Obrazy na stronie
PDF
ePub

dentius hymno 11 de ipsa creatione mundi aperte A sed consilium decretumque de creando orbe, quod disserens,

Ex ore, inquit, quamlibet Patris
Sis ortus et verbo editus;
Tamen paterno in pectore,

Sophia calebat prius.

Quibus cum divinum Verbum sophia nomine designatum, in Patris pectore, antequam ex ore Patris oriretur, et ederetur in creatione mundi, jam ab æterno fuisse insinuet, juxta Bulli interpretationem cum Zenone videtur plane concinere.

Sed hanc generationem seu manifestationem externam a Zenone laudatis a Petavio locis ex tract. 4 et 5 fuisse appellatam, ut putavit Bullus, adsentiri non possumus. Si quis enim totos textus quos ex mss. præsertim integros edidimus, legerit; profecto Zenonem de æterna quadam ejusdem Verbi genera- B tione, quæ alteri latenti prioribus verbis adsertæ hactenusque nobis demonstratæ non repugnet, utroque in tractatu quarto et quinto sermonem facere, exploratissime liquebit. Nam primum tractatu 5 agitur de illa nativitate Verbi, non solum qua omnipotentia quidem se propagat, vel, ut alii codices legunt, repropagat; sed simul qua de Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Hæc autem manifestationi mere externæ et temporali non congruunt, planeque respondent cum iis quæ totidem fere verbis de æterna procul dubio generatione recitantur tr. 3: Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus, de ingenito unigenitus, de solo solus, de toto totus, de vero verus, de C perfecto perfectus, totum Patris habens, nihil dero. gans Patri; hæc enim verba et formulæ Patrum catholicorum propriæ, identitatemque substantialem Patris et Filii palam prodentes, sicut cadere nequeunt in creaturam, quæ prima omnium in creationem orbis condita sit, ut Ariani sentiebant, eademque de causa convenire non possunt prolatițio verbo, quod etsi fuisset in creatione prolatum, ut nonnulli existimasse videntur (de quo vide quæ dicentur sub initium paragraphi sequentis) creatum tamen aliquid fuit: ita neque temporali et externæ congruere possunt aterni Verbi manifestationi, quæ cum externum aliquid significat, tum vero ut per id externum Filius Dei processisse dici potuerit ad creandum universa, non tamen affirmari perinde po- D tuit Deus natus de Deo, totus de toto, totum Patris habens, etc., quæ locutiones iisdemque subjectæ sententiæ ad intimam consubstantialemque Filii æquali · tatem cum Patre adstruendam a catholicis usurpatæ, uti ostendimus adnot. 6 in eumdem tract. 3 procul dubio ad internam æternamque ac proprie dictam divini Verbi generationem pertinent. Vide hac de re apud Petavium plura lib. vi de Trin., cap. 10. Deinde Zenonem loqui de illa generatione, qua idem Verbum prodivit, excogitatarum ut ordinem instrueret rerum, palam est ex tractatu 5. Hanc autem generationem fuisse æternam, non solum indicat illa vox instrueret, qua non ipsa mundi creatio, quæ in tempore accidit,

