Obrazy na stronie
PDF
ePub

riebar vitaliter, gnarus quid mali essem, et ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum, et Alypius pede post pedem. Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat : aut quando me sic affectum desereret? Sedimus quantum potuimus remoti ab ædibus. Ego fremebam spiritu, indignans turbulentissima indignatione, quod non irem in placitum et pactum tecum, Deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant, et in cœlum tollebant laudibus... Si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu; quia volui feci. Potui autem velle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox ut vellem possem ; quia mox ut vellem, utique vellem. Ibi enim facultas ea quæ voluntas, et ipsum velle jam facere erat (Ibid., cap. 7, n. 18; cap. 8, nn. 19, 20). Multis deinde docet pugnam in hominis ad Deum redire, cupientis voluntate inde oriri, quod voluntas a se ipsa dissidens, plena non sit in eo quod imperat; non autem quod duarum mentium duæ sint naturæ invicem contrariæ, ut falso asserebant Manichæi. Refert postea quomodo hinc voluptates turpiter lenocinantes cunctantem retardabant; illinc autem casta dignitas continentiæ honeste blandiens attraheret; cum interim Alypius ejus lateri affixus, tam insoliti motus exitum tacitus opperiretur.

5. Sed tandem conversionis suæ miraculum his verbis exponit: Ubi vero a fundo arcano alta consideratio contraxit, et congessit totum miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio. Solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus præsentia. Sic tunc crum, et ille sensit: nescio quid enim puto dixeram, in quo apparebat sonus vocis meæ jum fletu gravidus, et sic surrexeram. Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore stravi me, nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac s'ntentia, multa dixi tibi: Et tu, Domine, usquequo ? usquequo, Domine, irasceris in finem? ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. Sentiebam enim eis me teneri, jactabam voces miserabiles : Quamdiu, quamdiu cras et cras? Quare non modo, quare non hac hora finis turpitudinis meæ ? Dicebam hæc, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis, et crebro repetentis, quasi pueri an puellæ, nescio: Tolle, lege; tolle, lege. Statimque mutato vultu, intentissimus cogitare cœpi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid; nec occurrebat omnino audivisse me uspiam. Repressoque impetu lacrymarum, surrexi, nihil aliud interpretans, nisi divinitus mihi juberi, ut aperirem colicem, et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio, quod ex evangelica lectione,

cui forte supervenerat, admonitus fuerit tanquam sibi diceretur quod legebatur, « Vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in cælis : et veni, sequere me » (Matth. xix, 21); et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii ad eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem Apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui, et lcgi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis » (Rom. XIII, 13, 14). Nec ultra volui legere, nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiæ, quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebræ diffugerunt. Tum interjecto aut digito, aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego nesciebam, sic indicavit : Petit videre quid legissem : ostendi; et attendit etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero: Infirmum autem in fide recipite » (Rom. XIV, 1). Quod ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur : indicamus, gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit, exsultat et triumphat; et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quærerem, nec aliquam spem sæculi hujus... (Confess. lib. 8, cap. 12, n. 28-30). Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim cas a me, vera tu et summa suavitas; ejiciebas, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior (Ibid., lib. 9, cap. 1, n. 1).

CAPUT VI.

1 Quare magisterii sui onus non ante vindemiales ferias prope instantes abjiciat. 2 In Verecundi villam cum amicis secedit.

