Obrazy na stronie
PDF
ePub

atque ut Deo vacaret etiam in agro sue consortium affinitatis refugisset, et forte Maximi licentiam, quod innuere videtur Ambrosius, addens, aliaque proh dolor! Quare Maximus odio in Indiciam flagrans, conflavit calumniam, cujus fautores habuit eos, qui virginis Indiciæ continentia, ac sæcularium consuetudinum fuga offensi erant. Nam et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam, quos aiunt, et offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet, atque ambiat. Ita Ambrosius. Nulla hic de re familiari mentio fit; quapropter si Ambrosii verba proprio inspiciamus aspectu, hæc facti hujus veritas apertissime ex ipsis verbis emer

delictum, ut ferebatur, Veronæ commissum. At il- A tibus, confabulationibusque, ac ludis abhorreret; lum reprehendit Ambrosius, quod sine consilio alterius fratris (semet modeste innuens) judicium ageret. Licet enim ratione patrati stupri Indicia ipsius Syagrii jurisdictionis subderetur; attamen cum extera esset, ut ipsius vitam ac mores agnosceret, consilium Syagrio expetendum fuit ab ipso potissimum Ambrosio, cui nota erat Indicia. Nulla alia ratio reprehensionis hujus adduci potest. Nam si Veronensis fuisset virgo, ut falso putabatur stuprata, et ipsi Syagrio nota, cur ab aliis notitia de illa exquirenda erat? De bac notitia agere S. Ambrosium ex ipsius epistolæ verbis manifestum est, cum hanc notitiam Syagrio præbeat, benedictionem et sanctificationem Zenonis pro Indicia allegans, ejusque innocuos mores textibus comprobans, at non B git. Indicia, quæ Romæ, et alibi multo tempore Veronensibus, sed exteris, ut eodem 11 capite pluribus ostendi (lib. 1 de Serm. S. Zen. ). Non ergo Veronensis Indicia fuit.

Ipsum vero D. Ambrosii textum afferunt eximii Ballerinii, quo evidentius constare dicunt, Indiciam Veronensem fuisse. Quid si ex iis ipsis, quæ in Ambrosii epistola narrantur, Indiciam virginem Veronensem fuisse luculentius confirmemus? Etenim Maximus sororis vir postquam lite adversus Indiciam mota de quibusdam bonis.. judicia attentasset. . cum vehementer angeretur. . quod Virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium, muro interjecto (in eadem utique domo) discretas ædes uxoris suæ ac virginis, divisamque germanitatis inter sorores societatem. . esse jusserat. . quod argumentum est evi- C dens, media domus partem ad Indiciam spectasse; si enim ex alia urbe Veronam advenisset, Maximus pro hostili, et averso in illam animo, eam domo, et urbe pellere, ac in suam patriam remittere potuisset. Ita ex ipso D. Ambrosii textu præclari viri argumentantur. Si vero eumdem textum ad examen revocemus, non de quibusdam bonis Maximum judicio cum Indicia contendisse, neque eadem fuisse domum, interjecto muro ab eodem Maximo Indiciæ cognato divisam facile comperiemus. Integrum D. Ambrosii textum afferamus. Te miror Frater (ita Ambrosius Syagrio) qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusato

rem,

sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris, cum ille se inimicum, et adversarium litigatorem proposito jam jurgio negare non potuerit adversus sacram virginem judicia attentavisse, muroque interjecto discretas ædes uxoris suæ, el virginis divisam germanitatis inter sorores societatem, aliaque proh dolor! et quod Virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium. Inimicitiam Maximi probat ex jurgio, proposito jam jurgio, et divisa, muroque interjecto, societate inter sorores, et cohabitatione discretas ædes. Si de bonis civili judicio actum esset, inimicitiam propter intentatam litem probare non potuisset Ambrosius. Jus etenim suum civili actione prosequi infensum animum, seu odium minime arguit. At ex eo inimicum demonstrat Maximum, quod cum Indicia virgo propositi tenax a sæcularibus conven

