Obrazy na stronie
PDF
ePub

non deceret. Narrabat tamen Augustino Monnica ut elusa prudentis illius anus sedulitate, quædam animo suo ad bibendum vinum propensio irrepserat. Nimirum quoties a parentibus de more ad hauriendum vinum, tanquam exploratæ sobrietatis virgo mittebatur, e poculo quod de cuppa complebat, primoribus labris sorbebat exiguum, cum ejus palatum amplius non ferret. Non enim innata vini cupiditate ad hoc impellebatur, sed liberis quibusdam ludicrisque motibus, quos ex primæ ætatis ardore ebullientes in puerilibus animis majorum auctoritate frenari necesse est. Cum autem in graviora vitia sensim inducat leviorum contemptio. factum est ut vini plusculum in dies singulos bibens, cogente prava consuetudine, prope jam plenos mero caliculos cum aviditate ac voluptate hauriret. Ubi tunc (pius ejus filius exclamat) sagar anus et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos? Absente patre et matre et nutritoribus, tu præsens qui creasti, qui vocas, qui etiam per præposteros homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc egisti, Deus meus? Unde curasti? unde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illum præcidisti? Ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissima insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa, respexit fæditatem suam, confestimque damnavit atque cxuit (Ibid., n. 18). Baptismum Christi non in extremis posita, sed multis ante mortem annis percepit Mounica: quo ex tempore sic vitam instituit, ut fidei morumque puritate cuilibet ad laudandum Dei nomen esset incitamento (Ibid., cap. 13, n. 34).

2. Itaque educata pudice ac sobrie, et parentibus potius Dei gratia, quam cura parentum Deo subdita, ubi matura fuit conjugio, viro, cui tradita est, non secus ac domino paruit: quem ut Dco lucraretur, omnes cogitationes intendit, efficacissimo genere persuadendi utens, morum integritate. Hac siquidem ornata divinitus, mariti oculis ea nitebat pulchritudine, ut amorem ejus simul ac venerationem non sine quadam illius admiratione sibi conciliaret (Ibid., cap. 9, n. 19). Ejus conjux, cui Patricio nomen, civis Tagastensis, adhuc erat idolarum cultui mancipatus (Ibid., lib. 2, cap. 3, nn. 5, 6). In iis omnibus, quæ non spectabant ad religionem, illi Monnica, tametsi melior, serviebat: hac enim in re Deo ipsi obsequebatur, à quo sibi fuerat obsequendi lex imposita (Ibid., lib. 1, cap. 11, n. 17). Tori injurias tam patienter tulit, ut cum marito nunquam ea de re expostularet, nimirum exspectans ut ei castitatem fides ac Dei misericordia largiretur. Noverat irato nunquam neque facto neque dicto reluctari: verum cum deferbuerat illius impetus, opportunitatem nacta, suam agendi rationem ei exponebat, si ipsum inconsiderantius excandescere contigisset. Cum aliæ mulieres, quarum viri mansuetiores erant, vestigia plagarum etiam de

