magni cognomentum Majestati tuæ compararunt. Aliis regibus, etiam iis, quos passim præcelates existimant, satis fuerit eminere in singulis, nimirum esse aut religiosos, aut bellicosos, tranquillitatisve publicæ amatores. In te omnes istæ virtutes cum aliis ita conveniunt, ut te religione, justitia, moderatione, sapientia, tam bello, quam pace præstantissimum efficiant. Multi principum dum nomen suum armis celebrare ambiunt, constituendi regni abjiciunt curam, aliisque committunt : nonnulli unius pacis studiis intenti, rem bellicam insuper habent. Tu inter pacis studia bellicas artes animo agitas, et inter arridentes bellorum eventus pacem meditaris. Sed, quod paucissimis Regibus contingit, cum sis pace ac bello exercitatus, nulla unquam regni tui felicitatem interturbavit adversitas : ut omnes ultro agnoscant, te summis virtutibus cumulatum, ovidentia felicem esse, ubique Magnum.

Quam primum regni habenis manum admovit Majestas tua, Rex optime, religionis caput existimasti, ut teipsum tuosque regeres, et de componendis subditorum moribus, ac disciplina sedulo cogitares. Hinc oppressos ab infensissimis hostibus Christianos submissis auxiliis relevare ac tutari cœpisti; tum ad Ecclesiæ exstinguenda discidia, finesque propagandos intendere animum; abrogatas revocare leges, novas sancire; faciles PATROL. XXXII. (Une.)

interpellantibus præbere aditus, jus ore proprio dicere; renovare artes ac scientias; bonis præmia, malis supplicia proponere. Nec instabilia, ut fit, aut quasi momentanea fuerunt edicta legum tuarum, in quibus eadem, quæ in dictis promissisque tuis, constantia viget ac religio. Quantis minarum terroribus olim cautum est in furiosos ac perditissimos homines, qui singulari condicto certamine, mutuam in cædem passim ruebant? Nec tamen grassantem labem compressit ista legum varietas, quas facilis in reos indulgentia et pudendæ gloriolæ nomen irritas reddebant. Id servatum erat constantiæ tuæ, Justissime Princeps, qui ejusmodi gladiatoribus condignissimum supplicium cum æterna infamiæ nota inexorabilis infligi jubes. Sic efficacius quam olim Trajanus, quæ mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva; uti quæ bona præstas, efficis ne caduca sint. At quam scite in judiciis tuis observasti semper illud Augustinianum: Nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter! Namque ita rei sentiunt justitiæ tuæ gravitatem, ut severitatem causari non possint, et in ipsis etiam suppliciis æquitatem clementiamque tuam agnoscant. In his pacis studiis, Rex Prudentissime, bella præveniebas animo, tacitusque rem grandem agebas, ut ne alio, quam te imperatore esset opus, cum belli necessitas instaret.

Jam accedimus attoniti ad illa memoranda, in quibus caput illud toti orbi venerandum tot objecisti periculis, tot curis distraxisti animum, tot prodigiis stupentem distinuisti Europam. Et illa sola cogitatione assequi, nedum oratione explicare quis sufficiat? Simul ut nata est belli occasio ac materia, tum primum amice rem agis, ne ferias; minaris, ut terreas; terres ac mones, ne hostes imparatos invenias. Hinc procedis cum insigni militum delectu : mox decedit Rhenus Majestati tuæ, Rex Invictissime, arces atque urbes munitissimæ præsentia famaque tua exanimatæ turmatim veniunt in deditionem; ac demum conjurata in te Europa fere omnis, virtuti tuæ nonnisi victorias palmasque accumulat. Inter hæc, adversantium dolis, machinis, viribusque superatis, dum tibi ad votum succedunt omnia, dum paratæ sunt ad deditionem integræ provinciæ; tanta est moderatio tua, ut ex Augustini sententia, glorioso bello pacem modestam præferas. Confoederatos hostes de conditionibus disceptantes ad concordiam adducis; et qui belli dederas leges, das etiam pacis.

