Obrazy na stronie
PDF
ePub

erroris, protentus de mendacio, non de radice veri- A sanctorum communicantes (50) (Rom. xi, 13). Ecce tatis. Denique si (43) Macrobio dicatur, (44) ubi illic sedeat, numquid potest dicere, in (45) cathedra Petri? quam nescio (46) si vel oculis 33 novit, et (47) ad cujus memoriam non accedit quasi schismaticus, (48) contra Apostolum faciens, qui ait: (49) memoriis

a In editis, ita ut obtulerit illic.

(51) præsentes sunt ibi duorum memoriæ Apostolorum. (52). Dicite si ad has (53) ingredi potuit; (54) aut obtulit illic a, ubi sanctorum memorias esse constat. Ergo restat, ut fateatur socius vester Macrobius, se ibi sedere, ubi aliquando sedit Encolpius b: si et LECTIONES VARIANTES.

b In ms. S. G. Enclopius.

VARIORUM NOTÆ.

(43) Macrobius. Ille qui tunc pro Donatistis Romæ agebat. ALBASP.

(44) Ubi illic sedeat. Quam auctoritatem habeat, et a quo accepit. ALBASP.

(45) In cathedra Petri. Cum Siricius in Petri cathedra sederet, necesse erat ut aliam occuparet Macrobius. ALBASP.

(46) Si vel oculis novit. Neque oculis novit altare ubi Petrus obtulit, neque Ecclesiam ubi fidelibus præfuit, et in qua apostolatum exercuit. ALBASP.

B

(47) Ad cujus memoriam. Ad Petri memoriam : hoc loco accipit memoriam pro reliquiis D. Petri ad quas non audebat accedere Macrobius, et cum iis communicare, quia erat schismaticus. Omnes olim episcopi cum decessoribus suis communionem agebant, quia cum eis una eademque persona et corpus censebantur, et quia etiam corpus Christi non solum constat ex membris quæ videntur, sed ex iis etiam quæ in pace recesserunt: quapropter ut perfecta esset communio, et ut concinnata primo episcopo qui in ea sede sederet, videretur, cum omnibus episcopis mortuis communionem faciebant: hoc autem fiebat multis modis, vel missas super eorum reliquias celebrando, vel eas deosculando, vel eorum nomina inter sacra e diptychis efferendo. Ut ergo Optatus ostenda Macrobium non esse legitimum Romanæ C Ecclesiæ episcopum, atque adeo Petro non communicare, dicit eum ad ejus reliquias non accessisse. ALBASP.

(48) Contra Apostolum faciens, qui ait, memoriis sanctorum, etc. Rom. xi, 13, quo loco veías pro Xpeixes ab antiquis nonnullis est lectum. Balduinus ad hunc locum notavit, et plura Lucas Brugensis, in notis ad N. T. Alb. ubicumque memorias reperit, reliquias interpretandum putat; cum tamen ex antiquissimis qui lectionis illius meminerunt, quidam pro recordatione acceperint, sed neque apud alios memoriæ idem quod reliquiæ. Erigebantur enim memoriæ, reliquiæ condebantur. Erigebantur autem vel templa, vel altaria, in quibus, si quas sanctorum veras reliquias haberent, condere solebant et asservare. Memoriæ igitur sunt templa ut plurimum, aliquando tantum altaria, quæ seorsim et singularia sæpe exstruebantur. Cæterum Albaspinæus tanti facit hanc lectionem ita a se expositam et enarratam, ut

mihi, nisi fortasse in perquam paucis, plane omittendus Albaspinæus. Illud etiam lectorem rogatum velim, ut si quid occurret obscurius a me prætermissum, ne prius mihi vitio vertat quam Balduinum consuluerit, apud quem spero repertum iri quidquid in his notis desiderabitur. M. CASAUB.

(49) Memoriis sanctorum communicantes. Hunc ad Romanos locum de reliquiis et de memoriis sanctorum, non de necessitatibus explicat cum Hilario, Rufino et Ambrosio, quæ lectio inagis consentanea esset veteri disciplinæ. ALBASP.

