Obrazy na stronie
PDF

maximam partem fallacium istarum divitiarum, quas se effodisse nonnulli coætanei asse verant, meritoque suspicionem et dedecus incurrere quidquid viri tanta doctrina pariter ac judicio commendandi repulerunt.

3° Res est utique gravissimi momenti et ad facilem textuum comparationem aptissima, ut lectiones variantes quas PP. Maurini haud unimode distribuere, semper, notarum modo, textui proximæ subsint. Nuperrimæ exstant editiones Parisienses, quæ neque hanc, neque PP. Maurinorum agendi rationem secutæ, omnes lectionum varietates procul a toxtu ad finem uniuscujusque voluminis agglomerant, aut, parum sollicitæ, prætermittunt. Quantum inde nasceretur incommodi, quantaque temporis jactura, non semel experti. speramus fore ut methodus nostra, sub respectu commoditatis æque ac utilitatis, potior videatur.

4° Quod ad chronologicam Augustinianorum operum seriem attinet, paululum ab ordine pp. Maurinorum defleximus, ut eum sequeremur quem rerum analogia, proindeque ratio ipsa suggerebat. In primo itaque tomo duo Soliloquiorum libri, qui apud PP. Benedictinos libris de Ordine proxime succedunt, statim post Confessiones, quibuscum ob manifestam argumenti similitudinem apprime conveniunt, a nobis collocati sunt. Duo etiam libri de Genesi contra Manichæos e primo tomo in tertium rejecti, eo scilicet loco quo duplex aliud in Genesim opus item instituitur. Præterea librum de vera Religione, qui in editione Benedictina libium de Moribus Manichæorum excipit, ad tertium similiter tomum revocavimus, nempe post opus de Doctrina Christiana, cujus absque dubio complementum cuique legenti appafeb;t. Varia tandem opuscula, qualia Epistolæ, Sermones, etc., quæ PP. Maurini et post eos caeteri editi ipsis nimium insistentes passim disseminant, ad classem suam primigeniam, prout res postulabat, accurate reducta sunt.

5° Ambæ præfationes quæ paulo inferius Mabillonii dedicatoriam Epistolam sequuntur, undecimum ultimumque editionis Benedictinæ tomum inchoant ; nec mirum, siquidem venerandi editores, curriculum adeo longum ingressuri, quidquid in toto decursu esset peragendum ex ipso limine prævidere non potuerint. Nobis autem opera eorum recudentibus cum nulla sit causa cur talem toleremus anomaliam, utramque præfationem suo loco naturali, id est, initio operis, primi posuimus. Eadem prope ratio nos impulit ut in tomum primum transferremus duas D. Augustini Witas, quarum prior a PP. Benedictinis ad calcem tomi decimi, posterior vero usque ad tomum undecimum relegata est. Nemo inficiabitur hasce gestorum scriptoris narrationes esse quoddam præfationis genus ea mente contextum, ut anticipata variarum circumstantiarum revelatione, lectores ad intimos et quasi generatores operis sensus jam tum initientur. Haud aliter sentiebant ipsi PP. Benedictini, ut testantur prima verba Admonitionis Confessionum libris præpositæ : « Quae » causa, inquiunt, fecit ut scriptoris cujusque Vita emittendis in publicum ejus libris solem» ni more præfigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie mo» vit, ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros... in tomo primo colloca» rent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, alias» que dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate, tum profectu perlegere in » ânimum inducit. » Post talem declarationem, difficile intelligimus quamobrem propria. editioni Vitam S. Doctoris PP. Benedictini non præfixerint, præsertim ex omnibus ejus scriptis concinnatam. Nulli igitur molestum fore putamus si in his et in quibusdam aliis ejusdem naturæ, sed perpaucissimis, et de quibus obiter monebimus, discesserimus ab inclytis ducibus, quorum alioquin vestigia nos religiose trivisse gloriamur.

N. B. 1° Lectionum varietates quæ PP. Benedictinos primum effugerant, textui, ut ipsi suadent, aliquoties interte cuimus, priori eorum lectione hisce uncinis [ ] signata.

N. B. 2° Quod si quando textum qualem habemus a PP. Benedictinis concinnatum tan

tisper immutare visum est, propriam eorum lectionem ferunt adnotationes hisce signis, In B., distinctæ. M. ({)

*t . . (!) Quæcumque PP. Benedictinorum editioni addiderimus, hocce signo, M., distinguentur.