Quis in mediis tot tantarumque victoriarum tropæis mille triumphos Ludovico Magno repensos non existimet? Verum longe alia est mens tua, Rex ubique Victor, quam priscorum imperatorum, qui postquam hostes armis leviter attigerant, triumphis, triumphorumque impendiis subditos suos fatigabant. Majestatis tuæ iter a bello, imo a victoriis, placidum ac modestum, quasi plane a pace redeuntis ut de hostium ferocitate ac superbia, de ipsa triumphorum pompa, non de patientia subditorum triumphare videaris. Hoc solo advertimus. te victorem esse, Rex Christianissime, quod inter medios bellorum undequaque frementium impetus tran quilli ac securi sumus; et quod omnium Ecclesiarum festivos concentus, linguas ac voces Sacerdotum provocas ad celebrandum Dei numen, cui victoriarum tuarum gloriam acceptam referri jubes.

Mirabuntur sine dubio posteri, Rex maxime, tantam felicitatem cum ea moderatione conjunctam, ut nulla unquam cujusquam incondita locutio aut actio, impatientis animi motum a te excusserit. Mirabuntur profecto, et tantæ prosperitatis rationes a nobis exigent. At, si Ausonio credimus, rationem felicitatis nemo reddit. Imo vero facile est reddere, si non de aliorum principum, certe de tua, Fortunatissime Princeps, felicitate, quam non incerti casus rerumque eventus, non cæca fortuna regit; sed certissima et inconcussa ratio. Si religionem tuam consulimus, hanc felicitatem totam refundes in singularem Dei providentiam, e cujus nutu pendent imperia, imperantiumque conditio. Si Augustinum, eam tribuet etiam justitiæ tuæ : quippe qui christianos imperatores hoc nomine felices dicit, si juste imperant, si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum majestati ejus famulam faciunt. Denique si nos ipsos interrogamus, hanc felicitatem insuper ascribemus incomparabili genio cœlitus tibi concesso cujus ea vis est ac magnitudo, ut dubiorum eventuum causas dirigas ad destinatum finem, ipsosque eventus præoccupes, et incursuris obicibus aditum præcludas. Hæc est vis, qua res pene infinitas, longe dissimiles ac intricatas, sine molestia, quasi otiosus, animo complecteris. Hac merita discernis præstantium virorum, quos publicis rebus tanto cum delectu præficis. Hac ades etiam locis omnibus, et factis omnium. Tu simul omnia perfundis; ut Sol, non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur. Inde procedunt rectissima de rebus omnibus animi tui judicia, illa oris majestas, graves illæ sententiæ, dicta illa nunquam non ad rectæ rationis limam ex tempore prolata, qualia vix assequatur sapientum meditata oratio.

Verum illud cumulum addit felicitati tuæ ac nostræ, Rex Augustissime, quod Natum instituas similem tui. Quod talem genueris, naturæ est quod similem tui efficias, sapientiæ tuæ. Nam Serenissimum Delphinum non tantum assiduis selectissimorum Virorum præceptis, sed maxime paternis monitis exemplisque ad bene regnandum informas; et reviviscentibus in te uno omnium heroum præclare factis palam demonstras, nihil magis gloriosum contingere posse Ludovici Magni filio, quam parenti morem gerere, et quam proxime accedere imitando.

Postremo imperii tui felicitati, Rex Pacifice, ascribimus, quod sancti Augustini operibus emendandis, restituendis, illustrandis incumbere nobis licet. Quietis hæc per te mediis in bellis partæ otia ac negotia sunt. Neque enim inter armorum strepitus operosa hæc studia terere vacaret, aut vero reflorescerent artes omnes, nisi sub tuo principatu esse tutis liceret. Nunc autem quid non Augustino, quid non bonis litteris, quid non omnibus de communi pace sperandum? Nobis unum superest simplexque votum; nimirum ut Deus Optimus Maximus continuis rerum secundarum successibus, quos beata demum claudat immortalitas, Majestatem tuam

diutissime fortunare pergat. Interim tua bonitate confisi, Regiæ tutelæ præsidium, quod jam inde ab initio regni tui toties experti sumus, in posterum etiam nobis impendi obnixe postulamus, Rex Clementissime, quidquid perinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, tuum id omne reputaturi.

Sacræ Majestati tuæ

Devotissimi ac fidelissimi
clientes et subditi,

Parisiis, e Monasterio S. Germani a Pratis, cal. januarii, an. 1679.

MONACHI BENEDICTINI CONGR. S. MAURI.

