Obrazy na stronie
PDF
ePub

probetur, satis probetur de auctore [XLIV] omnium; ac ▲ imaginem non ante sæcula fuisse contendunt, sed eo ex deinde consilii nostri esse, non ex unius tantum, sed ex plurium invicem concinentium tractatuum testimoniis, quæ subinde afferemus in medium, integram capitis demonstrationem conficere: quam tamen ipsam non plane confectum iri intendimus, nisi posteaquam testimonia aliquot, quæ in aliud tempus transferenda putantur, eidem sæculo nihil repugnare sub finem capitis docuerimus.

Itaque quadringentorum ferme annorum notatio, qui tradita Corinthiis Epistola Pauli ad Auctoris ætatem recensentur tract. 5, lib. 1, evidens argumentum est eum sæculo quarto scripsisse: sic enim ibi habetur: At cum ante annos ferme quadringentos, vel eo amplius Apostolicum hoc operetur edictum, quo et vivaciores fuere homines, et rarissimi Christiani; B cur ego christiano orbe ipso pené jam toto, hominumque vivacitate mundo senescente detrita, obtundam verbis palpantibus aciem veritatis, etc. Quæ quidem chronica notatio tum in mss. omnibus, tum in editione prima Veneta palam ac distincte posita est, nec nisi in posteriori editione Veronensi ex qua aliæ profecta sunt, ab editoribus numerorum mendum incusantibus proprio Marte mutata eo uno præjudicio movente, quod Auctorem tertio sæculo vixisse opinarentur. Quod objicitur, inquiunt, sermonem de Continentia non esse S. Zenonis martyris, cum in eo legatur Auctor abfuisse a S. Pauli doctrina divulgata annis quadringentis et eo amplius....... dicimus textum, sicuti multis in locis est mendosus, ira, ut sæpe fit in numeris, ibi esse depravatum. Quam corrigendi rationem nullo codice innixam, imo, contra fidem codicum usurpatam (qui præterea non per numerales litteras cccc, sed voce quadringentos numerum exprimunt) Tillemontius considerans annot. 6 in persecutionem Valeriani, illam satis certam et tutam esse ait, ut se quis a gravissimis difficultatibus facile subducat atque expediat.

Hanc correctionem adeo arbitrariam atque nutantem ut suffulciret sustentaretque Cardinalis Baronius secundis in Martyrologium curis illud opposuit, quod si quadringentos et eo amplius retinendum sit, Auctoris

las non ad quartum solum, sed ad medium circiter quintum sæculum proroganda erit: siquidem Paulus primam ad Corinthios Epistolam circa medium primum sæculum scripsit. Ipsa Baronii verba in proœmio præsentis dissertationis recitata invenies. At qui hæc cum Baronio obtrudunt nou satis animadver. tisse se ostendunt ejus quarti sæculi monumenta, in quibus eadem chronica notatio in eamdem qua a nostro Auctore rationem usurpata legitur. Arnobius, qui, Diocletiano imperante, id est sub initium quarti sæculi, floruit Hieronymo teste, nonne hæc ethnicum adversus Christianos loquentem induxit lib 11, pag. 94: Ante quadringentos annos religio, inquit, vestra non fuit? In formula fidei, quam pseudo-synodus Antiochena scripsit an. 345, et recitatur ab Athanasio in libro de Synodis, hæc de Paulinianistis leguntur : Christum autem ipsum et Filium Dei, et mediatorem, et PATROL. XI.