1. Uni jam Deo vivere gestiens Augustinus faciendum sibi putavit quam primum, ut publicæ professionis onus poneret. Verum ad id vindemiales ferias, quæ opportune imminebant, opperiri visum est, quod non plures quam viginti circiter dies ad eas usque superessent, quibus elapsis jam solemni more abscedens nuntium rhetoricæ magisterio sine strepitu remitteret. Quin etiam, iuquit ipse, quod ipsa æstate litterario labori nimio pulmo meus cedere cœperat, et difficultér trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate deponere cogebat; aut si curari et convale, scere potuissem, certe intermittere. Sed ubi plena voluntas vacandi et videndi quoniam tu es Dominus, oborta

mihi est atque firmata; nosti, Deus meus, etiam gaudere cxpi, quod hæc quoque suberat non mendax excusatio, quæ offensionem hominum temperaret, qui propter liberos sos me liberum esse nunquam volebant (Confess. lib. 9, cap. 2, n. 2-4). In hunc pectoris morbum sui secessus causam refundit in prioribus libris tum a se scriptis, ea quæ sibi in horto evenerant, silentio prætermittens (Contra Academicos, lib. 1, n. 3; de Beata Vita, n. 4; de Ordine, lib. 1, n. 5), ex eadem haud dubie animi modestia, qua suum propositum nonnisi familiarissimis communicare, atque cæteris clausum tenere constituit (Conf. lib. 9, cap. 2, n. 2). Cor ejus sat alte amoris divini sagittis confixum erat, et ignitis carbonibus sat valide communitum, ut subdolas eorum linguas non timeret, qui pravis eum sermonibus a proposito deterrere voluissent. Quid, quod sanctorum hominum exempla, quibus ad serviendum Deo excitatus erat, tam ardentes ei faces subjiciebant, ut contrarius obtrectationis flatus accensum in ejus animo ignem acrius inflammare posset, non extinguere? Verum ut defuturi non erant boni, qui ejus consilium laudarent: sic jactantiæ simile illi videbatur, si ante litterarias ferias, quæ appetebant, professionem rhetoricam abjiceret; omnia in se ora conversurus, qui hanc immaturam magisterii abdicationem ostentationi palam tribuere potuissent. Tot vero temerariis judiciis et falsis sermonibus ansam dare, causamve tam sancti operis arguendi præbere, et inquirendi quoniam id animo faceret, a prudentia videbatur alienum (Ibid., n. 3). Toleravit igitur illud temporis intervallum, donec decurreret; quod exiguum licet, ægre tamen toleravit. Jam enim recesserat illa gloriæ cupiditas, quæ in partem oneris cum eo venire consueverat: et solus illud sustinere coactus, succubuisset ponderi, nisi in pristinæ ambitionis locum patientia subsidio venisset. Quantumvis prudenter in hoc se negotio gesserit, non audet tamen ab omni se culpa vacuum asserere, quod firmum Deo serviendi propositum amplexus, adhuc in cathedra mendacii vel breve tempus sedere se passus fuerit (Ibid., n. 4).

2. De Augustini proposito bono macerabatur anxietudine Verecundus (Ibid., cap. 3, n. 5), familiaris ejus, civis et grammaticus Mediolanensis (Ibid., lib. 8, cap. 6, n. 13); cujus cum in omnes, tum vero in Augustinum erat benevolentia singularis (De Ordine, lib. 1, n. 5): scilicet ægre admodum ferebat, quod multis sæculi laqueis irretitus, se tam jucunda societate prope diem orbandum videret. Nondum christianus erat: et licet uxorem fidelem duxisset, ea tamen arctissima compede ab itinere, quod inibant amici, retardabatur. Illud siquidem alia lege nolebat aggredi, quam ea, qua minime poterat; nempe ut se ab uxore sua disjungeret, quo terrenis omnibus dimissis totum se Deo manciparet. Quapropter cum Augustinus et Alypius solabantur, et ut in vita conjugali, qua implicatus erat, Deo serviret, hortabantur. Nihil de Verecundi erga eos benevolentia moror animi detraxit. Villam suam Cassiciacum eis benigne obtulit, ut quamdiu ibi morarentur, in ea degerent. Oblatam illi sedem grato

