Obrazy na stronie
PDF

I. — De vitA OPTAti.

0ptatus Afer et Milevitanus episcopus. Quando scripserit. Quousque vixerit 0ptatus. Quam laudatæ memoriæ. Unde nomen ejus in Martyrologium romanum irrepserit. — Primum paucis absolvetur: nam vix quidquam aliud de Optato nobis compertum est, nisi eum Afrum fuisse, quod testatur Ilieronymus, et Milevitanum episcopum. Quo tempore floruerit ex ejus opere colligitur. Nam libro primo § 13, ait, ante annos seraginta et quod excurrit per totam Africam persecutionis tempestatem esse divagatam, Diocleliani autem persecutio, de qua hic procul dubio loquitur, incepit a mense februario anni æræ vulgaris 505, et desiit in Occidente anno 305, ex quo infertur scripsisse Oplatum post annum 365, et circa annum 570, libro ejusdem operis quarto Pholinum præsentis temporis hæreticum vocat; quibus verbis eum in vivis superstitem adhuc fuisse indicare videtur. Sed Photinus e medio sublatus est anno 376, ut docet Hieronymi Chronicon. His accedit testimonium Hieronymi scribentis, 0ptatum sub Walentiniano et Walente principibus scripsisse, ae proiude inter annum 572, quo Walentinianus proximo post bissextilem die imperator electus est, et 575, quo idem apoplexia correptus interiit xv kalend. septemb. in Castello Brigitione, ut testatur ldatius. Unum est quod cum hac epocha congruere vix possit ; Siricii nempe nomen, quod in catalogo Romanorum episcoporum quem texuit Optatus lib. ii, § 3, reperitur post Damrasum. Nam cum Siricius ad sedem Romanam non

A hæc ab auctore potius quam ab alio addita videntur;

non certe a recentiori exscriptore, cui nota esse non poterant nomina ignobilium illorum episcoporum de quibus alium in historia silentium. ltaque 0ptatus circa annum 570, sub Waleiitiniano et Walente, sedente Romæ Damaso, suos adversus Parmenianum libros sex elucubravit. Scd vixit usque ad pontificatum Siricii ac Theodosii imperium, quo tempore libros suos recensuit, eaque forte additamenta confecit quæ libro septimo continentur, de quibus modo dicemus. Quo anno diem extremum clauserit incertum est. Illius tamen memoria ob Ecclesiam egregie defensam in honore semper fuit apud Christianos. Hunc Augustinus venerabilis memoriæ catholicæ communionis episcopum vocat, et hujus testimonium B Ambrosiano comparare non veretur. Sancti nomen jam ab initio sexti post Christum sæculi ipsi tributum legitur ab eximiæ sanctitatis et eruditionis viro Fulgentio Ruspensi episcopo, qui sancti Optati aucloritatem, sancti Ambrosii et sancti Augustini testimoniis adjungit. In Martyrologio 2 Romano ad diem 4 junii adscriptus est a Baronio inter sanctos 0ptatus Milevitanus, cujus nomen in nullo alio Marlyrologio legere est, nisi in catalogo Petri de Natalibus, qui Optatum Antissiodori episeopum, cujus natalis celebratur ad diem 51 Augusti, putavit eumdem esse cum Optato Milcvitano, eaque die memoriam ipsius factam credidit. Cujus errorem agnoscens Baronius, 0ptatum Antissiodorensem ad diem 31 Augusti restituit; sed religioni ducens Optatum nostrum, cui locum in

fuerit evectns ante annum 584 aliquot annis posl C ter sanctos in Martyrologio Petrus de Natalibus de