tempore eum Christum et Filium Dei factum esse, ex quo nostram carnem ex Virgine assumpsit, non totis abhinc quadringentis annis. Eusebius Cæsariensis ejusdem sæculi scriptor, qui diem obiit an. 340, sic effatur lib. n contra Marcellum Ancyranum, cap. 1: In primis paradoxum illud est incœpisse hoc Verbum non ab annis hinc retro quadringentis impletis. Pseudo-synodus Sardicensis in decreto apud Hilarium fragm. 3, num. 2, tom. 11, pag. 648, editionis Veronensis, eumdem Marcellum Ancyranum reprehendit inter cætera, propterea quod initium, inquit, regnandi accepisse Dominum dicat ante quadringentos annos. Hæc autem pseudo-synodus habita est an. 347. S. Hilarius Pictaviensis libro II adversus Constantiom scripto sub an. 355 vel 356: Post quadringentos annos, ait, num. 5, pag. 537, postquam Dei Unigenitus generi pereunti subvenire dignatus est......... novella nunc et teterrima lues........... Ariana effusa est. S. Philastrius Episcopus Brixianus, qui S. Ambrosio coætaneus scripsit ante an. 391, in omnibus editis ante editionem Hamburgensem a Jo. Alberto Fabricio elaboratam, hæc tradit cap. 3: Et inde a Domino usque nunc anni ccccxxx plus. Sed Philastrius, addit mox in subjecta annotatione Fabricius, ante A. C. 391 scripsisse se significavit cap. 83, atque interfuit concilio Aquileiensi A. C. 387..... Hinc numerum manifeste corruptum ita restituendum esse judicavit Latinus Latinius, cui alii viri eruditi assentiuntur: et in textu, proinde Hamburgensis editionis [XLV] emendavit sic: Et inde a Domino usque nunc anni CCCLXXX plus. Hæc tamen ex non satis observata ejus sæculi consuetudine in annis annotandis pendent. Equidem non hoc uno capite eadem notatione Philastrius usus legitur, sed et capite 106, pag. 206, ubi scribitur: Quod contrarium invenitur, si ita qui senserint ́: nam quadringentos jam plus annos transisse cognovimus ex quo venit Dominus, atque completos: ubi arbitrarie nimis legendum Fabricius censet quadringentos jam plus minus annos, cum, si hoc significare voluisset S. Episcopus, haud addidisset atque completos. llæc autem tam expressa additio priorem quoque chronicam notationem haud corrigendam confirmat, imo satis innuit eam opinionem id temporis vulgo obtinuisse, ut anni quadringenti a Christo nato ducti, Dante annum 39 completi putarentur. Enimvero in antiquo Corbeiensi codice, cujus variantes lectiones, accurate descriptæ, in calce novissimæ editionis Brixianæ recitantur, pag. 163 palam legitur: Et inde a Domino usque nunc anni ccccxxx plus minus. Que formula plus minus cum Fabricii correctionem expungit, tum vero nostram interpretationem mirifice statuit. Cedimus jam aliud testimonium ex Hieronymi epistola 129, ad Dardanum, num. 7, quod tametsi pertineat ad an. 414, quo ea epistola tradita fuit, tamen cum ab anno post Christum natum 70, quadringentos annos paulo minus numeret, eodem recidit Post eversionem, inquit, templi (nimirum Tito imperante, post an. 70) paulo minus per qua

C

2

44

circiter annotasse, quos quadringentos quidem quarto sæculo ex vulgari quadam epocha a celebribus quo. que scriptoribus annotatos vidimus.

Ab hoc autem Auctoris textu antequam transimus, alia non minoris momenti observatio subjicienda est, qua eadem ipsius ætas idemque sæculum confirmatur. Animadvertenda nimirum sunt verba quibus orbem pene jam totum christianum suo ævo fuisse pronuntiat; quod de Romano quidem imperio acceptum, ut in annotatione ostensum nobis est, non nisi in quartum sæculum cadit, eum data Ecclesiæ pace per Constantinum, christiana fides per totum Romanum imperium palam propagata incrementum ubique maximum habuit. Cujus rei luculentissimam probationem si quis flagitet, adeat auctorem licet ethnicum Ammianum Marcellinum, qui 1. xx1, c. 2, ipsos quoque Romani imperii milites christianos fuisse prodit; unde Julianus Augustus in Galliis acclamatus : Ut omnes, nullo impediente, ad sui favorem illiceret, adhærere cultui Christiano fingebat; nam verebatur, ait Zonaras lib. x1, num. If, milites, quos prope universos christianos esse norat. Neque moveat quod Tertullianus in Apologetico, cap. 37, suo tempore omnes Romanas urbes Christianis impletas testetur: nam ibi aperte ex contextu liquet, oratorie illum loqui, non ut Romanum orbem pene jam totum (quemadmodum ait Auctor noster) affirmet Christianum, sed ut in toto orbe Romano tot Christianos, licet dissi vi et armis uti voluissent, exercitus componi popersos, fuisse innuat, ex quibus adversus Ethnicos,

