Obrazy na stronie
PDF

I)E SANCTI Z pectantes te. Christi namque sacerdos mox ab omni dæmoniacæ incursionis ludificatione restituit filiam Regis. Ad Laudes et per horas. Ant. Dominus Jesus Christus 0mnipotens est, oportet enim ut mirabilia Dei omnibus manifestentur. Ps. Dominus reg. cum reliq. de laud. Ant. Exurgens beatus Sacerdos fecit orationem, perrexitque ad palatium, ubi affligebatur pro sua filia Rex. Ant. Ingrediente Christi Confessore palatium , facto crucis signo per os puellæ dæmon clamavit, dicens : Tu, Zeno, venisti ad expellendum me, et propter tuam sanctitatem stare non possum. Ant. Tenens B. Zeno manum puellæ, dixit : In Nomine Domini Jesu Chrisui praecipio tibi, exi ab ea, dæmon. Ant, Cliristi namque Sacerdos ab omni dæmoniacæ incursionis ludificatione sanam restituit filiam Regis. Capitulum. Ecce Sacerdos Magnus qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus, et in tempore iracundi;e factus est reconciliatio.

[ocr errors][merged small]

§. 0ra pro nobis, B. Zeno. í. Ut dig. eff. Ad Benedictus. Ant. Acceptam B. Zeno coronam a Rege distribuit pauperibus dicens : Si Dominus operatur excelsa, ipsi perpetuæ laudes referantur, et gloria. Ps. Bened. Orat. Deus qui nos sancti Zenonis Sacerdotis et D Confessoris tui annua beatæ confessionis solemnitale lætificas, præsta, quæsumus, ut callida hostis incursione tua, freti virtute devicta, pcrvenire ad gaudia, ipso interveniente, mereamur æterna. Per, etc. Ad III, cap. Ecce Sacerdos. û. Bre. Ab utero matris fuit sanctificatus. Beatus Zeno. §. Et a cunabulis benedictus. § . Gloria Patri. Ab utero. y . Quod signum. f}. Cuin clamoribus. Ad Sextam. Cap. Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi, ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam. Ê. Bre. Quod signum ul vidit dæmon, evanuit ve

C.

ΣNONIS EPOCHA et eos in quibus habitem, stantes in platea, ex- A lut fumus. §

§. Cum clamoribus ac stridore mefando. Evanuit. y. Gloria Patri. Quod signum. y . Sacerdos Dei $. Et artis Apost. Ad Non., cap. Fungi Sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis. É. Bre. Sacerdos Dei Zeno. sedebat super lapidein. §. Et artis Apostolicæ documenta sequens, piscabatur in flumine. Sedeb. § . Gl. Patr. Sa. cerdos. 5. Justum deduxit. Â. Et ostendit illi. In secundis Vesp. Ant. Dominus Jesus cum rel. Ps. Dixit Dominus, in fine ps. Memento. Cap. Ecce Sacerdos. Iiymnus Sancti Zenonis. y. Ora pro nohis. í . Ut dig. eff. Ad Mag. Ant. Sancte confessor

B Zeno, pastor Domini gregis, te deprecamur, inler

cede pro nobis, ut mereamur tecum esse in coelis. Ps. Mag. orat. ut supra.

Laus Deo Patri. Notæ in allatum ms. Pistoriense.