mortem Walentiniani et Walentis et octoginta a persecutione Diocletiamea, non potuit circa annum 570, vivente Walentiniano Optatus Siricium inter episcopos Romanos recensere, ac scribere hunc esse socium suum totumque orbem sibi per eum commercio formatarum in unam communionis societatem concordare. Sed nodus ille facile solvetur, si dicamus, quod necessario supponendum, Siricii nomen post absolutum opusadjectum fuisse vel ab alio, vel poiius ab ipsomet 0ptato. Cur Optato potius quam alteri ista additio tribuenda sit, ratio est quod § sequentis initio scriptor seriem texens eorum qui ex parte Donati se ltomanos episcopos esse jactitabant, de Macrobio loquitur tamquam praesente et vivo cum hæc scriberet : Ecce præsentes sunt, inquit, ibi (Romæ ) duorum memoriæ apostolorum, dicite si ad hos ingredi potuit aut obtulit illic, ubi sanctorum memorias esse constat. Ergo restat, ut fateatur socius vester Macrobius se ibi sedere, ubi aliquando sedit Encolpius, etc. Quis non ex his intelligat Macrobium Encolpii successorem in serie Romanorum episcoporum e parte Donati superstitem adhuc fuisse cum hæc scriberet 0ptatus? At sub finem hujus capitis duo recensentur post Macrobium. Igitur quia Claudiamus Luciano, Lucianus Macrobio, Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur. Ex his Claudiani et Luciani nomina adjecta esse patet postquam scriptum erat opus. Sed

derat, ab eo prorsus expungere, hunc ad dieim 4 jiinii revocavit, nescio qua de causa, nisi forte quia is qui Baronium in nova Martyrologii Roinani editione præiverat, die praecedenti C:ecilium presbyterum Carthaginensem inter sanctos adscripserat. Nam et annus et dies mortis 0ptati plane incertus, ac nullibi gentium sub ejus invocatione Ecclesia aut ara Deo consecrata legitur. ll. — DE libris optAti.

0ccasio operis 0ptati. Quis fuerit Parmenianus quem refellit 0ptatus. 0pus Parniemiani.— Longe ampliorem disserendi materiam nobis praebet Optati opus quantumvis mole exiguum. Hujus occasionem ipse scriptor exponit libro priino, § 1. w Donatistae

D maledicis ubique vocibus adversus Catholicos per

strepebant. A multis Catholicis saepe desideratum fuerat, ut ad eruendam veritatem ab aliquibus defensoribus partium confliclus haberetur. Sed Donatist;e, causæ suæ diffisi, et Catholicos fugientes, accessum prohibebant, aditum intercludebant, consessum vitabant, colloquium denegabant. Parmenianus autem eorum episcopus non contentus dictis, quæ in ventos abeunt, Catholicos incessere, animi sui sensa scriptis aperuit. Hac occasione arrepta Optatus veritale cogente, scriptis ejus respondere aggressus est, ut hac ratione esset inter absentes quodammodo collatio. » Parmenianus illecujusopusrefellit Optatus, Donáto

successerat circa annum 550, in calhedra quam Ma- A dixerat de traditione Donatistarum, quos tamen ira

jorinus adversus Cæcilianum Carlhagini erexerat. Afrum non fuisse Parmenianum testimonio Optati compertum est, qui bis illum peregrinum appellat, semel libro primo, § 5, et libro tertio, § 5, ac præterea de illorum numero füisse testatur, quos Donatistae circumeuntes maria et terras proselytum suum effecerant et Carthagini ordinaverant. Parmeniani opus cui respondet Optatus, diversum est ab epistola ejusdem Parmeniani ad Tichonium Donatistam, contra quam libros tres conscripsit Augustinus. In hac reprehendebat ea quæ Tichonius Donatista de Ecclesia scripserat suæ sectæ placitis contraria. At vero in tractatu illo, quem refutat Optatus, catholicam Ecclesiam aggrediebatur. Diversa utriusque operis divisio, diversa methodus, diversum argumentum ; quamquam eadem utrobique in Ecclesiam catholicam convitia legerentur. Divisio operis 0ptati. Utrum liber septimus 0ptati genuinus sit. Rationes dubitandi. Quid de illo judicandum. — Totum opus suum in Parmeniani Iractatum partitur 0ptatus in sex libros, quorum argumentum refert § 7 libri primi. Totidem, et non plures Optati libros recenset Hieronymus. Nunc septimus accessit quem olim post viros doctos spurium esse existimavi, et alterius scriptoris. Tria me præcipue ad id credendum movebant. Primum , silentium 0ptati ipsius et Hieronymi. Nam etiamsi diceretur Optatum cum primum sex tantum libros scribere instituisset, septimum postea adjecisse, de Hieronymo