dringentos annos et urbis et templi ruina permaneat. A pingui, ut aiunt, Minerva annos vulgo computatos Ex his omnibus textibus aliisque, quæ in eamdem rationem afferri possent, perspicuum fit quinquaginta annis circiter hanc quadringentorum annorum notationem excedere. Quem quidem excessum non hujus solum quarti sæculi proprium deprehendimus, sed cum aliis communem. Tertullianus adversus Nationes lib. 1, quem ineunte circiter tertio sæculo scripsit, tercentos ferme aunos pro ducentis Christianæ religioni vindicat cap. 7: Igitur ætati nostræ nondum anni ccc (sic scribendum ex testimonio sequenti, pro eo quod in editis est CCL, mutato c in L.); et cap. 9: Ut supradiximus ætati nostræ nondum anni tercenti. S. Petrus Chrysologus, qui circa medium quintun sæculum floruit, serm. 145, de Generatione Christi in fine, annos quingentos circiter a Christo nato B enumerat: Humanæ leges, inquit, intra triginta annos litigiosas interimunt quæstiones; el Christus circa quingentos annos nativitatis suæ causas præstat, ortus sui lites patitur, status sui sustinet quæstiones. In antiqua canonum Collectione, quam S. Leonis editor e duobus mss. publicavit, capiti 35, canonum concilii Chalcedonensis habiti an. 451, hæc chronica notatio præfigitur: Anno quingentesimo ab Incarnatione Domini, indictione v, Felix III, in tractatu seu epistola adversus Acacium, nunc primum a marchione Maffeio nostro edita, tom. v. Conciliorum Venetæ editionis: Post quingentos annos constituta Christi eos velle subvertere, cum triginta annorum lex hominum non possit abrumpi. Addemus alterius licet generis testimonium ex Procopio, qui medio circiter sexto sæculo historiam de Bello Gothico scribens, ab Appio consule ad Belisarii ætatem nongentos annos exactos recenset, cum non nisi anni 863, excurrissent. Ille Belisarius, inquit, lib. 1, cap. 14, via Latina exercitum duxit, relicta ad lævam Appia, quam Appius, consul Romanus, ante annos nongentos munit, ac suo donavit nomine.

Post tot scriptorum et diversi quidem sæculi testimonia, quæ in ea annorum computatione 50 circiter annorum excessu conveniunt, quem Baronii objectio amplius moveat, ut in nostri Scriptoris tract. 5, de Continentia, per summum mendum quadringentos annos scriptos velit? Ea ætate, qua anni per consules, non per certam a Christi nativitate epocham computabantur, in hac epocha notanda non ita accuratus calculus adhibebatur, sed rotundus aliquis numerus, qui ex vulgari opinione, vel traditione quinquaginta fere annis excessisse cognoscitur. Quamquam in Scriptore nostro præter rotundum numerum quadringentos, qui sæpissime non uti omnino accuratus scribitur, observanda sunt etiam voces ferme et vel eo amplius, que contradicentes primo aspectu videri possunt: nam si anni sunt ferme quadringenti, nihil eo amplius, sed potius co minus aliquid fuisse intelligitur. At ne in unius linee finibus contradictionem Auctori obrepsisse credamus, vel particula satis monet, ex qua palam est ferme et vel eo amplius scriptum ab Auctore fuisse pro circiter, ut [XLVI] significaret se non præcisam annorum notationem signare voluisse, sed