1. Notanda primo est conformitas hujus Pistoriensis ins. cum mss. veterioribus Weronensibus. Nam Antiphonæ ad Wesperas et Laudes eædem sunt atque illæ, quas ex mss. Weronensibus referunt Domini Ballerinii inter monumenta pagin. clxiv et ci.xv. Iia si valde pauca excipias, et responsoria ad lectiones, sicut et Oratio: Deus qui praesentem diem, etc., eadem omnino est pag. clxii, hymni quoque Præsulis Sancti, et Sancti Zenonis præsuli ■ :•gina clxviii et cLxix. Quæ de re manifestum est hoc Pistoriense ms. recenti licet maiiu exaratum a Veronensibus vetustissimis mss. exscriptum fuisse. 2. Longiorem præfationem nota diligens lector, et in pluribus diversam ab ea, quæ in editioiie Veronensi ultima leguntur, quod eam non esse Coromati Notarii satis indicat. 5. Hic error amanuensis est, ut puto; nam in summis pontificibus numerandis vero numero recensetur Dionysius a Beato Petro vigesimus sextus. Gallienus vero imperator in serie Romanorum Cæsarum 45 numeratur a Joanne Ludovico Gothofredo sua in Anthologia cosmica, lib. primo in elemelio imperatorum Occidentis. 4. Post hæc in re penitus convenit hoc ms. I'istoriense cum edito a Balleriniis pagina cxlvii, ver* ])is non item. Plura tamen iisdem verbis leguntiir in utriusque, quod nostræ conjecturæ favet. Nempe cartulas quasdam, sed characteribus detritis atque corrosis vitæ S. Zenonis a Coronauo Notario deseriptæ fuisse repertas, et a diversis aliis et aliis verbis suppletas et continuatas, quibusdam etiam additis, quæ non in omnibus mss. reperiuntur, retentis iis quæ in ipsis corruptis cartulis legi poterant, quæ eædem in ms. leguntur. 5. II;ec non de Confessore, sed de Marlyre dicuntur; quare videtur hæc oratio ad fe-tum Ordinaii*nia accommodata, cum in festo Martyrii forte legeretur ; Deus qui nos sancti Zenonis Sacerdotis et tificas, etc. In festo autem 0rdinationis dempto verbo martyris, repositum fuit ejus loco confessoris, reliclis aliis beatæ Confessionis, quæ tantum martyri, non confessori conveniunt. Reliqua ex collatione cum edito a Dominis Balleriniis lectori notanda relinquimus : ea enim fidelitate ms. hoc Pistoriense exhibuimus, ut etiam Amanuensis intactos exhibuerimus errores. CAPUT IV. EA, QUae coNTRA s. zENoNis EpochAm Tektio saeculo MANUTENENDAM FACERE VIDEBANTUR, SUBLATA JAM EsSE C0NFIDIMUS ; EAMDEM NUNC TERTI0 SAECUlo CONriRMANDAM VARIIS RATI0NIBUS SUSCIPIMU$.

Murtyris tui amnua beatæ confessionis solemnitate la- A etenim quod de 0l)stelrire incredula asserit, et jus Martyribus præsenli. ldem in sermone 15 lib. 1, n. A ab omnibus non solum vulgi, sed et Cleri hominibus,

§ I. S. Zenonis episcopi Veronensis et martyris epocha ex iis, quæ circa ipsius sermones sunt observata, atque etiam observanda sunt , tertio sæculo statuenda ostenditur.

Multa pro re disseruimus, quæ hic breviter perstringere inutile non videtur. Ea enim non modo ad elevanda objecta faciunt, quin et ad stabiliendam D. Zenonis Epocham maxime conducunt. Lectori tamen ut detrahamus fastidium, loca, ubi hæc supra fusius tractata sunt, indicasse sufficiat. Illa polissima conjectura est, qua evidentissime demonstratur S. Zenonem tertio saeculo floruisse, scilicet nullum vestigium vel leve in ipsius sermonibus reperiri posse, quo sæculum quartum indicetur. Nusquam Arium vel per umbram nominat. Errores contra fidem, quos vel innuit, vel coufulat, Ario anteriores probavimus cap. 1, § 11, 12, 15, 14, 15, 16, 17, Arianorum proprias errorum suorum formulas, neque suis in scriptis S. Zeiioiiem indic:sse comperimus § 18, 19, cum SS. Patres Ario postoriores de iis frequentem inentionem fecerint, § 19, 20, 21. Tantum vero abest, quod S. Zeno contra Arium scripserit, ut in ejus sermonibus dictiones quasdam Petavius redarguerit (sed perperam) tamquam Arianismum redolentes. Si namque S. hic doctor post Arium sæculo quarto scripsisset, suspicionem omnem sentiendi cum Ario ipsum sublaturum fuisse, putandum est. § 22, de Hæresibus quarto saeculo exortis, nullam mentionem facit cap. 2, § 1. Quæ vero de publica Ecclesia ædificata disserit, vel quod a feralibus edictis redemptos Weronensium largitionibus fideles commemorat, ea et tertio s:cculo convenire demonstratur § 2, et 5. Tertium vero sæculum aperte designari a S. Zenone ex eo constat, quia in nummis excudi solere , dicit » signum idololatriæ, eademque idola, quæ colerentur in templo § 4. Auachronismum vero esse quadringentorum amnorum nota in sermone de Continentia amanuensium errore illapsum ostendimus , § 6. Inane vero commentum esse alium Zenonem S. Anibrosii temporibus fingere, constat ex iis, quæ tertio hoc capite sunt adducta.