vix credi aut dici potest quod si hujus tempore liber C

septimus 0ptati cæteris fuisset annexus, hunc ab ipso in Catalogo suo præterimissum iri. Secunda ratio, qua præcipue afficiebar, hæc erat, quod crimen traditionis quod Optatus libro primo pessimum vo- cat, Idololatriæ comparat, ac damno æternæ vitæ plectendum esse docet, in isto libro multis elevetur ; ita ut conquisitis undique rationibus parum solidis, et exemplis ad rem haudquaquam facientibus, id intendat, id moliatur auctor , ut traditores excusentur a crimine. Tertio, nonnulla imihi videbatur inter hunc librum et alios styli diversitas quae suspicionem ingerebat , alium potius esse hujus scriptotem. Hæc erat mens mea nondum consultis 0ptali co

trum loco haberi volebat, objici posset a Donatistis; siquidem Patres nostri traditores sunt, cur nos fratres appellatis? cur ad communionem vestram invitatis? Huic difficultati occurrendum esse putavit 0ptatus, exponendo cur et quare Donatistas ad communionem suam invitaret, licet traditorum filios, quod § 1, 2 et 3, exequitur, qui proinde ad librum primum pertinent. Quæ de muscis morituris quæ perdunt suavitatem unguenti, 3 et de Jamne et Mambre dicuntur § 4 et 5, ad libri secundi finem, aut potius ad quartum pertinent, ubi similia convitia refelluntur. Quæ vero sequuntur de Macario cum præcedentibus non cohærent, sed haud dubie additamentum sunt ad librum tertium. Ita id quod dicitur liber 0p

B tati septimus, nihil aliud est quam triplex addita

mentum ad tres Optati libros, atque idco non plures quam sex revera fuerunt aut enumerandi sunt. Verisimile est in veteribus Optati codicibus quos præ manibus habebat Hieronymus, hæc additamenta ad finem apposita fuisse sine libri vii inscriptione; hinc effectum, ut sex tantum librorum Optati meiitionem fecerit. Denique dissimilitudo styli qua etiam commovebar, occurrebat præsertim in additamento spurio de levitate iraditionis ; ac aliunde Optati stylum non omnino æqualem esse legentibus patebit. Ex liis quid de 0ptati libro septimo sit sentiendum satis intelligitur. Utilitas librorum 0ptati. — Quanta sit librorum 0ptati utilitas, docet operis argumentum. Ecclesiam catholicam adversus Sectarios acriter propugnat, quod genus scriptorum quovis tempore pariter utile est : nec enim de controversiis ad Ecclesiam spectantibus idem judicium ferendum ac de privatis circa aliquod dogma speciale quæstionibus. Hae , quamdiu durant sectæ, quæ vel dogma quoddam catholicum oppugnant, vel errorem aliquem docent, vigent et agitantur; sublatis hujusmodi sectis oblivione delentur, et hæresi semel exstincta , haud tanta est librorum qui illam oppugnarunt utilitas. At cum omnes hæreses, omnia schismata commune hoc habeant, ut Ecclesiam a qua discesserunt aggrediantur, scripta quibus adversus aliquos propugnata est æque valent adversum omnes; omnibus hæreticis qualescumque sint, adversantur, et Catholicis quamdiu

dicibus manuscriptis. At postquam inlellexi id omne D erunt hæretici aut schismatici æque utilia censeper totum orbem terrarum diffusam, nec aliam esse A tistæ tamquam martyres 4 colebant loquitur libi o nibus edendis; in adjiciendis veteribus monumen- A isque antiquissimus est codex S. Theodorici apud

