Obrazy na stronie
PDF
ePub

qua salvum in incarnatione declaratur, quod erat, ex A lib. m Strom., pag. 466, ubi impugnans Cassianum auctoris mente haud opponi dicenda sint; eo sanc spectare nequeunt, ut mutatam in humanam insinuent divinam naturam, quæ est immutabilis, et ex ipso Zenone salva, id est integra, exstitit,nec inclusam illam in homine, quam mundus mundique non capit magnitudo,idem ipse testatur trac. 9 lib. 1, num. 1. Eo igitur solum pertinent, ut Dei Filium vere hominem factum intelligamus, perinde ac si purus homo videri possit; abdita quodam modo in carnis tegumento divina illa majestate, quam, ut tr. 5 libri ejusdem insinuat, non potest mundi istius mediocritas sustinere. Hoc eodem sensu divinum Verbum breviatum vocavit cum Apostolo Paulo cap. 1x ad Rom. v. 28: Tu eum breviatum paulisper ab majestatis suæ immensitate peregrinari fecisti, tract. 2 lib. 1, num. 9. Et tract. 8 lib. II, num. 2 :Dei Filius tempore constituto, dissimulata interim majestate, ab ætherea sede profectus, in prædestinatæ Virginis templo sibimet castra metatur, quibus latenter infunditur in hominem gigniturus, ibidemque salvo, quod erat, meditatur esse quod non erat: quæ adeo sunt aperta, ut nihil amplius addere necesse sit.

CAPUT IV.

DE PRIORUM PARENTUM PECCATO QUID AUCTOR

TRADIDERIT.

quemdam Valentini discipulum et Docitarum princi. pem, nonnullosque alios eidem hæresi addictos, qui cum Tatiano nuptias damnabaut, hæc scripta reli. quit: Certum est Dominum quoque venisse.... ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverunt, ad nos, inquam, venit Servator : quæ quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupta sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur, cum forsitan protoplastus noster tempus prævenisset, et non in tempore matrimonii gratiam appetivisset, et aberrasset : et paulo post, pag. 470 Etsi, inquit, cum ex brutis animantibus insidiosi consilii rationem cepisset serpens, et persuasisset, dicat Adam adsensum esse cum Eva conjunctioni, nempe quod hac natura alias usi non essent protoplasti, ut non nulli B existimant; rursus maledictis incessitur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quos consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos, sicut bruta, deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius, quam oportuit, fraude inducti, cum adhuc essent juvenes; justum quidem est Dei judicium in eos, qui non exspectarunt voluntatem. Docet itaque Clemens ex non nullorum, quos sine propriis nominibus appellat, sententia, Adam et Evam in eo pecasse, quod nimis avide voluptatem appetentes, non voluntatem divinam, qua conjunctio præciperetur, exspectassent, sed citius quam oportuit matrimonii gratiam appetivissent. Non nulli, qui hanc sententiam ingererent, ipsi, quos refellit, forte fuerunt hæretici; quos, tamen

Sanctum Zenonem cum communi Patrum sententia, quæ litterali Geneseos interpretationi prorsus convenit, priorum parentum peccatum in esu fructus vetiti collocasse palam est ex tract. 6 lib. 1, num. 5, C hac in re non omnino rejicit, sed per particulam ubi Adam sacræ arboris pomum male dulce delibasse affirmavit et similiter cum in tract. 13 ejusdem libri per letale lignum, quod sola mulier contigit, mortem in Adam et in Evam derivasse docet, idem confirmat. At hoc eodem tract. 13, num. 5, peccasse Adam indicat per virile, quod circumciditur, membrum; Adam enim, inquit, cum inlicitum pomum hoc membro decerpsit, sic in genus humanum jus mortis induxit; et Hebræorum populo circumcisionem idcirco præceptam subdit, ut locum matriculis culpæ, id est originalis, cum denotat, etiam alia crimina fugienda cognoscat. Id ipsum pressius exponit tract. 2, num. 8, cum de cupidine loquens, Hic, inquit, facibus suis Eva pectus incendit; quibus verbis satis aperte innuit, priorum parentum culpam in venerea con- D junctionis voluptate sitam fuisse. ac si lignum et pomum, quod ipsis a Deo vetitum est, fuerit ipsa conjunctio, quam illi contra vetitum præcipientes, peccarint graviter, et omne genus humanum in peccatum induxerint. Hoc autem quam et a litterali Genes. sensu, et a Patrum [cv] interpretatione sit alienum, nemo non videt : idque tanto magis absonum videri debet, quanto est certum, concupiscentia carnali in paradiso terrestri nullum fuisse locum, ut pluribus in libris adversus Pelagianos Augustinus luculenter demonstrat. Hæc cum nos animo volveremus, Zenonianæ sententiæ originem indagaturi, comperimus simile quidpiam legi apud Clementem Alexandrinum