honestata facie gererent, atque inter amica colloquia culpam illæ in maritorum intemperiem transferrent: hæc docebat illarum linguæ potius esse imputandum, graviter, sed jocunde simut admonens eas, cum primum tabulas matrimoniales recitari audierant, tanquam instrumenta quibus ancillæ maritorum facta essent, existimare debuisse; ac proinde non decere jpsas conditionis suæ memores adversus dominos superbire. Quapropter quæ noverant quam ferocis ingenii maritum sustineret, eae quidem mirari nunquam satis poterant, non fuisse auditum unquam, aut ullo vestigio deprehensum, Patricium violenter in uxorem manus injecisse, aut a se invicem domestica lite vel dieculam unam eos dissensisse. Cumque ab ea familiariter sciscitarentur, quonam pacto illud esset assecuta: instituti sui, quod supra memoravimus, raționem eis exponebat; cujus utilitatem, quæ eam imitabantur, propria experientia cognoscebant, eique hoc nomine gratias habebant (Ibid., lib. 9, cap. n. 19). Socrum etiam suam, a se initio susurris malarum quarumdam ancillarum abalienatam, obsequiis suis cum patientia ac mansuetudine ita sibi devinxit, ut illarum nequitiam ipsa Patricio filio proderet, cumque ut in illas animadverteret, precaretur. Cum autem is, tum ut matri morem gereret, tum ut domesticæ disciplinæ ac tranquillitati consuleret, easdem ancillas ex ejus voluntate meritis pœnis affecisset, declaravit mater, non alia de se præmia sperare debere, quæcumque de sua nuru, placendi sibi studio, mali aliquid loqueretur: quod nulla jam audente, memorabili inter se benevolentiæ suavitate vixerunt (Ibid. n. 20). Hoc præterea sanctæ illi feminæ munus grande donaverat Deus, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se præbebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atquc indigesta discordia, quando præsenti amica de absente inimica per acida colloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret (Ibid., n. 21). Sic vero se gerebat Monnica, docente eam Magistro intimo in schola pectoris. Denique gratiæ semen, quod in famulæ suæ mentem sparserat Agricola coelestis, ubertim fructum attulit in patientia; ac ejus erga virum agendi ratio tantum valuit, ut illum in extrema ejus vita totum Deo lucraretur: nec in eo jam fideli essent ipsi deflenda mala, quæ in nondum fideli toleraverat (Ibid., lib. 9, cap. 13, n. 37). Quo tempore Augustinus annum ætatis decimum sextum agebat, nimirum circiter annum reparatæ salutis trecentesimum septuagesimum, numerabatur inter catechumenos Patricius (Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 6); qui et proxime sequenti anno, ætatis Monnicæ quadragesimo, vita concessit.

3. Orbata viro, ante quem nulli, et post quem nulli nupta est (Ibid., lib. 9, cap. 13, n. 37), reliquæ vitæ tempus traduxit vidua casta ac sobria, frequentans eleemosynas (Ibid., lib. 5, cap. 9, n. 17); adversus peccantes in se misericorditer agens, donansque debitoribus debita (Ibid., lib. 9, cap. 13, n. 36); obse

quium et famulatum sanctis exhibens, vere serva servorum Dei quorum quisquis eam noverat, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat Deum; quippe cum Dei præsentiam in ejus corde sentiret agnosceretque ex sanctæ conversationis fructibus, tanquam idoneis testibus (Ibid., cap. 9, n. 22). Eam ipse quoque Ambrosius maxime diligebat propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam (Ibid., lib. 6, cap. 2, n. 2). Bis in die, mane et vespere, ad ecclesiam Dei sine ulla intermissione veniebat; non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ea mente, ut et Deum in divino verbo sibi loquentem audiret, et ab eo ipsa in suis orationibus audiretur (Ibid., lib. 5, cap. 9, n. 17). Nullum diem prætermisit oblationem ad altare Dei (Ibid.); sive, sicut rem aliis paulo verbis Augustinus secundo memorat, nullius diei prætermissione servivit altari, unde sciret dispensari Victimam sanctam, qua deletum est chirographum quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra et quærens quid objiciat, et nihil inveniens in illo in quo vincimus: cui nulius refundet innocentem sanguinem, cui nullus restituet pretium, quo nos emit ut nos auferat ei: ad cujus pretii nostri sacramentum ligaverat ancilla Dei animam suam vinculo fidei (Ibid., lib. 9, cap. 13, n. 36). Cum autem usus in Africa obtineret, pultes et panem ac merum ad sepulcra martyrum afferendi, Monnica canistrum cibis refertum, quos in sanctorum honorem prælibaret, ac postea pauperibus divideret, afferens, non poculum, sed pocillum tantummodo vini, et quidem aqua temperati ponebat, unde dignationem sumeret: ac sicubi contingeret multas esse, quæ illo modo videbantur honorandæ memoriæ defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, pocillum circumferebat; atque ita vinum, non modo aquatissimum, sed etiam tepidissimum erat, quod inter hujusce religiosi officii comites per sorbitiones exiguas partiebatur; quia pietatem ibi quærebat, non voluptatem. Ambrosius porro Mediolani præceperat ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent; tum ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, tum quia illa quasi parentalia superstitioni Gentilium essent simillima. Cum igitur Monnica munuscula suo more attulisset, atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc Ambrosium, quem sicut angelum Dei diligebat, vetuisse cognovit, tam pie atque obedienter id accepit, ut ipse miraretur Augustinus, eam potius ad consuctudinem quam sequebatur condemnandam, quam ad inquirendum qua de causa prohiberetur, adductam fuisse. Itaque ab instituto suo discessit lubens, et procanistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicit; ut et quod posset, daret egentibus, et sic communicatio Dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres (Ibid., lib. 6, cap. 2, n. 2). Cum etiam religiosa vidua perturbaretur, ambigens an Mediolani sibi jejunandum esset sabbato, secundum consuetudinem