C

tuisset. Eamdem in sententiam in lib. contra Judæos cap. 7, variis in provinciis quas recenset, Christi nomen regnare affirmans, non illas totas christianas fuisse ait, sed in illis Christianos indicat, in quibus Christi nomen regnaret. Eadem interpretatione intelligendus Serapionis Antiocheni locus apud Eusebium, lib. v, cap. 19, ubi christiana fides per universum orbem diffusa traditur, quemadmodum et testimonium Bardesanis apud eumdem lib. vi de Præpar. Evangel. cap. 8, quo Christiani in omni pene civitate inventi feruntur. Hinc porro nibili facienda apparet violenta editorum Veronensium interpretatio, qui argumentum ex nostri Auctoris textu ductum ut eliderent, seu potius eluderent: Jam vero, inquiunt in præfaD tione, cum disseminatum per omnes provincias essel Evangelium a multis receptum, eo in loco Auctor ponit, ut fit, totum pro parte; quam explicationem Auctoris verba nequaquam ferunt, cum præsertim is totum pene orbem stricte dixisse cognoscatur, non tropolegice, ad Christianorum quidem multitudinem toto jam orbe florescentem significandam, ut illam rarissimis olim Christianis, quos ibidem appellat, opponeret.

[blocks in formation]

validissimum, pluribusque tractatibus commune est, A æqualitatemque aniborum unam urget tract. 6, n. 4,

spectat voces sententiasque, quas (ut Baronii verbis utamur in primis ad Martyrologium notis, die 12 aprilis) numquam ante auditas, quam post Arii emergengentem hæresim, nemo est qui nesciat, qui illorum temporum res gestas calleat. Hæc autem sunt ejusmodi, ut, licet idem auctor secundis in Martyrologium curis sententiam mutarit, adhuc tamen hac de causa negandum non esse, inquiat, nonnullos sermones inter opuscula S. Zenonis impressos, martyri, qui sub Gallieno coronatus est, convenire non posse, in quibus arbitramur eos esse, qui Arii hæresim confutant manifeste; quod, ni fallimur, multis rationibus et optimis conjecturis probari posset, si id notationis angustite paterentur. Harum locutionum vocumque præcipuarum vis ut manifestior fiat, quid Ariani ex una parte senserint, quid ex alia Auctor contra regerat, certis quibusdam capitibus exponere perutile fuerit, unde vel illi, qui non plane eruditi in hisce materiis sunt, Auctorem contra Arianos ex proposito disserentem agnoscant. Hi hæretici [XLVII] ex Athanasio in lib. de Decretis Nicænis num. 18, pag. 225, de Filio Dei loquentes, hujusmodi formulis utebantur: Ex non existentibus, non erat antequam genitus est, fuit aliquando cum non esset: quibus significare volebant, divinum Verbum ex non existentibus, id est ex nihilo, ut cæteræe creaturæ, conditum, non fuisse antequam genitus est, unde et fuit aliquando, cum non esset. His ut contrairet noster Auctor cum catholicis primum docuit tract. 3 lib. n, Deum Patrem alium se, id est Filium Deum, genuisse ex se ex innascibili sua illa substantia, in qua C beatus manens in sempiternum, omnibus quæ habet habentem Filium paria procreavit; et tract. 2 lib. n, Totum se, inquit, Pater reciprocavit in Filium : quibus divinum Verbum non ex nihilo, seu ex non exstantibus, sed ex ipsa Patris substantia genitum aperte prodidit. Dein ut exploderet, alteram formulam, Non erat antequam nasceretur, seu alteram eo recidentem, Fuit aliquando, cum non esset, quibus divino Filio æternitatem Ariani negabant, coæternitatis vocem srpins inculcat, tract. 2 lib. n, una originali coæternitate; tract. 6 lib. 11, n. 4, cum quo originalis perpetuique regni una possessio, coæternitatis omnipotentiæque una substantia, una æqualitas, una virtus mājestatis augustæ. Huc etiam illa pertinent tract. 55, ubi Filium paternæ antiquitatis solum conscium, id est D dixere, quod pro Nicæna et Græca voce dμooúσiov redcoæternum Patri fatetur, et, ut alia dimittamus, tract. 7, exploratissime eam hæresim notat, quæ modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum; fuisseque tempus, quando non fuit. Hæc præcipue verba Baronium moverunt, cum Arianam hæresim directe feriant: nemo enim ante Arium similia docuit, nemo ante hoc tempus adeo expresse hæresim hujusmodi notavit et refellit, nec notare et refellere quidem potuit.