ab æterno utique captum fuit, satis innuitur; sed apertius convincunt illa tractatus 4, ubi postquam divinus Filius hac generatione prodiisse traditus est : Ut rerum natura quæ non erat, fingeretur, prodivit unigenitus Filius, cordis ejus nobilis inquilinus; non statim idem Filius manifestatus idcirco affirmatur uti Bulli hypothesis postularet (si quidem ea generatio idem ac manifestatio fuerit) sed exinde, additur, visibilis necessario effectus, quia vrbem terræ erat ipse facturus, etc., ubi voces exinde visibilis manifestationem exinde consequentem, voces autem erat facturus manifestationem in creando postmodum orbe, seu state tempore futuram satis declarant. Enimvero si generatio hic asseritur, ex qua Dei Filius in creando subinde mundo visibilis fieri debuit, visibilis autem et manifestatus idem sunt generatio haud dubie asseritur, ex qua ipsa externa manifestatio subinde pro · fecta est, et quæ idcirco ante ipsam manifestationem in ipsa creatione mundi effectam (neque enim ante res creatas, sed creatis jam rebus [LXXXM] Dei Filius manifestari seu visibilis esse potuit) evenit. Equidem hanc eamdem generationem Auctor respiciens tract. 6 lib. ait: Unigenitus prodiendo de Patre ante originem rerum, etc. ubi ante Verbi generationem, quacumque illa sit, origini, seu crea tioni rerum, præviam aperte prodit. Non ergo generationis nomine ipsam manifestationem, sed aliquid ab ea diversum Auctor accepit. Hæc si quis ex Arianis æternam Filii Dei generationem negantibus affirmasset, intelligerentur facillime de creatione Verbi, quod cum illi ab æterno genitum, et consubstantiale Patri negarent, creaturam praedicarunt quidem, sed ita ut primogenitum ante carterarum omnium rerum originem creatum dicerent. At in catholico antistite, qui æternam Verbi generationem consubstantialitatemque cum Patre disertis testimoniis constituit, ut de Auctore nostro vidimus; nativitati id generis, seu verius creationi locus amplius non est neque enim idem Verbum æternum et consubstantiale Patri nulla assumpta natura creari initio temporis simul potuit, quippe uti Deus verus et æternus, sicuti desinere nequit esse quod est, ita nec initium habere in tempore, neque in creaturam intrinsece mutari atque progigni. Itaque per hanc nativitatem aliud profecto ab Arianorum sensu alienum Auctor intellexit, quod tamen eun creationi ac proinde manifestationi externa: præcesserit, ab ipsa etiam manifestatione diversum esse necesse est. Si porro ex his non modo creationem Verbi, quam Ariani finxerunt, sed et manifestationem externam, quam Bullus subintellexit, excludas, temporale quidpiam nihil suppetit, cui hæc a Zenone asserta generatio, neque prolatitio verbo, ut paulo ante monuimus, congruens, tribuatur. Aliquid igitur æternum, et a prima illa generatione abdita et latente aliquatenus diversum accipiendum est, et tale quidem, ut idem divinum Verbum, etsi verc genitum, ut Filius Patris, in condendi tamen orbis consiliuúr

prodire potuerit, ut exinde visibilis necessario effice- A quod aperte in rem suam Zeno idem allegat tract. 7,

num. 1, originem ducunt, prima ex illo Ecclesiastici XXIV, vers. 5: Ego, id est Sapientia, ex ore Altissimi prodivi, altera ex illo psal. XLIV, vers. 1: Eructavit cor meum verbum bonum. Quem utrumque locum cum sancti Patres interpretari fere solent de æterno Dei Filio, qui Patris sapientia et verbum est; tum vero ad condendarum rerum creationem, de qua aperte Ecclesiastici præsertim est sermo, utrumque frequenter referunt. Et sane cum per divinum Patris Verbum omnia sunt condita, ut sacræ paginæ pluribus in locis testantur; tum ex ore Altissimi prodiisse hoc Verbum jure dicitur, quo Pater per ipsum dixit, et facta sunt, et hoc verbum fiat, quod ex corde eructavit, est illud in quo et per, quod omnia facta sunt.

retur in tempore, eum scilicet orbem terræ erat ipse facturus. Quibus si addas quod Dei Filius exinde, quod prodiit e Patre, visibilis necessario effectus dicitur, non minus quia orbem terræ erat ipse facturus, quam quia humanum visitaturus erat genus, cum scilicet humanam naturam induit: profecto in eo, per quod Dei Filius prodivit e Patre, nihil in creatione orbis genitum, vel prolatum, aut manifestatum, sed æternum aliquid adstruendum cognosces, unde non minus creatio mundi quam incarnatio Verbi derivaverit. Id autem æternam creationem præsertim orbis spectans, de qua et S. Zeno expressius ac repetite loquitur, et cum Arianis præcipua versabatur quæstio, et a Petavio contra Zenonem potissima difficultas ingesta est; id, inquam, æternum cujusmodi sit, in- B Porro ut hoc verbum sit ipse Filius Dei, non illud

quirere et constituere sequentibus paragraphis nite. mur, interpretationem afferentes ex antiquorum quidem Patrum doctrina petitam, sed quæ non satis explicata ab aliis, per nos latius aliquanto exponenda

est.

