Obrazy na stronie
PDF
ePub

-

DE VITA OPTATI.

A hæc ab auctore potius quam ab alio addita videntur; non certe a recentiori exscriptore, cui nota esse non poterant nomina ignobilium illorum episcoporum de quibus altum in historia silentium. Itaque Optatus circa annum 370, sub Valentiniano et Valente, sedente Romæ Damaso, suos adversus Parmenianum libros sex elucubravit. Sed vixit usque ad pontificatum Siricii ac Theodosii imperium, quo tempore libros suos recensuit, eaque forte additamenta confecit quæ libro septimo continentur, de quibus modo dicemus. Quo anno diem extremum clauserit incertum est. Illius tamen memoria ob Ecclesiam egregie defensam in honore semper fuit apud Christianos. Hunc Augustinus venerabilis memoriæ catholicæ communionis episcopum vocat, et hujus testimonium

jam ab initio sexti post Christum sæculi ipsi tributum legitur ab eximia sanctitatis et eruditionis viro Fulgentio Ruspensi episcopo, qui sancti Optati auctoritatem, sancti Ambrosii et sancti Augustini testimoniis adjungit. In Martyrologio 2 Romano ad diem 4 junii adscriptus est a Baronio inter sanctos Optatus Milevitanus, cujus nomen in nullo alio Martyrologio legere est, nisi in catalogo Petri de Natalibus, qui Optatum Antissiodori episcopum, cujus natalis celebratur ad diem 31 Augusti, putavit eumdem esse cum Optato Milevitano, eaque die memoriam ipsius factam credidit. Cujus errorem agnoscens Baronius, Optatum Antissiodorensem ad diem 31 Augusti restituit ; sed religioni ducens Optatum nostrum, cui locum inter sanctos in Martyrologio Petrus de Natalibus dederat, ab eo prorsus expungere, hunc ad diem 4 junii revocavit, nescio qua de causa, nisi forte quia is qui Baronium in nova Martyrologii Romani editione præiverat, die præcedenti Caecilium presbyterum Carthaginensem inter sanctos adscripserat. Nam et annus et dies mortis Optati plane incertus, ac nullibi gentium sub ejus invocatione Ecclesia aut ara Deo consecrata legitur.

I. Optatus Afer et Milevitanus episcopus. Quando scripserit. Quousque vixerit Optatus. Quam laudatæ memoriæ. Unde nomen ejus in Martyrologium romanum irrepserit. Primum paucis absolvetur: nam vix quidquam aliud de Optato nobis compertum est, nisi eum Afrum fuisse, quod testatur Hieronymus, et Milevitanum episcopum. Quo tempore floruerit ex ejus opere colligitur. Nam libro primo § 13, ait, ante annos sexaginta et quod excurrit per totam Africam persecutionis tempestatem esse divagatam, Diocletiani autem persecutio, de qua hic procul dubio loquitur, incepit a mense februario anni æræ vulgaris 303, et desiit in Occidente anno 305, ex quo infertur scripsisse Optatum post annum 365, et circa annum 370, libro ejusdem operis quarto Photinum præsentis tem- B Ambrosiano comparare non veretur. Sancti nomen poris hæreticum vocat; quibus verbis eum in vivis superstitem adhuc fuisse indicare videtur. Sed Photinus e medio sublatus est anno 376, ut docet Hieronymi Chronicon. His accedit testimonium Hieronymi scribentis, Optatum sub Valentiniano et Valente principibus scripsisse, ac proinde inter annum 372, quo Valentinianus proximo post bissextilem die imperator electus est, et 375, quo idem apoplexia correptus interiit xv kalend. septemb. in Castello Brigitione, ut testatur Idatius. Unum est quod cum hac epocha congruere vix possit; Siricii nempe nomen, quod in catalogo Romanorum episcoporum quem texuit Optatus lib. 1, § 3, reperitur post Daniasum. Nam cum Siricius ad sedem Romanam non fuerit evectus ante annum 384 aliquot annis post C mortem Valentiniani et Valentis et octoginta a persecutione Diocletianea, non potuit circa annum 370, vivente Valentiniano Optatus Siricium inter episcopos Romanos recensere, ac scribere hunc esse socium suum totumque orbem sibi per eum commercio formatarum in unam communionis societatem concordare. Sed nodus ille facile solvetur, si dicamus, quod necessario supponendum, Siricii nomen post absolutum opus adjectum fuisse vel ab alio, vel potius ab ipsomet Optato. Cur Optato potius quam alteri ista additio tribuenda sit, ratio est quod § sequentis initio scriptor seriem texens corum qui ex parte Donati se Romanos episcopos esse jactitabant, de Macrobio loquitur tamquam præsente et vivo cum hæc scriberet: Ecce præsentes sunt, inquit, ibi ( Ro- D mæ) duorum memoriæ apostolorum, dicite si ad hos ingredi potuit aut obtulit illic, ubi sanctorum memorias esse constat. Ergo restat, ut fateatur socius vester Macrobius se ibi sedere, ubi aliquando sedit Encolpius, etc. Quis non ex his intelligat Macrobium Encolpii successorem in serie Romanorum episcoporum e parte Donati superstitem adhuc fuisse cum hæc scriberet Optatus? At sub finem hujus capitis duo recensentur post Macrobium. Igitur quia Claudianus Luciano, Lucianus Macrobio, Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur. Ex his Claudiani et Luciani nomina adjecta esse patet postquam scriptum erat opus. Sed