forsitan eamdem sententiam posse defendi non abnuit, et solum nihil exinde colligi posse contendit, unde illi nuptias malas esse convincant. Unde porro sive illi, sive Clemens hanc sententiam collegerit, ignotum plane est; at ex libro aliquo apocrypho, vel potius ex Hebræorum quorumdam interpretatione dimanasse videtur, quos quidem indicatos putamus a Moyse Barcepha Syro episcopo, cum parte prima Commentar. de situ Paradisi cap. 19, pag. 464 10mi xv Biblioth. PP. editionis Lugdunensis, hæc scribit: Sunt quidam, qui existiment non fuisse arboremid, de quo gustavit Adam, sed venereum amplexum, quo cum uxore ille corpus miscuit.... neque aliud voluisse illud præceptum, ne edatis de illa arbore, quam non coeatis, sed sancte et absque omni venere vivatis, et quo die de illa ederitis, morte moriemini, id esse, quo die corpora miscebitis. Iluic sane interpretationi non nullos posterioris quoque ætatis Rabbinos subscripsisse satis colligimus ex Dialogo 3 de Amore, circa medium, quem Leo Hebræus Mutinensis sæculo XVI, italice edidit. Ut autem ex Hebræorum libris, aut certe ex llebræorum id temporis sensibus hanc interpretationem ab Auctore nostro deductam probabilius judicemus, illud suadet, quod ille tract. 13 lib. 1, de Circumcisione adversus Hebræos disserat, et ex præcipua, ut videtur, ipsorum sententia circumcisionem explodere nitatur. Equidem si non alienam, sed suam hic protulisset sententiam, qui tract. 6

lib. 1, num. 3, vulgatæ, ut initio monuimus, sub- A tract. 1 lib. 1, de Fide non illud quærebatur, utrum scripsisset explicationi, qua Adam sacræ arboris pomum male dulce delibasse traditur? qui eodem tract. 13 lib. 1, num. 10, letale lignum a sola muliere tactum prodidisset, si in vetita, uti putabatur, matrimonii conjunctione utrique lignum et pomum attigissent ? Itaque propterea hac interpretatione S. Zenonem usum esse nobis credibile est, ut Hebræos propria eorum hypothesi fortius convinceret. Cum vero hanc eamdem sententiam innuat tract., 2 lib. 1, ubi tamen adversus Hebræos nihil est; hanc sententiam non tantum Hebræorum, sed aliquorum etiam Christianorum propriam licct agnoscere, ita ut S. Zeno hanc prætermittendam nou duxerit, ubi de perniciosis venerei amoris effectibus sermonem instituerat, licet ipse aliam veranique sententiam sequeretur.

[cv] CAPUT V.

QUAM RECTE DE DIVINA GRATIA S. ZENO SENSERIT.