et formulis quidem adeo expressis ac repetitis sæpius aliis vocibus statuit, ut non casu aliquo, sed ex consilio contra errorem jam dominantem hæc se profiteri subindicet; unde tract. 1 lib. 11, Deum Dei Filium æqualem Patri a Catholicis prædicari distincte affirmat, quæ prædicatio non nisi in quartum sæculum contra Arii hæresim cadit. Hanc porro æqualitatem non asseruit solum Auctor, sed pluribus statuere et confirmare etiam integris quandoque tractatibus voluit, objectiones rejiciens quas Ariani solum commoverant. Vide totos tract. 1 et 6 lib. II.

Nihil porro Arianis solemnius, quam poovov græcum, latinum autem nomen unam substantiam refugere, quippe quod uno ictu ipsorum errorem præciB debat: unde ea ipsorum erat celebris lex, quam Phœbadius commemorat pag. 301 tom. iv Biblioth. PP. edit. Lugdunensis : Nemo unam substantiam dicat. Catholici e contra sicut apud Græcos voce pooúLov ita apud Latinos unius substantiæ confessione ab Arianis secernebantur, iisdemque ut se se objicerent, nullam potiorem formulam ingerebant. Hanc Latinam professionem ac formulam apud Auctorem sæpe leges, et unam substantiam Patris ac Filii præcisis terminis explicatam etiam invenies; uti tract. 6 lib. 11, num. 4, verbis paulo ante recitatis, nec non tract. 7, num. 2, ubi hæc habet : Si enim Verbum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est, in quo est, quod ille est, qui inest, duplex persona, duplex vocabulum : sed originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia. Iterum tract. 12, num. 1, unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem, voluntatemque Patris et Filii. Tandem, ut alia sileamus, explicandæ aliquatenus rei causa tract. 2 duorum marium per fretum medium inter sese communicantium similitudinem ingerit, quæ licet sui proprietate locis vocabulisque discreta sint, tamen trini profundi vaporis una virtus, una substantia, una est fluendi natura. Quod si consubstantialis vocem apud Auctorem non reperias, nihil refert hæc enim vox eo sæculo cui Auctorem affigimus, inter Latinos vix, aut ne vix quidem reperies, nisi apud Marium Victorinum, tom. Iv laudatæ Bibliothecæ PP., quem unum et primum omnium ea voce usum deprehendimus. Cæteri autem constanter per eam tempestatem Latine unam substantiam

Ariani æqualitatem Filii cum Patre inficiabantur, inferioremque Patre Filium prædicabant. Auctor æqualem Patri Filium in omnibus, tract. 3 et 4 lib. 11,

ditum et acceptum fuit, ut videre est in ipsis Latinis interpretationibus Græcarum formularum fidei, quas in fragmentis S. Hilarius edidit. Hinc illud Luciferi Calaritani in libro De non parcendo in Deum peccantibus, p. 237 t. IV Bibliotheca [XLVII] PP. ejusdem editionis: Homousion quod Græci dicunt, nos vero Romani dicimus unius substantiæ cum Patre: quod iterum repetit pag. 243 in libro Moriendum esse pro Filio Dei. Hilarius quoque lib. iv de Trinit., num. 4 : Unius substantiæ, quod Grace Homousion dicitur: cui similia prodit Auctor tractatus de Fide orthodoxa contra Arianos tom. 11 Appendicis Ambrosii pag. 345 et alii, quos vel allegare nimis esset longum. Itaque

cum Auctor unam substantiam acriter inculcet, quam A necesse esset? Incredibile id sane est, si præsertim cæteri ejusdem ævi Patres adversus Arianos ex proposito dimicantes inculcarunt, consubstantialis licet vocem nequaquam adhibeat, satis se nihilominus adversus eam hæresim decertantem prodit. Sed pergamus ad alia.