[ocr errors]

DE LIBRIS OPTATI.

Occasio operis Optati. Quis fuerit Parmenianus quem refellit Optatus. Opus Parmeniani.— Longe ampliorem disserendi materiam nobis præbet Optati opus quantumvis mole exiguum. Hujus occasionem ipse scriptor exponit libro primo, § 1. Donatistæ maledicis ubique vocibus adversus Catholicos perstrepebant. A multis Catholicis sarpe desideratum fuerat, ut ad eruendam veritatem ab aliquibus defensoribus partium conflictus haberetur. Sed Donatiste, causæ suæ diffisi, et Catholicos fugientes, accessum prohibebant, aditum intercludebant, consessum vitabant, colloquium denegabant. Parmenianus autem eorum episcopus non contentus dictis, quæ in ventos abeunt, Catholicos incessere, animi sui sensa scriptis aperuit. Hac occasione arrepta Optatus veritate cogente, scriptis ejus respondere aggressus est, ut hac ratione esset inter absentes quodammodo collatio. >

Parmenianus ille cujus opus refellit Optatus, Donato

successerat circa annum 350, in cathedra quam Ma- A dixerat de traditione Donatistarum, quos tamen ira

trum loco haberi volebat, objici posset a Donatistis; siquidem Patres nostri traditores sunt, cur nos fratres appellatis? cur ad communionem vestram invitatis? Huic difficultati occurrendum esse putavit Optatus, exponendo cur et quare Donatistas ad communionem suam invitaret, licet traditorum filios, quod § 1, 2 et 3, exequitur, qui proinde ad librum primum pertinent. Que de muscis morituris quæ perdunt suavitatem unguenti, 3 et de Jamne et Mambre dicuntur § 4 et 5, ad libri secundi finem, aut potius ad quartum pertinent, ubi similia convitia refelluntur. Quæ vero sequuntur de Macario cum præcedentibus non cohærent, sed haud dubie additamentum sunt ad librum tertium. Ita id quod dicitur liber Op