De hac vero ne quid præfidenter dicamus, subtiliorem quidem eam nonnullis videri posse sentimus, quæ in Zenonis mentem haud cecidisse, cum scripsit, prinio aspectu credatur. Si vero non theologicum quamdam exquisitamque ejus explicationis declarandæ rationem, qua recentiorum theologorum formulis ac methodo magis quam veterum Patrum simplicitati congruit, sed rem ipsam, quæ sub hac explicatione designabitur, quamque unam a Zenone, aliis licet verbis, præconceptam satisque indicatam C ostendemus, diligentius consideres, lector; idem et illud æternum creatione mundi prospiciens, quod manifestationi quidem externæ causam dedit, at ab ipsa externa manifestatione distinctum est, antiquis Patribus cognitum, et pro ipso divino Verbo, ac pro divina quadam Verbi generatione habitum perspicies, quod partim §. 4, sequenti, præsertim ex Augustino, partim § 7 et 8, ex aliis Patribus palam fiet: nihil difficultatis esse poterit, quo minus S. Zenonem similia sensisse ac tradidisse tibi persuadeas, cum potissimum ejus verba alia (ut mox diximus, et paulo post patebit etiam luculentius) explicari ratione non possint. Cæterum si quis adhuc Bulli interpretationem præferre malit, cum hæc satis in tuto ponat catholicam Auctoris sententiam, haud morosius reluc- D tabimur. Explicatio tamen nostra haud inutilis pro illis fuerit, qui Bullo ex propositis per nos difficul tatibus nequaquam acquiescendum existiment. [LXXXIV] §IV.-Vera Zenonianæ locutionis interpretatio exponitur.

Huic interpretationi lucem præferant duæ illæ, quibus S. Zeno utitur, formulæ, quibus hanc secundam, ut ita dicamus, nativitatem explicat: altera tractn 4: Patris ex ore prodivit : altera tract. 5: Pater e regione cordis eructat Verbum. He formulæ apud alios quoque Patres, eum de divino Verbo loquuntur, usitatæ, ex duplici sacra Scripturæ testimonio,

prolatitium verbum fiat, quod quidem a Deo in mundi creatione prolatum nonnulli opinati sunt, externum sane, creatum, et tempore circumscriptum verbum, esse Dei Filium sancti Patres accepisse credendi sunt, ut recte monuit ac probavit Petavius lib. vi de Trinitate, cap. 1, num. 7 (Pauli enim Samosateni hæc hæresis fuit, prolatitium, non substantivum verbum Dei Filium dicere, ut patet ex Philastrio cap. 64, Epiphanio hæres. 65, Mario Mercatore in epist. de discrimine Pauli et Nestorii); sed intellexisse dicendi sunt aliud verbum interius, et substantivum, uti vocat Phoebadius libro contra Arianos, pag. 304, tom. IV Bibl. P. P., quo scilicet Pater secum ipse in Filio loquens, de creando mundo ab æterno deliberavit : ex hujus enim mandati æterni locutione factum est, ut stato subinde tempore mundus crearetur, ac Deus ipse ac Dei Verbum eidem mundo manifestaretur. Hoc vero decreti æterni Verbum ex ore Altissimi prodiisse per analogiam cæterorum verborum dicitur; sed ex interno mentis, ut ita loquamur, ore prolatum, nihil est dubitandum; ex eo scilicet ore divine mentis, ad quam Sapientia pertinet, cum scilicet Pater mundum conditurus, Sapientiam illam, quæ in mundi creatione maxime cluxit, quodam modo emisit, decretum illud, si ita loqui fas est, pronuntians, ut ex æternis illis rationibus et in eum ordinem, quem divina sapientia Verbo præcipue tributa protulit (de qua re lege Origenem tom. 11, in Joán., pag. 165) mundus crearetur. Hoc porro Sapientiæ divinæ decretum ex corde eructatum jure etiam dicitur, cum quæcumque divina decreta res contingentes spectant, ex libera Dei voluntate prodeant, ac proinde cordi tribuantur.

