Obrazy na stronie
PDF
ePub

interpellantibus præbere aditus, jus ore proprio dicere; renovare artes ac scientias; bonis præmia, malis supplicia proponere. Nec instabilia, ut fit, aut quasi momentanea fuerunt edicta legum tuarum, in quibus eadem, quæ in dictis promissisque tuis, constantia viget ac religio. Quantis minarum terroribus olim cautum est in furiosos ac perditissimos homines, qui singulari condicto certamine, mutuam in cædem passim ruebant? Nec tamen grassantem labem compressit ista legum varietas, quas facilis in reos indulgentia et pudendæ gloriolæ nomen irritas reddebant. Id servatum erat constantiæ tuæ, Justissime Princeps, qui ejusmodi gladiatoribus condignissimum supplicium cum æterna infamiæ nota inexorabilis infligi jubes. Sic efficacius quam olim Trajanus, quæ mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva; uti quæ bona præstas, efficis ne caduca sint. At quam scite in judiciis tuis observasti semper illud Augustinianum: Nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter! Namque ita rei sentiunt justitiæ tuæ gravitatem, ut severitatem causari non possint, et in ipsis etiam suppliciis æquitatem clementiamque tuam agnoscant. In his pacis studiis, Rex Prudentissime, bella præveniebas animo, tacitusque rem grandem agebas, ut ne alio, quam te imperatore esset opus, cum belli necessitas instaret.

Jam accedimus attoniti ad illa memoranda, in quibus caput illud toti orbi venerandum tot objecisti periculis, tot curis distraxisti animum, tot prodigiis stupentem distinuisti Europam. Et illa sola cogitatione assequi, nedum oratione explicare quis sufficiat? Simul ut nata est belli occasio ac materia, tum primum amice rem agis, ne ferias; minaris, ut terreas; terres ac mones, ne hostes imparatos invenias. Hinc procedis cum insigni militum delectu : mox decedit Rhenus Majestati tuæ, Rex Invictissime, arces atque urbes munitissimæ præsentia famaque tua exanimatæ turmatim veniunt in deditionem; ac demum conjurata in te Europa fere omnis, virtuti tuæ nonnisi victorias palmasque accumulat. Inter hæc, adversantium dolis, machinis, viribusque superatis, dum tibi ad votum succedunt omnia, dum paratæ sunt ad deditionem integræ provinciæ; tanta est moderatio tua, ut ex Augustini sententia, glorioso bello pacem modestam præferas. Confoederatos hostes de conditionibus disceptantes ad concordiam adducis; et qui belli dederas leges, das etiam pacis.

Quis in mediis tot tantarumque victoriarum tropæis mille triumphos Ludovico Magno repensos non existimet? Verum longe alia est mens tua, Rex ubique Victor, quam priscorum imperatorum, qui postquam hostes armis leviter attigerant, triumphis, triumphorumque impendiis subditos suos fatigabant. Majestatis tuæ iter a bello, imo a victoriis, placidum ac modestum, quasi plane a pace redeuntis ut de hostium ferocitate ac superbia, de ipsa triumphorum pompa, non de patientia subditorum triumphare videaris. Hoc solo advertimus te victorem esse, Rex Christianissime, quod inter medios bellorum undequaque frementium impetus tranquilli ac securi sumus; et quod omnium Ecclesiarum festivos concentus, linguas ac voces Sacerdotum provocas ad celebrandum Dei numen, cui victoriarum tuarum gloriam acceptam referri jubes.