quod ad elevandum traditionis crimen pertinet, abesse a codicibus manuscriptis quos mihi videre contigit, præcipuum arietem qui adversus hunc librum militabat ereptum mihi esse sensi. Deinde cum vidi partem hujus libri septimi adscriptam fuisse ad finem libri tertii, quæ licet ad eum pertineal ob argumenti similitudinem, ablegatur tamen ad septimum in omnibus manuscriptis, re attentius ponderata, in eam opinionem adductus sum, partem illam operis Optati, quæ liber septimus dicitur, non esse revera librum distinctum a cæteris, sed additamenta ad quosdam libros ab ipso Optato composita opere jam confecto. Et quidem cum ad ea quæ primo libro

buntur. Quot et quanta ad doctrinam et disciplinam Ecclesiæ pertinentia contineantur in libris 0ptati.— Sed praeter ea quæ Ecclesiæ defensionem et Donatistarum schisma spectant, vix in antiquis monumentis ullum reperiri potest (non dico ejusdem molis, sed longe prolixius opus) quod tot et tanta ad doctrinam et disciplinam christianam pertinentia tam aperte c011tineat. Christianos omnes unam eamdemque fidem , unum et illem symbolum habere testatur 0ptatus • cujus hæretici desertores sunt. Praecipua fidei capil* breviter, dilucide, ac orlhodoxe omnino exponit. ostendit unam esse sanctam catholicam Ecclesiam posse, aul eam angustis regionis alicujus limitibus circumscribi. Hanc constare ex episcopis, presbyteris, diaconis, et fidelium turba. Episcopos in prinio sacerdotio, presbyteros in secundo, et Diaconos in tertio constitutos affirmat; quo satis ostendit episcopos eminere super presbyteros, non secus ac eminent presbyteri supra diaconos. l{omanam Ecclesiam ceterarum matrem, et unitatis centrum, propler Petrum, qui caput apostolorum fuit, agnoscit. Docet hominem suapte natura infirmum esse et imperfectum , gratiaque Dei indigere ut perfectus evadat : nobis omnibus peccatum esse innatum , ac baptisma necessarium ut ejus remissionem obtinere valeamus. « Nihilominus tamen hominis, » ait, « esse quod honum est velle, et in eo quod voluerit currere, quamquam ipsi datum non sit perficere, ut post spatia quæ del)et homo implere, restet aliquid Deo ut deficienti succurrat. » Quibus videtur paulo plus arbitrii nostri viribus tribuere quam par est. t Neminem hominem a peccato per hanc vitam immunem esse, sacramentum baptismi in nomine Trinitatis semel collatum iterari non debere, » ait. Videtur tamen pro persuaso habere eorum qui apud hæreticos baptizantur, lavacrum non esse ratum, quod fidem in ministro requirat, sed quia fidem in suscipiente necessariaum supponit, ut videre est libro 5, § 8; at de iis qui a sehismaticis aut malis ministris baptizati sunt in fide, non dubitat quin ratum haberi debeat eorum baptisma. Joannis baptismo semel tinctos ante institutionem baptisini Christi iterum lotos non esse arbitratur. Exorcismum ut ritum baptismo prævium commendat. Meminit chrismatis tamquam rei sanc1;e, nec non et unctionis quæ in baptismate fieri so]ebat. Verbis adeo perspicuis suam mentem aperit circa realem Corporis et Sanguinis Christi in Eucharisiia præsentiam, et circa adorationem quæ huic del)elur, ut nihil expressius optari queat. Multas ol)servat cæremonias pertinentes ad celebrationem Eucharistiæ quam sacrificii nomine insignit. Ex iis quæ dicit, patet illius tempore sacrificium pro tota Ecclesia oblatum fuisse; in eo Dominicam orationem recitari consuevisse: sacra celebrata super altari ligneo ornato et ad majorem reverentiam linteo cooperto; calices aureos et argenteos, et ornamenta adhibita fuisse. Ecclesiam ait suos habere judices, plecti crimina, et pœnitentiæ subjici eos qui gravia peccata admisisse se confitentur, aut eorum rei peraguntur. Virginitatem laudat, sed ad eam servandam non vult teneri, nisi eos qui voto sese obstrinxerjnt : advertit ætate sua virgines quæ se Deo consecrabant, votum illud solemniter nuncupasse, earumque capiti mitellas impositas fuisse, quod voti ab ipsis emissi indicium erat. Quanta veneratione suis temporibus Sanctorum reliquiæ colerentur, sauis testatur cum de. tumulo beatorum Petri et Pauli verba facit, dum Lucillæ factum improbal quæ pseudomartyris aut saltem nondum vindicati martyris os libare dicebatur, et cum de iis quos l)oba