(50) Memoriis sanctorum communicantes. Locus apostoli Pauli ex ep. ad Rom. c. xii, v. 13, ubi habetur necessitatibus seu indigentiis, raïç xpeiais, sanctorum communicantes. Sed quidam codices habuere Tais μveiais, memoriis; et ita non solus legit Optatus, sed et Hilarius 1. in Constantium, Rufinus, Pelagius, Ambrosiaster, Sedulius, Chrysologus homil. 120, et Gregorius I in epist. ad Optimates et populum Germaniæ. Id etiam interpretatur de memoriis seu reliquiis sanctorum Augustinus serm. de verbis Domini nunc 137, c. ult., communicatis membris Apostolorum, communicatis memoriis sanctorum Martyrum. Attamen de necessitatibus et indigentiis sanctorum, hoc est, christianorum, intelligendum esse Apostolum longe verisimilius est. Sed excusandus Optatus qui communem suo tempore lectionem secutus est. DU PIN.

(51) Præsentes sunt ibi duorum memoriæ Apostolorum. Reliquiæ D. Petri et Pauli erant Romæ ternpore Optati. ALBASP.

(52) Præsentes sunt ibi duorum memoriæ apostolorum. Memoriæ, sunt ædes sacræ aut altaria in quibus exstant reliquiæ martyrum, conc. Carth. v, c. 14 : Placuit ut altaria quæ passim per agros aut vias tamquam memoriæ martyrum constituuntur. In conc. Calced. act. 1, Εν τῶν ἁγίων μνήμαις, pro in ecclesiis sanctorum. Caius, scriptor Optato longe vetustior, de templis illis in quibus erant Apostolorum sepulcra, sic loquitur apud Eusebium lib. n Hist. c. 25: Ἐγὼ δὲ τὰ τρόπαια τῶν ̓Αποστόλων ἔχω δεῖξαι· ἐὰν γὰρ θελήσης ἀπελθεῖν ἐπὶ τὴν ὁδὸν τὴν Ὀστίαν, εὑρήσεις τὰ τρόπαια τῶν ταύτην ἱδρυσαμένων τὴν ἐκκλησίαν. Ego vero apostolorum tropœa possum ostendere. Nam sive in Vaticanum, sive ad Ostiensem viam pergere libet,

etsi vulgatæ versionis ab omnibus receptam lectio- D occurrent tibi tropea eorum, qui Ecclesiam illam fun

nem, necessitatibus sanctorum communicantes, plane repudiare non audeat, alteram tamen veteri disciplinæ, si reciperetur, magis consentaneam non vereatur pronuntiare. Adeo sordebat homini ex mera quantus erat antiquitate composito, quidquid ad veteres, seu veros, seu fictos ab ipso ritus trahere non poterat. Ego vero veteri disciplinæ tam consentaneam esse illam versionem ausim præstare, ut nulla magis esse queat. Unde factum est ut olim, quoties nihil esset, unde necessitatibus pauperum subveniretur, sanctissima quæque Deo consecrata vasa, vela, quævis alia, conflare, confringere, distrahere, nulla religio esset, quo sanctissimo huic præcepto quoquo modo satisfieret. Id sæpe a veteribus Ecclesiæ præsulibus, viris veræ et antiquæ pietatis, etsi interdum non sine invidia, majori tamen semper cum laude factitatum esse testes illorum temporum historia. Sed ne notæ nimium crescant, deinceps

daverunt. Du PIN.

(53) Ingredi potuit. Ad locum et ad sacellum ubi illæ reliquiæ quiescebant et colebantur. ALBASP.

(54) Ita ut obtulerit. Ita ut sacrificium missæ obtulerit super ejusmodi reliquias ; quare cum sacrificium non potuerit offerre super reliquias D. Petri, cum eo non cominunicat: et rursus quia non communicat cum D. Petro, non sedet in cathedra Petri; et si non sedet in cathedra, nullam vos cum Romano pontifice communionem habetis, et ita cathedræ vestræ originem non potestis reddere. Cæterum nota ex Optati doctrina, cæteros quidem episcopos suæ cathedræ rationem reddere ex communione quam habent cum summo pontifice; pontifices autem maximos suæ rationem non petere ex communione cum cæteris episcopis, sed ex communione quam habent aut habere debent cum reliquiis D. Petri et cum ipsomet D. Petro: hæc nota. ALBASP.