Mirabuntur sine dubio posteri, Rex maxime, tantam felicitatem cum ea moderatione conjunctam, ut nulla unquam cujusquam incondita locutio aut actio, impatientis animi motum a te excusserit. Mirabuntur profecto, et tantæ prosperitatis rationes a nobis exigent. At, si Ausonio credimus, rationem felicitatis nemo reddit. Imo vero facile est reddere, si non de aliorum principum, certe de tua, Fortunatissime Princeps, felicitate, quam non incerti casus rerumque eventus, non cæca fortuna regit; sed certissima et inconcussa ratio. Si religionem tuam consulimus, hanc felicitatem totam refundes in singularem Dei providentiam, e cujus nutu pendent imperia, imperantiumque conditio. Si Augustinum, eam tribuet etiam justitiæ tuæ: quippe qui christianos imperatores hoc nomine felices dicit, si juste imperant, si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum majestati ejus famulam faciunt. Denique si nos ipsos interrogamus, hanc felicitatem insuper ascribemus incomparabili genio cœlitus tibi concesso cujus ea vis est ac magnitudo, ut dubiorum eventuum causas dirigas ad destinatum finem, ipsosque eventus præoccupes, et incursuris obicibus aditum præcludas. Hæc est vis, qua res pene infinitas, longe dissimiles ac intricatas, sine molestia, quasi oliosus, animo complecteris. Hac merita discernis præstantium virorum, quos publicis rebus tanto cum delectu præficis. Hac ades etiam locis omnibus, et factis omnium. Tu simul omnia perfundis; ut Sol, non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur. Inde procedunt rectissima de rebus omnibus animi tui judicia, illa oris majestas, graves illæ sententiæ, dicta illa nunquam non ad rectæ rationis limam ex tempore prolata, qualia vix assequatur sapientum meditata oratio.

Verum illud cumulum addit felicitati tuæ ac nostræ, Rex Augustissime, quod Natum instituas similem tui. Quod talem genueris, naturæ est quod similem tui efficias, sapientiæ tuæ. Nam Serenissimum Delphinum non tantum assiduis selectissimorum Virorum præceptis, sed maxime paternis monitis exemplisque ad bene regnandum informas; et reviviscentibus in te uno omnium heroum præclare factis palam demonstras, nihil magis gloriosum contingere posse Ludovici Magni filio, quam parenti morem gerere, et quam proxime accedere imitando.

Postremo imperii tui felicitati, Rex Pacifice, ascribimus, quod sancti Augustini operibus emendandis, restituendis, illustrandis incumbere nobis licet. Quietis hæc per te mediis in bellis partæ otia ac negotia sunt. Neque enim inter armorum strepitus operosa hæc studia terere vacaret, aut vero reflorescerent artes omnes, nisi sub tuo principatu esse tutis liceret. Nunc autem quid non Augustino, quid non bonis litteris, quid non omnibus de communi pace sperandum? Nobis unum superest simplexque votum; nimirum ut Deus Optimus Maximus continuis rerum secundarum successibus, quos beata demum claudat immortalitas, Majestatem tuam

diutissime fortunare pergat. Interim tua bonitate confisi, Regiæ tutelæ præsidium, quod jam inde ab initio regni tui toties experti sumus, in posterum etiam nobis impendi obnixe postulamus, Rex Clementissime, quidquid perinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, tuum id omne reputaturi.

Sacræ Majestati tuæ

Devotissimi ac fidelissimi
clientes et subditi,

Parisiis, e Monasterio S. Germani a Pratis, cal. januarii, an. 1679.

MONACHI BENEDICTINI CONGR. S. MAURI.

IN NOVISSIMAM

S. AUGUSTINI OPERUM

EDITIONEM

PRÆFATIO GENERALIS.

Cum primum Congregationis nostræ Præpositi fratres nostros ad studia litterarum applicare censuerunt, ea potissimum ab eis delecta sunt studia, quæ plus utilitatis præ se ferrent, quam ostentationis; et quæ religiosæ solitudini et conversationi magis convenirent. In eo genere nihil aptius aut opportunius eis visum est, quam recognitio et editio nova sanctorum Patrum, cum Latinorum, tum Græcorum propterea quod et exercitatio ipsa per sese maxime conduceret ad lectitanda et meditanda eorum scripta, in quibus vera et sincera Ecclesiæ doctrina ac pietas consistit; et non pauca nobis adjumenta suppeterent ad id operis suscipiendum et exsequendum. Atque ut quibusdam veluti gradibus ad hunc laborem, magis arduum certe ac difficilem, quam splendidum, fratres nostri idonei et parati sensim redderentur, a quibusdam veluti rudimentis initium ductum est, scilicet ab editione selectorum Opusculorum sanctorum Patrum; dein ab integris scriptis aliorum, donec tandem ad opera sanctissimi doctoris Augustini ventum est: quibus emendandis et recognoscendis ut operam impenderemus, multi Ecclesiæ illustrissimi præsules, necnon etiam togæ principes viri auctores nobis et instigatores fuere. E primis fuit illustrissimus Franciscus Harlæus Parisiorum nuper archipræsul, qui hujus operis patronum et fautorem semper se præstitit: e secundis Guillelmus Lamonius Senatus Parisiensis quondam princeps, qui, pro sua in litteras litteratosque benevolentia, typographicam nobis domesticam officinam a Rege impetrare et procurare voluit, ut hæc editio in privatis ædibus commodius et facilius procuraretur. Verum hac conditione, quantumvis in speciem opportuna, ob varias causas, quas commemorare nihil juvat, minime admissa, institit nihilominus Præses illustrissimus, institere et alii quam plures diversorum Ordinum spectatissimi viri, ut tantæ molis opus subire ne refugeremus.