animo susceperunt. Hinc Augustinus in ea villa residens, per jocum dixit, se incuriose ut grammaticorum verbis, qui res suas ipsi ad utendum dedissent (De Beata Vita, n. 31). Retribues illi, Domine, ait Augustinus, in resurrectione justorum, quia jam ipsam sortem retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis, cum Romæ jam essemus, corporali ægritudine correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit : ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant hortationes et consolationes tuæ: fidelis promissor, reddes Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab æstu sæculi requievimus in te, amanitantem sempiterne virentis para'disi tui; quoniam dimisisti ei peccata super terram, in monte incaseato, monte tuo, monte uberi (Conf. lib. 9, c. 3, n. 5). Hæc itaque Verecundi villa inter montes sita fuisse videtur. Effluxerunt tandem dies illi, qui ad litterarias ferias supererant; illi nimirum dies, qui præ amore libertatis otiosæ ad requirendum vultum Dei, et longi et multi Augustino videbantur. Illuxit igitur dies, quo rhetoricæ professionem reipsa deseruit, et quo linguam ejus eruit Deus, unde cor illius prius eruerat (Ibid., cap. 4, n. 7). Sic lætus et Deo gratias habens statim cum omnibus suis, hoc est, Monnica matre, Navigio fratre, Trygetio et Licentio discipulis, Lastidiano et Rustico consobrinis, Adeodato filio et Alypio, se ad villam Verecundi contulit (De Beata Vita, n. 6).

CAPUT VII.

1 De anno in quo conversio Augustini contigit, controversia unde potissimum exorta. 2 Anno 387 illam adscribunt opiniones duæ, quibus alio atque alio detorquentur Possidii Augustinique hanc in rem dicta. 3 Nihil obstare quominus hisce dictis in germano sensu acceptis illum anno 386 conversum, eumdemque anno 387 baptizatum asseramus. 4 Huic sententiæ robur accedit ex quodam Augustini loco, comparato cum tempore quo Ambrosius exagitabatur ab Justina. 5 Diluitur contraria argumentatio petita ab observatione temporis, quo Imperatori laudes recitavit. 6 Opinio quædam conversionem Augustini ponens anno 385 minime probabilis.

1. Paucos adhuc in ea villa dies transegerat, cum libros suos de Academicis exorsus (Contra Academicos, lib. 1, n. 4), eos intermisit, ut librum de Beata Vita scriberet (Retractationum lib. 1, cap. 2), tridui opus, ipso natalitio illius die incoeptum (De beata Vita, n. 6). qui in idus novembris incidebat. Itaque secessus ejus in villam Cassiciacum nonnisi mense octobri ejusque conversio septembri, aut saltem exeunte augusto videtur contigisse: Mediolani enim, prælectionibus suis. absolutis, aliquot adhuc dies potuit commorari. Tunc vero temporis trigesimum et tertium ætatis annum agebat, ut ipsemet testatur sub finem librorum, quos de Academicis scripsit (Contra Acad., lib. 3, n. 43), et post idus novembres absolvit. Id ipsum asserit in Soliloquiorum libris (Soliloquiorum lib. 1, n. 17), quos

sub idem tempus edidit. Et cum Monnica mater paulo post ejus Baptismum ex hac vita migravit, nondum. trigesimum et tertium ætatis annum exegerat (Conf. lib. 9, cap. 11, n. 28). His ita constitutis conficitur, cum trigesimo secundo ætatis suæ anno exeunte fuisse conversum; anno autem trigesimo tertio baptizatum, octo aut novem post conversionem mensibus, cum Baptisma in Paschali solemnitate susceperit. Jam autem Possidius annos eum sex et septuaginta natum obiisse tradit (Possidius, in Vita Augustini, c. 31): nullusque in dubium revocat ejus obitum in quintum kalendas septembris anni quadringentesimi trigesimi, juxta Prosperi chronicon incidisse. Illum igitur natum fuisse oportet idibus novembris anni trecentesimi quinquagesimi quarti; conversum mense augusto anni trecentesimi octogesimi sexti; baptizatum vero Paschate anni trecentesimi octogesimi septimi, octavo kalendas maii. Eo enim anno Pascha septimo kalendas maii celebrandum esse docuerat Ambrosius (Ambros., Epist. ad Emilium). Nullam hæcce chronologia controversiam admitteret, nisi Augustinus matrem suam tum ex hac vita migrasse diceret, cum ipse Africam repetens, se ad Ostia Tiberina navigationi instauraret (Conf. lib. 9, cap. 8, n. 17; cap. 10, n. 23). Constat enim, hinc quidem, obiisse illam, ut diximus, trigesimum et tertium ætatis annum agente Augustino; hoc est, juxta calculum nostrum, ante idus novembres anni trecentesimi octogesimi septimi. Illinc autem certum habemus, Augustinum non repetiisse Africam nisi post necem Maximi tyranni (Contra Litteras Petitiani, n. 30), qui mense julio exeunte, vel augusto anni trecentesimi octogesimi octavi interfectus est.