tertio. Werbi divini prædicationem munus fuisse episcoporum proprium indicat, huncque solemnem fuisse morem, ut tractatus oinnis in Ecclesia a momine Dei inciperetur, et ut ejusdem Dei nomine terminaretur. Poenitentiæ publicæ semel addictos ad ordines promoveri velitum fuisse ex Purpurii Limatensis dicto quod ab ipso refertur l. I, colligere esl : Eaceat huc quasi imponatur illi manus in episcopatu et quasseuur illi caput de pœnitentia. Unde etiam infertur ordinationem episcopalem manus impositione perfici. Quod vero ait Cæcilianus ibidem , ut si nihil Felix in se contulisset tamquam adhuc Diaconus ordinaretur, suspicioni locum dat , diaconum episcopum tunc temporis ordinatum fuisse absque

B prævia manus impositione in presbyterum. Basilicas

[ocr errors]

Christianorum complures fuisse compertum est ex eodem 0ptato : imo quadraginta et amplius Romæ jam tum fuisse cum Victor a Donalistis illuc missus est episcopus, testis est libro primo, § 4. Hæc et alia hujusmodi multa libros Optati accurate legentibus observatu dignissima occurrent. De stylo Oplati. — Quod ad stylum ejus pertinet, magnificus est, veliemens et pressus, sed minus nitidus ac politus. Quos expugnat, acriter urget; quos narrat eventus, oculis quasi subjicit; quæ loca profert, ingeniose explicat; sublilissime et acutissime mentem suam exprimit, et verbis ac locutiouibus utitur ad ea quæ promere vuli significandum aptissimis. Narrationes festivas atque jucundas instituit , quarum exemplum si quis habere velit, legat descriptiouem aucupii, quæ librum sextum claudit , qua nihil elegantius aut concinnius excogitari potest. Uno verbo quod auctor hujus operis magnæ eruditionis et excellentis ingenii fuerit, nemo rerum istarum peritus inficiabitur. De allegorica expositione Scripturæ quam sequitur Optatus. — Unum est quod in eo reprehendi posset, allegoricus ille sensus secundum quem plurima sacrarum Litterarum testimonia exponit. Vitium illud quod in concionatore ferendum esset, vix condonandum videtur auctori polemico religionis partes adversus hæreticos agenti, quibus in conlroversiis firma el indubitata oportet esse argumenta. Sed Optalo res erat cum adversariis qui eadem ratione age

I) bant, et Scripturæ testimoniis abutebantur, ut Ec

clesiam calumniarentur et sectam suam collaudarent. Videri possuni testimonia a Parmeniano in hoc opere laudata, quæ in sensum omnino alienum ab ipso detorquentur. Ilis animadversis, restat ut quid in hac editione 0ptati a nobis præstitum fuerit exp0natmuS.