Ne vero arbitrarium hoc nostrum inventum putes, lector, cum divinum hoc mandatum Dei Filium a Zenone habitum interpretati sumus; illud primo cousidera non alia (ut nobis quidem videtur) quam hac explicari ratione melius posse, quod in Scripturis sæpius ingeritur, omuià facta fuisse in Verbo et per Verbum, quod et ex ore Altissimi prodiisse, et ex corde Patris eructatum ex indicatis item Scripturæ testimoniis quamplures Patres cum Zenone affirmarunt. Deinde notum est theologis, non ea solum, que

vocant: quod utrumque innuit decretum illud æternum, mandatum ab illis vocatum, quo omnia stato tempore in Filio et per Filium condita sunt: et sicut hoc decretum, ita et ipsum Verbum tum de corde eructatum, tum ex ore Altissimi prodiisse dici potuit. Utralibet autem formula utaris, processio et generatio quardam Verbi significabitur, propterea quod per hoc decretum Filius Dei relationem habuit ad creaturas, quam uti merus Filius in sinu Patris latens non habuit, vel habuisse non concipitur, de quo plura paragrapho sequenti; cujus æterni decreti virtute cum divinum Verbum nobis manifestatum sit suo tempore, hanc externam quoque manifestationem alii Patres generationem nativitatemque quanidam

serm. 62, de Symbolo: Pater Filium generat nobis, dum nobis revelat.

sapientiæ sunt, præcipua ratione tribui divino illo A Deique consilium, Græce autem Boul, sæpissime Verbo, quod Patris Sapientia in sacris Litteris dicitur (unde illud psalmi cu: Omnia in Sapientia fecisti plures interpretantur in Filio, quem quidem Sapientiam omnium artificem, Sap. vu, 21, appellatum intelligunt), sed illa quoque, qua: ad potentiam pertinent, eidem Verbo vindicari, ut proinde ommia non modo in ipso, uti Sapientia Dei est, sed per ipsum etiam, uti virtus est Dei, condita in Scripturis dicantur, illudque propterea apostolus Paulus I Cor. 1, 24, Dei virtutem, et Dei sapientiam speciali quodam nomine appellet. Plura Patrum testimonia in utriusque appellationis confirmationem, [LXXXV] vide apud Petavium lib. v de Deo cap. 8, num. 3, ubi de potentia disserit, et lib. iv, cap. 2, necnon lib. vi de Trinitate, cap. 9, ubi disputat de Sapientia; unde etiam rationem colliges cur hæc B Verbi appellandam duxere, Chrysologo scribente duo divinæ naturæ attributa tribus personis communia, divino Verbo præcipue tribuantur. Porro si mandatum illud æternum de creando mundo in Sapientia constitutum fuit, et virtutem habuit, qua omnia in tempore condita sunt; facile profecto intelligitur, divinum Verbum, quod Dei virtus Deique sapientia speciali ratione dicitur, præcipuo pariter nomine mandatum illud posse appellari, quod cum Pater ab æterno edidit, divinum Verbum quodam modo edidisse ac genuisse dici queat. Enim vero Augustinus serm. 120, num. 6, probat Dei Filium esse ipsum Patris mandatum, non a tempore datum, sed mandatum natum. Quomodo enim non est mandatum Patris inquit, quod est Verbum Patris? Et tractatu 21, in Joannem, num. 4: Dicendo enim in Filio, quod factu- C rus erat per Filium, ipsum Filium genuit, per quem faceret omnia. Rursum in libro contra sermonem Arianorum cap. 3, testatur jussionem Patris, ut fierent omnia, non esse nisi Verbum per quod facta sunt omnia: et lib. 1 de Trinitate, cap. 12, num. 26: Non aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris; et lib. 11 in Faustum, cap. 5: Christus Verbum Dei est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia; et lib. 1 in Maximinum, cap. 24: Ipse Filius est mandatum Patris, quia ipse est Verbum Patris. Mittimus alios ejusdem generis textus, in quibus idem S. Doctor divinum Verbum et mandatum esse Patris, et a Patre genitum pronuntiat. Huc respiciens Antiochena sy nodus contra Paulum Samosatenum in epistola synodica divinum Verbum genitum a Patre prodit tanquam viventem actionem et subsistentem, efficientem omnia in omnibus: quod sane ad mandatum illud, de quo hactenus diximus, pertinet. Pari ratione S. Jo. Chrysostomus homil. 2 in epistolam ad Hebræos Patrem genuisse creatorem ipsum Verbum affirmat; et S. Gregorius Magnus, lib. xx111 Moralium, cap. 19: Loqui Dei, inquiens, est Verbum genuisse, procul dubio locutionem illam complectitur, qua Pater de creatione mundi mandavit, Verbumque, cum de ea mandavit, genuit. Eodem pertinent illæ aliorum Patrum sententiæ collectæ diligenter a Petavio, lib. v de Deo, cap. 8, a n. 5, quibus ipsi mundi creationem spectantes, Dei Filium ipsam Dei volitionem