jorinus adversus Cæcilianum Carthagini erexerat. Afrum non fuisse Parmenianum testimonio Optati compertum est, qui bis illum peregrinum appellat, semel libro primo, § 5, et libro tertio, § 3, ac præterea de illorum numero fuisse testatur, quos Donatistæ circumeuntes maria et terras proselytum suum effecerant et Carthagini ordinaverant. Parmeniani opus cui respondet Optatus, diversum est ab epistola ejusdem Parmeniani ad Tichonium Donatistam, contra quam libros tres conscripsit Augustinus. In hac reprehendebat ea quæ Tichonius Donatista de Ecclesia scripserat suæ secta placitis contraria. At vero in tractatu illo, quem refutat Optatus, catholicam Ecclesiam aggrediebatur. Diversa utriusque operis divisio, diversa methodus, diversum argumentum; B tati septimus, nihil aliud est quam triplex additaquamquam eadem utrobique in Ecclesiam catholicam convitia legerentur.

[ocr errors]

Divisio operis Optati. Utrum liber septimus Optati genuinus sit. Rationes dubitandi. Quid de illo judicandum. Totum opus suum in Parmeniani tractatum partitur Optatus in sex libros, quorum argumentum refert § 7 libri primi. Totidem, et non plures Optati libros recenset Hieronymus. Nunc septimus accessit quem olim post viros doctos spurium esse existimavi, et alterius scriptoris. Tria me præcipue ad id credendum movebant. Primum, silentium Optati ipsius et Hieronymi. Nam etiamsi diceretur Optatum cum primum sex tantum libros scribere instituisset, septimum postea adjecisse, de Hieronymo vix credi aut dici potest quod si hujus tempore liber C septimus Optati cæteris fuisset annexus, hunc ab ipso in Catalogo suo prætermissum iri. Secunda ratio, qua præcipue afficiebar, hæc erat, quod crimen traditionis quod Optatus libro primo pessimum vocat, Idololatria comparat, ac damno æternæ vitæ plectendum esse docet, in isto libro multis elevetur ; ita ut conquisitis undique rationibus parum solidis, et exemplis ad rem haudquaquam facientibus, id intendat, id moliatur auctor, ut traditores excusentur a crimine. Tertio, nonnulla mihi videbatur inter hunc librum et alios styli diversitas que suspicionem ingerebat, alium potius esse hujus scripto

rem.

mentum ad tres Optati libros, atque ideo non plures quam sex revera fuerunt aut enumerandi sunt. Verisimile est in veteribus Optati codicibus quos præ manibus habebat Hieronymus, hæc additamenta ad finem apposita fuisse sine libri vii inscriptione; hinc effectum, ut sex tantum librorum Optati mentionem fecerit. Denique dissimilitudo styli qua etiam commovebar, occurrebat præsertim in additamento spurio de levitate traditionis ; ac aliunde Optati stylum non omnino æqualem esse legentibus patebit. Ex his quid de Optati libro septimo sit sentiendum satis intelligitur.

Utilitas librorum Oplati. Quanta sit librorum Optati utilitas, docet operis argumentum. Ecclesiam catholicam adversus Sectarios acriter propugnat, quod genus scriptorum quovis tempore pariter utile est nec enim de controversiis ad Ecclesiam spectantibus idem judicium ferendum ac de privatis cirea aliquod dogma speciale quæstionibus. Hae, quamdiu durant sectæ, quæ vel dogma quoddam catholicum oppugnant, vel errorem aliquem docent, vigent et agitantur; sublatis hujusmodi sectis oblivione delentur, et hæresi semel exstincta, haud tanta est librorum qui illam oppugnarunt utilitas. At cum omnes hæreses, omnia schismata commune hoc habeant, ut Ecclesiam a qua discesserunt aggrediantur, scripta quibus adversus aliquos propugnata est æque valent adversum omnes; omnibus hæreticis qualescumque sint, adversantur, et Catholicis quamdiu

buntur.