non

fides ex gratia, an ex voluntate sit, nec ne : quæ quæstio Zenoni ne in mentem quidem venit, et muito post a Pelagianis excitata fuit. In Arianos tota erat sancti Antistitis contentio, qui fidem variis tractatibus et argumentis exponendam rati, adeo in iis lucubrandis, edendis, legendisque laborabant, ac si absque hoc studio concipi fides non posset. Hos ergo ut refelleret S. Zeno, fidem homini non ab alio utique homine per tractatus memoratos commodari, sed ejus ex voluntate nasci prodidit: quibus unum improbum et periculosum tractatuum studium excludere mens illi et consilium fuit, ut ex sermone reliquo liquet; nihil vero contra gratiæ necessitatem voluit affirmare. Qui nimirum voluntatem laudat, B quæ ad fidem concipiendam sane concurrit, proinde gratiam excludere judicandus est; sicut qui gratiam adstruit, non idcirco voluntatem excludit. Solam autem voluntatem, non vero gratiam memo ravit S. Zeno, quod nulla tum esset hoc ex capite quæstio, error nullus, cujus ex periculo tantum acui solet animus, ut in scribendo ac loquendo cautiores simus. Similis est interpretatio tertii testimonii, in quo vita animæ a nobismet ipsis comparata perinde dicitur, ac fidem ex nostra voluntate esse superius dixit et idem est de testimonio secundo, quo fides res maxime propria nostra esse affirmatur. Quamquam hic nostram dixit, ut alienæ opponeret; subdit enim statim Igitur si nostra est, servemus ut nostram; ut jure speremus aliena; quod ad controversiam de gratia nihil pertinet. Cæterum alii quoque Patres, qui ante Pelagiana tempora floruere, cum nondum ex hostium furore admoniti fuissent, ut cautius loquerentur, similes formulas, ut notavit, August., non numquam usurparunt: quæ cum solius voluntatis meminerint, ad contundendos [cv] quidem hæreticos nequeunt converti, at cum gratiam non proinde excludant, iisdem favere non possunt. Quid? Nonue et ipse Augustinus de se ipso testatur, se, antequam Pelagiana hæresis crumperet, pari locutione usum, quæ sano quidem sensu accipi poterat, sed cum Pelagianis similia loqui videbatur? Hinc cum in eamdem locutionem in Expositionibus Epistola Pauli ad Romanos scripsisset: Quod ergo credimus, nostrum est, et nostrum est credere et velle; nata sub

Hoc præcipuum caput est, in quo cum S. Zeno alicubi duriuscule locutus videretur iis, qui Veronensem editionem curarunt, cam sibi licentiam sumpsere, ut non nullis verbis in textum insertis, quibus catholicus sensus perspicuus referretur, aliquot loca emollirent, seu explicarent, quemadmodum per eadem tempora evenit Romanis S. Ambrosii editoribus, quos illi in exemplum sibi proposuisse in præfatione fatentur. Duriora in primis visa sunt illa tract. 1 lib. 1, num. 1, ubi fidei naturam talem et tantam esse testatur, ut unicuique homini non ab alio commodetur, sed ejus ex voluntate nascatur ; quibus cum voluntati C totum videretur tribuere, ut ne divinam gratiam adstrueret, in editione Veronensi impressum fuit sic: ut unicuique homini non ab alio, sed ejus ex voluntate, præveniente Spiritus sancti inspiratione atque ejus adjulorio, nascatur. Similiter tract. 2 ejusdem libri, num. 3, illa sen:entia: Fides itaque vel maxime res propria nostra est, supplenda visa est in eadem editione hoc modo: Fides itaque donum Dei vel maxime res propria nostra est. Tandem tract. 12 libri ejusdem, num. 4, duplicem vitam distinguens corporis et animi: Hanc, inquit, nos nobis ipsi hac in vita per fidem sacri fontis vivo de gurgite comparamus: quæ cum timerentur accipienda, ut gratia exclusa, tota justificationis vis nobis tribueretur, edita similiter fuere cum additione, nos nobis ipsi Deo movente et D inde Pelagianorum hæresi, cui hasce locutiones faadjuvante.... comparamus. Sed his emendationibus, quæ catholicos in invidiam vocant (sæpe enim aliquas id generis correctiones, quibus pauci quidam editores vano metu indulserunt, hæreticos nobis exprobrantes vidimus, ac si Patrum opera corrupissemus: quod catholicæ veritati magno præjudicio fuit); his, inquam, correctionibus nihil opus erat, cum satis ex quæstione, quæ id temporis agebatur, hæc loca, ut nihil gratiæ obsint, commode explicentur, aliis autem ex locis Zeno se recte de gratia sentientem prodat.