III. — DE HAC NovA optAti libroRUM, AL10RUMQUE AD DONATJSTAS PERTINENTiUM MONUMENT0RUM EDltI0NE.

Quid a nobis præstitum. — In quatuor prtecipue versatus est labor noster ; in emendando textui in novis notis conficiendis, aut aliorum observatiotis ad historiam Donatistarum pertinentibus; in texenda breviter hujus schismatis ab ejus origine ad finem usque historia. Tertus 0ptati huc usque corruptissimus. Enume. ratio præcedentium editionum. Manuscripti codices quibus usi sumus. — Optali textus huc usque corruptissimus fuit. Typis primum excusus est Mogun. tiæ anno 1549, cura Joannis Cochl;ei. Plura in hac editione menda, quam versus fuisse affirmat Balduinus, qui novam hujus operis editionem Parisiis adornavit anno 1565, adjutus collatione exemplaris manuscripti quod ipsi communicaverat Espensaeus, Parisiensis Theologus haud ignobilis. Sex tantum libros priores continebat isthæc editio; sed septimum paulo post minutioribus caracleribus exaratum adjecerunt. At emendatiorem alteram editionem idem anno 1569, Parisiis fieri curavit duobus manuscriptis usus, quorum unum debebat Joanni Tilio episcopo Meldensi , alterum Maceræo Theologo Parisiensi : horum ope multa loca restituit; fatetur tamen in Præfatione multa adhuc menda, multas lacunas superesse. Juxta editionem illam Commeliniana facta est anno 1599. Sæculo sequente Albaspina us episcopus Aurelianensis, qui fere primus e nostris antiquæ Ecclesiæ disciplinæ illustrandae serio incubuit, librorum 0ptati novam editionem molitus est, quæ Parisiis statim ab ejus morte prodiit anno 1651. At tantum abest ut in hac editione texlus emendatus fuerit, ut e contra scateat innumeris mendis typographicis, quas editoris incuria parum cavit. Eodem anno Mericus Casaubonus edidit Londini septem Optali libros, sed in emendando hoc auctore nullo usus est codice manuscripto, et ex conjecturis tantummodo loca multa, seu recte, seu perperam immutavit. Eruditissimus Rigaltius, Tertulliano, Minutio et Cypriano in lucem editis, Optatum etiam addere statuerat, et conjicere licet eum, cum esset artis criticæ peritissimus ac in antiquitate et manuscriptorum codicum notitia versatissimus, multa magni momenti menda abstersurum, atque ab eo Optati textum in integrum restitutum iri : verum antequam opus illud aggrederetur e vivis excessit. Denique Priorius novæ librorum 0ptati editioni, quæ Parisiis impensis Joannis I)upuis Bibliopolæ facta est, præfuit. ls in monito ad Lectorem fatetur corruptissimum esse textum 0ptati : at non tantum ille nihil quidquam præstitit ut emendatior prodiret, sed et negligentia sua nova irrepere sivit in textum σφάλματα, quid facias, inquit, ubi melioris 5 motæ codicum maxima penuria est. Nihil equidem si ita res esset. At licet rari sint admodum manuscripti codices Optati, non tamen omnino nulli sunt ; et si vel paululum diligentiæ adhibuisset, vix fieri potuisset quin in unum aut alterum Optati codicem incidisset. Ego Priorio vel felicior vel sollicitior quinque codices Optati manuscriptos inveni , quorum ope innumera pene menda sublata sunt, ac textus ii) integruli, ubique ferme restitutus est. Priniu$

[ocr errors][ocr errors]