D

fuit, ut ex hujus epistolæ textu, ac ex iis, quæ alias expendimus, constat, Veronam se conferens, ut apud sororem habitaret, contiguam domui Maximi, ipso consentiente domum conduxit aperto muro, ut, accessum ad sororem habens, posset tam libere secum habitare, nolens in domo cognati aliorum consuetudine distrahi, quare nec ruri cum Maximo esse voluit. Continentia Indiciæ virginis offensus Maximus primo jurgatus, ut videtur, propter liberum Indicia accessum e sua in domum uxoris, tum actione judiciali intentata, cui occasionem consensus præstitus de aperiendo muro a Maximo dare potuit, muro obstruxit aditum, uxoremque prohibuit, ne ad sororem Indiciam accederet, ægro id forte ferente animo ipsa uxore sua. Demum in Indiciam stupri calumniam conflavit. Hæc ex iis, quæ apud Ambrosium leguntur, obvio emergunt sensu. Cæterum litem de quibusdam bonis, ac unam esse domum a Maximo divisam dicere divinare est. Si enim reponas, nulla opus fuisse lite ad obstruendum muro aditum, si duæ fuissent domus cum Maximus proprio arbitrio id facere potuisset. At quid si forte attentavit facere, et ex suorum, et Indicia familiarium resistentia, qua jurgium ab Ambrosio commemoratum ortum fuisse videtur, ad judicia confugere necesse fuerit? Si vero hæc non probentur, minus ea probanda esse dicendum, quæ nullo textus adstipulante suffragio excogitata promuntur. Liter jurgio exortam proposito jam jurgio, et prohibitum tantum Indiciae accessum interjecto muro ad uxorem dicere, nulla de re familiari mentione facta, non civile, sed quod crimen concerneret, judicium indicat. Potuit namque Maximus, qui stupri facinus Indiciæ impegit, et furti timorem insinuare judici, ut obstruendi aditum, post præstitum consensum facultas concederetur.

Quid vero scirpuun in nodo quærimus? Fuerit Veronensis Indicia. Quid inde? Num ex eo Zenon qui ei benedixit, eamque sanctificavit episcopus fuit? Nil minus. Benedictio, et sanctificatio a Zenone Indiciæ impertita, non fuit solemnis ejusdem virginis consecratio, quod ut evidenter appareat, observanda Ambrosii verba sunt: Puellam Zenonis Sanctæ me

Qui Veronam prædicando reduxit ad Baptis-
[mium.
A malo spiritu sanavit Galli filiam,
Boves cum..

[ocr errors]

vergentem reduxit a pelago.

Gallieni in hoc penultimo versu legendum notant Ballerinii ex ms. Lobiensi ipsa Ratherii episcopi Veronensis manu exarato. In hoc autem non Galli, ut Mabillonius ediderat, nec Gallieni Cæsaris, ut nos e duobus posterioris ævi mss. (nempe e ms. Zenoniano ac Pompeiano) loco laudato (Dissert. 3, cap. primo § 54) scripsimus, sed Gallieni filia palam legitur. Hunc Rhythmum e Diptychis Ecclesiæ Veronensis erutum arbitrantur, maximoque in pretio habendum censent; monent insuper: Neque vero, si quæ falsa posterioribus catalogis insecta sunt, objiciantur, ut ex