Hæc erat mens mea nondum consultis Optati codicibus manuscriptis. At postquam intellexi id omne D erunt hæretici aut schismatici æque utilia censequod ad elevandum traditionis crimen pertinet, abesse a codicibus manuscriptis quos mihi videre contigit, præcipuum arietem qui adversus hunc librum militabat ereptum mihi esse sensi. Deinde cum vidi partem hujus libri septimi adscriptam fuisse ad finem libri tertii, quæ licet ad eum pertineat ob argumenti similitudinem, ablegatur tamen ad septimum in omnibus manuscriptis, re attentius ponderata, in eam opinionem adductus sum, partem illam operis Optati, quæ liber septimus dicitur, non esse revera librum distinctum a cæteris, sed additamenta ad quosdam libros ab ipso Optato composita opere jam confecto. Et quidem cum ad ea quæ primo libro

Quot et quanta ad doctrinam et disciplinam Ecclesiæ pertinentia contineantur in libris Optati.- Sed præter ea quæ Ecclesiæ defensionem et Donatistarum schisma spectant, vix in antiquis monumentis ullum reperiri potest (non dico ejusdem molis, sed longe prolixius opus) quod tot et tanta ad doctrinam et disciplinam christianam pertinentia tam aperte contineat. Christianos omnes unam eamdemque fidem, unum et idem symbolum habere testatur Optatus, cujus hæretici desertores sunt. Præcipua fidei capita breviter, dilucide, ac orthodoxe omnino exponit. Ostendit unam esse sanctam catholicam Ecclesiam

per totum orbem terrarum diffusam, nec aliam esse A tista tamquam martyres 4 colebant loquitur libo

tertio. Verbi divini prædicationem munus fuisse episcoporum proprium indicat, huncque solemnem fuisse morem, ut tractatus omuis in Ecclesia a nomine Dei inciperetur, et ut ejusdem Dei nomine terminaretur. Poenitentiæ publicæ semel addictos ad ordines promoveri vetitum fuisse ex Purpurii Limatensis dicto quod ab ipso refertur 1. !, colligere est: Exeat huc quasi imponatur illi manus in episcopatu et quassetur illi caput de pœnitentia. Unde etiam infertur ordinationem episcopalem manus impositione perfici. Quod vero ait Cæcilianus ibidem, ut si nihil Felix in se contulisset tamquam adhuc Diaconus ordinaretur, suspicioni locum dat, diaconum episcopum tunc temporis ordinatum fuisse absque В prævia manus impositione in presbyterum. Basilicas Christianorum complures fuisse compertum est ex eodem Optato imo quadraginta et amplius Romæ jam tum fuisse cum Victor a Donatistis illuc missus est episcopus, lestis est libro primo, § 4. Hæc et alia hujusmodi multa libros Optati accurate legentibus observatu dignissima occurrent.