2. Difficultas duo ista conciliandi doctissimos quosque in diversas opiniones distrahit. Quidam enim nolunt a Possidio, cum Augustinum annos septuaginta sex vixisse scribit, ipsius annos per consulatus numerari; et pro primo anno sumi temporis spatium quod ab idibus novembris ad kalendas januarias, ac pro ultimo anno, id quod a kalendis januariis ad quintum kalendas augusti extenditur. Sic Augustinum natum esse contendunt idibus novembris anni trecentesimi quinquagesimi quinti; conversum anno trecentesimo octogesimo septimo, baptizatum anno trecentesimo octogesimo octavo; et re ipsa vixisse annos, non septuaginta sex, sed septuaginta quatuor, adjectis super novem aut decem mensibus. Volunt alii Augustinum in libro sive contra Academicos tertio, sive Soliloquiorum primo, annos suos tantum absolutos, non autem inchoatos numerare. Sic eum natum esse anno trecentesimo quinquagesimo quarto, conversum porro non fuisse nisi anno trecentesimo octogesimo septimo, nec baptizatum nisi anno trecentesimo octogesimo octavo, trigesimo tertio ætatis expleto, hoc est, trigesimo quarto inchoato. Utraque hæc opinio profecto vim infert verbis Augustini aut Possidii; ut dicere cogamur Possidium, qui una cum Augustino quadraginta annorum tempus traduxit, quique ipsius ætatem ab eo solo acceperat, illam tamen aliter ac ipsum Augustinum computavisse. Nec enim Augusti

nus, si annos per consules notaret, libros suos de Academicis, mense novembri conscriptos, reponeret anno ætatis suæ trigesimo tertio; nec pariter eidem anno adscriberet ipsam mortem Monnicæ, quæ tam longo post tempore contigisset. Et si absoluti tantum illius anni numerati sunt, ei quinque et septuaginta vitæ anni, non plures, tribui debuerunt. Observare adhuc licet contra priorem sententiam, haud fuisse quidem omnino insolens, episcoporum urbis et imperatorum annos per consulatus numerare (licet hoc ipsum infrequenter evenerit); quod scilicet eorum creatio et obitus in actis publicis, quibus consules erant adscripti, notarentur, et annum nullus ignoraret. Non sic porro de ortu filii municipis Tagastensis admodum tenuis existimare licet. Quod spectat ad alteram sententiam, tametsi fatendum est, cum quispiam dicitur annos triginta tres natus, de inchoatis aut absolutis id posse intelligi; quemadmodum cum reges anno ætatis decimo quarto, cæteros autem vigesimo quinto sui juris esse dicimus, quamvis illi anno decimo quarto inchoato, isti autem vigesimo quinto exacto in suam tutelam veniant: attamen a vero prorsus alienum videtur, hanc nominis ambiguitatem ad omnia loca, in quibus ætatis suæ meminit Augustinus, extendere; et ad eum præcipue locum, qui nobis regulæ instar esse debet ad illius Baptismi tempus statuendum: Die nono, inquit de matre, ægritudinis suæ, quinquagesimo et sexto anno ætatis suæ, trigesimo et tertio ætatis meæ, anima illa religiosa et pin corpore soluta est (Conf. lib. 9, cap. 11, n 28). Nullæ hic verborum ambages. Nemo rem unquam ad annum ætatis suæ trigesimnm tertium retulit, ut progrediente trigesimo quarto, coque plus dimidia parte jam elapso, evenisse eam significaret. Quis etiam putet Augustinum, cum se anni ætatis suæ undetrigesimi historiam aggressurum sic diceret, Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesinum ætatis meæ (Ibid., lib. 5, cap. 3, n. 3); perspasisse sibi, hoc a suis lectoribus de anni sui trigesimi historia intelligendum? Quod autem scribit, se decimo sexto ætatis anno pubescentem, libidini luxuriæque parere cœpisse (Ibid., lib. 2, cap. 2, n. 2); haud scimus, an operosum sit credere, Afrum adolescentem igneo animi vigore, ad id jam satis fuisse ætate provectum: quanquam videatur, non corruisse penitus in vitium, nisi Carthagine (Ibid., lib. 3, cap. 1), hoc est, anno ætatis suæ decimo septimo.