moriæ judicio probatum, ejusque sanctificatam bene- A dictione post tot annos... in periculum reatus deducendam arbitrarere. Nota verbum illud Puellam. Puellæ non consecrabantur, sed adultæ, et ætate grandiores, et quadraginta annorum probata Virginitate ex constitutione S. Leonis Magni. Vide Christianum Lupum in librum Tertulliani de Præscriptionibus in Scholio ad caput tertium, verbo: si virgo, quæst. 6. quæstione etiam secunda ex epistola 2 Innocentii primi ad S. Victricium Rothomagensem Archiepiscopum cap. 12 et 13, Virgiues distinguit, aliasque velari meruerunt, et alias, quæ necdum sacro velamine lectæ, tamen in proposito virginali semper se permanere promiserunt. Et he puellæ erant, quæ provectiorem ætatem non attigerant, ut in eadem epistola cap. 1 et 2 : Puella, quæ necdum velata est, B iis ordinis etiam Episcoporum elevetur; nam sola sed proposuit sic manere. Cum itaque puella esset Iudicia, quando a Zenone benedicta fuit, ex hac benedictione, quæ a solemni consecratione ab Episcopo facienda distinguitur, deduci minime potest, eundem Zenonem ab Ambrosio nominatum, fuisse Episcopum. Quin etiam si pro solemni consecratione acciperetur hæc Zenonis benedictio, neque ex eo inferri posset, Zenonem episcopum fuisse. Nam etsi in Ecclesia Latina ordinaria potestate solus episcopus potuerit sacras consecrare virgines, attamen et presbyter ex delegatione episcopi consecrare poterat. Patet ex concilio Carthaginensi tertio, capite 36, circa annum Christi 398 celebrato (nempe paulo postquam S. Zenonem obiisse volunt Domini Ballerinii) Presbyter inconsulto episcopo Virgines non consecret; Chrisma vero numquam conficiat. Vide iterum eumdem Lupum quæstione quinta. Conjectura igitur de Zenonis, qui Indicia benedixit, episcopatu evanescit, cum neque illum Episcopum Ambrosius nominet, neque ex benedictione Indiciæ ejus Episcopatus inferri possit: quare omnis suspicio ablata est, Zenonem hunc fuisse eumdem ac S. Veronæ Præsulem, ut sine ulla ratione asseruere Dupinus et Tillemontius, qui penitus divinando Zenonem Veronensem episcopum tempore Gallieni non extitisse ausi sunt affirmare.

§ II. Antiquus ordo Episcoporum Veronensium minime probat S. Zenonem quarto sæculo vixisse: quinimmo ipsum tertio sæculo vixisse confirmat.

Vetustum satis Rhythmum afferunt antiquarum rerum peritissimi Ballerinii, quo ætatem S. Zenonis quarto sæculo determinari putant. (Diss. 1 c. 3. § 3.) Rhythmum accipe, studiose Lector.

Primum Veronæ prædicavit Euprepius episcopus,
Secundus Dimidrianus, Tertius Simplicius,
Quartus Proclus Confessor, Pastor egregius,
Quintus fuit Saturninus, et Sextus Lucilius,
Septimus fuit Gricinus doctor et episcopus,
Octavus Pastor et confessor Zeno martyr Inclytus.

Hactenus Ballerinii; at hæc etiam subjungenda quæ immediate sequuntur ;

PATROL XI.

C

Episcoporum nomina in ordinem distributa sumi potuerunt ex Diptychis, in quibus nihil præter eorum nomina legebantur, ut proinde hæc series satis tuta et vera habenda sit; ad historica autem facta, vel chronicas etiam notas quod pertinet, cum hæc aliunde sumi debuerint, pro monumentorum, e quibus ea petita fuerunt ratione vel vera, vel fabulosa Episcoporum ordini potuerunt interseri, et sæpe ex opinione vulgi fabulis leviter assentientis intrusa sunt nonnulla, quæ ab eruditis falsissima demonstrantur. Quod monitum præcipue volumus, ne quis omnibus præter Episcoporum ordinem Anonymi Pipiniani dictis fidem accommodandam existimet, cum ea quæ de Gallieni Cæsaris filia inseruit, falsa sint, ut sequenti paragrapho ostendemus. Volunt itaque in allato Rhythmo ordinem tantum attendi, ac seriem Episcoporum Veronensium, falsa esse, quæ de filia Gallieni dicuntur, autumantes.

Rhythmi hujus antiquitatem maxime suspiciendam et ego duxi de uno Zenone Veronensi episcopo agens; certamque primorum octo episcoporum Veronensium seriem ipsius Rhythmi auctoritate contra Papebrochium asserui. Immerito tamen clarissimum hunc Virum erroris in eo me redarguisse ingenue fateri exigit veritas. Hoc manifestum fiet ex his quæ modo disserenda suscipio.

Tria de hoc Rhythmo ponunt doctissimi Ballerinii. Primo, aiunt ipsum e Diptychis Ecclesiæ Veronensis fuisse concinnatum: Secundo, seriem et ordinem octo primorum Episcoporum sincerum in ipso contiD neri Tertio, ea quæ de Gallieni Imperatoris filia in eodem leguntur esse falsa. Singula perpendamus.