posse, aut eam angustis regionis alicujus limitibus
circumscribi. Hanc constare ex episcopis, presby-
teris, diaconis, et fidelium turba. Episcopos in primo
sacerdotio, presbyteros in secundo, et Diaconos in
tertio constitutos affirmat; quo satis ostendit epi-
scopos eminere super presbyteros, non secus acemi-
nent presbyteri supra diaconos. Romanam Ecclesiam
caeterarum matrem, et unitatis centrum, propter Pe-
trum, qui caput apostolorum fuit, agnoscit. Docet
hominem suapte natura infirmum esse et imperfec-
tum, gratiaque Dei indigere ut perfectus evadat :
nobis omnibus peccatum esse innatum, ac baptisma
necessarium ut ejus remissionem obtinere valeamus.
Nihilominus tamen hominis, › ait, cesse quod bonum
est velle, et in eo quod voluerit currere, quamquam
ipsi datum non sit perficere, ut post spatia quæ de-
bet homo implere, restet aliquid Deo ut deficienti
succurrat. Quibus videtur paulo plus arbitrii nostri
viribus tribuere quam parest. Neminem hominem a
peccato per hanc vitam immunem esse, sacramen-
tum baptismi in nomine Trinitatis semel collatum
iterari non debere, ait. Videtur tamen pro persuaso
habere eorum qui apud hæreticos baptizantur, lava-
crum non esse ratum, quod fidem in ministro re-
quirat, sed quia fidem in suscipiente necessariam
supponit, ut videre est libro 5, § 8; at de iis qui a
schismaticis aut malis ministris baptizati sunt in fide,
non dubitat quin ratum haberi debeat eorum bap-
tisma. Joannis baptismo semel tinctos ante institu-
tionem baptismi Christi iterum lotos non esse arbi-
tratur. Exorcismum ut ritum baptismo prævium
commendat. Meminit chrismatis tamquam rei sanc-
tae, nec non et uuctionis quæ in baptismate fieri so-
lebat. Verbis adeo perspicuis suam mentem aperit
circa realem Corporis et Sanguinis Christi in Eu-
charistia præsentiam, et circa adorationem quæ huic
debetur, ut nihil expressius optari queat. Multas
observat cæremonias pertinentes ad celebrationem
Eucharistiæ quam sacrificii nomine insignit. Ex iis
quæ dicit, patet illius tempore sacrificium pro tota
Ecclesia oblatum fuisse; in eo Dominicam orationem
recitari consuevisse: sacra celebrata super altari
ligneo ornato et ad majorem reverentiam linteo coo-
perto; calices aureos et argenteos, et ornamenta
adhibita fuisse. Ecclesiam ait suos habere judices, D
plecti crimina, et pœnitentiæ subjici eos qui gravia
peccata admisisse se confitentur, aut eorum rei pe-
raguntur. Virginitatem laudat, sed ad eam servan-
dam non vult teneri, nisi eos qui voto sese obstrinxe-
rint advertit ætate sua virgines quæ se Deo con-
secrabant, votum illud solemniter nuncupasse, ea-
rumque capiti mitellas impositas fuisse, quod voti
ab ipsis emissi indicium erat. Quanta veneratione
suis temporibus Sanctorum reliquia colerentur, sa-
tis testatur cum de tumulo beatorum Petri et Pauli.
verba facit, dum Lucille factum improbat quæ
pseudomartyris aut saltem nondum vindicati mar-
tyris os libare dicebatur, et cum de iis quos Dona-

C

De stylo Optati. Quod ad stylum ejus pertinet, magnificus est, vehemens et pressus, sed minus nitidus ac politus. Quos expugnat, acriter urget; quos narrat eventus, oculis quasi subjicit; quæ loca profert, ingeniose explicat; subtilissime et acutissime mentem suam exprimit, et verbis ac locutionibus utitur ad ea quæ promere vult significandum aptissimis. Narrationes festivas atque jucundas instituit, quarum exemplum si quis habere velit, legat descriptionem aucupii, quæ librum sextum claudit, qua nihil elegantius aut concinnius excogitari potest. Uno verbo quod auctor hujus operis magnæ eruditionis et excellentis ingenii fuerit, nemo rerum istarum peritus inficiabitur.

De allegorica expositione Scripturæ quam sequitur Optatus. Unum est quod in eo reprehendi posset, allegoricus ille sensus secundum quem plurima sacrarum Litterarum testimonia exponit. Vitium illud quod in concionatore ferendum esset, vix condonandum videtur auctori polemico religionis partes adversus hæreticos agenti, quibus in controversiis firma et indubitata oportet esse argumenta. Sed Optato res erat cum adversariis qui eadem ratione agebant, et Scripturæ testimoniis abutebantur, ut Ec

clesiam calumniarentur et sectam suam collaudarent. Videri possunt testimonia a Parmeniano in hoc opere laudata, quæ in sensum omnino alienum ab ipso detorquentur. Ilis animadversis, restat ut quid in hac editione Optati a nobis præstitum fuerit expo

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nibus edendis; in adjiciendis veteribus monumen- A isque antiquissimus est codex S. Theodorici apud tis ad historiam Donatistarum pertinentibus; in texenda breviter hujus schismatis ab ejus origine ad finem usque historia.