Itaque primum testimonium, quo sensu prolatum sit, ex quæstione, quæ tum agebatur, patebit. Eo in

vere judicari poterant, has cum minus recte scriptas affirmat lib. Retract. cap. 25, tum vero ibidem notal, easdem posse recte explicari et intelligi; nam et credere et operari, ut ait num. 2, utrumque nostrum est, propter arbitrium voluntatis; et utrumque tamen datum est per spiritum fidei et charitatis; el n. 5: Verum est quidem, sed eadem regula; et utrumque ipsius est, quia ipse præparat voluntatem ; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis.

In hanc autem rationem cum cæteros Patres, tum vero etiam S. Zenonem voluntatis humanæ vim commendasse, ex aliis locis, quibus gratia commendatur et præfertur, manifestum est. Præclarum sane

illud, quod legitur tract. 6 lib. 1, sub finem, ubi A libero Dei timore dixerat paulo ante : Qui voluntate sua

postquam auctor plurium Sanctorum egregia opera
commendavit, omnia Dei dono, id est divinæ gratiæ
referenda perspicue confitetur his verbis: Omnes
omnino memorati, omnesque felices ejus (Dei) dono
sunt tales. Sed præstantissimum omnium, et mille
testimoniis æquivalens est illud ex eodem ipso tra-
ctatu 1 lib. 1, ubi voluntati ortum fidei attribuit his
verbis num. 1: Non sub lege, inquit, sed sub gratia
sumus, quæ nos diligere Deum, ac soli illi servire in
sacramento semel credito unicæ Trinitatis non argu-
mentis, non necessitate, sed voluntate compellit. Quot
verba, tot sententiæ. Hoc testimonio et fidem et cha-
ritatem et universa Christiana opera, quibus Deo
servimus, complectitur; et hæc omnia gratiæ tribuit,
quæ hæc præstare voluntatem compellit. Hoc autem B
verbo compellit, ne nimium gratiæ tribuere videre-
tur, ac si necessitate illata, libertatem voluntatis adi-
meret, explicavit se se inquiens: non argumentis,
non necessitate, sed voluntate compellit; quibus insi-
nuatur gratiæ efficacia, et simul libertas intacta
relinquitur. Cum porro eodem tractatu de fide ex
proposito sit sermo, hoc quoque testimonio, cum
argumenta et necessitatem excludens, voluntatem adsc-
rit, de fide potissimum loquitur, quam non argu-
mentis, id est non ratione, non scientia, quæ neces-
sitatem inferat, sed voluntate excipiendam intelligit
eodem plane sensu, quo initio dixerat eam non ab
alio per argumenta commodori, sed ex voluntate nasci.
Cum ergo quæ voluntatem ad fidem citra necessita-
tem et rationes compellit, a S. Zenone esse dicatur C
gratia; in eamdem plane sententiam primus quoque
textus interpretandus est, ut ne gratia idcirco præ-
termissa credatur, ac si illam S. Zeno necessariam
non agnoverit, sed quod illam ingerere opus semper
non fuit, ut aliis quoque Patribus accidit.

Addemus etiam aliud, quod non levis fortasse mo-
menti habebitur. Cum S. Episcopus, sicubi antithe-
sibus utitur, voluntatem necessitati semper opponat,
voluntatem pro libertate accepisse videtur, ita ut pe-
nes ipsum idem sit voluntate, non necessitate, ac li-
bere, non necessario. Præter locum nunc nuper alla-
tum ex num. 1 tract. 1 de Fide, ubi in hanc sen-
tentiam gratia ad fidem compellere traditur non
necessitate, sed voluntate, tractatu 8 lib. 1, de Timore,
num. 1, duos timores distinguens, alterum, qui na- D
turali vi necessario excitatur ob ea, quæ impendent
pericula, mortem, etc., alterum, qui Dei timor est,
et non in trepidatione naturali, sed in doctrinæ ra-
tione libere a nobis concipitur, illum necessarium,
hunc vero liberum significaturus, his verbis utitur;
de primo quidem num. 2: Non devotionis, sed neces-
sitatis est quod timetur; de secundo autem nutn. ul-
timo: Qui timet arte, non casu, voluntate, non neces-
sitate; ubi perspicue voluntas pro ea libertate, quæ
necessitati contraria est, accipitur. Et voluntatem
sane pro libertate Auctor jure accepisse cognoscitur,
quatenus quæ libera sunt, ea ex ipsiusmet voluntatis
motu nascuntur: unde ad id significandum de eodem

se parit, id est nulla [cvn] vi externa cogitur, nulla necessitate compellitur. Similiter ergo cum fidem ex voluntate nasci docuit, libere genitam unice voluit innuere, quin propterea ad gratian negandam, sed potius ad statuendam arbitrii libertatem ejus testimonium traduci possit.