E Diptychis Ecclesiæ Veronensis acceptum fuisse hunc Rhythmum, nullo nec vetusto, nec recentiori monumento probatur; Ecclesiæ namque Veronensis Diptycha nulla extant: ea tantum conjectura adducitur, quod cujusque Civitatis Episcopos in diptychis ex ordine scribere, et inter Missarum solemnia ad secundum Memento omnes etiam Sanctos recitare, ex antiqua disciplina mos fuerit, tum in Oriente, tum in Occidente. Utrum hoc ita sit, in dubium revocare non est opus; indicasse modo sufficiat quam levi ratione affirmetur hujusce Rhythmum e Diptychis Ecclesi Veronensis originem trahere. Si enim hæc Diptycha

23

:

Ast ego id quod sentio aperte dicam. Neque episcoporum Veronensium seriem, quæ in Rhythmo, neque eam quæ in veteribus monumentis legitur e Diptychis Veronensis Ecclesiæ desumptam puto: quod hac ratione adducor, ut credam, nam et in Rhythmo, et in monumentis Veronensibus manifestus circa episcoporum tempora reperitur error. In utrisque etenim S. Proculus quartus Veronensis episcopus dicitur, et in utrisque ante Gallienum imperatorem vixisse, cum utrobique quartus episcopus nuncupetur, et octavus S. Zeno, quem Gallieni temporibus Episcopatum Veronensem gessisse apertissime affirmant: A malo spiritu sanavit Gallieni filiam. Hæc Rhythmus. Anno 236 S. Proculum vixisse in Psalmista antiquo Ecclesiæ SS. Apostolorum notatur :

extarent, tum ex eorum cum Rhythmo collatione A dignosci posset, num ab iisdem Diptychis acceptus esset; cum vero non extent, arbitrio suo quisque potest unde hic Rhythmus sit, habitus excogitare. Non fuisse vero acceptum, non levi argumento esse potest Monumentorum antiquorum Ecclesiæ Veronensis et Rhythmi hujus dissonantia: in hoc etenim Rhythmo Secundus Verona Episcopus Dimidrianus, Tertius Simplicius, ac Septimus Gricinus dicitur. At in tabula lapidea, quæ prope januam Ecclesiæ S. Proculi aspicitur, hæc series primorum episcoporum legitur: Hac æde vetustissima plurium Virorum Divorum Sacrario Euprepii, Petri Apostoli discipuli, hujus urbis episcopi 1, Gricini 11, Agapii 111, Proculi IV, Martyrumque Cosma, et Damiani, etc. Fuit quidem hic lapis anno 1502 eadem in Ecclesia B Anno Domini 256 vivebat S. Proculus quartus epislocatus, sed illi omnia vetustiora monumenta consonant. Cousonat vetusta membrana (SS. Episcop. Veron. Antiqua Mon. per Bagattam et Perettum collecta Ven. an. 1576) Hæc sunt corpora Sanctorum sepulta in Ecclesia S. Proculi, et primo in Altari inferiori ejusdem jacet corpus S Proculi episcopi Veronensis, et fuit quartus episcopus..... In alio altari ad dextrum latus præfati altaris jacet Corpus S. Agabii episcopi, et fuit tertius Veronensis. In alio altari ad sinistrum latus præfati altaris jacent corpora SS. Euprepii et Gricini: qui quidem Euprepius fuit primus episcopus Veronensis, missus et consecratus a Beato Petro Apostolo, et similiter Gricinus secundus episcopus Veronensis. Consonat et inscriptio in Altari S. Agabio erecto Agabio qui in Pontificatu tertio successit. Consonat inscriptio in Altari SS. Euprepii et Gricini sito in Ecclesia S. Proculi: Euprepio Verona a Christi anno 72 Præsuli primo, et Gricino laborum socio el comiti locus restitutus. Duo itaque diversi Episcoporum Veronensium ordines reperiuntur; quis ergo e Diptychis manare dicendus est? Qui in Rhythmo legitur, an qui in veteribus monumentis? An censendus est Anonymus Pipinianus, ut Domini Ballerinii Rhythmi auctorem nominant e diptychis eruisse, qui diptycha forte vidit numquam? An vero Ecclesiæ, ubi eadem monumenta publice sunt exposita, in quibus donec mos viguit legendi ex Diptychis nomina inscripta, quotidie legebantur? Antiquitate præstet Rhythmus cæteris monumentis vetustior, itaque et verior? Quid D si et in eo manifestus deprehendatur error, licet et aliis monumentis communis? Rhythmum errores continere putant iidem Ballerinii: Ne quis omnibus præter Episcoporum ordinem Anonymi Pipiniani dictis fidem accommodandam existimet, cum ea quæ de Gallieni Cæsaris filia inseruit falsa sint. Recentiora monumenta quis credat tunc adinventa, cum in lapidibus et in membranis inscriberentur ? Nonne omni jure censere debemus ex aliis antiquioribus fuisse desumpta? Ludibrio quidem cunctis esset, qui sine ullo vetustatis admininiculo tamquam vetusta exhiberet, quae ipse proprio marte adinvenit.