3. Cum duæ igitur sententiæ in tantas difficultates incurrant, ut qui unam sequuntur, alteram vi detortam et omnino improbabilem existiment; nihil obstare videtur, quominus stemus Augustini verbis, et ipso asserente agnoscamus Monnicam diem obiisse, quando ipse in Africam rediens, instaurabat se navigationi, nec inde inferamus illum statim ab obitu matris perfecisse iter, navimque conscendisse; cum id minime asserat. Neque vero alienæ sunt a narrationibus hujusmodi loquendi formulæ Proficiscebamur, cum iste advenit; parabamus nos itineri. Atque id quidem videtur ad munus diligentiamque historici spectare,

ut memorata re, quæ capto consilio moram attulit, doceat quoque subinde dilatumne tantummodo, an omnino dissolutum consilium fuerit. Sed perspicuum est Augustini propositum non fuisse, eo usque vitæ suæ historiam in prima Confessionum suarum parte perducere : hoc forte solum erat in animo, ut ad laudem gloriæ gratiæ Dei in omnium aspectum proferret suos ipsius mores ab infantia ad conversionem suam et Baptismum: quo fit ut narrata matris morte, ne verbum quidem de suo Romam reditu faciat; licet cum aliquandiu Romæ substitisse, et aliquot illic scripsisse libros in confesso sit (Retract. lib. 1, cap. 7-9). Quid, quod nos ipse admonet, se multum festinantem multa silentio præterire (Conf. lib. 9, cap. 8, n. 17) ? Ejus igitur verbis nullatenus adversamur, cum eum mortua matre consilium in Africam remeandi distulisse, et postero solum anno perfecisse dicimus. Quibus porro de causis distulerit (quæ multæ esse potuerunt), nos latet; nobis eum potuisse differre sufficit: quanquam dilationem et moram ipsi allatam esse suadet ratio non levis. Scribit enim se, cum mater in morbum incidit, Ostiæ fuisse, ubi post longi itineris laborem vires reficiebat priusquam in navem conscenderet: Instaurabamus nos, ait, navigationi (Ibid., cap. 10, n. 23). Igitur ad Ostia Tiberina conquiescens, itineris labore, quem Mediolano rediens toleraverat, supersedebat. Ac sic profecto Romæ non tantum temporis commoratus erat, quantum sat esse posset ad tria sive quatuor opuscula, quæ ibi post Baptismum edidit, conscribenda (Retract. lib. 1, cap. 7-9). Quapropter ejus in Urbe commoratio non ante, sed post obitum matris reponenda est; et fatendum quidpiam ei fuisse impedimento, quominus in Africam tam cito remearet. Et vero non improbabiliter dici posset, Monnicam sub initium novembris e vita migrasse, per ejus obitum destinatam profectionis occasionem Augustino excidisse, nullam deinde opportunam reliquo anno se obtulisse; aut eum jam adverso tempore ac infesto mari navigare noluisse ; tandem anno sequenti quibusdam de causis eum adhuc ad mensem augustum Romæ fuisse detentum. Porro navigationem a tertio idus novembris interclusam fuisse legimus: et ipse Gratianus edixit anno trecentesimo octogesimo, ut naves, quæ frumentum Romam advehebant, non ultra idus octobris deinceps e portu solverentur (Cod. Theod. Gotf. tom. 5, pagg. 107, 108). Ipsa etiam temporis historia commodam satis conjecturam nobis suppeditat, ex qua colligere liceat, quid Augustinum Romæ ad necem usque Maximi distinere potuerit. Hoc ipso enim anno trecentesimo octogesimo septimo tyrannus ille circa mensem augustum irrupit in Italiam, et pulso ex ea Valentiniano, Africam pariter occupavit, teste Pacato. Fieri ergo facile potuit, ut Augustinus de his certior factus, cum ad Ostia Tiberina propter obitum matris detineretur, mutato subinde consilio, hujus tumultus exitum opperiri Romæ statuerit, ubi a civilis belli cladibus tutior, quam Tagastæ, degere poterat. Hinc satis, opinamur, perspicuum est nullam subesse causam, quæ exigat ut Au