Rhemos septingentorum ad minus annorum. Secundus non quidem ejusdem antiquitatis, sed optimæ notæ est maniiscriptus codex S. Germani a Pratis, qui sane emendatissimus esi. Tertium, qui fuit olim Macer;ei Theologi Parisiensis, mihi subministravit Philippiis Silvius, sacræ Facultatis Parisiensis Doctor, in cujus manus pervenit, recentiori manu exaratus ac valde mendosus. Quartus est manuscriptus codex S. Pauli Cormaricensis prope Turones, qui nunc in Bibliotheca Colbertina numero 1951 , ascriptus est. Sexcentorum et amplius annorum est iste codex et optimæ notae, atque utinam omnes Optati libri in eo etiamnum haberentur: at quod dolendum intercidere, folia quæ priores quinque libros continebant ac sexti initium. Praeter hæc habentur in hoc manuscripto codice monumenta ad veterum Donatistarum historiam pertinentia , quæ in nullo alio manuscripto codice reperire est. Hoc autem circa istos codices observandum, codicem Philippi Silvii videri excerptum a codice S. Theodorici, et codicem San Germanensem ex Cormaricensi. Ilorum ope codicum vix dici potest quot loca restituerimus; corrupta emendavimus, luxata suis restituimus locis, omissa supplevimus, :iscititia resecavimus; uno verbo textus Optati nativo splendori restitutus integer et emen datus prodit. Coiijecturis vix quidquam indulsimus nisi manuscriptis codicibus innixi. Wariantes lectiones separatim a uotis in fine uniuscujusque paginæ asci ipsimus, ex quibus intelligitur quot et quanta sublata sint a nobis menda et errata , et quot loca obscura ac sensus plane vacua lucem acceperint. Hæc quoad emendationem textus, cui præterea illuslrando non parum conducit ejus in articulos aut paragraphos distinctio, cum brevibus argumentis ad marginem appositis, quod nondum a quoquam in 0ptati libris præstitum fuerat. Quod spectat ad notas, paucas sane, breves et necess;irias de novo confecimus, ac singulis paginis post variantes lectiones una cum notis Albaspinæi, Merici Casauboni, Bartlii, et incerti Scriptoris subjecimus : Balduini vero observationes et Albaspinæi appendicis loco libris Optati integras adjecimus; sed repurgatas ab innumeris mendis typographicis quæ in editionibus Albaspinæi et Priorii irrepserant. Prio

D rii iiotas non praetermisissemus, si quid in eis quan

tivis pretii inventum fuisset quod ab aliis non esset observatum ; sed qui aliorum habet aiinotationes , lias frustra requireret. Monumenta ab ipso 0ptato suis libris adjecta. Variorum notas excipiunt monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia, ordine chronologico digesta et ad manuscriptos codices ac meliores ediditiones exacta. Novum non est hujusmodi monumenta 0ptati libris assuere, hoc ipsum præstiterat 0ptatus qui ad faciendam fidem eorum quæ de Donatistarum hisloria scripserat, acta ipsa et monumenta ad finem librorum suorum apposuerat, ut testaur libro primo, niuim adducit scripta Nundinarii diaconi et vetustas actorum hujus concilii membranas, quas, inquit, dubitantibus proferre poterimus, harum namque plenitudinem rerum in novissima purte istorum libellorum ad implendam fidem adjunximus. Item de epistola ordinatorum Majorini adversus Cæcilianum loquens eodem in libro, § 20, ait , se eam inter cæteros actus in posterum habere. Volumen quoque actorum Eunomii et Olympii in novissimis sui operis partibus descripsisse se testatur ibidem, § 26. Et § sequenti acta purgationis Felicis pariter ab ipso laudantur, quæ in monumentorum suorum congerie ab ipso omissa fuisse non est verisimi!e. Ex his forte actis quæ S. Optatus ad finem operis sui apposuerat, derivata sunt ea quæ in manuscripto codice S. Pauli Cormaricensis habentur gesta purgaiionis Cæciliani et Felicis Aptungitani, necnon variarum epistolarum Constantini imperatoris ad Donatisfas pertinentium sylloge, quæ monumenta in editionibus Albaspinaei ac Priorii una cum collalione Uarthaginensi adjuncta sunt Optati libris , cum prius a Massono fuissent separatim edita anno 1589, et deinceps a Pithæo. Ad istorum exemplum , in nostra editione vetera omnia monumenta quæ ad historiam Donatistarum pertinent, acta scilicet conciliorum et collationum episcopalium, epistolas episcoporum, edicta et epistolas imperatorum , gestaque proconsularia exhibuimus. Primum inter ea locum occupat edictum in Christianos latum a Diocletiano et Maximiano, cujus tenorem Lactantio et Eusebio referimus, quod licet ad Donatistas non pertineat, quoniam schismati postea Jocum dedit et ab eo Donatianæ sectæ epocha repetitur, in capite actorum ad historiam Donalistarum pertinentium apponendum esse duximus. Sequuntur acta Martyrum Africanorum , quæ ad traditionis crimen Catholicis intentatum 6 a Donatistis speciant. Hæc excipiunt gesta purgationis Felicis et Cæciliani, quæ licet posteriora sint , tamen exponunt ea quæ tempore persecutionis acciderunt. Secuti snmus in iis editionem clarissimi viri Baluzii, qui hæc acta cum manuscripto codice Thuaneo qui nunc est Bibliothecæ Colbertinæ , collata inseruit