Tagastensis Ecclesiæ, an Mediolanensis more prandendum; Augustinus tunc nondum conversus, quamvis hac de re parum sollicitus, ut eam tamen illa cunctatione liberaret, consuluit Ambrosium: Qui respondit, nihil hinc se eos docere posse, nisi quod ipse faceret; quia si melius nosset, id potius observaret. Et adjecit: Quando hic sum, non jejuno sabbato; et ad quamcumque Ecclesiam veneritis, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis, aut facere (Ep. 36, n. 32, et Ep. 54, n. 3). Hoc responsum retulit ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum. Per idem tempus, quo Mediolani degebat, Ambrosio persecutionem ab Justina totos fere duos annos sustinente, excubabat pia plebs in ecclcsia, ait Augustinus, mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat (Conf. lib. 9, cap. 7, n. 15), Tandem quidquid in vere viduis christianis requirit Apostolus (I Tim. v, 9), ea implevit. Fuit unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddidit, domum suam pie tractavit; in operibus bonis testimonium habuit, nutrivit filios, toties eos parturiens, quoties a Deo deviare animadvertit (Conf. lib. 9, cap. 9, n. 22): quod quidem in Augustino plane compertum est.

4. Vidimus quo studio christianam religionem inserere illi puerulo adhuc, ac pietatem semper inspirare curaverit sanctissima femina (Ibid., lib. 1, cap. 11, n. 17), in cujus lacte nomen Christi Salvatoris nostri sic tenerum cor illius præbibit, ut admodum alte retineret (Ibid., lib. 3, cap. 4, n. 8). Quo ardore dabat operam, ut idem adhuc puer in mortis periculo salutaribus sacramentis initiaretur; charius eum parturiens corde casto in fide, 'quam carne parturierat? (Ibid., lib. 1, cap. 11, n. 17). Quos etiam adolescenti postea et cum quanta sollicitudine monitus dedit, ut eum ab obscenis amoribus deterreret? (Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 7.) Quantum pro eo in Manichæorum hæresim lapso flevit ad Deum? Flevit certe amplius quam flent matres corporea filiorum funera. Videbat enim illa, inquit Augustinus, mortem meam ex fide et spiritu quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine: exaudisti eam nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet et habere secum eamdem mensam in domo, quod nolle cœperat, adversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset mærens et mærore confecta: qui cum causas quæsisset ab ed mæstitiæ suæ, quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere ; jussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuæ ad cor ejus? Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id tra