copus Veronensis, frater S. Tuscæ Virginis, magistræ S. Teuteriæ Virginis; et in Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis Veronensis die 23 Martii sic legitur: Eadem die S. Proculi Veronensis Episcopi, qui tempore Maximini sequebatur beatissimos Martyres Firmum, et Rusticum, cupiens una cum ipsis martyrio coronari, sed tamen a satellitibus expulsus in pace quievit. Idem in aliis mss. inspicitur. Tempus vero quo S. Proculus Veronensi præerat Ecclesiæ ex certis monumentis habetur, ut clarissimi Ballerinii demonstrant dicta Dissert. prima cap. 3, § 3: S. Proculus [ita iidem Auctores] quarto sæculo ineunte in vivis erat, cum Maximiano Imperatore Veronam ducti fuere SS. Firmus, et Rusticus, qui subinde martyrio cororiati sunt, Cut palam fit ex antiquis ipsorum actis a Marchione Maffeio editis in calce diplomaticæ historiæ, p. 303. In nonnullis quidem actorum ms. pro Maximiano Maximinus legitur, ad cujus proinde Imperium Proculi ætatem provehendam arbitrali sunt; at cum ex actis pateat Imperatorem id temporis Mediolani fuisse, Maximinus autem ea in urbe numquam fuerit, quippe qui vix Italiam ingressus in Aquileia obsidione mortem oppetiit, ut recte probavit noster P. Petrus Paduanus ex Ordine Conventualium apud Ughellum tom. v. Italiæ sacræ pag. 685, cumque pluribus exemplis liqueat, hæc duo nomina Maximiani et Maximini in codicibus promiscue scribi, facileque confundi, potior immo, et genuina apparet aliorum codicum Maximianum scribentium lectio, quæ quidem in Antiquis mss. quæ viderunt et allegarunt Bollandi Socii ad diem 24 Martii in S. Proculi inventa est; ac jure propterea S. Proculus et SS. Firmus, et Rusticus in antiquis Martyrologiis omnibus, nec non in Romano referunt ad Diocletiani, Maximianique persecutionem, quæ desavire cœpit an 303. Quartus itaque Veronensis Episcopus quarto ineunte sæculo floruit.

Optime quidem circa S. Proculi ætatem; at inferri minime potest: Quartus itaque Veronensis episcopus, quarto ineunte sæculo floruit. Nam ratio cur quarto loco sit constitutus S. Proculus in serie Veronensium episcoporum ea est, quo omnia monumenta Ecclesiæ Veronensis et ipse Rhythmus ipsum Maximini tempore floruisse referunt, et ante

Gallieni tempora, quare et annum, exprimunt ipsum imperatorem: Anno Domini 256 vivebat S. Proculus; ita in allato Psalmista antiquo, et in Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis: Eodem die S. Proculi Veronensis episcopi qui tempore Maximini sequebatur beatissimos Martyres, etc. Quapropter hoc errore factum est, ut qui ordinem primorum Veronensium Episcoporum conscribi curarunt, S. Proculum quartum episcopum constituerint, ut Maximini temporibus concordaret. Itaque evidenter dignoscitur, non ex veteribus dipthychis, sed ex variis monumentis ordinem ipsum concinnatum fuisse.