gustini et Possidii verba detorqueamus a germano sensu quin etiam aliquot non deesse rationes, quæ nos a præpostera illa interpretatione revocent. Nam si conversionem Augustini referimus in annum trecentesimum octogesimum septimum, dicere cogemur eum suo in secessu ruri prope Mediolanum habitasse illo ipso tempore, quo Maximus, ut constat ex temporis illius historia, cunctam Italiam invadebat, et ex ea Valentinianum expellebat, hoc est in medio belli turbine, qui non immanius alibi, quam in Mediolanensi tractu fremebat: quippe cum Imperatori domicilium ac sedem præbere Mediolanum soleret. Quo fit, ut ex Ambrosii verbis colligi Baronius arbitretur, Mediolanenses cives tunc de fuga cogitasse (Baronius, ad annum. 387, n. 62).

4. Cum Augustinus Baptismum suscepit, annus intercesserat aut amplius, ex quo Psalmorum in ecclesia Mediolanensi modulatio cœperat; cum videlicet Justina Valentiniani regis pueri mater ad Arianis seducta persequeretur Ambrosium (Confessionum lib. 9, cap. 7. n. 15). Unde Baronius infert illum baptizatum fuisse anno post sedatam hanc persecutionem proximo (Baronius, ad annum 388, n. 74). Et recte quidem, ut Baptismum Augustini reponamus anno trecentesimo octogesimo septimo, si modo Sermo Ambrosii de Basilicis non tradendis habitus fuerit Dominica Palmarum, quæ anno trecentesimo octogesímo sexto incidebat in ultimum diem martii. Nam sub id tempus, quo sermo hic habitus est, aut paucis ante diebus, populus Mediolanensis psalmos cœpit concinere. Sic erga dum Augustinus baptizatus est octavo kalendas maii anno trecentesimo octogesimo septimo, annus et mensi circiter intercesserat. Isthæc persecutionis in Ambrosium concitatæ chronologia confirmari potest ex lege, quam Justina contra orthodoxos ferendam curavit pro Synodo Ariminensi, data duodecimo kalendas februarii, anno trecentesimo octogesimo sexto. Nam in epistola decima quarta Ambrosii, ad Marcellinam sororem, quæ ad primum persecutionis annum (biennio enim illa desæviit) videtur spectare, ne verbum quidem exstat illius legis. Contra vero frequens ejus habetur mentio in Sermone de Basilicis non tradendis, qui haud dubie ad alterum annum pertinet. Verisimile est igitur hanc legem adulta persecutione sancitam. Quod si ita sit, inchoanda est illa necessario anno trecentesimo octogesimo quinto, et terminanda anno trecentesimo octogesimo sexto. Atque adeo Baptismus Augustini reponendus anno trecentesimo octogesimo septimo. Operæ pretium est pariter observare, Justinæ persecutionem adhuc viguisse, dum martyrum Protasii et Gervasii corpora inventa sunt, hoc est, exeunte junio. Cum enim constet ex Augustino (Serm. 286, n. 4) hujus translationis solemnitatem, quæ hac ipsa die in veteri Carthaginensis Ecclesiæ Kalendario memoratur (Mabillonius, Annalium tomo 3, pag. 398), in Africa fuisse celebratam, nec aliunde sanctos illos martyres tunc temporis innotuisse; verisimile omnino est, decimum nonum junii diem, qui sacer illis