Alia in sermonibus S. Zenonis non desunt , quæ a ntiquitatem ante quartum saeculum indicant : id

intemeratum inspecturæ Deiparæ Virgiuis candorem combusta manus, et Pueri Jesu sanata (licitur, nusquam in Patribus quarti sæculi legitur: ejus tamen rei meminit Clemens Alexandrinus, quæ exeunte secundo sæculo ut apocrypha rejiciebatur, ut ex Hieronymo iidem notant Domini Ballerinii (L. 11, Tr. viii, adnot. 17). Tractatu vero quinto libri primi verba illa : Quid quod illius Sacrificium publicum est, tuum secretum. Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a Christianis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri non potest, apertissime quarto sæculo repugnare ostendiinus supra cap. 2, § 6. Accedit et illud quod de peccato primorum paB rentum in sermone de circumcisione exprimit S. Zeno. Adam etenim cum inclytum pomum hoc membro decerpsit, sic in genus humanum jus mortis induarit : Necessario ergo luxurioso populo Deus hoc signum dedit, ut locum matricalis culpae cum denotat, etiam alia crimina fugienda cognoscat : scilicet peccasse Adam non vetitum edendo pomum, sed non exspectata jussione Dei concumbendo cum Eva. Quæ opinio licet eam Zeno non ut suam, sed ut aliorum retulerit, ut optime aliis adductis S. Doetoris textil)us , quibus vera et communis peccati originalis sententia exprimitur, Domini Ballerinii comprol)ant (Diss. 11, c. 4); adeo tamen antiqua est, ut ejus vestigia in uno S. Clemente Alexandrino ex aliis SS. Patribus lcgatur : quarto vero saeculo ita obsoleta, C ut ne verbum quidem in ejusdem ævi scriptoribus de ea reperiatur. Ea etiam, quæ de secundis nuptiis et tertiis S. Zeno profert tract. v, lib. 1, mirum in modum iis consentiunt, quae S. Irenæus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Tertullianus, aliique vetustissimi Patres in eam sententiam dixerunt. Vide septinum caput dissertationis secundæ, et ibi ea, quæ iidem Domini Ballerinii eruditissime disserunt. Tractatu vero seu sermone xxvii libri secundi n. 3, persecutionem Ecclesiae vindemiæ comparans S. Zeno, hæc habet : At ubi vindemiæ venerit tempus, id est persecutionis dies, passim uræ diripiuntur, id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infertur manus. Ad torcular comparantur, id est ad supplicii locum de

D ducuntur. Ab operariis ibidem concultantur, hoc est

summa cum contumelia a persecutionibus illusi jugulantur, etc. Quæ præsenlem persecutionem, seu frequentem ac obviam indicant. Conantur quidem Domini Bailerinii verba hæc ad persecutionem Conslantii in Calholicos amandare, at nullo opitulante textu, et quae ex aliis Patribus ejusdem œvi producunt, aperte tempus Constantii connotant, quod in S. Zenonis verbis minime observare licet. Apertius in sermone de Patientiæ laudibus, illam efferens, sic ait : Tu prophetas proveristi : Christo tu Apostolos glutinasti. Tu quotidiana Martyrum mater es, et coroma (lib. 1 tr. vi, n. 8). De Prophetis et Aposto