[ocr errors]

D

Itaque ut ad Auctorem revertamur, S. Zeno ea locutione, qua Patris Filium genitum licet a Patre, in condendi tamen orbis consilium prodiisse tradit ex Patris ore et corde, ut exinde necessario visibiliis effectus sit, quia orbem terræ erat ipse facturus, respexisse videtur ad hoc condendi orbis decretum ; (et sane cum non prolatitii verbi, quod in creatione mundi editum probabilius nullum fuit, sed decreti æterni virtute mundus creatus fuerit, ut paulo ante monuimus, tò exinde unum hoc decretum respicere potes!) et hoc ipsum decretum in Patrum sententiam, quam hactenus explicavimus, ab eodem Zenone habitum Dei Verbum apparet. Igitur hoc decretum in Verbo dictum a Patre, et per Verbum executioni mandatum suo tempore, ex quo idem Filius in condendo mundo visibilis necessario fuit, nativitatem quamdam eidem Verbo tribuit, æternam tamen illam et intimam Deo, ob quam Deus de Deo prodiisse a Zenone dici potuit, cum hoc æternum divinum Verbum vere sit Deus. Hinc porro etiam intelligere licet, quam percommode huc profecto respiciens auctor scripserit tract. 4, eumdem Dei Filium exinde, seu ex eo quod e Patre prodivit, visibilem necessario fuisse effectum, non solum quia orbem [LXXXVI] terræ erat ipse facturus, sed etiam quod humanum visitaturus erat genus, cum scilicet homo factus est, ut superiori paragrapho innuimus. In alia explicatione atque sententia, quam Bullus præsertim ingessit, nemo id æque percipiet; in nostra facillime et proprie : nam in decreto illo æterno, quo prodiisse Filium diximus, cum omnia futura dicta fuerunt, non minus creatio mundi quam ipsa Verbi incarnatio dicta fuit ; ac idcirco hæc una, quæ per decretum explicetur, ejusdem Verbi æterna processio illa esse cognoscitur, ex qua utraque res, uti a Zenone traditur, derivaverit. Unum illud huic interpretationi ex Zenone ipso objici potest, quod Petavii animadversionen vindicare et confirmare videtur, nimirum quod si secundum hanc æternam divini Verbi generationem ea locutione quam consideravimus, significare auctor voluisset, non unam tantum Filii nativitatem æternam primo loco

ut

recensuisset tractatu septimo et octavo, sed duas, A representat ac exprimit, est Imago genita Filius, alteram qua in Patris conscientia velatus latuit, alteram qua prodiit in creandi orbis consilium, de qua una Petavius difficultatem ingerit, nec secundam utrobique posuisset illam, qua in tempore de matre genitus fuit. Cum itaque utroque in tractatu unam tantum Filii nativitatem ex Patre, alteram ex matre constanter recenseat; duas ejusdem ex Patre mativitates hactenus descriptas non novit, sed illam unam tantum primam ab eo appellatam videtur agno visse, qua in condendi orbis deliberationem ex ore Patris prodiisse, et e regione cordis eructatus tra ditur. Hæc etsi contra Zenonem modicum vel potius nihilum valeant, quippe quæ ex aliis ejusdem senten tiis nativitatem Christi æternam ac in sinu Patris abditam diserte statuentibus satis superque diluan- B tur; tamen ne in rem nostram quidquam desit, ad aliam ejus locutionis explicandæ rationem, quæ hanc primam non destruet quidem, sed potius statuet, Juculentiusque explicabit, progrediamur, unde omnis difficultas plane disjicietur.