[merged small][merged small][ocr errors]

AugusTiNUM, Ecclesiæ lumen et oraculum, Caroli Magni quondam delicias, Rex Christianissime, novo cultu, novisque typis adornatum tibi sistimus, sub immortalis nominis tui præsidio immortalitate altera do nandum. Hunc aliquando Basileæ veluti renascentem Germania excepit; Lovanii recognitum, auctumque fovit Belgium; eumdemque genuinæ (quantum in nobis fuit) integritati restitutum nunc tandem exhibemus : adeo ut collatis quasi dexteris et officiis, Belgæ cum Germanis, cum utrisque Galli ad perficiendum munus Ludovico Magno dignum conspirasse videantur. Nimirum victori ac triumphatori conveniebat tot pacatorum populorum commune hoc monumentum; planeque decebat, ut Augustinum integrum, purum atque tersum, Ecclesiæ doctorem maximum, perpetuum hæreticorum flagellum, Regum augustissimo, maximo, invictissimo ac religiosissimo consecraremus.

Neque vero de Majestatis tuæ favore, Rex Augustissime, dubitare nobis licet, quandoquidem amplissimum illud privilegium a teipso nobis cóncessum, obsignatum et assertum; scripti codices e Regia Bibliotheca te jubente affatim suppeditati; litteræ ad exteros nomine tuo in rem nostram missæ; ad hæc Augustini meritum, fama et auctoritas certissimam spem nobis ingerunt, te hujusce editionis fautorem, patronum, ac vindicem fore. Enimvero quis Principis Christianissimi studio et existimatione dignior Augustino, quem Hieronymus, et sui temporis cum eo Catholici, velut antiquæ rursum fidei conditorem suspexere ? Ipse est Doctorum lumen, antiquiorum Patrum humilitate ac religione discipulus, æqualium doctrina facile princeps, subsequentium dux ex magister : quem viventem Africani Patres uti Spiritus sancti interpretem secuti sunt in condendis sanctioribus Ecclesiæ regulis, veneratus est inter Pontifices maximos Innocentius I, litteris dignati Honorius et Theodosius Imperatores Augusti : cujus mortui doctrinam concilia, sanctissimi quique pontifices et episcopi, Cœlestinus papa cum primis et Gregorius Magnus honorificentissime prædicarunt.

Nefas sit hoc loco præterire Christianissimos Francorum Reges, antecessores tuos, Maxime Princeps, quorum non impar exstitit in tantum virum observantia. Inde est, quod cum munus regia majestate haud indignum exquireret Engelbertus Corbeiensis Abbas, non aliud Ludovico Regi magis acceptum, quam Augustini de Doctrina Christiana libros existimavit : et Carolus V, cognomento Sapiens, libros de Civitate Dei gallice redditos sibique nuncupatos, singulari dignatione complexus est. Sed illud in primis memorandum, quod sancti Doctoris lectionem non modo Rotberto regi Adalbero Laudunensis episcopus commendavit; verum etiam in deliciis habuit qui unus plurimornm instar esse debet, Carolus vere Magnus. Is enim, teste Eginhardo, delectabatur libris sancti Augustini, præcipueque his qui de Civitate Dei prætitulati sunt. Intelligebat quippe sapientissimus Princeps, lmperium cum Sacerdotio, Majestatem cum Religione, cum pace bellum, magnanimitatem cum moderatione, nullo melius post Litteras sacras auctore conciliari posse, quam Augu

" stino : cujus lectione atque usu, cum privatas, tum regias virtutes, religionem, fortitudinem, prudentiam

vum aliis acquiri, aut certe perfici, ornarique persuasum habebat. Has dotes, Regibus tantopere expetendas, sed tam raro in unum coeuntes, singulari beneficio Deus in te sic profudit, Regum Maxime, ut non alio quam ipso duce ac præceptore ad fastigium perveneris earum virtutum, quæ illustre Magni cognomentum Majestati tuæ compararunt. Aliis regibus, etiam iis, quos passim præcelates existimant, satis fuerit eminere in singulis, nimirum esse aut religiosos, aut bellicosos, tranquillitatisve publicæ amatores. In te omnes istæ virtutes cum aliis ita conveniunt, ut te religione, justitia, moderatione, sapientia, tam bello, quam pace præstantissimum efficiant. Multi principum dum nomen suum armis celebrare ambiunt, constituendi regni abjiciunt curam, aliisque committunt : nonnulli unius pacis studiis intenti, rem bellicam insuper habent. Tu inter pacis studia bellicas artes animo agitas, et inter arridentes bellorum eventus pacem meditaris. Sed, quod paucissimis Regibus contingit, cum sis pace ac bello exercitatus, nulla unquam regni tui felicitatem interturbavit adversitas : ut omnes uluro agnoscant, te summis virtutibus cumulatum, , .ovidentia felicem esse, ubique Magnum. Quam primum regni habenis manum admovit Majestas tua, Rex optime, religionis caput existimasti, ut teipsum tuosque regeres, et de componendis subditorum moribus, ac disciplina sedulo cogitares. Hinc oppressos ab infensissimis hostibus Christianos submissis auxiliis relevare ac tutari cœpisti; tum ad Ecclesiæ exstinguenda discidia, finesque propagandos intendere animum; abrogatas revocare leges, novas sancire; faciles