§ .5, ubi loquens de concilio Cirtensi in testimo- A Miscellaneorum suorum lib. ii, cum notis quas etiam

siibjecimus. Post hæc legere est nonumenta quædam ad initium schismatis Donatistarum pertinentia : succedunt epistolæ Constantini quæ ad Cæciliani et Donatistarum causam spectant, necnon ea quæ ipso imperante ea de re decreta sunt. Donatistæ nihil frequentius Catholicis objiciebant, quam ea quæ passi erant sub Leontio, Ursatio, et Macario. Ad id spectat Donatistæ cujusdam sermo nunc primum a nobis editus e codice manuscripto bibliothecæ illustrissimi et reverendissimi episcopi Catalaunensis, quingentorum circiter annorum, sed opus vetustissimi admodum scriptoris. Ilunc sequitur passio Marculi sacerdotis Donatistae, cujus etiam mentio fit apud Optatum, quæ jam edita fuerat Ana

B lectorum Mabillonii tom. iv, nunc prodit emendatior

ex collatione ad codicem Corbeienscm , qui nobis etiam suppeditavit integram Maximiani et Isaac Donaiistarum passionem, cujus partem tantum ibidem ediderat Mabillonius. Inde ad Carthaginensem collationem usque occurrent leges tum Ecclesiasticæ tum civiles in Donatistas latæ. Civilibus ex codice Theodosiano depromptis, eruditissimi viri Jacobi Gothofredi commentarium subjecimus. Acta collationis Carthaginensis cura et studiis clarissimi atque eruditissimi viri Baluzii emendata juxta ejus editionem suo loco inseruntur. Novas adornaviinus notas praesertim circa sedes episcoporum Africanorum qui collationi adfuerunt. Multa jam de iis observaverat Baluzius, sed rem post eum accuratius

C tractavit cruditus Pater Theodoricus Ruinart in notis

ad notitiam Episcoporum Africanorum sub flunnerico. Ab his, ne quid dissimulemus, mutuati fere sumus omnia quæ de illis sedibus diximus. Atque ut materiam exhauriremus, Geographiam sacram seu notitiam provinciarum et episcopatuum Africæ texuimus, quam sequitur tabula Geographica a peritissimo geographo delineata , in qua tum provinciarum Africanarum divisio, tum præcipuaruin sedium episcopalium situs oculis subjiciuntur.

Denique universo operi post hanc præfationem , Donatiani schismatis historiam præposuimus, in qua non diserte et ornate, sed accurate et chronologico more singula exponuntur suisque temporibus consignanlur.

7 DE OPTATO ET EJUS LIBRIS
V E T E R U M T E S T I M O NIA.

D. Hieronymus, in libro de Viris illustribus, cap. 121.

S. Augustinus, lib. ii de Doctrina Christiana, cap. 40, num. 61.

Optatus Afer episcopus Milevitanus ex parte ca- D Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste

tholica scripsit sub Walentiniano et Valente principibus adversum Donatianæ partis calumniam libros sex, in quibus asserit crimen Donatianorum in nos ;so retorqueri.

suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus; quanto Lactantius, quanto Wictorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam.

« PoprzedniaDalej »