here conarer, at illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo sine aliqua hæsitatione, Non, saquit: non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, lbi tu, ibi et ille (Ibid., lib. 3, cap. 11, nn. 19, 20). Id novem ferme annos ante illius emendationem, quæ sub mensem augustum anni trecentesimi octogesimi sexti contigit, proindeque extremo circiter trecentesimo septuagesimo sexto factum est. Per hoc omne spatium vidua illa casta, pia et sobria, pro filio gemere apud Deum nunquam destitit. Etenim vivida factarum sibi promissionum fide ita se ipsa stimulabat, ut inde non solum non fieret segnior, verum etiam nullam suspiriis quietem, nullam fietibus moram, nullum modum votis ac precibus permitteret. De sanguine cordis sui Deo per lacrymas diebus ac noctibus pro illo sacrificabat (Ibid., lib. 5, cap. 7, n. 13): quem divina misericordia servavit usque ad aquam gratiæ, qua eodem abluto, siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro filio quotidie Deo rigabat erram sub vultu suo (Ibid., cap. 8, n. 15). Porro non contentus Deus ei primum hoc pignus futuræ conversionis Augustini dedisse, addidit et aliud per episcopum in Ecclesia catholica nutritum, atque in Libris divinis exercitatum. Quem cum illa femina inquit Augustinus, rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona faciebat enim hoc si quos forte inoneos invenisset); notuit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate hæresis illius, et nonnullis quæstiunculis jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum; ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas. Simul etiam narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichæis, el omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda, itaque fugisse. Quæ cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret ; ille jam substomachans tædio. Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri non potest ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod illa ita se accepisse, inter colloquia sua mecum sæpe recordabatur, ac si de culo sonuisset (Ibid., lib. 3, cap. 12, n. 21). Data sunt ei divinitus alia quoque futuræ filii emendationis testimonia, quæ illa fideli pectore tenebat, et semper orans tanquam chirographa Deo sua ingerebat (Ibid., lib. 5, cap. 9, n. 17). Quando Augustinus ipsa incassum retinente ac in littore relicta navigavit in Italiam, remansit illa orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, inquit ille, tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut in me faceres quod semper petebat Ibid., cap. 8, n. 15). Appulsus Romam Augustinus gravem in morbum incidit, à quo precibus matris, licet ipsius periculum nescientis, liberatnm se profitetur. Si vero contigisset illum in hæresi, quam tum

sectabatur, mortem obire, casus ille cordi matris tam altum vulnus inflixisset, ut nullum reliquo vitæ curriculo solatium esset admissura. Neque enim dici potest qua charitate filium complectebatur, quantove majori sollicitudine eum parturiebat spiritu, quam carne pepererat. Non itaque video, ait Augustinus, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis ejus (Ibid., cap. 9, nn. 16, 17). Diu se a filio separari non tulit; sed pietate fortis, nihil arduum rata, eum terra marique secuta est, ac tandem Mediolani, quam in urbem docendi causa anno trecentesimo octogesimo quarto se contulerat, assecuta (Ibid., cap. 13, n. 23). Divini auxilii fiducia periculum nullum non contemnebat, adeo ut per marina discrimina ipsos nautas, a quibus solatium adhiberi solet iis quos navigandi insuetos exoriens procella perturbat, ipsa solaretur, pollicens eis perventionem cum salute; quia hoc ei Deus per visum erat pollicitus (Ibid., lib. 6, сар. 1, n. 1). Filium offendit, ob desperationem inveniendi veri, non mediocriter periclitantem. Sed tamen ei cum indicassem, ait Augustinus, non me quidem jam esse Manichæum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit lætitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriæ meæ, in qua me tanquam mortuum, sed resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio viduæ: Juvenis, tibi dico, surge (Luc. vII, 14, 15); et revivisceret, et inciperet loqui, et traderes illum matri suæ. Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum, quod tibi quotidie plangebat ut ficret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciæ respondit mihi, crelere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura csset fidelem catholicum. Ft hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores, ut accelerares adjutorium tuum, et illuminares tenebras meas; et studiosius ad ecclesiam currere, et in Ambrosium ora suspendi, ad fontem salientis aquæ in vitam æternam. Diligebat autem illum virum sicut ungelum Dei; quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam transiturum me ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo; quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa præsumebat (Confess. lib. 6, cap. 1, n. 1). Votorum tandem compos circiter augustum mensem anni trecentesimi octogesimi sexti facta est beata vidua, cum catenas, quibus et mundo et sibi colligabatur Augustinus, gratia Christi liberatoris abrupit. Matrem ille confestim adivit, quæ hoc audito lætata est; cumque idem totam rei seriem explicaret, exsultabat illa, et triumphabat, et benedicebat Deum, qui potens est ultra quam petimus aut intelligimus facere quippe quæ cerneret sibi multo plus pro filio concessum fuisse, quam ipsa gemitibus ac lacrymis petere solita erat. Is enim ita resipuerat, ut ducendæ uxoris cogitationem penitus abjiceret, et omnem sæculi hujus spem proculcaret : jam stans immotus in ea