CAPUT VI.

NUM S. ZENO DE FIDE VEL CHARITATE LOQUENS
EXCESSERIT.

Alii tres tractatus exstant, in quibus nunc de fide, nunc de charitate duriuscule scripsisse visus est, et contraria ferme sententia; quæ loca ne occasionem erroris afferrent, Veronenses Editores vel mutatis vel additis terminis explicanda duxerunt. Fidem primo duobus tractatibus ita extulit solam, ac si sola ad salutem satis esset: nam tract. 12. lib. n, de Abraham num. 2, Sola, inquit, fides præferenda; et tract. 33, ac si sola sufficeret ad beatitudinem consequendam, addidit : Quantum quis crediderit, tantum beatitudinis et habebit. Otroque loco Editores additionem inseruere, qua opera quoque necessaria esse explicarentur, sicque intelligeretur fides illa viva, quæ, ut ait Apostolus, per charitatem operatur : unde primum textum sic edidere: Sola fides præferenda, id est operibus ornata; qualis fuil Abrahæ : secundum autem sic: Quantum quis crediderit, et operatus fuerit, tantum beatitudinis et habebit. Miramur autem non addidisse etiam aliquid tract. 51 lib. 1, ubi soli fidei gratiæ augmentum Auctor videtur tribuere : Qui plus crediderit, nobiliorem se ipse præstubit.

Si porro hisce in locis fidem Zeno nimium extulisse videri potest, ac si sola vim salutis habeat; contraria plane ratione tract. 2 lib. 1, charitatem ita effert, ut non solum nec fidem nec spem sine charitate quidquam posse affirmet (quod recte dici potuisset, quatenus illæ si charitate non ornentur, ad salutem nihil conferunt), sed etiam stare utrasque nequaquam posse sine illa bis pronuntiet, de fide et spe inquiens num. 1: Quibus si deneges charitatem, utraque cessabunt; et num. 5: Utræque non stabunt. Editores autem Veronenses liberiori manu pro cessabunt primo loco supposuerunt inutiles erunt, et pro non stabunt secundo loco scripsere non proderunt. Sed hæc tam libera Editorum correctio, vel additio Zenonem non vindicat, sed potius accusat, ac si illum sine additionibus, vel correctione æquam in sententiam explicare non liceat; idque hæreticis, quibus errandi occasionem subripere Editores putarunt, criminandi ansam adversus nos maximam dedit, ac si Patres, quos contrarios nobis sentimus, studiose corruperimus, ne contrarii nobis viderentur. Itaque alia ratio ineunda, qua S. Zeno per se ipsum satis explicetur. Primo autem hæc ipsa apparens sententiarum ejus pugna, qui modo fidei, modo charitati nimis tribuere videtur, satis argumento esse debet, nec fidei, nec charitati id dari, quod primo adspectu videtur, sed innui aliud quidpiam, ut ne contradictio inde redeat.

Porro ut de fide primum dicamus, cum ex tract. 5 A sint, Auctor satis novit et docuit ex Paulo, num. 6,