consideres, Origenis graci antiquique scriptoris opera Occidentalibus ignota fuisse, antequam celebris controversia de Origenis libris sub finem prorsus quarti sæculi excitaretur. Illud autem ccrtum est hoc primum tempore non ab Epiphanio solum, sed a Theophylo Alexandrino aliisque compluribus Origenem tamquam Arii patrem traduci cœpisse; ante quod tempus cum nemo unus inventus sit qui Origeni eum errorem affixerit, satis probabilis nonnullis visa est eorum qui Origeni patrocinium accommodarunt excusatio, Origenis libros ab Arianis fuisse corruptos, sicuti adulterasse eos S. Methodii Sympo.. sion, eique Arianas opiniones inseruisse testatur Photius cod. 223, idque ipsum accidisse suspicamur

Hanc unam substantiam ut Ariani de medio tollerent, objiciebant hac ratione de Patris substantia aliquid fuisse demptum, ut Filius gigneretur, sicque imminutum et imperfectum Patrem a Catholicis admittendum dictitabant. Quibus ut se se objiceret Auctor, tr. 2, hac locutione usus est: Pater suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret. Et tract. 5: De Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri : alter renitet in altero, cujusvis gloria communis est B Theognosto, quem Arianis locutionibus scatentem honor, quia quod est Filii, Patris est: quod Patris amborum quod ipsum repetens tr. 3 alias formulas Arianis e diametro oppositas ingerit: De toto totus, de vero verus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri. Item tract. 13 lib. 11, numer. 3: Indeminutæ deitatis paterna substantia, paternaque voluntas. Et in fine tract. 2 lib. 1: Tu cum in tribus una sis, nullo pacto divideris : nulla humanæ curiositatis calumnia commoveris. A paterno fonte in Filio tota refunderis, et tamen tota ubi refunderis nec recedis. Præoccupaturus vero alteram Arianorum objectionem, qua Sabellianismum catholicis impingebant, ac si unam substantiam indeminutam confitentes Patris et Filii, unam item utrorumque personam fateri deberent, præclare adversus Sabellium sese explicavit tract. 7 lib. 1, num. 9, ubi post allatum locum Joannis x, 30: Ego et Pater unum sumus, hæc addit : Quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos docerel. Hæ et ali plures ejusdem generis formula, quas brevitatis gratia prætermittimus, pluribusque in tractatibus adversus Arianos ex proposito recitatis, ac in librum secundum ferme simul editis reperiuntur frequentissimæ, nonne manifeste convincunt nostrum Auctorem post natam Arii hæresim vixisse? Aliquæ sane ejusmodi locutiones in Antenicænis Patribus reperiri queunt, ut inter Latinos unus Tertullianus semel unam substantiam et coæternitatem scripsit, non in eam tamen vim qua errorem aliquem ferire voluisse significet. At tot simul formulas, et Arianis erroribus e diametro ac directe oppositas, totiensque repetitas in nemine Antenicæno quispiam ostenderit.

Editores Veronenses huic oppositioni se satisfecisse crediderunt, cum hæc scripta pronuntiarunt adversus errores Origenis, qui Arii pater ab Epiphanio traditur. Unusne Auctor noster notasset in Origene hæresim, quam nemo umquam ante Arianos in eo notasse reperitur; et tam repetitis in locis e pro concione notasset, ac si Origenes, vel Origeta palam hic in Occidente apertam hæresim tueur, in quam invehere acriter catholicis episcopis