His incitamentis commoti Superiores nostri, vix tamen ad vastum illum laborem subeundum, ut erant perspicaces, adduci potuere; rati, id quod docuit eventus, rem esse aleæ ac difficultatis plenam, cujus, si minus ea succederet, incauta et imprudens molitio nobis probro verteret ; si bene, invidia forte in nos redundaret. Deinde temerarium videbatur, secundum Lovanienses Theologos doctissimos, de Augustino, totaque republica christiana optime meritos, novam sancti Doctoris Operum editionem meditari : quippe vix fieri posse, ut a nobis eorum diligentia æquaretur, nedum superaretur.

Ad hæc recurrebant animo veteres controversiæ ac rixæ, quæ ex sancti Doctoris scriptis et doctrina identidem in Ecclesia excitatæ fuerant; verebanturque illi, ne, dum Ecclesiæ hoc fratrum suorum labore consulere optarent, novarum altercationum semina inde orirentur, uti experientia non semel probatum est: nempe quod tanti viri doctrina et humano ingenio captu sit difficilis, et mortalium cupiditati ac superbiæ parum favens et accepta.

Verum has aliasque difficultates prorsus discussit ac removit summa dignatio Ludovici Magni, qui novam hanc editionem augustissimo suo nomine illustrari, ac patrocinio regio muniri permisit.

Accessit insuper amplissimum Regis privilegium in gratiam novæ editionis, illustrissimi Franciæ cancellarii Michaelis Tellerii auctoritate, regioque edicto assertum, reclamantibus et obsistentibus incassum nonnullis bibliopolis, quos occulti quidam adversarii ad avertendum novæ editionis propositum clanculum instigabant. Tantis fulti præsidiis, nullum obicem insuperabilem, nullam invidiam nobis formidandam esse existimavimus.

Jam vero ne hoc consilium nimis audax ac temerarium videretur, præiverat exemplum Petri Morini Vaticanæ typographiæ præfecti, aliorumque almæ Urbis eruditorum virorum, Adriani abbatis, atque Obrii doctoris

Parisiensis, et aliorum, qui primum Sixto V, dein Clemente VIII, summis Pontificibus, novam sancti Augustini commentationum editionem post illam Lovaniensem aggressi fuerant, rati scilicet egregios esse Vaticanos libros, quos Lovanienses minime consuluerant, magnumque eorum esse numerum, unde variæ lectiones excerperentur; pleraque item, quæ in Lovaniensibus libris, quantumvis accuratis, desiderantur, unde hæc editio christianæ doctrinæ lucem allatura sit, ut Petrus Morinus scribit in epistola decima quinta ad cardinalem Cajetanum, qui prædicto consilio plurimum suffragabatur. Factum est: collati sunt Lovanienses libri cum codicibus Vaticanis perquam accuratissime, et ad marginem apposita variantes lectiones ad editionem adornandam, cui cardinalis Veronæ sacri Collegii princeps præfectus fuit. Verum cum res effectu caruisset, omnes illæ variationes jussu Clementis X Pontificis a piæ memoriæ cardinale Bona nobiscum communicatæ sunt, ut iis nova nostra editione uteremur.