lis agens tempore præterito loquitur, cum vero de

11, Martyrium cum circumcisione conferens : Non sanguinem sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retinemus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum pro nomine Domini diabolum movendo vastamus (Tr. vii, n. 1); et sermone sequenti de Humilitate, idololatriam præsentem exprimit contra Philosophos agens nomine Graecorum. Arianos vero intelligere Philosophorum nomine, ut Adnotatores Veronenses explicant (Adnot. 2 et 5, in eumdem), alienum a sensu D. Zenonis videtur, nam infideles præcise carpit. Quod nunc faciunt infideles. Infidelium vero nomine non Ariafii, qui lustralibus Baptismi aquis tingebantur, sed ethnici designantur. Vide et tract. 15, num, 2. Plura enim hujusmodi sunt in

, qui Coronali narrationem in antiphonas, lectiones,

responsoria , versus, atque hymnos scindentes, ea in Officiis Divinis uterentur. Necesse itaque est opinari, Veronam ita Patroni sui, quem tanto semper obsequio et honore coluit oblitam , ut tam parvo tempore annis scilicet 270, neque Zenonis ætatis nulla in ea memoria reperiretur. Quis prudens suum hoc in animum inducere poterit? Extabat ergo septimo saeculo memoria temporis quo vixerat S. Zeno. Itaque si quarto sæculo S. Zeno vixisset, non tempore Gallieni , sed anno 580 circiter, Gratiano, Walentiniano et Theodosio imperantibus. Quomodo Coronatus Ecclesiæ Veronensi ita potuit illudere, ut patenti mendacio ita assentiretur, illudque celebriori

sermonibus D. Zenonis observanda, quæ jam piget B solemnitati decantaret ipsa in Ecclesia? An antiquos

perscrutari.

§ II. Traditio constans atque continuata S. Zenonem tempore Galliemi floruisse demonstrat.

Veronensis Ecclesiæ antiqua omnia inonumenta liauc traditionem testantur, S. Zenonem scilicet Gallieni imperatoris ætate ejus Ecclesiæ Calhedram tenuisse. Hæc lector videre poterit in libro qui SS. Episcoporum Veronensium antiqua monumenta inscribitur, edito a ltaphaele B gatta, et Baptista Peretto, ac Venetiis impresso, anno 1576, et in ultima Dominorum Balleriniorum Veronensi editione sermonum S. Zenonis post Dissert. tertiam. Testantur et m0numenta Ecclesiæ hujus Pistoriensis. Kalendaria quoque ac Martyrologia fere omnia celebriora prae- C cipue, et in iis, quod præ cæteris maximi faciendum est, Martyrologium Romanum. In eadem sententia auctores ad s:eculum decimuim sextum usque fuere omnes. Quae opiuio in eorum adeo insedit animis, ut sermones potius non esse S. Zenonis assererent, ea ratione qua videbantur Gallieni temporibus convenire non posse, ut S. Zenonis Epocham a Gallieni ejusdem ætate amovere non cogerenlur. ld de Sixto Senensi atquc Labbeo observant eximii Ballerinii. Traditionis tamen iiujus penitus inspiciendæ sunt vires et fundamenta.

Primus, qui traditioni huic fundamenta jecerit, ut Domini Ballerinii opinantur, CoronatusNotarius Witæ S. Zenonis scriptor fuisse creditur. Cui traditioni, seu potius præjudicio unus Coronatus Notarius septimi tel octavi sæculi scriptor fundamentum posuit ex quo alii subinde antiquitatem non Zenoni solum, sed Veromensi etiam Ecclesiæ honorificam prædicarunt (Dissert. pr. cap. 2, § 2, cap. 5, § 5). Pluraque congerunt, ut narrationi hujus Coronati detrahant, de quibus supra egimus. Modo tamen, ut indulgenlius agamus; si S. Zeno quarto saeculo, anno scilicet 580 circiter obiisset (ut Domini Balleriuii opinantur, quod concedendum non esse ex iis quæ supra expendimus, constat), Coronatus vero ipsius vitam septimo sæculo scripsit, demus anno 650 , nempe anmis 270 post. S. Zenonis mortem; ut Coronatus præjudicium hoc (ut dicitur) feliciter adeo vulgaret, ita ut amplecteretur