Rhemos septingentorum ad minus annorum. Secundus non quidem ejusdem antiquitatis, sed optimæ notæ est manuscriptus codex S. Germani a Pratis, qui sane emendatissimus est. Tertium, qui fuit olim Macerai Theologi Parisiensis, mibi subministravit Philippus Silvius, sacræ Facultatis Parisiensis Doctor, in cujus manus pervenit, recentiori manu exaratus ac valde mendosus. Quartus est manuscriptus codex S. Pauli Cormaricensis prope Turones, qui nunc in Bibliotheca Colbertina numero 1951, ascriptus est. Sexcentorum et amplius annorum est iste codex et optimæ notæ, atque utinam omnes Optati libri in eo etiamnum haberentur: at quod dolendum intercidere, folia quæ priores quinque libros continebant ac sexti

codice monumenta ad veterum Donatistarum historiam pertinentia, quæ in nullo alio manuscripto codice reperire est. Hoc autem circa istos codices observandum, codicem Philippi Silvii videri excerptum a codice S. Theodorici, et codicem San Germanensem ex Cormaricensi. Hlorum ope codicum vix dici potest quot loca restituerimus; corrupta emendavimus, luxata suis restituimus locis, omissa supplevimus, ascititia resecavimus; uno verbo textus Optati nativo splendori restitutus integer et emen datus prodit. Conjecturis vix quidquam indulsimus nisi manuscriptis codicibus innixi. Variantes lectiones separatim a notis in fine uniuscujusque paginæ ascripsimus, ex quibus intelligitur quot et quanta sublata sint a nobis menda et errata, et quot loca obscura ac sensus plane vacua lucem acceperint. Hæc quoad emendationem textus, cui præterea illustrando non parum conducit ejus in articulos aut paragraphos distinctio, cum brevibus argumentis ad marginem appositis, quod nondum a quoquam in Optati libris præstitum fuerat.

Textus Optali huc usque corruptissimus. Enume-ratio præcedentium editionum. Manuscripti codices quibus usi sumus. — Optati textus huc usque corruptissimus fuit. Typis primum excusus est Mogun. tiæ anno 1549, cura Joannis Cochlai. Plura in hac editione menda, quam versus fuisse affirmat Balduinus, qui novam hujus operis editionem Parisiis adornavit anno 1563, adjutus collatione exemplaris manuscripti quod ipsi communicaverat Espensaæus, Parisiensis Theologus haud ignobilis. Sex tantum libros priores continebat isthæc editio; sed septimum paulo post minutioribus caracteribus exaratum adje- B initium. Præter hæc habentur in hoc manuscripto cerunt. At emendatiorem alteram editionem idem anno 1569, Parisiis fieri curavit duobus manuscriptis usus, quorum unum debebat Joanni Tilio episcopo Meldensi, alterum Maceræo Theologo Parisiensi : horum ope multa loca restituit; fatetur tamen in Præfatione multa adhuc menda, multas lacunas superesse. Juxta editionem illam Commeliniana facta est anno 1599. Sæculo sequente Albaspina us episcopus Aurelianensis, qui fere primus e nostris antiquæ Ecclesiæ disciplinæ illustrandæ serio incubuit, librorum Optati novam editionem molitus est, quæ Parisiis statim ab ejus morte prodiit anno 1631. At tantum abest ut in hac editione textus emendatus fuerit, ut e contra scateat innumeris mendis typographicis, quas editoris incuria parum cavit. Eodem C anno Mericus Casaubonus edidit Londini septem Optati libros, sed in emendando hoc auctore nullo usus est codice manuscripto, et ex conjecturis tantummodo loca multa, seu recte, seu perperam immutavit. Eruditissimus Rigaltius, Tertulliano, Minutio et Cypriano in lucem editis, Optatum etiam addere statuerat, et conjicere licet eum, cum esset artis criticæ peritissimus ac in antiquitate et manuscriptorum codicum notitia versatissimus, multa magni momenti menda abstersurum, atque ab eo Optati textum in integrum restitutum iri: verum antequam opus illud aggrederetur e vivis excessit. Denique Priorius novæ librorum Optati editioni, quæ Parisiis impensis Joannis Dupuis Bibliopolæ facta est, præfuit. Is in monito ad Lectorem fatetur cor- D rii notas non prætermisissemus, si quid in eis quanruptissimum esse textum Optati: at non tantum ille nihil quidquam præstitit ut emendatior prodiret, sed et negligentia sua nova irrepere sivit in textum opáλpata, quid facias, inquit, ubi melioris 5 notæ codicum maxima penuria est. Nihil equidem si ita res esset. At licet rari sint admodum manuscripti codices Optati, non tamen omnino nulli sunt; et si vel paululum diligentiæ adhibuisset, vix fieri potuisset quin in unum aut alterum Optati codicem incidisset. Ego Priorio vel felicior vel sollicitior quinque codices Optati manuscriptos inveni, quorum ope innumera pene menda sublata sunt, ac textus il integruin ubique ferme restitutus est. Primus