Comparatis itaque eam in rem his et aliis undequaque veterum codicum subsidiis, cum e nostris, tum ex alienis bibliothecis, continuo manus operi admovimus, adhibitis ad conferendos codices pluribus sodalibus nostris, non solum in sancti Germani Parisiensi, sed et in aliis aliarum provinciarum Congregationis nostræ monasteriis; ac demum intra viginti circiter annorum spatium, non sine multis expensis et curis, certe maximo cum labore, tota hæc editio, Deo favente, omnino absoluta est, et ab omnibus nullo præjudicio affectis, eo plausu ac successu accepta, qualem nec sperare poteramus.

Ut vero munus nostrum impleremus, et publicæ de nobis exspectationi pro modulo responderemus, quatuor præcipua in nostra editione præstare conati sumus: videlicet ut hæc accurata esset, commoda, rite illustrata, nullisque partium studiis addicta.

Ut esset quam maxime accurata, tres conditiones nobis necessariæ visæ sunt: nempe ut contextui genuina integritas ad veteres codices et sinceriores editiones restitueretur; ut certa et germana sancti Doctoris opera secernerentur a dubiis et spuriis; et ut editio ipsa a typographicis mendis, quantum in nobis esset, repurgata prodiret.

Ut vero perquam commoda redderetur, quatuor potissimum a nobis curata sunt : nimirum operum ordo, sectiones, summaria, et indices. Ordo, ut secundum tempus quo singula opera ab Augustino scripta fuere, disponerentur: quo fit, ut lector cum Augustino ipso sensim progrediatur et proficiat, et priorum cognitio ad posteriora intelligenda lucem præferat; quo de ordine plura inferius dicturi sumus. Sectiones, ut non modo capitulis veterum editionum, quæ subinde prolixiora erant, cujuslibet operis contextus et corpus distinguatur; sed etiam ipsa capita in minutiores dividantur sectiones, numericis distinctas notis : tum ut indicata cujuslibet operis sectione facilius inveniatur indicatus locus: tum etiam ut in legendo his veluti intervallis et morulis lectoris levetur labor et attentio. Ad hæc etiam juvant summaria non modo contextus, ad marginem singulis passim sectionibus apposita, quæ summam rei, qua de agitur, paucis exhibeant; sed etiam omnibus libris et plerisque capitulis præmissa, quæ argumentum cujusque libri et capituli breviter explicant. Illa vero summaria marginalia ex ipsis contextus verbis, quoad ejus fieri potuit, expressimus, vel ipsa Lovaniensium summaria retinuimus.

Ad Indices quod attinet, quorum commoda et utilitates nemo non novit, non tantum singulos singulis tomis, et quidem uberrimos, subjicere curavimus; verum etiam generales seu universales in posteriori hocce volumine contexuimus, ut uno conspectu tota Augustini doctrina de quovis argumento facilius indagari possit. Quod attinet ad ordinem a nobis in hac editione institutum, ejus rationem reddere non admodum operosum fuerit. Nam totius illius ordinis tenor adeo naturalis et genuinus videtur, ut sufficiat ad eum probandum nuda ejus expositio.

In primo tomo, præmissis duobus Retractationum libris et tredecim libris Confessionum, quæ subsequentium operum veluti præludia sunt, subsequuntur ea Opuscula, quæ sanctissimus Doctor adhuc catechumenus, aut nondum presbyter elucubravit.

Succedunt in secundo tomo Epistolæ, numero ducentæ septuaginta, secundum ordinem temporum, quoad fieri licuit, dispositæ, et in quatuor distributæ classes. In prima reponuntur illæ epistolæ, quas Augustinus. nondum episcopus scripsit: in secunda, quas jam episcopus, ante Collationem Carthaginensem et ante detectam in Africa Pelagii hæresim dictavit : in tertia, quæ ab eo tempore ad ipsius obitum scriptæ sunt: in quarta denique, quarum tempus minus compertum est. Cur autem receptum Epistolarum ordinem mutaverimus, quidve in commodum lectorum a nobis huc præstitum sit, docet ipsius tomi peculiaris Præfatio.

In tertio tomo continentur Opuscula exegetica, secundum Scripturarum ordinem disposita, præfixis in ipso tomi limine quatuor libris de Doctrina Christiana, quos subsequentium Opusculorum fundamentum esse nemo nescit.