et A tur, quod passim in aliis ms., et editis observare quisque potest. Nullum itaque est argumentum, eo quod in hoc Rhythmo Gallieni nomen sine adjecto Cæsaris inspiciatur, neque potest qui Gallienum hunc non esse Cæsarem inficiari. Quare superfluum est, alium Gallienum quarto sæculo fingere, cum in hoc Rhythmo dignitatis vocabulum Gallieni nomini non additum fuisse constet, ut idem in hoc versu numerus, ac in cæteris versibus servaretur: alia etenim ms. in quibus Cæsaris nomen adjectum est, Rhythmi numerum sustulerunt : A malo spiritu sanavit Gallieni filiam. Ita Lobiense ms., et optime. A malo spiritu sanavil Gallieni Cæsaris filiam. Ita in ms. Ariminensi, in quo non idem servatur numerus. Auctorem vero Rhythmi carminum numerum præ oculis habuisse, B constat ex præcedenti versu: Qui Veronam prædicando reduxit ad baptismum, a malo spiritu sanavit Gallieni filiam. In primo etenim versu non baptismum, sed baptismium scripsit, non alia sane de causa, nisi ut idem numerus constaret in versibus. Et in hoc itaque Rhythmo Gallieni nomen de Gallieno Cæsare accipiendum est. Quare fit ut eodem errore laboret hic Rhythmus, qui in aliis veteribus mss. reperitur, scilicet S. Proculum sub Imperatore Maximino Veronæ fuisse episcopum, qui revera floruit sub Maximiano ideoque hoc errore ducti veterum monumentorum auctores, quarto loco inter Veronenses præsules S. Proculum recensuere. Ipsum tamen S. Zenone posteriorem fuisse ex ipso Rhythmo cæterisque monumentis ostenditur, eo quod S. Zenonem Gallieni tempore et Rhythmus, et mss. collocent. Jure igitur ac merito Ughellus Petri Paduani auctoritate, quem ipsi Domini Ballerinii commendant, S. Proculum posteriorem facit Zenoni.

Conantur quidem Domini Ballerinii errorem hunc excludere ab eodem Rhythmo genuinam restituentes lectionem ex Lobiensi ms. carmini illi a malo Spiritu sanavit Gallieni filiam, in quo versu pro Gallieni Mabillonius legerat Galli, hac ratione scilicet, quod in eodem carmine non legatur Gallieni Cæsaris, ut in aliis mss., sed Gallieni tantum, qua observatione opinantur nomine Gallieni non imperatorem, sed alium Gallienum quarto sæculo viventem significari, cujus filiam ab obsessione dæmonis liberarit S. Zeno. Ex ea [restituta lectione] illa difficultas simul adimitur, quam unam in Anonymo Pipiniano inesse putabamus, quasi Gallieni imperatoris fabulam ebibisset. Hinc etiam confirmari posse videtur, quod Dissert. 1, cap. 3, § 4, suspicati sumus eum cujus filiam S. Zeno sanavit a dæmone, fuisse vere Gallienum aliquem, qui per nonnullos in imperatorem migravit. Ut genuinam atque cæteris præferendam ego quoque habeo lectionem antiquioris ms. Lobiensis ea potissimum ra- C tione, quod versus a malo spiritu sanavit Gallieni filiam eodem numero constet, ac cæteri alii, ut inspicienti patet ; si vero vel Galli legatur, vel Gallieni Cæsaris eodem numero non constat. At ex eo tantum, quod Gallieni legatur sine additamento Cæsaris, alter Gallienus ab Imperatore diversus comminis→ cendus sit, minime assentior, cum passin Gallienus legatur sine addito Cæsaris vel imperatoris, neque alius a Gallieno Imperatore diversus possit intelligi. In promptu habemus exemplum in allato textu martyrologii Ecclesiæ Veronensis: Eodem die S. Proculi Veronensis Episcopi, qui tempore Maximini sequebatur beatissimos Martyres, etc., neque ad nomen Maximini additur Cæsaris. Alius igitur exquirendus est Maximinus. Idem in Martyrologio Ordinis Præ

dicatorum: Pridie idus Aprilis : Eodem die S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionum Veronensem urbem mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni Martyrio coronatus est. GALLIENI scribitur sine addito CaSARIS quin et Usuardus in Martyrologio pridie idus Aprilis: Eodem die S. Zenonis Episcopi.... ac tempore Gallieni martyrio coronatus est. Et in Martyrologio Romano jussu Gregorii xun anno 1584 editi, duodecima Aprilis Verona passio S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam mira constantia gubernavit, et Gallieni tempore Martyrio coronatus est. Ubi GALLIENI nomen aspicitur absque eo, quod vel Cæsar, vel Imperator nuneupc