Quod spectat ad notas, paucas sane, breves et necessarias de novo confecimus, ac singulis paginis post variantes lectiones una cum notis Albaspinæi, Merici Casauboni, Barthii, et incerti Scriptoris subjecimus Balduini vero observationes et Albaspinai appendicis loco libris Optati integras adjecimus; sed repurgatas ab innumeris mendis typographicis que in editionibus Albaspinæi et Priorii irrepserant. Prio

:

tivis pretii inventum fuisset quod ab aliis non esset observatum; sed qui aliorum habet annotationes, has frustra requireret.

Monumenta ab ipso Optato suis libris adjecta. Variorum notas excipiunt monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia, ordine chronologico digesta et ad manuscriptos codices ac meliores ediditiones exacta.

Novum non est hujusmodi monumenta Optati libris assuere, hoc ipsum præstiteral Optatus qui ad faciendam fidem eorum quæ de Donatistarum historia scripserat, acta ipsa et monumenta ad finem librorum suorum apposuerat, ut testatur libro primo,

subjecimus. Post hæc legere est monumenta quædam ad initium schismatis Donatistarum pertinentia : succedunt epistolæ Constantini quæ ad Cæciliani et Donatistarum causam spectant, necnon ea quæ ipso imperante ea de re decreta sunt.

§ 13, ubi loquens de concilio Cirtensi in testimo- A Miscellaneorum suorum lib. II, cum notis quas etiam nium adducit scripta Nundinarii diaconi et vetustas actorum hujus concilii membranas, quas, inquit, dubitantibus proferre poterimus, harum namque plenitudinem rerum in novissima parte istorum libellorum ad implendam fidem adjunximus. Item de epistola ordinatorum Majorini adversus Cæcilianum loquens codem in libro, § 20, ait, se eam inter cæteros actus in posterum habere. Volumen quoque actorum Eunomii et Olympii in novissimis sui operis partibus descripsisse se testatur ibidem, § 26. Et § sequenti acta purgationis Felicis pariter ab ipso laudantur, quæ in monumentorum suorum congerie ab ipso omissa fuisse non est verisimile.

Ex his forte actis quæ S. Optatus ad finem operis sui apposuerat, derivata sunt ea quæ in manuscripto B codice S. Pauli Cormaricensis habentur gesta purgationis Cæciliani et Felicis Aptungitani, necnon variarum epistolarum Constantini imperatoris ad Donatistas pertinentium sylloge, quæ monumenta in editionibus Albaspinæi ac Priorii una cum collatione Carthaginensi adjuncta sunt Optati libris, cum prius a Massono fuissent separatim edita anno 1589, et deinceps a Pithæo.