Patres nostros ita impudentes habebimus? Coronatus itaque S. Zenonis ætatem narravit secundum Ecclesiæ Weronensis, non vulgi traditionem. At dices, alia esse, quæ fabulam sapiunt in antiquis Officiis Ecclesiæ Weronensis de Zenone relata. Quæ sunt hæc? Nihil certe aliud quod improbabile videatur, nisi illud : S. Zenonem scilicet fuisse sancuificatum, quasi Baptistam alterum in utero Matris, si ita intelligenda sunt ea verba: Fuit itaque a matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus, ut assertione divina in eo repeti videretur quod Jeremiæ dictum est. Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre sanctificavi te (Lect. iv 0fficii S. Zen. Vid. sup. ms. Monial. S. Joan. Baptistæ Pist.). Quod aliter legitur in vita a Coronato Notario per Dominos Ballerinios inter monumenta relata, nempe : Et quia ipse Dominus dixit bona operantibus : Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te. Ille enim a cunabulis benedictus, et a ventre sanctificatus erat. At non præoccupato in veteres animo, et quem primo aspectu hæc verba sensum ingerunt statim est accipiendum , sed quid ipsi Scriptores anliqui iisdem verbis exprimere voluerunt : ea emini verl)a : Fuit itaque a matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus, ut in ms. Pist. in vita supradicta : Ille enim a cunabulis benedictus, et a ventre sanctificatus erat , non sanctificationem in utero , et antequam nasceretur proprie significant, sed post nativitatem.

D A matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus.

Proprius itaque sensus esse videtur, S. Zenonem infantem statim natum baptizatum fuisse , quod primis illis Ecclesiæ temporibus non ita passim factum fuisse constat; plurimi enim adulti ab idololatria aul Fidem convertebantur, ita ut veluti quædam singularis prærogativa in S. Zenone videretur commendanda , ut ipse a Christianis Parentibus ortus judicaretur : quare et in ms. hæc qu;e sequuntur verba, verum hunc sensum confirmant : Denique probitatis, atque scientiæ jugibus incrementis ad hoc pertingere meruit, ut per sacerrimam vitam pastor in populis mereretur. Item in vita. Et ad hoc pertingere meruit, ut per viuam sanctam pastor in populo **se mereretur, et titas emicuit. Quibus significatur, ea de causa ad Cathedram Veronensem sublatum fuisse Zenonem , quod a christianis parentibus sanctissime jugiter vitam traduxerit sacris studiis occupatus. Quod au:em Jeremiæ textum Baptismo Zenonis infantis accommodaverint, vel Coronatus, vel alii, hoc encomiastice factum fuisse dicendum ; nam cautione quadam Jeremiæ textum in ms. Pistoriensi allatum videmus. Ut assertione divina in eo repeti videretur quod Jeremiæ dictum est, etc. Nihil itaque in Vero„ensis Ecclesiæ Officiis de S. Zenone incongruum et fabulosum reperitur, quod traditioni huic officere possit. Vide quæ de Gallieni filia per S. Zenonem liperata a dæmone supra diximus. At enim vero illud asserere, ab una Coronati Notarii narratione manasse, S. Zenonem Ecclesiæ Veronensi præfuisse tempore Gallieni imperatoris, a quo et Ecclesia Weronensis, totque alii hanc traditionem acceperint, non satis tutum. Quid si Coronauis Notarius ab Officiis Veronensis Ecclesiæ fit mutuatus, quæ sua in historia collegit? (hoc in sententia Dominorum Balleriniorum dictum volo, qui Coronatum Notarium sæculo septimo , vel octavo scripsisse opinantur). Ilac etenim constituta Coromati Notarii Epocha, cum ante septimum et octavum sæculum Officia de S. Zenone in Ecclesia Veronensi celebrata fuisse in dubium verti non possit; Coronatum potius ab Officiis Ecclesiæ Veronensis, quam veronensem Ecclesiam a Coronato accepisse