PAtRol. XXXII. (Une.)

interpellantibus præbere aditus, jus ore proprio dicere; renovare artes ac scientias ; bonis præmia, malis supplicia proponere. Nec instabilia, ut fit, aut quasi momentanea fuerunt edicta legum tuarum, in quibus eadem, quæ in dictis promissisque tuis, constantia viget ac religio. Quantis minarum terroribus olim cautum est im furiosos ac perditissimos homines, qui singulari condicto certamine, mutuam in cædem passim ruebant? Nec tamen grassantem labem compressit ista legum varietas, quas facilis in reos indulgentia et pudendae gloriolae nomen irritas reddebant. Id servatum erat constantiæ tuæ, Justissime Princeps, qui ejusmodi gladiatoribus condignissimum supplicium cum æterna infamiæ nota inexorabilis infligi jubes. Sic efficacius quam olim Trajanus, quæ mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva ; uti quæ bona præstas, efficis ne caduca sint. At quam scite in judiciis tuis observasti semper illud Augustinianum : Nuhil fiat immaniter, nihil inhumaniter! Namque ita rei sentiunt justitiæ tuæ gravitatem, ut severitatem causari non possint, et in ipsis etiam suppliciis æquitatem clementiamque tuam agnoscant. In his pacis studiis, Rex Prudentissime, bella præveniebas animo, tacitusque rem grandem agebas, ut ne alio, quam te imperatore esset opus, cum belli necessitas instaret.

Jam accedimus attoniti ad illa memoranda, in quibus caput illud toti orbi venerandum tot objecisti periculis, tot curis distraxisti animum, tot prodigiis stupentem distinuisti Europam. Et illa sola cogitatione assequi, nedum oratione explicare quis sufficiat? Simul ut nata est belli occasio ac materia, tum primum amice rem agis, ne ferias; minaris, ut terreas; terres ac mones, ne hostes imparatos invenias. Hinc procedis cum insigni militum delectu : mox decedit Rhenus Majestati tuæ, Rex Invictissime, arces atque urbes munitissimæ præsentia famaque tua exanimatæ turmatim veniunt in deditionem; ac demum conjurata in te Europa fere omnis, virtuti tuæ nonnisi victorias palmasque accumulat. Inter hæc, adversantium dolis, macliinis, viribusque superatis, dum tibi ad votum succedunt omnia, dum paratæ sunt ad deditionem integræ provinciae; tanta est moderatio tua, ut ex Augustini sententia, glorioso bello pacem modestam praeferas. Confoederatos hostes de conditionibus disceptantes ad concordiam adducis; et qui belli dederas leges, das etiam pacis.

Quis in mediis tot tantarumque victoriarum tropæis mille triumphos Ludovico Magno repensos non existimet ? Verum longe alia est mens tua, Rex ubique Victor, quam priscorum imperatorum, qui postquam hostes armis leviter attigerant, triumphis, triumphorumque impendiis subditos suos fatigabant. Majestatis tuæ iter a bello, imo a victoriis, placidum ac modestum, quasi plane a pace redeuntis : ut de hostium ferocitate ac superbia, de ipsa triumphorum pompa, non de patientia subditorum triumphare videaris. Hoc solo advertimus te victorem esse, Rex Christianissime, quod inter medios bellorum undequaque frementium impetus tranquilli ac securi sumus; et quod omnium Ecclesiarum festivos concentus, linguas ac voces Sacerdotum provocas ad celebrandum Dei numen, cui victoriarum tuarum gloriam acceptam referri jubes.