Ad istorum exemplum, in nostra editione vetera omnia monumenta quæ ad historiam Donatistarum pertinent, acta scilicet conciliorum et collationum episcopalium, epistolas episcoporum, edicta et epistolas imperatorum, gestaque proconsularia exhibuimus.

Primum inter ea locum occupat edictum in Chris- C tianos latum a Diocletiano et Maximiano, cujus tenorem Lactantio et Eusebio referimus, quod licet ad Donatistas non pertineat, quoniam schismati postea locum dedit et ab eo Donatianæ sectæ epocha repetitur, in capite actorum ad historiam Donatistarum pertinentium apponendum esse duximus.

Sequuntur acta Martyrum Africanorum, que ad traditionis crimen Catholicis intentatum 6 a Donatistis spectant. Hæc excipiunt gesta purgationis Felicis et Cæciliani, quæ licet posteriora sint, tamen exponunt ea quæ tempore persecutionis acciderunt. Secuti sumus in iis editionem clarissimi viri Baluzii, qui hæc acta cum manuscripto codice Thuaneo qui nunc est Bibliothecae Colbertinæ, collata inseruit

Donatistæ nihil frequentius Catholicis objiciebant, quam ea quæ passi erant sub Leontio, Ursatio, et Macario. Ad id spectat Donatistæ cujusdam sermo nunc primum a nobis editus e codice manuscripto bibliothecæ illustrissimi et reverendissimi episcopi Catalaunensis, quingentorum circiter annorum, sed opus vetustissimi admodum scriptoris. Hunc sequitur passio Marculi sacerdotis Donatiste, cujus etiam mentio fit apud Optatum, quæ jam edita fuerat Analectorum Mabillonii tom. IV, nunc prodit emendatior ex collatione ad codicem Corbeiensem, qui nobis etiam suppeditavit integram Maximiani et Isaac Donalistarum passionem, cujus partem tantum ibidem ediderat Mabillonius. Inde ad Carthaginensem collationem usque occurrent leges tum Ecclesiasticae tum civiles in Donatistas latæ. Civilibus ex codice Theodosiano depromptis, eruditissimi viri Jacobi Gothofredi commentarium subjecimus.

Acta collationis Carthaginensis cura et studiis clarissimi atque eruditissimi viri Baluzii emendata juxta ejus editionem suo loco inseruntur. Novas adornavimus notas præsertim circa sedes episcoporum Africanorum qui collationi adfuerunt. Multa jam de iis observaverat Baluzius, sed rem post eum accuratius tractavit cruditus Pater Theodoricus Ruinart in notis ad notitiam Episcoporum Africanorum sub Hunnerico. Ab his, ne quid dissimulemus, mutuati fere sumus omnia quæ de illis sedibus diximus. Atque ut materiam exhauriremus, Geographiam sacram seu notitiam provinciarum et episcopatuum Africa texuimus, quam sequitur tabula Geographica a peritissimo geographo delineata, in qua tum provinciarum Africanarum divisio, tum præcipuarum sedium episcopalium situs oculis subjiciuntur.

Denique universo operi post hanc præfationem, Donatiani schismatis historiam præposuimus, in qua non diserte et ornate, sed accurate et chronologico more singula exponuntur suisque temporibus consig

nantur.

7 DE OPTATO ET EJUS LIBRIS VETERUM TESTIMONIA.

D. Hieronymus, in libro de Viris illustribus, cap. 121.

Optatus Afer episcopus Milevitanus ex parte catholica scripsit sub Valentiniano et Valente principibus adversum Donatianæ partis calumniam libros sex, in quibus asserit crimen Donatianorum in nos also retorqueri. f

D

S. Augustinus, lib. 11 de Doctrina Christiana, cap. 40, num. 61.

Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus; quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam.

« PoprzedniaDalej »