D

Verum enimvero etiamsi Episcoporum Veronensium seriem a vetustissimis Ecclesiæ ipsius dipthychis desumptam esse constaret, non ex eo quis posset asserere in iisdem inalteratum Episcoporum Ordinem contineri; id ipsamet evincunt, quæ Domini Ballerinii adducunt exempla; nempe Missalis Mozzarabici, cujus textum ad hujus veritatis evidentiam hic exscribimus, ex tituto qui inscribitur: Omnium Offerentium, ubi sic legitur: Facientes commemorationem beatissimorum Apostolorum, et Martyrum Gloriose Sanctæ Mariæ Virginis, Zachariæ, Joannis, Infantium, Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, Andreæ, Philippi, Thomæ, Bartholomæi, Matthæi, Jacobi, Simonis, et Judæ, Matthiæ, Marci, et Lucæ. Nota illa verba Joannis, Infantium, si tempus mortis attenditur multo tempore post interfectum fuisse Joannem Baptistam, quo fuerint Innocentes occisi. Si vero nativitatis, incertum. Nota etiam quoad ordinem apostolorum, Paulum ultimum apostolorum secundo loco post l'etrum nominari, non ratione temporis, vel ordinis, sed quia Romanæ Ecclesiæ mos semper fuit, ut observat Le Brun, numquam sejungendi Apostolos Petrum et Paulum. Neque in reliquis ille ordo servatur, qui in Evangelio Lucæ digestus habetur, qui et Matthæi x, 1, et Marci I

16, diversus legitur. Post Apostolorum nomina Moz- A conspicitur. In primo Memento: Sed et beatorum zarabicum sic habet: Item, et pro spiritibus pausantium, Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Juliani, item Juliani. Hilarius, Athanasius, Martinus, Ambrosius, Augustinus hic recensentur, qui diversarum Ecclesiarum episcopales sedes obtinuere, et in Oriente, et in Occidente, nec ullus Ilispanicarum Ecclesiarum fuit Episcopus. Quapropter nulla ratio ordinis hic habita videbitur, sed tantum devotionis causa fuisse in dipthychis relatos Sanctos hos præsules dicendum est. Sequuntur postea in eodem Mozzarabico Leander et Isidorus, episcopi Hispalenses; Isidorus Leandro successit, at Leander episcopatum suscepit anno 584, juxta Chronologiam Cenni nostri fuit ne ipse primus Hispalensis episcopus? Neque unus ipsius decessorum nominatur. Sabinus certe qui quarto ineunte sæculo Concilio Eliberitano subscripsit, fuit episcopus Hispalensis, qui minime in his dipthychis recensetur; neque ullus alius, qui ante Leandrum post Sabinum Hispalensem Ecclesiam tenuerit: nam et ante Leandrum in Cathedram Hispalensem sedit Sallustius, qui circa annum 519 cum Joanne Illicitano ab Hormisda Summo Pontifice Vicarius Apostolicus fuit constitutus. Nullus itaque hic attenditur episcoporum ordo. Post Isidorum ponitur David. Iste concilio Toletano quarto subscripsit per Marcum Presbyterum Vicarium suum, cui concilio S. Isidorus præsedit, fuit autem Auriensis episcopus. Neque hic igitur series Hispalensium episcoporum respicitur, quinimmo interrumpitur. Cum post David Aurien- C sem episcopum Julianus Hispalensis nominetur, qui circa annum 681 Hispalensem regebat Ecclesiam, omissis aliis, qui Isidorum inter et Julianum eamdem gubernaverunt. Juliano Hispalensi, Julianus alter Toletanus sufficitur. Hæc circa Mozzarabicum Missale observasse sit satis, ex iis namque evidenter apparet nullum in iis recensendis Episcoporum nominibus ordinem fuisse servatum.