Mirabuntur sine dubio posteri, Rex maxime, tantam felicitatem cum ea moderatione conjunctam, ut nulla unquam cujusquam incondita locutio aut actio, impatientis animi motum a te excusserit. Mirabuntur profecto, et tantæ prosperitatis rationes a nobis exigent. At, si Ausonio credimus, rationem felicitatis nemo reddit. Imo vero facile est reddere, si non de aliorum principum, certe de tua, Fortunatissime Princeps, felicitate, quam non incerti casus rerumque eventus, non, cæca fortuna regit; sed certissima et inconcussa ratio. Si religionem tuam consulimus, hanc felicitatem totam refundes in singularem Dei providentiam, e cujus nutu pendent imperia, imperantiumque conditio. Si Augustinum, eam tribuet etiam justitiæ tuæ : quippe qui christianos imperatores hoc nomine felices dicit, si juste imperant, si suam potestatem ad Dei cultum maaeime dilatandum majestati ejus famulam faciunt. Denique si nos ipsos interrogamus, hanc felicitatem insuper ascribemus incomparabili genio cœlitus tibi concesso : cujus ea vis est ac magnitudo, ut dubiorum eventuum causas dirigas ad destinatum finem, ipsosque eventus præoccupes, et incursuris obicibus aditum præcludas. Hæc est vis, qua res pene infinitas, longe dissimiles ac intricatas, sine molestia, quasi otiosus, animo complecteris. Hac merita discernis præstantium virorum, quos publicis rebus tanto cum delectu praeficis. Hac ades etiam locis omnibus, et factis omnium. Tu simul omnia perfundis; ut Sol, non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur. Inde procedunt rectissima de rebus omnibus animi tui judicia, illa oris majestas, graves illæ sententiæ, dicta illa nunquam non ad rectæ rationis limam ex tempore prolata, qualia vix assequatur sapientum meditata oratio.

Verum illud cumulum addit felicitati tuae ac nostræ, Rex Augustissime, quod Natum instituas similem tui. Quod talem genueris, naturæ est : quod similem tui efficias, sapientiæ tuæ. Nam Serenissimum Delphinum non tantum assiduis selectissimorum Virorum præceptis, sed maxime paternis monitis exemplisque ad bene regnandum informas; et reviviscentibus in te uno omnium heroum præclare factis palam demonstras, nihil magis gloriosum contingere posse Ludovici Magni filio, quam parenti morem gerere, et quam proxime accedere imitando.

Postremo imperii tui felicitati, Rex Pacifice, ascribimus, quod sancti Augustini operibus emendandis, restituendis, illustrandis incumbere nobis licet. Quietis hæc per te mediis in bellis partæ otia ac negotia sunt. Neque enim inter armorum strepitus operosa hæc studia terere vacaret, aut vero reflorescerent artes omnes, nisi sub tuo principatu esse tutis liceret. Nunc autem quid non Augustino, quid non bonis litteris, quid non omnibus de communi pace sperandum? Nobis unum superest simplexque votum ; nimirum ut Deus 0ptimus Maximus continuis rerum secundarum successibus, quos beata demum claudat immortalitas, Majestatem tuam