S. Basilius loquitur libron contra [Lxxxvn] Eunomium, seu Imago nata, ut ait Augustinus lib. vi de Trinitate, cap. 7. lloc tandem Verbum, quo Pater dixit omnia, omnia pariter perfecte repræsentat, ac proinde hoc Verbum est Imago, et hæc Imago est Verbum, utrumque autem Filius a Patre genitus est.

[ocr errors]

§. V. Eadem Zenonianæ locutionis interpretatio alia ratione explicatur apertius, atque statuitur.

Inter plures voces quibus secunda Trinitatis persona ex sacrarum Litterarum auctoritate præcipuo nomine appellatur a Patribus, tres illæ tantum sunt ejusdem personæ ita proprie et singulares, ut alteri ex divinis personis non conveniant, nimirum Filius, Verbum, Imago, ut diserte statuit Augustinus lib. v de Trinitate, num. 14, et lib. vii, num. 1 et seqq. C De Filii nomine aperta res est, quippe Filius relativus est terminus secundæ persona ita proprius, ut aliarum nemini congruat. Id ipsum autem de Verbi et Imaginis appellatione sentiendum palam ex eo fit, quod non minus Filius terminus sit relativus quam Imago, quam Verbum. Nam Verbum non ad se dicitur, ait Augustinus lib. vn de Trinitate, num. 3, sed tantum relative ad eum, cujus Verbum est ; et similiter de Imagine loquens Hilarius in lib. de Synodis, num. 13: Neque enim ipse sibi quisquam imago est, sed eum, cujus imago est, necesse est ut imago demonstret. Tria hæc autem nomina, quibus secunda Persona significatur, re unum idemque sunt, non solum quod unus idemque est ille, qui tribus hisce nomini

His præmissis illud hac super re quæri jam potest, utrum hic Filius sit Verbum Patris, quatenus divina omnia in eo dicta sunt, an etiam quatenus in eo dicta sunt quæ creanda fuere (quod ipsum ad Filium uti Imaginem divina et creanda repræsentantem transferri potest) ubi si possibilium mentionem omittimus, nemo succenseat; nam præterquam quod de possibilibus SS. Patres adversus Arianos disputantes non ita diserte ac distincte locuti inveniuntur, uti de divinis atque creatis; cum possibilia cognita dictaque necessario fuerint ex ipsis attributis divinis, cognita et dicta in attributorum divinorum rationem aliquatenus computari queunt. De Filio itaque, uti Verbum est, reponit Augustinus in libro Quaestionum 85, quest. 63, omnia in Verbo dici debuisse a Patre, non tam quæ Patris sunt quam quæ ad res creatas pertinent; et idcirco quidem Verbum appellari Filium Dei melius, quam rationem testatur, ut significetur, inquit, non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quæ per Verbum facta sunt, operativa potentia: ratio autem, etsi nihil per illam facit, recte ratio dicitur. Nihil igitur est, quod Pater in Filio non dixerit, sive ad essentiam ac attributa notionesque alias divinas, sive ad res creandas spectet secus si quid non dixisset in Filio, aliud Verbum a Filio distinctum genuisset Pater, in quo ea, quæ in Filio non dixit, dicerentur; et ita alium Filium habuisset, non unicum; quia si multa verba, multi et Filii, inquit Ambrosius de Incarnatione Domini, cap. 2. Porro etsi in æternitate nihil sit prius ac posterius, porro nostræ tamen mentis intelligentia prius quiddam et posterius concipiendum est. Prius enim quam Pater creandas res in Filio diceret, quæ a tota Trinitate libero decreto constitutæ fuerunt, concipiendus est Pater genuisse Verbum, quod cum genuit, dixit omnia divina, ac divina omnia repræsentavit et hoc priori rationis signo Filius, Imago, et Verbum Patris natus vere fuit, at in una Patris conscientia latebat,