Rejectæ sunt in tomum quartum Enarrationes in Psalmos.

In tomo quinto habentur Sermones ad populum, in quatuor tributi classes, nimirum in Sermones de Scripturis Veteris et Novi Testamenti, in Sermones de Tempore, de Sanctis et de Diversis : quibus in quinta classe Sermones dubii accedunt.

Tomus Sextus Opera moralia comprehendit cum aliquot Quaestionum libris.

Ab hinc incipiunt Opera polemica, quorum primas tenent in tomo septimo libri viginti duo de Civitate Dei, contra Paganos.

Tomus octavus, præmisso in fronte libro de Hæresibus, exhibet opera polemica adversus Judæos, Manichæos, Priscillianistas, et Arianos: quibus Opusculis adjuncti sunt libri quindecim de Trinitate. Tomus nonus continet Opera polemica contra Donatistas.

Denique tomus decimus Opera itidem polemica contra Pelagianos: quibus scriptis subjunguntur varia monumenta, quæ ad ea illustranda possunt conducere. Hactenus de ordine.

Jam vero illustrandis sanctissimi Patris operibus Præfationes singulis tomis præmittere necessarium duximus, in quibus res potius historicas, quam dogmaticas explicare studuimus, ad juvandam lectorum industriam. Ad hæc plerisque opusculis Admonitiones præfiximus ad explicandum eorum argumentum. Insuper breviores subinde notulæ in margine inferiori a nobis appositæ, quibus vel variantes lectiones indicentur, vel obscura loca, maxime aliorum locorum comparatione, explanentur.

In his omnibus id alte nobis animo infixum fuit, et a Præpositis nostris inculcatum, ut partium studia in explicanda Augustini doctrina sedulo caveremus. Quæ res in causa fuit, ut a prolixioribus commentariis et observationibus, abstinuerimus, ut ne cuiquam vel minimum offendiculi præberemus, ullive catholicorum theologo rum sententiæ præjudicaremus.

Verum quantumvis id curaverimus, curandumque mandaverint Præpositi nostri; difficile tamen fuit, ut ne quid in tam vasto opere nobis incaute non subreperet, vel, ut sunt mortalium animi varie affecti, ne quid secus quam intenderemus, in sequiorem partem non acciperent nonnulli. Et re quidem ipsa sic accidit.

Nam etsi plerique omnes nostram editionem accuratam, commodam, satisque illustratam, denique Augustinianæ doctrinæ omnino consentaneam esse censuerint, eamque his nominibus suffragio suo comprobaverint; insurrexere tamen contra, post decem fere annos ab edito ultimo tomo, anonymi quidam censores, qui furtivis scriptis hanc editionem, et tantum non fidem nostram suspectam reddere moliti sunt.

Ejusmodi scriptiunculis in vulgus sparsis, commune prudentium fere omnium consilium fuit, ut leviores id genus libellos aspernaremur : quippe non decere, ut cum larvis et umbris luctaremur, ne respondendo pondus et auctoritatem furtivis illis libellis præberemus: nec Ecclesiæ pacem editis ultro citroque, ut fit, scriptionibus perturbaremus. Hoc consilium unanimi assensu comprobavere Præpositi nostri : quod tamen minime impedivit quominus, illis inconsultis, quidam e nostris novam sancti Augustini editionem defendendam tuendamque pro virili susceperint ex quibus unus, qui tum Romæ versabatur, hujus editionis Vindicias in alma Urbe, sub auctoritate sacri Palatii Magistri, Romanis approbantibus vulgavit.

