Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN

NOVUM TESTAMENTUM

AUCTORE

Eximio Poctore LIÉNARD,

OLIM SCRIPTURÆ SACRE PROFESSORE REGIO IN UNIVERSITATE DUACENSI,
NECNON EJUSDEM UNIVERSITATIS RECTORE MAGNIFICO,

ET CAPITULI ECCLESIE COLLEGIATE

[merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

EPISTOLA PRIMA B. PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS.

ARGUMENTUM.

Corinthus, Metropolis Achaia, urbs erat sita in Isthmo duos habens portus, unum in Mari Ægeo, alterum in Mari Ionio, ideòque erat commercio florentissima et opulentissima, sed sicut multis divitiis erat abundans, ità et idololatriæ et omnis generis vitiis maximè erat dedita : mercatores enim cum mercibus vitia sua in eam afferebant. Corinthi erant Græci gentiles; dicuntur autem gentiles denominatione à majori parte desumptâ, quia cum eis nonnulli Judæi erant permixti, et ibi Synagogam habebant, ut patet Act. 18, 4: «Et disputabat in Synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judæis et Græcis.» Primà vice Corinthum venit Paulus anno Christi 52, et primus in eâ urbe Gentiles ad Christum convertit, ut patet infrà 4. 14-15, ideòque gloriatur se esse patrem Corinthiorum, spiritualem scilicet ; mansit Corintho eâ vice decem et octo menses, ut liquet Act. 18, 11, sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei, multusque populus per ipsum conversus est, of palet Act. 18. 10, quoniam populus est mihi multus in hac civitate; luc iterùm rediit Apostolus anno Christi 58 ad colligendas eleemosynas, idque colligitur 4°. ex Act. 20. 1-2, ubi narratur, quòd ex Epheso profectus sit, ut iret in Macedoniam, et cùm peram bulasset partes illas, id est, varias Macedoniæ civitates, venit ad Græciam seu in Achaiam. « Postquàm autem cessavit tomultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est, ut iret in Macedoniam; cùm autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam. » Nomine autem Græciæ juxtà sanctos Patres intelligitur Achaia, ubi per tres menses mansit, ut patet ibid. v. 3, ubi cùm fecisset menses tres: porrò per spatium illius temporis nullum est dubium, quin Corinthum venerit, siquidem civitas illa Metropolis esset Achaia: erg, 2°. ibid. 24. 17, ubi narratur quòd eleemosynas fidelibus egenis in Jerusalem attulerit, post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblaiones, et vota, id est, post annos autem plures absentiæ ab urbe

« PoprzedniaDalej »