bus appellatur, sed etiam quod secunda Trinitatis D quod nihil foris creandum repræsentaret, nec dicePersona idcirco est Patris Filius, quia Imago et Verbum est Patris; ideo Imago, quia Verbum et Filius; ideo tandem Verbum, quia Filius et Imago Patris est: neque enim aliud Pater genuit, cum genuit Filium, quam hoc Verbum, hanc Imaginem genuit, ut proinde non minus Filio quam Verbo et Imagini nativitas tribuatur. Porro Verbum dicitur Filius, quatenus Pater in eo gignendo dixit omnia: et hoc Verbum, quod dixit, cum dixit omnia, est ille Filius, quem genuit. Imago autem Patris idem Filius est, quatenus perfecta cum similitudine, quæ in res creatas non cadit, omnia Patris exprimit ac repræsentat: et hæc Imago, quæ adeo perfecte omnia Patris

ret. Postea vero ut creandi orbis decretum ferretur, dixit Pater qua creari volebat, et tum e paterno, in quo delitescebat sinu, prodivit Verbum creanda dicens atque respiciens, in quo omnia creanda repræsentabantur. Illud prius fuit Verbum Patris natum soli Deo, istud posterius fuit item Patris Verbum, sed genitum, quodam modo nobis, ut Gregorii Bætici formula § 3 recitata utamur. Cum vero hoc prius ac posterius, quod pro captu nostro duplex diximus Verbum, alterum divina, alterum creata respiciens (quam duplicem respectus distinctionem Augustinus nunc nuper laudatus suggessit) in divino Filio, qui simplicissimus est, non sit duplex Verbum, sed

unum (quia Verbi, quo se dicit, et Verbi, quo creatu. A rumque fecisse, quæ eadem commemorat Athanasius

[ocr errors]

orat. 2 contra Arianos, num, 24 et 25. Itaque cum in inculcanda instituendi orbis causa Ariani laborarent, quo Filium Dei æternum æqualemque Patri inficiarentur; Zeno ut illis sese e diametro objiceret, in ea instituendum orbem spectante divini Filii generatione explicanda sibi potissimum insistendum ratus est, certus quod si hac in parte Arianos vinceret, ex altera parte, quæ generationem Verbi in sinu Patris Latentem spectat, nihil esset quod metueret amplius. In priorem autem partem animadvertenda hoc postremo loco maxime sunt, quæ post assertam in creandi orbis consilium divini Verbi generationem utrisque in tractatibus subjiciuntur. Ea enim sunt ejusmodi, ut æqualitatem consubstantialitatemque

ram dicit, una substantia est, inquit Anselmus in Monol. cap. 31, nunc 35) hinc unus Filius, nativitas æterna unica, non duplex jure et stricte a Zenone memoratur tract. 7 et 8, licet pro humana facultate loquens tract. 4 et 5, distinctione quadam usus videri possit. Nunc que de divino creandi orbis decreto ex Augustino aliisque Patribus superiori paragrapho collegimus, huc transfer, si placet; et invenies ea de causa decretum illud dici Filium et Verbum Dei, quatenus in Verbo et Filio Dei dicta sunt omnia, quæ creanda fuere, ut jam hæc paragraphus non alteri illi contradicat (quod primo as; ectu videtur), sed explicatio sit ejus melior, quæ tamen ex ibidem dictis illustrari mutuo lumine potest. Neque vero illud hic opponas, decretum istud B Filii cum Patre, quas præsertim exinde læsas Ariani divinum in quo divini Verbi proprie dictam genera. tionem agnovimus, initiatum quidem in cognitione, at in amore fuisse completum, adeo ut non tam in repræsentatione Verbi elucescat, quam in Verbo et Patre amorem notionalem, ut aiunt, spirantibus, ac in ipso Spiritu sancto, qui amor est notionalis. Nam præterquam quod Patres, cum adversus Arianos Dei Filium impugnantes agerent, ad ejusdem Filii æqualitatem adstruendam nonnulla ipsi attribuere, quæ cæteris personis communia sunt, ac si ejus essent propria, ut ex ipsis Scripturis peculiari modo mundi creatio per Verbum patrata dicitur : etsi decretum illud tres divinas personas vere pertingat, idem tamen quatenus decretum [LXXXVI] genitum, seu notionalem generationem dicit, uni Dei Filo potest C congruere, qui solus genitus fuit; ut propterea Patres uni Filio jure tribuerint, quæ in decreto Filium, sive Filii, seu Verbi proprie dictam generationem significant. Sed his omissis, cum hoc Verbum, quo creande res a Patre dictæ fuere, idem sit illud Verbum, quo Pater omnia divina dixit; eademque sit utriusque Verbi nativitas, licet ratione quadam humana duplex Verbum, duplex nativitas distinguatur: jam profecto intelliges quo jure S. Zeno Verbi res creandas spectantis generationem commemorans dixerit tract. 5: Nascitur Deus de Deo, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc., quæ generationi Verbi divinas res dicentis peræque conveniunt.