est, diem esse translationis eorumdem. Itaque hinc consequitur, Justinæ persecutionem non quievisse, nisi sub finem junii illius anni, qui Augustini Baptismum præcessit. Hæc omnia optime inter se cohærent, si ejus Baptismum anno trecentesimo octogesimo septimo, et conversionem anno trecentesimo octogesimo sexto reponimus: sed in difficilem modum incidemus, si ejus conversionem anno trecentesimo octogesimo septimo statuamus. Eo enim anno Maximum in Italiam irrupisse certum est, et neminem in dubium revocare existimamus, quin Ambrosius datam sibi a Valentiniano legationem ad Maximum secundam paulo ante obiverit. Ex ipsius Ambrosii relatione patet, Maximum Treviris tunc degentem se ad bellum comparasse et juxta Zosimum, Domninus post Ambrosium a Valentiniano ad Maximum legatus est (Zosimus, lib. 4). Hæc autem omnia post mensem junium reponere, non est adeo facile et expeditum. Accedit illud, quod juxta hunc calculum, Augustam a vexando Ambrosio non ante destitisse oportet, quam cum illum de pace acturum ad Maximum misit: licet vix credi possit, Justinam extemplo tantum spei ac fiduciæ in eo homine posuisse, ad quem expellendum tot modo machinas adhibuisset, quique ad hoc negotium obeundum non adeo idoneus videbatur; cum ex ejusdem relatione constet, conquestum esse Maximum, quod ab eo fuisset in prima legatione deceptus.

5. Qui Augustimum anno solum trecentesimo quinquagesimo quinto natum esse, aut ipsum annos suos expletos numerare contendunt, locum alium afferunt, in quo se, ut quidem putant, cum Imperatoris panegyricum recitavit, tricenariam ætatem egisse testatur (Confessionum lib. 6, cap. 6, n. 9, et cap. 14, n. 18). Nempe pro certo ponunt hanc panegyrim eam esse, quam Bautoni consulatum ineunti dixit (Contra Litterus Petiliani, lib. 3, n. 30) kalendis januarii anni trecentesimi octogesimi quinti. Unde colligunt eum, cum trigesimum ætatis suæ annum numeret anno trecentesimo octogesimo quinto, aut natum esse anno trecentesimo quinquagesimo quinto, aut non numerare initium anni sui trigesimi primi. Observavimus supra, in hisce numerandi modis quosdam esse dubios et ancipites, quosdam unico sensu definitos. Arbitramur hunc loquendi modum, Ago trigesimun ætatis annum, ad postremum genus pertinere, nec aliud significare quam,, Nondum trigesimum ætatis annum absolvi. Sin dicas, Annos triginta natus sum; fatemur id ex æquo significare posse, te annos triginta natum esse, sive inchoatos, sive absolutos. Hac ergo ratione haud inficias ibimus, panegyrim illam, cujus Augustinus meminit, siquidem eam ipse annos triginta et unum natus habuerit, pertinere ad annum trecentesimum octogesimum quintum. Et re quidem ipsa cum varii æstus animi, quibus tunc jactabatur, ab Ambrosii concionibus concitatis esse videantur (Confessionum lib. 6, cap. 4, n. 6); conjici potest eum jam pridem Mediolanum venisse, nec tamen ante idus novembres anni trecentesimi octogesimi quarti, si modo ad hanc urbem non venit, nisi ut peractis ejusdem anni vinde