B

lib. 1, n. 4, certum est, iis solum immortalitatis præ-
mium a Zenone attribui, qui veram justitiam colunt,
obtritisque sæculi voluptatibus, Dei præcepta custo-
diunt tum ex tract. 1 ejusdem libri palam est,
Zenonem non aliam fidem saluti æternæ utilem com-
mendare, quam quæ per charitatem operatur ; per-
spicue enim num. 2, de fide loquens, cos, qui sine
operibus inveniuntur, a fide damnatos testatur: Qui
ad se, inquit, id est ad fidem, veniunt, professionem
credulitatis ab eis solam ideo, quia eorum fidem videre
non potest, exigit : quam si abesse ex moribus depre-
henderit, [cv] confestim, ut per fidum, punit irata,
quem docuit; et paulo post eodem num. fidem illam
commendat, quæ non opera externa solum, sed etiam
conscientiæ internæ munditiem præstat: Fides con-
scientiam medullitus mundat, ne quid reatui vel in-
trinsecus debeat. Videndus ejusdem tractatus finis,
ubi se, quoties fidem commendat, eam commendare
semper insinuat, qua quis Deo fideliter servit, in ipso
solo fiduciam gerit; nam a fidelitate et fiducia, inquit,
fidelem se vocari cognoscat. Itaque si fidelem eum
vere ac perfecte habet, qui fiducia, id est spe, el
fidelitate, id est fideli mandatorum observantia, se
fidelem præstat; eam solam fidem utique laudat ac
præfert, quæ a fiducia seu spe, et a fidelitate seu
operibus disjuncta non est et hinc sane tract. 13
lib. 1, num. 11, solam observantiam voluntatis Dei
esse fideliter viventibus necessariam disertissime affir-
mat. Cæterum tract. 2 lib. 1, num. 4, charitatis elo-
gium scribens, hanc ita rebus universis præditam, C
seu prælatam affirmat, ut sit omnium, jure ipso, regina
(divinarum omnium virtutum substantiam vocat paulo
post num. 5), quod de fide dici non potuit in tra-
ctatu de Abraham, nisi fidem ibi eam accepisset,
quæ charitate circumsepta est atque vestita. Similiter
igitur de hac pariter fide loquitur tract. 16 lib. 1,
num. 12, cum meræ fidei victoriam tribuit, vel præ-
mium, uti tract. 2, num. 2, unde tract. 12, num. 4,
ca ipsa in periodo, ubi vitam per fidem comparatam
testatur, de fide cum operibus conjuncta id cupiens
intelligi, hanc ejus dicti rationem subjicit: quia ani-
mus, qui vicerit mundum, agnoscendo ac servando reli-
gionem veram veramque justitiam, immortalitatis ne-
cesse est pro laboris sui munere immortali beatitudine
perfruatur.

Quod vero tract. 2 lib. 1, charitatem nimium efferre videtur, quatenus sine illa cæteras virtutes, ac præcipue fidem et spem cessare, vel non stare Auctor pronuntiat, duplici responsione explicatur. Primo utræque, id est fides et spes, cessabunt, a Zenone dictum patet, non quod perire semper illas putarit, si charitas abeat, sed quod, charitate deficiente, non numquam illæ deficiunt, uti probat hoc eodem tractatu, num. 6, proposito Judæ exemplo, qui et spem, et fidem perdidit, quia charitas in ipso non mansit. Vide quæ in eamdem rem ibidem subjiciuntur, num. 4. Cæterum posse fidem, posse alias virtutes sine charitate consistere, ita tamen ut ad salutem nihil pro