idem Photius sua ætate reperit, cum eum inter locupletiores antiquos catholici dogmatis testes adversus Arianos, adductis ejus verbis Athanasius allegaverit. Equidem si Origenes præcinuisset Arianis, qui potuissent [XLIX] auctores adversus illum ante exortam Origenistarum controversiam multa scribentes, et accusantes in ejus operibus multa, uti Methodius, Eustathius Antiochenus, Apollinaris (bi duo postremi acerrimi fuere Arianorum impugnatores) qui potuissent, inquam, nihil ejusmodi notare, quod in Arianismi errores deflecteret. Illum minime reprehenderunt, inquit Socrates, lib. vi, cap. 13, tamquam de S. Trinitate male sentientem; propterea quod, ut idem ait lib. vi, cap. 6, Origenes passim in suis libris FiClium Patri coæternum confitetur. Quid si Origenes Arianismum docuit? Aetius Eunomii præceptor Arianorum ferocissimus illum contempsit, eodem Socrate teste, lib. 1, cap. 35. Quod si ex Arianis alii ejus libros ad suæ hæresis, uti putabant, confirmationem allegare conati sunt, illos statim Basilius et Gregorius Nazianzenus redarguerunt, inquit idem Socrates lib. IV, cap. 26, et Origenis doctrinam ab ipsis nequaquam intelligi demonstrarunt. Imo Athanasius in epist. de Decretis Nicænis num. 27, pag. 232, Origenem pro se appellare non dubitavit adversus Arianos sentientem, locumque ejus ibidem allegat quo Arianismi fundamentum et basis, a nostro quoque Scriptore indicata tract.7 lib. 1, num. 1, plane evellitur. Intelligat enim (Origenis verba sunt ab Athanasio recitata) qui dicere audet, fuit aliquando, cum

D

non essel Filius.

Ex hoc solum Origenis testimonio potius intelligimus, fuisse id quoque temporis alium aliquem, qui id diceret, quod Ariani subinde docuere. In Egypto quidem exstitit S. Dionysius Alexandrinus Origenis discipulus; qui non ut Arianis præcineret, sed ut Sabellianæ hæresi in Lybia finitimisqué locis grassanti sese opponeret, eam locutionem incaute usurpavit, ut liquet ex fragmento epistolæ ejusdem ad Euphranonem et Ammonium, quod S. Athanasius recitat in epist. de Sentent. Dionysii, num. 4, pag. 246. Etenim, ait, cum sit res facta, non eral antequam fieret. Hac de causa Dionysius Alexandrinus Romam delatus est

ad S. Dionysium summum Pontificem, qui litteras A res eosque Christianos, ut ex contextu colligemus,

apud judices, id est magistratus, apud divites et ali-
quotiens solum apud Gentes: quæ quatenus solis
Arianis conveniant, ex annotationibus simul sumptis
cognosces. Quid pluribus opus est, ut Auctorem ad-
versus Arianos tam præcise loquentem quarto sæculo
floruisse intelligas?

- Aliæ quarti sæculi hæreses ab Auctore impu-

gnatæ ætatem ejus confirmant.

Addemus jam ad confirmationem alia, quibus alias
hæreses quarto solum sæculo genitas idem auctor
impugnat. Primum tr. 1, num. 5, lib. 1, præter eos,
qui in Dei Filium errores sparserunt, illos etiam re-
prehendit qui in Spiritus sancti divinitatem subtilius

statim rescripsit, in quibus eam locutionem valde

reprehendit. Non levis igitur, sed summa est impietas,

Dominum aliquo modo manufactum dicere; nam si

factus fuit Filius, fuit aliquando cum non esset; atqui

fuit semper sic Dionysius Romanus in fragmento

apud eumdem Athanasium de Decretis Nicænis,

num. 26, pag. 232. Alexandrinus vero Apologiam

mox reddidit, in qua consilium suum contra Sabel-

lianos patefaciens, ut se ab eo errore quem Ariani

subinde arripuere, probaret alienum, multa scripsit,

quæ adversus Arianos catholicis magno usui fuere.

llac ergo ex historia exploratum fit, tertio quidem

seculo eam formulam a nonnullis in sola quoque

Ægypto adhibitam (unde paucis tantum in monu-

mentis Alexandrinam Ecclesiam spectantibus legitur) B ratiocinantes peccabant. Sub sono legis, inquit, ac

et ea adhibitam mente, ut Sabellianam hæresim ca

tholico sensu refellerent, non ut novam inducerent

atque defenderent; ex quo Dionysius Alexandrinus

commonitus eam formulam displicere, in Apologia

catholicum dogma ita diserte confirmavit, ut qui ex

antiquis Arii errorem Dionysio vehementius luculen-

tiusque rejecerit, inventus sit nemo. Quis itaque con-

tra hunc, vel alium aliquem ejusdem generis et loci

hominem tanquam Arii errores propugnantem, istis

in Occidentis regionibus unum nostrum Scriptorem

pro concione pluries et acriter disseruisse existimet;