regula fidei, in qua eum secum aliquando futurum tot annis mater revelatione divina cognoverat. Ac sic lacrymas suas in voluptatem multo quam sibi promiserat uberiorem mutatas sensit, eamque multo sibi chariorem et castiorem, quam si filio liberos, quos optarat, in legitimo conjugio vidisset procreari (Ibid., lib. 8, cap. 12, n. 30).

5. Cum Augustinus post suam conversionem se cum suis in villam Cassiciacum recepit, his in eo secessu comitem se quoque adjunxit Monnica, muliebri quidem habitu, sed virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate præstans (Ibid., lib. 9, cap. 4, n. 8). Ibi philosophicis eorum colloquiis, quantumlibet sublimia illa essent, etiam ipsa. intererat. Cumque idibus novembris de beata vita disputaretur, asseruit, nulla re alia ali animam, quam intellectu rerum et scientia; neque quemquam esse posse beatum, quin idem et bonum vellet, et haberet: Si bona, inquiebat, velit el habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Qua in re affirmavit Augustinus, illam summum philosophiæ apicem attigisse; nec ipsi Ciceroni, si par clocutio adfuisset, quidquam concessuram fuisse. Deinde pulcherrimum ex Hortensio hujus oratoris locum recitavit: In quibus verbis inquit, illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus; me interim quantum poteram intelligente, ex quo illa et quam divino fonte manarent (De Beata Vita, disput. 1, nn. 8, 10). Eadem postea adjecit, illum qui vel universas mundi felicitates ita possideret, ut securus esset eas se nunquam amissurum, tamen cum illis satiari non posset, eo ipso miserum fore, quo semper esset indigus: non ergo quemquam illis rebus, sed animi sui moderatione beatum esse. Quibus auditis, nihil eam neque verius, neque ipsa dignius dicere potuisse, Augustinus respondit (Ibid., n. 11). Cum autem ei expositum esset, quinam essent Academici, Isti homines, inquit Monnica, caducarii sunt: quo nomine vulgo vocabant, quos comitialis morbus subverteret (Ibid. 16). In colloquio etiam postridie habito verba memoratu digna protulit. Tertio autem die cum quæreretur, illine omnes, qni in terrena felicitate, cum summo bono priventur, miseri sunt, dicendi quoque sint egeni: Nescio, inquit Monnica, et nondum plene intelligo, quomodo ab egestate possit miseria, aut egestas a miseria separari. Nam et iste, qui dives et locuples erat, etnihil, ut dicitis, amplius desiderabat; tamen quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia; cum egeret sapientia, non diceremus? Exclamaverunt quotquot aderant, et dictum illud sunt admirati. Ipse vero Augustinus solutionem illam, quam ex philosopborum libris petitam veluti pulcherrimam in finem reservabat, a matre fuisse inventam, non mediocriter lætus: Videtisne, inquit, aliud esse multas variasque doctrinas, aliud animum attentissimum in Deum? Num unde ista, quæ miramur, nisi inde procedunt? (Ibid., disput. 3, n. 27.) Circa hujusce disputationis finem, cum ab Augustino