D

qua eadem ratione de spei laudibus disserens, non negavit spe deficiente fidem non posse subsistere, sed utilem nihil esse, et vix reperiri posse in eo, qui mercedem æterni præmii nullam fore confidit: nam quid Christianus, inquit num. 1, spei necessitatem comprobaturus, credit in Christum, si promissum sibi ab eo perpetuæ felicitatis tempus non credit esse venturum? Lege quæ ibidem sequuntur, ubi Zenonem de hac spe æterni præmii, quod per fidem cognoscitur, loquentem pluribus invenies. Quæ interpretatio Zenonianæ mentis si recte teneatur, alia multa subinde obscuriora facile intelligemus. Deinde aliam rationem, quæ in Zenonis sententiam æquissima est, afferre possumus, cur sine charitate spes et fides vere non stent, cessent, moriantur: omnibus enim hisce verbis ille utitur. Cum scilicet nihil sine amore in hominis animo subsistere queat; profecto fides et spes, si non amentur, non poterunt stare; ac proinde sine omni amore cessabunt atque morientur : sicuti sane sistent, utique amantur, et aliqua semper in corde charitas seu amor est. Quan in sententiam S. Am. brosius, serm. 9 in psalm. cxvIII, num. 5: Quis est, inquit, qui sperat, nisi qui, quod sperat, oplat et diligit? Hac porro mente, hac notione Zenonem locutum, ita ut charitatis nomine non illam stricte acceperit, qua diligitur Deus vel proximus, sed aliam longe latius patentem, qua nos quidlibet, et ipsam etiam fidem ac spem suscipimus, et amamus aliquatenus, dum suscipimus; imo latiorem præterea multo, ut rerum etiam, quæ nullius veri amoris capaces sunt, metaphoricum quemdam amorem complectatur, palam ostendimus ex eodem tractatu incipientes a lestimonio, quod difficultatem non levem sine hac charitatis præcipua notione injiceret. Scribit ergo num. 4: Fides paucorum est, charitas omnium. Hunc locum cum de charitate Christiana accipiendum putasset Sparav., corrigendum duxit, ut contrario prorsus sensu legeretur: Fides omnium est, charitas paucorum; nam Christiana charitas in paucioribus est, quam fides. Sed præterquam quod [cix] fides omnium dici non potuit, cum non omnes Christianam fidem teneant; Zeno autem de universis hominibus loquatur, ut ne de solis Christianis se loqui vel uno verbo subindicet; huic emendationi nulli codices, nullæ editiones suffragantur. Itaque alia notione Zenonem verissime locutum putamus, quod vere fides in paucis sit, quia Christiani pauci sunt præ cæteris infidelibus, qui licet fide careant, charitatem tamen aliquam habent, cum nemo sine aliquo amore esse possit; unde et Gentes se se invicem diligere, ac benefacere pluribus leguntur. Non itaque apud Zenonem de vera et Christiana charitate sermo est, sed de charitate pro amore aliquo latissime sumpta. Equidem id notionis in Auctoris mente insedisse, dum hæc scriberet, illud plane convincit, quod charitatis laudes fusius expositurus, quam late ea pateat ostendit, et charitatis nomine ubique utens, primo quidem illas ejus dotes commendat, quæ in Christiana

charitate enitent, at dein eas quoque subjicit, quæ A moveat, cum id non nuptiarum earumdem culpam

omnium gentium, imo etiam et belluarum ac insensibilium pariter rerum charitati cuidam congruunt; unde num. 5, commemorata quadam charitatis specie, quæ ipsis elementis, dum inter se se continentur, inesse concipitur, concludit hac generali sententia : Nihil est prorsus, quod sine hac charitate gratum, sine hac pacificum, sine hac fidele, sine hac securum, sine hac gloriosum, sine hac Deo junctum, sine hac possit esse perfectum. Hinc itaque cognoscitur quanta circumspectione in explicandis antiquis Scriptor:bus utendum sit, ne forte vocum notiones, quæ nostris temporibus obtinent, in ipsorum quoque tempora transferentes, ex iisque eorum voces interpretandas judicantes, errasse illos, vel scripturam codicum corruptam, ac ex nostro usu loquendi corrigendam putemus. Itaque si charitatem tam late S. Zeno accepit, ut quemcumque amorem belluis etiam et inanimatis rebus communem intelligeret; jure sine charitate deficere alias virtutes, idest fidem ac spem, affirmavit, quas sine aliquo ipsarum amore nec suscipi, nec foveri posse manifestum est; in qua charitatis notione S. Zeno cum S. Ambrosio similiter loquens, nullam erroris notam incurrere potest.

CAPUT VII.

DE SECUNDIS NUPTIIS, ET DE CHRISTIANORUM CUM
INFIDELIBUS CONJUGIO.