IN NOVISSIMAM

S. AUGUSTINI OPERUM

EDITIONEM

PRÆFATIO GENERALIS.

Cum primum Congregationis nostræ Præpositi fratres nostros ad studia litterarum applicare censuerunt, ea potissimum ab eis delecta sunt studia, quæ plus utilitatis præ se ferrent, quam ostentationis; et quæ religiosæ solitudini et conversationi magis convenirent. In eo genere nihil aptius aut opportunius eis visum est, quam recognitio et editio nova sanctorum Patrum, cum Latinorum, tum Græcorum : propterea quod et exercitatio ipsa per sese maxime conduceret ad lectitanda et meditanda eorum scripta, in quibus vera et sincera Ecclesiæ doctrina ac pietas consistit; et non pauca nobis adjumenta suppeterent ad id operis suscipiendum et exsequendum. Atque ut quibusdam veluti gradibus ad hunc laborem, magis arduum certe ac difficilem, quam splendidum, fratres nostri idonei et parati sensim redderentur, a quibusdam veluti rudimentis initium ductum est, scilicet ab editione selectorum Opusculorum sanctorum Patrum; dein ab integris scriptis aliorum, donec tandem ad opera sanctissimi doctoris Augustini ventum est: quibus emendandis et recognoscendis ut operam impenderemus, multi Ecclesiæ illustrissimi præsules, necnon etiam togæ principes viri auctores nobis et instigatores fuere. E primis fuit illustrissimus Franciscus Harlæus Parisiorum nuper archipræsul, qui hujus operis patronum et fautorem semper se præstitit: e secundis Guillelmus Lamonius Senatus Parisiensis quondam princeps, qui, pro sua in litteras litteratosque benevolentia, typographicam nobis domesticam officinam a Rege impetrare et procurare voluit, ut hæc editio in privatis ædibus commodius et facilius procuraretur. Verum hac conditione, quantumvis in speciem opportuna, ob varias causas, quas commemorare nihil juvat, minime admissa, institit nihilominus Præses illustrissimus, institere et alii quam plures diversorum Ordinum spectatissimi viri, ut tantæ molis opus subire ne refugeremus.

His incitamentis commoti Superiores nostri, vix tamen ad vastum illum laborem subeundum, ut erant perspicaces, adduci potuere; rati, id quod docuit eventus, rem esse aleæ ac difficultatis plenam, cujus, si minus ea succederet, incauta et imprudens molitio nobis probro verteret ; si bene, invidia forte in nos redundaret. Deinde temerarium videbatur, secundum Lovanienses Theologos doctissimos, de Augustino, totaque republica christiana optime meritos, novam sancti Doctoris Operum editionem meditari : quippe vix fieri posse, ut a nobis eorum diligentia æquaretur, nedum superaretur.

Ad hæc recurrebant animo veteres controversiæ ac rixæ, quæ ex sancti Doctoris scriptis et doctrina identidem in Ecclesia excitatæ fuerant; verebanturque illi, ne, dum Ecclesiæ hoc fratrum suorum labore consulere optarent, novarum altercationum semina inde orirentur, uti experientia non semel probatum est: nempe quod tanti viri doctrina et humano ingenio captu sit difficilis, et mortalium cupiditati ac superbiæ parum favens et accepta.

Verum has aliasque difficultates prorsus discussit ac removit summa dignatio Ludovici Magni, qui novam hanc editionem augustissimo suo nomine illustrari, ac patrocinio regio muniri permisit.

Accessit insuper amplissimum Regis privilegium in gratiam novæ editionis, illustrissimi Franciæ cancellariı Michaelis Tellerii auctoritate, regioque edicto assertum, reclamantibus et obsistentibus incassum nonnullis bibliopolis, quos occulti quidam adversarii ad avertendum novæ editionis propositum clanculum instigabant. Tantis fulti præsidiis, nullum obicem insuperabilem, nullam invidiam nobis formidandam esse existimavimus.

Jam vero ne hoc consilium nimis audax ac temerarium videretur, præiverat exemplum Petri Morini Vaticanæ typographiæ præfecti, aliorumque almæ Urbis eruditorum virorum, Adriani abbatis, atque Obrii doctoris

« PoprzedniaDalej »