Apostolorum, et Martyrum tuorum Petri, et Pauli, Andrea, Jacobi, Joannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis, et Thadæi, Xisti, Laurentii, Hippolyti, Vincentii, Cornelii, Cypriani, Clementis, Chrysogoni, Joannis, et Pauli, Cosma, et Damiani, Apollinaris, Vitalis, Nazarii, et Celsi, Protasii, et Gervasii, Victoris, Naboris, Felicis, et Calime ri. Post Consecrationem vero : Nobis quoque..... societatem donare digneris cum tuis Sanctis, Apostolis, et Martyribus Joanne, Jacobo, Stephano, Andrea, Barnaba, Petro, Marcellino, Agnete, Cæcilia, Felicitate, Perpetua, Anastasia, Agatha, Euphemia, Lucia, Justina, Sabina, Thecla, Pelagia, atque Catharina, elc. Vides hic S. Hippolytum, qui sub Alexandro impeBratore circa annum 229 Martyr obiit, post S. Xistum Pontificem, et Martyrem, et S. Laurentium Martyrem nominari, qui Gallieni tempore circa annum 260 pro Fide mortem oppetiere. Vincentius, qui sub Diocletiano, Cornelio, Gallo imperante, et Cypriano, Gallieni ævo martyrio coronatis anteponitur. Clemens, qui sub Trajano initio secundi sæculi, Cornelio et Cypriano postponitur. Joannes et Paulus, imperante Juliano Apostata, Martyrio affecti, Cosma et Damiano sub Diocletiano imperatore martyribus anteferuntur. Tandem ne diutius in hac re, que de se patet, ostendenda Lectorem detineam, post Consecrationem in eodem Ecclesiæ Ambrosianæ Missali Thecla D. Pauli discipula post alias S. martyres nominatur, quae secundo, tertio ac quarto saquæ culo martyres obiere.

ex ms.

Quod vero ad Romanum Ordinem, quem in prolegomenis ad Anastasium Tract. 3, pag. 51 Capituli Veronensis celeberrimus Franciscus Blanchinius protulit, ita in eo legitur: Exaudi Christe..... nostro illi a Deo electo Pontifici vita III. Sancte Firme. Respondetur. Tu illum adjuva. Sancte Procul. Resp. Tu illum adjuva. Sancte Zeno. Tu illum adju-D va. Exaudi, Christe, Domino nostro illi: Augusto Serenissimo imperatori nostro a Deo coronato; magno el pacifico, vita et victoria 111, Sancte Paule. Resp. Tu illum adjuva. Exaudi Christe, Dominæ Nostræ imperatrici salus, et vita. Sancta Maria. Resp. Tu illam adjuva. Et profecto ante S. Zenonem S. Proculus invocatur at ea ratione superius adducta, quod scilicet omnia antiqua Veronensia monumenta sub imperio Maximini per errorem S. Proculum posuerunt, quod et in aliis monumentis a Dominis Balleriniis allatis notandum.

Neque in Ecclesia Ambrosiana in Canone Misse tam ante quam post consecrationem ordo servari

Idem in Canone Romani Missalis observabit diligens Lector ipse per sesc. Quapropter procul dubio constat ordinem in hujusmodi diptychis minime attendi, neque attendi posse, cum in describendis Sanctorum nominibus vel tempus observetur, quo in Cañone, aut in Litaniis positi sunt, ut constat ex additione nuper facta a S. P. Benedicto XIV, qui S. Joseph post Joannem Baptistam in Litaniis adnumeravit, vel alia Sancti prærogativa. Qua de re Martyres ante pontifices, et hi ante confessores, et Virgines tempore licet recentiores locantur. Accedit etiam in hujusmodi diptychis sanctos Episcopos a reliquis separatim describi solitos, nec non hæreticos, vel schismaticos Episcopos vetitum fuisse in iis accenseri. Quae itaque ratio ex hujusmodi diptychis emergit ad Sancti alicujus constituendam Epocham, potissime vero S. Zenonis, cum nullo modo probetur octo primorum episcoporum Veronensium seriem e diptychis ejusdem Ecclesiæ desumptam, ne. que ulla hujusmodi diptycha amplius reperiantur. Compertum itaque cum sit, per errorem S. Proculum quarto loco inter Veronenses Episcopos recensitum fuisse, neque ulla suppetat ratio, qua probetur Rhythmum Anonymi Pipiniani e diptychis Ecclesiæ Veronensis concinnatum fuisse : Ordoque Episcoporum licet ex iisdem diptychis desumptus, tempus et seriem Episcoporum minime ordinatam exhibere, corruit argumentum a Dominis Balleriniis deductum.

« PoprzedniaDalej »