Trinitatis mentio injecta fuisset, Monnica recognitis verbis, quæ suæ memoriæ penitus inhærebant, et quasi evigilans in fidem suam, versum illum sacerdotis Ambrosii, Fore precantes, Trinitas, læta effudit, atque subjecit: Hæc est, nullo ambigente, beata vita, quæ vita perfecta est; ad quam nos festinantes posse perduci solida fide, alacri spe, flagrante charitate, præsumendum est (Ibid., n. 35). Quanquam matris excellens ingenium jam ante ex diuturno convictu perspexisset Augustinus; in illa tamen disputatione mentem ejus agnovit adeo sublimem atque erectam, ut arbitraretur esse neminem, qui ad veram philosophiam ea magis idoneus reperiretur (De ordine, lib. 2, n. 1). Quapropter agebat ipse, ut illa philosophicis ejusmodi dissertationibus, cum otium suppeteret, nunquam non adesset. In secundo de Ordine colloquio præclarum hoc effata est: Ego, inquit, non puto nihil potuisse præter Dei ordinem fieri; quia ipsum malum quod natum est, nullo modo Dei ordine natum est; sed illa justitia id inordinatum esse non sivit, et in sibi meritum ordinem redegit et compulit (Ibid., n. 25). Quibus verbis id videtur significare voluisse, quod adeo frequenter Augustinum legenti occurrit, videlicet auctorem peccati Deum non esse, sed ordinatorem. Sub extremum illud colloquium cam Augustinus laudat compellatque in hunc modum : Oremus ergo, non ut nobis divitiæ, vel honores, vel hujusmodi res fluxæ atque nutantes, et quovis resistente transeuntes, sed ut ea proveniant, quæ nos bonos faciant ac beatos. Quæ vota ut devotissime impleantur tibi, maxime hoc negotium, mater, injungimus; cujus precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendæ veritati nihil omnino præponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere, noc hoc tantum bonum, quod te premerente concupivimus, cadem te petente adepturos (Ibid., n. 52). Postquam autem baptizatus fuisset Augustinus cum quibusdam amicis et necessariis, qui una jam in Deo consociati vivebant, in illorum contubernio adhuc aliquandiu vixit Monnica: quibus omnibus tantum curæ adhibebat, quantum si mater omnium exstitisset; tantum observantiæ, quantum si omnium filia (Confessionum lib. 9, cap. 9, n. 22). His autem pariter remeantibus in Africam, cum ad Ostia Tiberina pervenissent, seque ibi ad navigandum compararent, Monnica extremo correpta morbo, naturæ debitum solvit (Ibid., cap. 8, n. 17).

CAPUT XIII.

1. Monnicæ cum Augustino de æternæ vitæ felicitate collocutio. 2 Præclarum dictum sanctissimæ feminæ de abjicienda sepulcri sui cura: felix ejusdem obitus. 3 Monnicæ funus: Augustini dolor de illius obitu acerbissimus, fletus modicus.

1. Quinque aut forte sex ante diebus, quam beata Monnica in morbum incideret, cum ipsa et filius apud Ostia Tiberina incumberent ad fenestram, unde prospectus erat in hortum domus, in qua diversabantur, et remoti a turbis post longi itineris laborem, instaurabant se navigationi, de vita æterna cum summa

animi voluptate sermonem contulerunt, præterita obliviscentes, ac in ea quæ ante sunt extenti. Inhiabamus, inquit Augustinus, ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitæ qui est apud te; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in quantalibet luce corporea præ illius vitæ jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum, dum loquimur et inkiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis ; et suspiravimus, et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Is hujus colloquii et ecstasis fructus fuit, ut ipsis omnia mundi oblectamenta, præ illa delibatæ felicitatis suavitate, vilescerent. Et illa quidem ad Augustinum: Fili, ait, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus sæculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus præstitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam. Quid hic facio? (Confess. lib. 9, cap. 9, n. 23-26.)