Illud tandem inquirere nobis liceat quod ad pleniorem rei præsentis confirmationem vel declarationem confert, cur S. Zeno utramque Verbi relationem tum ad divina, tum ad creata tract. 4 et 5 tangens institerit nihilominus magis et expressius in statuenda generatione Verbi, quatenus res creatas respexit, ut de hac sola locutus nonnullis videri potuerit. lloc autem ex Arianorum, quos praecipue sibi impugnandos sumpserat, impetitionibus factum credimus. Illi enim, ut æternitatem, eamdemque Filio substantiam adimerent, hæc prædicare frequenter solebant, Hilario teste in Fragmento 2, num. 26: Patrem Deum instituendi orbis causa genuisse Filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam novam et alteram Deum novum alte

D

contendebant, Auctor diserte asserat atque defendat; eaque mens ejus in hac generatione potissimum urgenda fuisse proditur, ut Arianorum præcipuum conatum elideret. Lege ipsa Auctoris verba, et quod dicimus palam fiet, simulque exploratius multo erit, eumdem Auctorem, qui in ca nativitate Filii asserenda tam ex proposito ipsius cum Patre æqualitatem consubstantialitatemque propugnat, longissime abesse ab ea nativitate ibidem adstruenda (ut Petavius credidit) qua nec æqualis Patri Filius fuisset, nec ejusdem substantiæ; sed eam potius ab eo assertam liquet, qua idem Filius ita in creandi orbis consilium genitus, ejusdemque consilii exsecutor proditur, ut nihil inde præjudicii in æqualitatem et consubstantialitatem redeat. Hinc quidem tract. 1, lib. 2, num. 2, eadem objectione Arianorum proposita, qua ex creato per Filium mundo, eum Patre inferiorem prædicabant: At ille, cui jubetur, est, inquis, infe. rior; executorem quidem Filium fatetur, Unde processit, paterni cordis est exsecutor at æqualem nihil ominus defendens, banc rationem subdit: Non enim minus est facere magna quam dicere, et præterea addit: Quamvis et quod dictum est a Patre, vel dici potest, quia Verbum est Filius, sine Filio non est, etc. In prioribus illis verbis, quibus Auctor concedit Filium exsecutorem esse paterni cordis, unde processit, tó unde processionem, seu nativitatem indical Filii e corde Patris, quæ non alia esse cognoscitur, quam in co æterno decreto, quo Deus dixit in Filio seu in Verbo quæcumque creanda fuerunt, sicque ipsum decretum seu dictum æternum a nostro quoque scriptore insinuatur ipse esse Dei Filius; qui subinde decretum illud, vi cujus e paterno corde processit, exsecutus est stato tempore, cum quæ facienda in Filio seu Verbo Pater dixerat, ipse Filius exsecutor fecit, pam omnia per ipsum facta sunt. Deinde responsionem adverte, qua ut hunc Filium exsecutorem licet operis, Patri tamen haud inferiorem Auctor probet, non tam ea ratione utitur, quia non minus est facere magna, quam dicere, sed illa in rem nostram [LXXXIX] præcipua, nam quod dictum est a Patre, vel dici potest, quia Verbum est Filius, sine Filio non est quibus Filium uti verbum Patris ipsum esse

« PoprzedniaDalej »