et non potius intelligat, ab hoc palam impugnari

Arianos sæculo quarto ubique, ac præsertim in hisce

Italiæ finibus duce Auxentio debacchantes; cum præ-

sertim non eam solam, quæ in S. Dionysio Alexan-

drino reprehensa fuit, sed alia plures locutiones ex

proposito et sæpius impugnet, ante Arium nemini

umquam auditas? Socrates enim lib. 1, cap. 6, novas

et inauditas Arii assertiones vocavit, et Sozomenus,

lib. 1, cap. 15: Quod a nemine umquam dictum fuerat,

ipse in Ecclesia ausus fuerit prædicare; ante quos

utrosque Rufinus, lib. x Hist., cap. 1: Prava quædam

de fide Christi proferre, et quæ antea in quæstionem

numquam venerant, cœpit ; unde et Hilarius Arianam

noram hæresim vocat, lib. vit de Trin., num. 53, hære-

sim novellam, num. 5, et novellam luem post quadrin-

genlos fere annos nuper inventam, lib. 1, ad Constantium

num. 5, quam scilicet ante Arium docuit et propu-

gnavit nemo; quidquid sit, si cuipiam similis aliqua

formula, alio tamen et catholico sensu intellecta, ad-

fidei, sæcularis amore jactantiæ accensus, nascentis

Dei de Deo, Spiritusque sancti inæstimabilem incompre-

hensibilemque divinitatis perpetuitatem, jure ipso, quo

ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri ac

discernere posse præsumis. Et contra hos Spiritus

sancti æqualitati præjudicantes, tract. 13, num. 1,

lib. n, præclaram illam professionem edidit: Spiri-

lus sanctus..... habens unam substantiam, virtutem,

deitatem, majestatem, voluntatemque Patris et Filii.

Qui autem ex antiquioribus hæreticis Spiritui sancto

detraherent atque decerperent una cum Filio, ut

Auctoris textus fert, nemo unus est omnium. Ariani

fuerunt primi, qui cum in Filium errarent, eodem ar-

gumento in Spiritum sanctum errare consequenter

debebant. Quam tamen consecutionem primi Ariano-

rum de uno Filio disputare contenti non inculcarunt;

unde in eo errasse notati non sunt, nec in Nicæna

synodo hic error damnatus. Posteriores solum Ariani,

seu potius Semiariani id erroris invexere, quem

proinde confutatum videre est apud Hilarium lib. II
de Trinitate, et apud Ambrosium lib. 1, de Spiritu
sancto, damnatumque in Constantinopolitana synodo
an. 391. Hanc sane hæresim uno eodemque sæculo
quarto, quo Ariana, et ex Ariana natam diserte affir-
mavit Sozomenus lib. vi, cap. 25: Eodem tempore,
Valente scilicet imperante, inquit, rursus nata est
quæstio, utrum Spiritus sanctus ejusdem cum Patre et
Filio substantiæ censendus esset; quæ quidem quæstio
cum jampridem, id est jam inde a Semiarianorum
ortu, cœpta fuisset, tunc maximum incrementum ucce-
peral. Anomiani, id est puri Ariani et Semiariani,
consenserunt. Utrique enim Spiritum sanctum mini-
strum esse, et ordine atque honore tertium, et substan-
tia dissimilem asseverabant. Itaque cum hos palam
noster auctor recitatis ex tract. 1 verbis pungat;
procul dubio ante medium sæculum quartum scribere
nequaquam potuit.

Est et hæresis alia, quam distincte notat tr. 7

lib. his verbis: Una denique asserit Jesum Chri-

stum ab utero Virginis Mariæ sumpsisse principium,

Deumque exinde ob justitiam factum esse, non natum.

Imo subinde post impugnatos Arianos eam sub

ėjusdem tractatus finem ita confutat, ut utrasque

« PoprzedniaDalej »