2. Alio item die Monnica Ostiis Tiberinis cum nonnullis amicis Augustini (ipse enim aberat) sermonem de contemptu vitæ hujus et de bono mortis familiarissime conferebat: qui feminæ virtutem stupentes, cum ab ea quæsiissent, numquid timeret, ne tam longe a sua civitate corpus relinqueret: Nihil, inquit illa, longe est Deo; neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine sæculi, unde me resuscitet. Porro mirum quantum fuerat ante de sepulcro sollicita, quod ideo juxta mariti corpus sibi providerat et præparaverat, quia peractis cum illo summa consensione matrimonii annis, cupiebat illud huic felicitati adjici, quo commemoraretur ab hominibus concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur: sed jam tum infirmitatem hanc Deus sanaverat, et cordis ejus inanitatem gratiæ plenitudine compleverat (Ibid., cap. 10, n. 28) Quod sane Augustino satis ipsa significaverat, cum in supra memorato sermone ad fenestram erupit in hæc verba : Quid hic facio? Sed ejus mentem ille haud quaquam plene est assecutus, donec in extremis posita sese illa planius aperuit. Nam quinto circiter post istum sermonem die in febrim incidit: qua quidem novem dies durante, obsequiis interea sibi ab Augustino impensis interblandiens, pium illum appellabat, ac tenerrimo cordis affectu commemorabat, nunquam ex illius ore voculam excidisse, quæ ipsam vel leviter lædere potuisset (Ibid., cap. 12, n. 30). Quodam autem ægritudinis die defectum animæ passa est, ac paululum subtracta præsentibus: Nos concurrimus (Augustini verba hæc sunt), sed cito reddita est sensui, et asperit astantes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quærenti similis Ubi eram? Deinde nos intuens mærore attonitos: Ponetis hic, inquit, matrem vestram. Ego silebam, et

fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi, tanquam felicius, optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans cum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens Vide, ait, quid dicit. Et mox ambobus : Ponite, inquit, hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubi ubi fueritis (Ibid., lib. 9, cap. 11, n. 27). Ergo illa imminente die resolutionis suæ, pergit paulo post Augustinus, non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit, aut curavit sepulcrum patrium; non ista mandavit nobis: sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius dici prætermissione servierat; unde sciret dispensari Victimam sanctam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis (Ibid., cap. 13, n. 36). Itaque cum mentem suam, prout ei per valetudinem licebat, explicasset, ingravescente morbo exercebatur. In quo cruciatu beata illa anima corpus reliquit, ad superos evolatura, die ægritudinis suæ nono, ætatis ipsius anno quinquagesimo sexto, ætatis autem Augustini trigesimo tertio, paucis forte diebus ante idus novembres anni supra trecentesimum octogesimi septimi. Natalem tamen ejus Ecclesia quarto nonas maii celebrat quod cur ita fiat, nobis ignotum est.

:

3. Matris oculos pressit Augustinus, ac statim acerbissimus dolor intimum ejus pectus pervasit: et cum per lacrymas exitum quæreret, suis ille oculis vim faciens, eas intus retrudebat. Nec levis erat cruciatus, quem in illa longe gravissima sui contra se lucta patiebatur. Indecorum videlicet censebat, matris mortem lacrymis prosequi; cum in dubium vocare non posset, quin illa meliore sui parte viveret hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebat (Ibid., cap. 12, n. 29). Nihilo tamen minus suavissimam illius consuetudinem sibi morte ademptam graviter dolebat. Quasi dilaniabatur vita, inquit,quæ una facta erat ex mea et illius (Ibid., n. 30). Tum vero cum efflavit extremum spiritum, puer Adeodatus exclamavit in planctum; atque ab omnibus præsentibus coercitus tacuit. Cohibito ergo a fletu Adeodato, confestim Evodius arripuit Psalterium, ac psalmum canere cœpit Augustino et aliis accinentibus: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ibid., n. 31). Ubi per urbem sanctæ viduæ obitus percrebuit, Christiani complures ac religiosæ feminæ domum convenerunt. Interim funus curantibus iis, quorum id muneris erat, secessit Augustinus in locum, ubi decenter esse poterat in illorum societate, qui eum in hac animi ægritudine deserendum non esse censebant. Quod erat, inquit, tempori congruum disputabam, eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus, et intente audientibus, et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum mæroris : cedebatque mihi paululum, rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lucrymarum, nec usque ad vultus mutationem; sed ego

« PoprzedniaDalej »