ideo quia in omnem terrum exivit sonus ejus, et Sanc- A De hoc miraculo, el lectione secunda secundi Noc

dicendum est. Nam anliquioris ævi præsumptio hoc C

suadet. Licet enim quarto et quinto sæculo forte „on eodem modo Officia Ecclesiastica fuerint disposita, ut post decimum sæculum disposita leguntur antiquis in mss. Forma tamen Officiorum mutata , historiæ sanctorum, quæ a primis sæculis in Ecclesia legebatur, nullum præjudicium afferre evidens eSt. Constat ulterius alia in Ecclesia Weronensi monumenta antiquitus fuisse præter Coronati Notarii narrationcm. Ipsi enim eximii Ballerinii observant in C.,ronati narratione deesse miraculum a D. Zenone patratum: Nempe mortuum fluvio abreptum, vitæ redditum..... Cujus miraculi a Coronato licet prætermissi testimonium profert Anonymus Pipinianus, ut nos ex duobus mss. restituimus. Anonymus Pipinianus Co, onato Notario posterior, quem scripsissé octavo saeculo exeunte, vel saltem ineunte sæculo nono, optime ex ipso contextu probant Domini Ballerinii, hoc miraculum a Coronato prætermissum suo in Rhythmo commemoravit his verbis : Mortuum e fluvio exemptum suscitavit. Non a Coronato itaque accepit, sed aliunde. Undenam? An ex vulgari traditione? Nonne et potuit ab aliis monumentis vetustioribus habere? Sine ulla itaque ratione opinari e vulgi Triviis habuisse, præjudicium est, eorum qui antiquorum scripta minus probant, cum valde arduum sit iu eam sententiam ire ; Veronenses videlicet nullam prorsus de Zenone notitiam antiquiorem relinuisse :

turni , quæ in Officio S. Zenonis in praesens legitur, habetur mentio. Sed cum propterea Gentilium Sacerdotes adversus eunu (Zenonem) conclamarent, Vir sanctus doctrinam suam miraculo comprobavit : Nam hominis cadaver, quod tunc forte in fluvio volutabatur, longe vocavit, et ei vitam cum omnium admiratione restituit. Quo miraculo universa pene Civitas simulacris deorum rejectis, Christi Fidem suscepit. Plura hic quam in Anonymo Pipiniano leguntur, quæ cum neque Coronatus narret ex aliis vetustioribus mss. ortum habuisse dicendum. Non a solo itaque Coronato Notario ea quæ de S. Zenone leguntur sunt derivata, sed aut ab Ecclesiæ Weronensis traditione, vel :il) antiquioribus monumentis. Quare et liberatio filiæ