Inter errores, quos ad infringendam, si fieri posset, SS. Patrum auctoritatem, Heterodoxorum non nulli ex ipsorum scriptis agglomerare et objicere student, ille est non minimus, quod a nonnullis secundæ, et multo magis, quartæ, et plures, successivæ licet, nuptiæ veluti criminosæ traduci videantur. Inter hos autem Patres cum. S. Zeno in easdem acriter peroraverit tractatu præsertim 5 lib. 1, hujusce capitis vindiciæ prætermittendæ nobis non sunt cum potissimum ex rationibus ab eo allatis aliquid novi afferri possit, unde sanum non tam ejus, quam cæterorum quoque Patrum consilium, ac satis æquæ vindicia colligantur, quibus omnes acquiescant, qui non præjudicato in Patres animo, sed ratione ducantur. Verum ut de nostro Auctore in primis ac præcipue dicamus, hic cum tract. 5, continentiam commendandam sibi sumpsisset; contemplis plurium oblocutionibus quas adnotatione 2 explicavimus, primo virginitatem persuadere studet; tum vero vidualem continentiam promoturus, contra secundas quidem nuptias num. 4 et 5 disserit aliquid; at eas rationes tantum inculcat, quibus eas viduæ, quæ filios habeat, quæque virum ex corde, non ficte dilexerit et conclamaverit, minus congruas, nec necessarias ostendat, [cx] non quibus inlıcitas statuat. Imo vero sub init. num. 4, unum locum Pauli opponens ubi nihil nisi ex consilio præcipitur, unam observantiæ perfectionem in divino cultu custodiendam commendat: et ineunte num. 6 inter res prope sanas secundas nuptias aperte refert, in quibus immorari diutius noluit: ubi tò prope neminem

B

C

spectet, sed incontinentiæ defectum, qui cum ejusmodi nuptiarum causa esse plerumque soleat, easdem non omnino sanas reddit : qua etiam ratione vel primæ nuptiæ, si ob incontinentiæ remedium' assumantur, defectu aliquo prorsus non vacant, ut S. Augustinus ex Pauli epistolis palam convincit. Nihil itaque adversus secundas nuptias S. Zeno ingerit, quod non sanam sententiam contineat.

In hoc alii aliquot Patres durius multo locuti inveniuntur; nam Athenagoras in Legatione pro Christianis, paulo ante finem, postquam de suæ ætatis Christianis tradit: Vel, ut natus est unusquisque nostrum, manet, vel in unicis nuptiis; subdit adversus secundas a Christianis alienas: Secundæ quippe speciosum sunt adulterium; ait enim : Quicumque dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, mœchatur : neque illam dimittere concederis, cujus deleberis virginitatem, nec aliam ducere; nam qui se ipsum priori uxore privat, licet mortua, adulter occultus est. Non minus æquus secundis nuptiis non nullis visus est S. Irenæus, cum lib. i de læres., c. 19, scriptum reliquit: Samaritanæ illi prævaricatrici, quæ in uno viro non mansit, sed fornicata est multis nuptiis, sed perperam; nam de Samaritana illa Evangelica hic sermo est, quæ non plures successivas nuptias inivit, sed plures viros simul habuit quorum nemini nupserat ac proinde non secundas vel multiplices nuptias ibi reprehendit, sed mulierem plurium fornicationum ream licet Auctor, quæst. 59 ad Antiochum inter Opera S. Athanasii, quinque priores ejus viros legitimos putet. Adde quod pro nuptiis alii codices legunt impiis, quo magis multo difficultas eliditur. Athenagoræ propius concinere videtur Clemens Alexandrinus, qui lib. 1 Stromat., pag. 421 : Matrimomonium est, inquit, prima, et secundum legem viri et mulieris conjunctio; et lib. I, pag. 457: Unusquisque nostrum habet, si velit, potestatem uxorem legitime ducendi, in primis, inquam, nuptiis; ex quibus locis apparet ei primam solum conjunctionem matrimonium haberi legitimum, non secundam, unde pag. 4C4: Fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Minucius Felix non absimiliter inter adulteria Gentium recensere videtur plures nuptias, quas non nulli apud illos inibant; sic enim in Dialogo, post medium num. 24: Alia sacra coronal univira, alia multivira, et magna religione conquiritur, quæ plura possit adulteria numerare; ac num. 31, Christianos unico conjugio, aut nullo uti testatur. His addendus antiquus auctor Operis imperfecti in Matth. homil. 32, in cap. xix, qui secundas nuptias veram fornicationem appellat, seu fornicationem honestam; sic enim ait : Apostoli præceperunt secundas adire nuptias propter incontinentiam hominum : nam secundam quidem accipere, secundum præceptum Apostoli est; secundum aulem veritatis rationem vere fornicatio est: sed dum permittente Deo publice et licenter committitur, fit honesta fornicatio. Neque prætereundus esset Origenes homil. 17 in Lucam, cum bigamos et polygamos succes

D

« PoprzedniaDalej »