Jam eo res devenerat, ut furtivæ illæ utrarumque partium velitationes in apertum fere bellum prorumperent, cum Præpositi nostri, mutato demum pro rei statu consilio, eamdem editionem approbata ab se publica scriptione, Congregationis nostræ nomine, adversus latentes adversarios palam propugnandam censuerunt. Jamque propemodum affecta, typisque parata erat hæc scriptio, que et editionem, et fidem nostram ab iniqua. suspicione et criminatione, tametsi privati quidam e nostris id jam satis præstiterant, omnino vindicaret. Verum dum id meditaremur, his jurgiis intercessit Ludovici Magni auctoritas, qui, ut Ecclesiæ paci ab se conciliatæ indefessa sollicitudine semper invigilat, gliscenti in dies dissensioni, imperato utrisque partibus silentio, modum imposuit sicque tanti Principis auctoritate repressa est ardens illa contentio, quæ sopitos jamdudum ignes excitatura videbatur. Hanc autem redintegrare, cum longe abest a moribus nostris, tum vetat in primis summa nostra erga Regem, regiaque jussa obtemperatio: dein Ecclesiæ pacis studium alte animis insitum nostris denique charitas adversus omnes, quos turbulentis ejusmodi concertationibus offendere nobis religio fuerit.

Suppressis itaque, quæ ad nostram nostræque editionis defensionem adornatæ erant, commentationibus, ad objecta adversariorum respondere supersedimus, ne respondendo novas contra mandata regia lites serere videremur.

Verum ne forte adversariorum iniquæ criminationes piorum quorumdam et benevolorum etiam virorum animis quosdam scrupulos ingeneraverint; hos paucis verbis curare in animum induximus, rati, id neque regiæ jussioni, neque Ecclesiæ paci contrarium, imo utrique omnino consentaneum fore. Etsi enim nihil non catholice, certe nihil non catholico animo a nobis dictum sit; malumus tamen dare aliquid teneræ ac piæ illorum circa fidem affectioni, quam superbo fastidio eorum scrupulos dissimulare. Aliorum vero, si qui erunt qui contentioso animo rixas denuo redintegrare pergant, dicas et cavillationes deinceps prætermittemus, et pro nihilo habebimus.

In primis toties repetita a nobis omnibus et singulis professio, qua Constitutionibus summorum Pontificum Innocentii X et Alexandri VII nos sincere et ex animo adhærere publice contestati sumus, nostram circa famosas quinque Propositiones fidem ab omni prorsus suspicione debet eximere. Si enim tot argumentis fulta fides in tuto non est, nulla erit a suspicione immunis; et si cui non sufficiat tam sincera professio, nulla alia quantumvis jurata, quantumvis explicatior sufficeret. Has quippe Constitutiones et ex primis cum debita reverentia et submissione exceperunt in comitiis suis generalibus Præpositi nostri, easque ab omnibus et singulis, qui in cœtum nostrum admittendi essent, subscribi præceperunt.

Parisiensis, et aliorum, qui primum Sixto V, dein Clemente VIII, summis Pontificibus, novam sancti Augustini commentationum editionem post illam Lovaniensem aggressi fuerant, rati scilicet egregios esse Vaticanos libros, quos Lovanienses minime consuluerant, magnumque eorum esse numerum, unde variæ lectiones excerperentur; pleraque item, quæ in Lovaniensibus libris, quantumvis accuratis, desiderantur, unde hæc editio christianæ doctrinæ lucem allatura sit, ut Petrus Morinus scribit in epistola decima quinta ad cardinalem Cajetanum, qui prædicto consilio plurimum suffragabatur. Factum est: collati sunt Lovanienses libri cum codicibus Vaticanis perquam accuratissime, et ad marginem apposita variantes lectiones ad editionem adornandam, cui cardinalis Veronæ sacri Collegii princeps præfectus fuit. Verum cum res effectu caruisset, omnes illæ variationes jussu Clementis X Pontificis a piæ memoriæ cardinale Bona nobiscum communicatæ sunt, ut iis nova nostra editione uteremur.

Comparatis itaque eam in rem his et aliis undequaque veterum codicum subsidiis, cum e nostris, tum ex alienis bibliothecis, continuo manus operi admovimus, adhibitis ad conferendos codices pluribus sodalibus nostris, non solum in sancti Germani Parisiensi, sed et in aliis aliarum provinciarum Congregationis nostræ monasteriis; ac demum intra viginti circiter annorum spatium, non sine multis expensis et curis, certe maximo cum labore, tota hæc editio, Deo favente, omnino absoluta est, et ab omnibus nullo præjudicio affectis, eo plausu ac successu accepta, qualem nec sperare poteramus.