dintissime fortunare pergat. Interim tua bonitate confisi, Regiae tutelæ præsidium, quod jam inde ab initio regni tui toties experti sumus, in posterum etiam nobis impendi obnixe postulamus, Rex Clementissime, quidquid perinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, tuum id omne reputaturi. Sacræ Majestati tuæ Devotissimi ac fidelissimi clientes et subditi, Parisiis, e Monasterio S. Germani a Pratis, cal. januarii, an. 1679. \10NACHI BENEDICTINI C0NGR. S. MAURI.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Cum primum Congregationis nostræ Præpositi fratres nostros ad studia litterarum applicare censuerunt, ea potissimum ab eis delecta sunt studia, quæ plus utilitatis præ se ferrent, quam ostentationis; et quæ religiosæ solitudini et conversationi magis convenirent. In eo genere nihil aptius aut opportunius eis visum est, quam recognitio et editio nova sanctorum Patrum, cum Latinorum, tum Græcorum : propterea quod et exorcitatio ipsa per sese maxime conduceret ad lectitanda et meditanda eorum scripta, in quibus vera et sincera Ecclesiæ doctrina ac pietas consistit ; et non pauca nobis adjumenta suppeterent ad id operis suscipiendum et exsequendum. Atque ut quibusdam veluti gradibus ad hunc laborem, magis arduum certe ac difficilem, quam splendidum, fratres nostri idonei et parati sensim redderentur, a quibusdam veluti rudimentis initium ductum est, scilicet ab editione selectorum 0pusculorum sanctorum Patrum ; dein ab integris scriptis aliorum, donec tandem ad opera sanctissimi doctoris Augustini ventum est : quibus emendandis et recognoscendis ut operam impenderemus, multi Ecclesiæ illustrissimi præsules, necnon etiam togæ principes viri auctores nobis et instigatores fuere. E primis fuit illustrissimus Franciscus Harlæus Parisiorum nuper archipræsul, qui hujus operis patronum et fautorem semper se præstitit : e secundis Guillelmus Lamonius Senatus Parisiensis quondam princeps, qui, pro sua in litteras litteratosque benevolentia, typographicam nobis domesticam officinam a Rege impetrare et procurare voluit, ut hæc editio in privatis ædibus commodius et facilius procuraretur. Verum hac conditione, quantumvis in speciem opportuna, ob varias causas, quas commemorare nihil juvat, minime admissa, institit nihilominus Præses illustrissimus, institere et alii quam plures diversorum Ordinum spectatissimi viri, ut tantae molis opus subire ne refugeremus. His incitamentis commoti Superiores nostri, vix tamen ad vastum illum laborem subeundum, ut erant perspicaces, adduci potuere ; rati, id quod docuit eventus, rem esse aleæ ac difficultatis plenam, cujus, si minus ea succederet, incauta et imprudens molitio nobis probro verteret; si bene, invidia forte in nos redundaret. Deinde temerarium videbatur, secundum Lovanienses Theologos doctissimos, de Augustino, totaque republica christiana optime meritos, novam sancti Doctoris Operum editionem meditari: quippe vix fieri posse, ut a nobis eorum diligentia æquaretur, nedum superaretur. Ad hæc recurrebant animo veteres controversiæ ac rixæ, quæ ex sancti Doctoris scriptis et doctrina identidem in Ecclesia excitatæ fuerant; verebanturque illi, ne, dum Ecclesiæ hoc fratrum suorum labore consulere optarent, novarum altercationum semina inde orirentur, uti experientia non semel probatum est: nempe quod tanti viri doctrina et humano ingenio captu sit difficilis, et mortalium cupiditati ac superbiæ parum favens et accepta. Verum has aliasque difficultates prorsus discussit ac removit summa dignatio Ludovici Magni, qui novam hanc editionem augustissimo suo nomine illustrari, ac patrocinio regio muniri permisit. Accessit insuper amplissimum Regis privilegium in gratiam novæ editionis, illustrissimi Franciæ cancellarii Michaelis Tellerii auctoritate, regioque edicto assertum, reclamantibus et obsistentibus incassum nonnullis bibliopolis, quos occulti quidam adversarii ad avertendum novæ editionis propositum clanculum instigabant. Tantis fulti præsidiis, nullum obicem insuperabilem, nullam invidiam nobis formidandam esse existimavimus. Jam vero ne hoc consilium nimis audax ac temerarium videretur, præiverat exemplum Petri Morini Vaticanæ typographiæ præfecti, aliorumque almæ Urbis eruditorum virorum, Adriani abbatis, atque 0brii doctoris Parisiensis, et aliorum, qui primum Sixto V, dein Clemente VIII, summis Pontificibus, novam sancti Augustini commentationum editionem post illam Lovaniensem aggressi fuerant, rati scilicet egregios esse Vaticanos ]ibros, quos Lovanienses minime consuluerant, magnumque eorum esse numerum, unde variæ lectiones excerperentur; pleraque item, quæ in Lovaniensibus libris, quantumvis accuratis, desiderantur, unde hæc editio christianae doctrinæ lucem allatura sit, ut Petrus Morinus scribit in epistola decima quinta ad cardinalem Cajetanum, qui praedicto