E Gallieni imperatoris a Daemone inter fabulas adscri

benda non est, neque S. Zenonis Epocha Gallieni tempore veluti falsa spernenda , cum nihil in his historicis factis reprehendi possit, quod improbandum videatur. lllud vero maximi in hac re ponderis esse (licendum est. Si traditonem Ecclesiæ Weronensis pro vindicandis S. Zenonis sermonibus cum ejusdem ecclesiæ Veronensis circa ætatem ejus de S. sui Præsulis traditione conferamus. Jure quidem ac merito Domini Ballerinii in hac traditione insistunt (Dissert. m, § 1), ut S. Zenonem sermonum auctorem demonstrent, ms. Remense sæculo nono antiquius adducunt, liatherii episcopi Weronensis teslimonium sæculo decimo scribentis, qui tribus in locis Sermones S. Zenonis laudat, Anonymi cujusdam Monachi Coeuobii Weronensis, qui sermones S. Zenonis se legisse testatur, idem comprobat Joannes quidam Presbyter mansionarius ccclesiæ Weronensis. Alios etiam citanl sæculi xiv et xv auctores, Petrum Calo Ordinis Praedicatorum, Guillelmum Poetrengum, Petrum de Natalibus, Flavium Blondum, quos videas Dissertatione priina cap. 3, § 1. Additis mss. omnibus, in quorum non tantum Titulo, sed pluries vel in principio, vel in fine sermonum S. Zenonis nomen inscribitur. Idem, et in hoc Pistoriensi Capitulari ms., et nos observavimus. Neque pauciora, neque minoris auctoritatis ad traditionem ætatis S. Zenonis Gallieni imperatoris ævo suppetunt argumenta. Et primo ms. Remense in quo Coronati Notarii vita de S. Zenone inserta est, quæ in ea parte potissimum, qua de Gallieni imperatoris filia a dæmonis obsessione liberata agit, ab injectis falsitatis indiciis vindicata pro genuina habenda est, quam seplimo, vel octavo sæculo exarasse putant Domini Ballerinii; ignotus Scriptor, quem in ms. Capituli Weronensis saeculi noni repertum a Bartholomæo Campagnola ejusdem Capituli Cancel!ario accepisse dicunt iidem Ballerinii, cujus scriptum exhibent inler monumenta pag. 451 ; Monachus, quem iidem auctores Zenonianum vocant in Vita S. Zenonis hic, circa finem sæculi iv, vixisse dicitur, ipsumque antiquiori aliquo monumento usum conjiciunt; quarc repreheudi forte uoll poterit qui tionem, qui dicunt hunc Zenonianum Monachum a Coronali Notarii narratione, quam forte numquam vidit, sumpsisse, quæ de S. Zenone scriptis mandavit. Anonymus item Pipinianus nono cadente sæculo scribens, cujus Ityllnmus Ralherii Weronensis episcopi manu conscriptus Lobii extat, quem de Gallieno imperatore intelligendum in eo versu... A malo spiritu samavit Gallieni filiam... Supra notavimus mss. omnia S. Zenonem imperaute Gallieno vixisse probant, ut apud cosdem Ballerinios in Officiis pro S. Zenone videre potest inter monumenta pag. clxiv et sequentibus, quæ sunt conformia ms. huic Pistoriensi supra relato in fine § tertii, cap. 5. Hæc mss. Ecclesiæ Weronensis aliarumque ecclesiarum , quæ eadem Officia a Veronensibus acceperunt, tot sunt irrefragabilia argumenta, quil)us ejusdem Ecclesiæ Weronensis traditio probatur ; neque a vulgi rumoribus orta dicenda sunt ,

Jiceret pr;ejudicii loco habendum esse eorum asser. A quæ in Divinis Officiis recitabantur. Martyrologia

quoque idem confirmant, tam Weronensis, quam ab exleris vel scripta, vel edita.Vide quæ referunt Pereuus et Bagatta in antiquis monumentis S. episcoporum veronensium, p. 12 et sequeiitibus. Vide quæ a me relata sunt lib. ii, de Martyrio S. Zenonis, cap. 1, 2, 4, 7, 11.

Auctores vero hic colligere, qui traditioni huic suffragantur, non oportet, cum omnes, qui anle Dupinum et Tillemontium scripsere, Gallieni imperatoris tempore Epocham S. Zenonis constituant. Quis itaque, si bene sapiat, Dupini et Tillemontii sententiam probare audeat, potentissimum cum traditioncm tot sæculis probataim falsis vanisque suspicion,bus inaiii labore vellicare sint ausi, ut superius ostendimus. Si ergo traditio de sermonibus

B S. Zenonis tantis non adjuta suffragiis pro constanti

et vera accipienda est (ut eam libenter accipio), qua de causa tradiuio de S. Zenonis ætate Gallieno impeperante sit respuenda, non video.