Ut vero munus nostrum impleremus, et publicæ de nobis exspectationi pro modulo responderemus, quatuor præcipua in nostra editione præstare conati sumus: videlicet ut hæc accurata esset, commoda, rite illustrata, nullisque partium studiis addicta.

Ut esset quam maxime accurata, tres conditiones nobis necessaria visa sunt: nempe ut contextui genuina integritas ad veteres codices et sinceriores editiones restitueretur; ut certa et germana sancti Doctoris opera secernerentur a dubiis et spuriis; et ut editio ipsa a typographicis mendis, quantum in nobis esset, repurgata prodiret.

Ut vero perquam commoda redderetur, quatuor potissimum a nobis curata sunt : nimirum operum ordo, sectiones, summaria, et indices. Ordo, ut secundum tempus quo singula opera ab Augustino scripta fuere, disponerentur: quo fit, ut lector cum Augustino ipso sensim progrediatur et proficiat, et priorum cognitio ad posteriora intelligenda lucem præferat; quo de ordine plura inferius dicturi sumus. Sectiones, ut non modo capitulis veterum editionum, quæ subinde prolixiora erant, cujuslibet operis contextus et corpus distinguatur; sed etiam ipsa capita in minutiores dividantur sectiones, numericis distinctas notis: tum ut indicata cujuslibet operis sectione facilius inveniatur indicatus locus: tum etiam ut in legendo his veluti intervallis et morulis lectoris levetur labor et attentio. Ad hæc etiam juvant summaria non modo contextus, ad marginem singulis passim sectionibus apposita, quæ summam rei, qua de agitur, paucis exhibeant; sed etiam omnibus libris et plerisque capitulis præmissa, quæ argumentum cujusque libri et capituli breviter explicant. Illa vero summaria marginalia ex ipsis contextus verbis, quoad ejus fieri potuit, expressimus, vel ipsa Lovaniensium summaria retinuimus.

Ad Indices quod attinet, quorum commoda et utilitates nemo non novit, non tantum singulos singulis tomis, et quidem uberrimos, subjicere curavimus; verum etiam generales seu universales in posteriori hocce volumine contexuimus, ut uno conspectu tota Augustini doctrina de quovis argumento facilius indagari possit. Quod attinet ad ordinem a nobis in hac editione institutum, ejus rationem reddere non admodum operosum fuerit. Nam totius illius ordinis tenor adeo naturalis et genuinus videtur, ut sufficiat ad eum probandum nuda ejus expositio.

In primo tomo, præmissis duobus Retractationum libris et tredecim libris Confessionum, quæ subsequentium operum veluti præludia sunt, subsequuntur ea Opuscula, quæ sanctissimus Doctor adhuc catechumenus, aut nondum presbyter elucubravit.

:

Succedunt in secundo tomo Epistolæ, numero ducentæ septuaginta, secundum ordinem temporum, quoad fieri licuit, dispositæ, et in quatuor distributæ classes. In prima reponuntur illæ epistolæ, quas Augustinus nondum episcopus scripsit in secunda, quas jam episcopus, ante Collationem Carthaginensem et ante detectam in Africa Pelagii hæresim dictavit : in tertia, quæ ab eo tempore ad ipsius obitum scriptæ sunt : in quarta denique, quarum tempus minus compertum est. Cur autem receptum Epistolarum ordinem mutaverimus, quidve in commodum lectorum a nobis huc præstitum sit, docet ipsius tomi peculiaris Præfatio.

In tertio tomo continentur Opuscula exegetica, secundum Scripturarum ordinem disposita, præfixis in ipso tomi limine quatuor libris de Doctrina Christiana, quos subsequentium Opusculorum fundamentum esse nemo nescit.

Rejectæ sunt in tomum quartum Enarrationes in Psalmos.

In tomo quinto habentur Sermones ad populum, in quatuor tributi classes, nimirum in Sermones de Scripturis Veteris et Novi Testamenti, in Sermones de Tempore, de Sanctis et de Diversis : quibus in quinta classe Sermones dubii accedunt.

Tomus Sextus Opera moralia comprehendit cum aliquot Questionum libris.

« PoprzedniaDalej »