mialibus feriis publicas scholas instauraret: quod quidem non omnino perspectum est ac exploratum ; fieri enim potuit, ut Mediolanum anno trecentesimo octogesimo quarto ineunte venerit. Quin etiam Rivius in sua chronologia cum anno trecentesimo octogesimo tertio venisse statuit; nec est quod id contrariam partem afferamus. Faustus enim Carthaginem venire potuit ante annum Augustini undetrigesimum; et id indicari videtur his verbis: Proloquar in conspectu Dei mei annun illum undetrigesimum ætatis meæ. Jam venerat Carthaginem quidam Manichæorum episcopus Faustus nomine (Ibid., lib. 5, cap. 3, n. 3). Potuit igitur videre Faustum, et ab eo abalienari, jam inde ab anno trecentesimo octogesimo secundo excunte; sub ejusdem anni exitum, aut anno trecentesimo octogesimo tertio ineunte Romam venisse; et ante peractas vindemiales anni trecentesimi octogesimi tertii ferias mitti Mediolanum. Nam si desunt argumenta, quibus probetur Symmachus Urbis præfecturam gessisse anno trecentesimo octogesimo tertio; desunt pariter nobis in contrariam partem. Juxta quem calculum panegyricum, quem videtur innuere a se trigesimo ætatis anno habitum, recitare potuit aut ineunte anno trecentesimo octogesimo quarto, aut alio ejusdem anni tempore. Nullis enim probari potest argumentis eumdem esse, quem Bautoni consuli dixit; et longe similius vero est aliam fuisse panegyrim, cum eam Imperatoris laudes nuncupet (Ibid., lib. 6, cap. 6, n. 9). Cur autem Augustinus (quæ etiam nonnullis errandi causa extitit) ostensurus se ab Africa, cum ibi damnati sunt Manichæi, anno trecentesimo octogesimo sexto abfuisse, priorem illam panegyrim Imperatoris tacitus præterit (Contra Litteras Petiliani, lib. 3, n. 30), tantumque se Mediolanum venisse testatur ante consulatum Bautonis (Ibid.), cui magistratum ineunti panegyricum dixerat; ejus rei facilis et prompta responsio est : quia cum frequens se præbere potuerit occasio laudandi Imperatoris, novis oportuisset cum argumentis commonstrare, panegyrim illam Imperatori dictam. fuisse anno trecentesimo octogesimo quarto, non autem anno trecentesimo octogesimo septimo. Sat igitur habuit afferre idoneam probationem minime dubiam, et eo magis perspicuam, quod Manichæorum damnatio videtur his verbis fuisse subscripta: Anno post consulatum Bautonis, etc. Et ob eamdem haud dubie causam tacet, se Romæ fuisse commoratum etiam prius quam Mediolanum proficisceretur. Maluimus tamen adventum Augustini Mediolanum anno duntaxat trecentesimo octogesimo quarto consignare, cum ea sententia magis recepta sit, et Augustini verbis apprime consentanea; quæque non ponat Symmachum præfecturam Urbis gessisse jam inde ab anno trecentesimo octogesimo quarto, quamvis hujus rei nulla cernantur vestigia. Quod si anno trecentesimo octogesimo quarto ineuute advenit; statui potest, eum ante trigesimum ætatis suæ annum absolutum panegyrim Imperatori dixisse.

6. Alio quoque ex loco exsurgere scrupulus potest:

« PoprzedniaDalej »