consilio plurimum suffragabatur. Factnm est : collati sunt Lovanienses libri cum codicibus Vaticanis perquam accuratissime, et ad marginem appositæ variantes lectiones ad editionem adornandam, cui cardinalis Veronæ sacri Collegii princeps præfectus fuit. Verum cum res effectu caruisset, omnes illæ variationes jussu Clementis X Pontificis a piæ memoriæ cardinale Bona nobiscum communicatæ sunt, ut iis nova nostra editione uteremur. Comparatis itaque eam in rem his et aliis undequaque veterum codicum subsidiis, cum e nostris, tum ex alienis bibliothecis, continuo manus operi admovimus, adhibitis ad conferendos codices pluribus sodalibus nostris, non solum in sancti Germani Parisiensi, sed et in aliis aliarum provinciarum Congregationis nostræ monasteriis; ac demum intra viginti circiter annorum spatium, non sine multis expensis et curis, certe maximo cum labore, tota hæc editio, Deo favente, omnino absoluta est, et ab omnibus nullo præjudicio affectis, eo plausu ac successu accepta, qualem nec sperare poteramus. Ut vero munus nostrum impleremus, et publicæ de nobis exspectationi pro modulo responderemus, quatuor præcipua in nostra editione præstare conati sumus : videlicet ut hæc accurata esset, commoda, rite illustrata, nullisque partium studiis addicta. Ut esset quam maxime accurata, tres conditiones npbis necessariæ visæ sunt : nempe ut contextui genuina integritas ad veteres codices et sinceriores editiones restitueretur ; ut certa et germana sancti Doctoris opera secernerentur a dubiis et spuriis; et ut editio ipsa a typographicis mendis, quantum in nobis esset, repurgata prodiret. Ut vero perquam commoda redderetur, quatuor potissimum a nobis curata sunt : nimirum operum ordo, sectiones, summaria, et indices. Ordo, ut secundum tempus quo singula opera ab Augustino scripta fuere, disponerentur : quo fit, ut lector cum Augustino ipso sensim progrediatur et proficiat, et priorum cognitio ad posteriora intelligenda lucem præferat; quo de ordine plura inferius dicturi sumus. Sectiones, ut non modo capitulis veterum editionum, quæ subinde prolixiora erant, cujuslibet operis contextus et corpus distinguatur; sed etiam ipsa capita in minutiores dividantur sectiones, numericis distinctas notis : tnm ut indicata cujuslibet operis sectione facilius inveniatur indicatus locus : tum etiam ut in legendo his veluti intervallis et moru!is lectoris levetur labor et attentio. Ad haec etiam juvant summaria non modo contextus, ad marginem singulis passim sectionibus apposita, quæ summam rei, qua de agitur, paucis exhibeant ; sed etiam omnibus libris et plerisque capitulis præmissa, quæ argumentum cujusque libri et capituli breviter explicant. Illa vero summaria marginalia ex ipsis contextus verbis, quoad ejus fieri potuit, expressimus, vel ipsa Lovaniensium summaria retinuimus. Ad Indices quod attinet, quorum commoda et utilitates nemo non novit, non tantum singulos singulis tomis, et quidem uberrimos, subjicere curavimus ; verum etiam generales seu universales in posteriori hocce volumine contexuimus, ut uno conspectu tota Augustini doctrina de quovis argumento facilius indagari possit. Quod attinet ad ordinem a nobis in hac editione institutum, ejus rationem reddere non admodum operosum fuerit. Nam totius illius ordinis tenor adeo naturalis et genuinus videtur, ut sufficiat ad eum probandum nuda ejus expositio. - In primo tomo, præmissis duobus Retractationum libris et tredecim libris Confessionum, quæ subsequentium operum veluti præludia sunt, subsequuntur ea 0puscula, quæ sanctissimus Doctor adhuc catechumenus, aut nondum presbyter elucubravit. Succedunt in secundo tomo Epistolæ, numero ducentæ septuaginta, secundum ordinem temporum, quoad fieri licuit, dispositæ, et in quatuor distributæ classes. In prima reponuntur illæ epistolæ, quas Augustinus nondum episcopus scripsit : in secunda, quas jam episcopus, ante Collationem Carthaginensem et ante detectam in Africa Pelagii hæresim dictavit: in tertia, quæ ab eo tempore ad ipsius obitum scriptæ sunt: in quarta denique, quarum tempus minus compertum est. Cur autem receptum Epistolarum ordinem mutaverimus, quidve in commodum lectorum a nobis huc præstitum sit, docet ipsius tomi peculiaris Præfatio. In tertio tomo continentur Opuscula exegetica, secundum Scripturarum ordinem disposita, præfixis in ipso tomi limine quatuor libris de Doctrina Christiana, quos subsequentium 0pusculorum fundamentum esse nemo nescit. Rejectæ sunt in tomum quartum Enarrationes in Psalmos. In tomo quinto habentur Sermones ad populum, in quatuor tributi classes, nimirum in Sermones de Scripturis Veteris et Novi Testamenti, in Sermones de Tempore, de Sanctis et de Diversis: quibus in quinta classe Scrmones dubii accedunt. Tomus Sextus Opera moralia comprehendit cum aliquot Quæstionum libris.

« PoprzedniaDalej »