DISSERTATIO SECUNDA. RATioNUM, QUAs D. D. BALLERiNii PRo Et coNTRA SANCTi zeNoNis MARTYRIUM AFFERUNT,

EXAMEN

Sine judicio ac temere facturus sane videar, si de S. Zenonis martyrio audeam judicium ferre. Ab lioc ferendo judicio libratis liinc inde rationibus erudiuissimi Ballerimii tantopere in S. Zenonis rebus versati abstinuerunt. Quid ego viribus, ingenio, eruditione instructissimis viris ornatisque bonarum litterarum artibus, adeo impar affirmare autentabo ? Cum vero illud venit in mentem , non caus;e difficultate absterritos eximios viros alterulrae opinioni suum col.ibuisse assensum, ac facile quæstionis hujus exitum lectoribus perimisisse. Lectorum judicio, quod num difficile ferri poterit, omnia 1 emittimus. Sine temeritatis nota, hoc mihi posse sumere non diffido. Norunt quippe ingenui hi, sapientesque viri Ciceronis monitum , obesse scilicet plerumque iis, qui discere volunt auctoritas eorum, qui se docere profitentur : desinunt enim suum judicium adhibere: id habent ratum, quod ab eo quem probant, judicatum vident ( De Nat. deor.). Noruut S. Ambrosii effatum : Aperit sibi diligentiajanuam veritatis (In Luc. in prouen.), Ac proinde studio praecipuo omnia hinc inde seligentes, quæ tum ab iis producuntur, qui S. Zeuonem martyrem fuisse probant, tum ea , quæ contra ab iis afferuntur, qui martyrem fuisse negaut : causam instruunt, ut ejus veritas facile deprehendi ab unoquoque possit. Instructa iuaque causa, sententia ferenda est, non tam auctoritatis quam rationis momenta pensando. Hoc opitulante Deo pro viribus præstare suscipio. § 1. Num S. Ambrosius in testem vocari possit contra

S. Zenonis martyrium.

Qui confessorem S. Zenonem, non martyrem fuisse aflirmant, S. Ambrosii auctoritatem exaggerant , Wunc quem supparem Zenoni asserunt in epistola aul Syagrium (ut volunt Zenonis successorem) eumdem Zenonem uon uariyrem dicere, sed sanctæ memo

ET JUDICIUM.

riæ episcopum proclamantes, inferunt primo: Itaque nihil de mariyrio ejus Ambrosium cognovisse palam ridetur, et si Ambrosius nihil de illo rescipit, jam Zenoncm non martyrio, sed naturali morte in pace functum probabilissimum est, nisi quo paris ætatis atque auctoritatis documento Ambrosii testimonium elidatur (Apud Baller. Dissert. iii, c. 2, § 2). Gravissiine vero contra praecipuam verae critices legem peccare eos qui ita fidenter asserunt, facile demonstratur. Præceptum eritices est cavendum , maxime me auctorum verbis sensus illos affingamus, quos ipsa verba non exprimunt, neque eadem verba opinionibus nostris aplemus. Memimit cujusdam Zenonis in epistola ad Syagrium S. Ambrosius his verbis : 7u autem sine alterius fratris consilio hoc judicium tibi solus judicandum putaris, in quo tamen ante judicium, præjudicium feceris, ut puellam Zenonis Sanctæ memoriæ judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione, post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sime professore delationis in periculum reatus deducendunv arbitrarere (S. Amb. lib. vi, cap. 46). Judicium Lectoris appello, an ex his tantum verbis possit inferri Zenonem hunc Weronenseum fuisse episcopnm Syagrii deeessorem, ita ut ex eo, quod hunc Zenonem martyrem non dixerit Ambrosius, sed Sanetæ memoriæ, conjicere prudenter quis possit S. Zenonem Veronensem episcopum, martyrem non fuisse ? Neque etenim de Zenone in citata epistola ulla alia meutio fit. At de hoc egimus, et in libro primo sermonum S. Zenonis cap. 11, et id addita dissertatione cap. 3, § 1. § II. Discutiuntur ea quæ ad elevandam S. Gregorii Magni auctoritatem opponuntur : qui S. Zenomena murtyrem appellat. Præ hoc autem Ambrosii testimonio sequior nimis

« PoprzedniaDalej »