ipse Encolpius interrogari posset, diceret se ibi se- A sed quia quibusdam Afris (63) urbica placuerat comdere ubi ante a sedit Bonifacius Ballitanus b (55): deinde si et ipse interrogari posset, diceret, (56) ubi sedit Victor Garbensis, a vestris jamdudum de Africa (57) ad paucos erraticos missus. (58) Quid est hoc, quod pars vestra in urbe Roma (59) episcopum civem habere non potuit? (60) Quid est, quod toti Afri et peregrini, in illa civitate sibi successisse 34 noscuntur? non apparet dolus? non factio}, quæ mater est schismatis? (61) Interea Victor Garbensis ut hinc prior mitteretur, non dico (62) lapis in fontem, quia nec valuit puritatem catholicæ multitudinis perturbare:

a Deest in ms. S. G.
b In ms. S. G. Bellitanus.

moratio ; et hinc a vobis profecti videbantur, ipsi petierunt ut aliquis bine, (64) qui illos colligeret (65), mitteretur. Missus est igitur Victor: erat ibi (66) filius sine patre, (67) tiro sine principe, discipulus sine magistro, (68) sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, (69) hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. Non enim grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter (70) quadraginta, et quod excurrit, basilicas (71), locum, (72) ubi colligerent, non habebant. (73) Sic spelunLECTIONES VARIANTES.

Ita in omnibus mss. et sic legendum. Perperam omnino in quibusdam editis commemoratio.

VARIORUM NOTÆ.

(55) Ballitanus. Seu Vallitantis, erat inter episco- B pos Numidia. In collat. Carth. episcopus plebis Vallitana. In notitia episcop. Africæ nominatur Ulletanus, et in alio codice Villitanus. DU PIN.

(56) Victor Garbiensis. Primus qui Romam missus est a Donatistis, ut illic pseudo-apostolatum exerceret. ALBASP.

(57) Ad paucos erraticos. Ad paucos Donatistas qui Romæ erant sine pastore et sine Ecclesia, qui cum aliis non colligebant, nec synaxim faciebant: qui enim non colligit cum episcopo, spargit et est erraticus. ALBASP.

(58) Quid est hoc quod pars vestra in urbe Roma, etc. Scimus totos pro omni hic et generis et melioris notae scriptoribus vel Servio doctore poni. Tamen hoc verum non est totos Afros sibi successisse in schismatica Donatistarum cathedra apud urbem; historiis alibi demonstrabimus. Et minus hæc vox ad Afros et peregrinos simul hoc loci facit. Quare necessariam adhuc ego arbitrer correctionem. Tot jam Afri et peregrini. BARTH.

(59) Episcopum civem. Episcopi olim debebant esse cives illius loci in quo ordinabantur, ut ejus mores et vita a civibus quibus præficiebantur et a quibus nominabantur cognoscerentur. At contra hancce disciplinam omnes episcopi Donatistæ qui erant Romæ, Africæ peregrini erant: quo manifestum fiebat eos non electos, sed factione obrepsisse. ALBASP.

(60) Peregrinus. Is olim censebatur peregrinus, qui non erat natus in illo loco in quo ordinabatur, quamvis multos annos ibidem immoratus esset : hoc patet ex epistola Epiphanii ad Joannem Antiochenum. Cæterum, ex antiqua disciplina peregrinus sine necessitate non debebat ordinari. ALBASP.

C

Ibid. Quid est quod toti Afri et peregrini in illa civitale sibi successisse noscuntur? Corrigit Barthius, quod tot jam Afri, etc., necessaria, uti ait, correctione. Sed nihil temere niutandum videtur. Toti Afri, locutio Afris usitata, et inter cæteros, Apuleio. Vide nostrum pag. 50, v. 31, et alibi. INCERT. D (61) Interea Victor Garbiensis ut hinc prior mitteretur. To mitteretur repetitum, turbat ordinem orationis et intricatam reddit, si continua serie legas ad secundum illud mitteretur. Possis tamen ita accipere interea quod primus Victor Garbiensis hinc missus sit, non dicam consulto consilio factum, ut tanquam lapis in fontem, quia revera nihil tale consecutum est, sed nimirum, quia quibusdam Afris, etc., sublata nempe τῇ παρενθέσει punctoque post τὸ perturbare geminato. Utcumque tamen legas, non abhorret ab Optati stylo; neque operæ erit nos in his et similibus deinceps immorari. M. CASAUB.

(62) Lapis in fontem. Ecclesia est fons, ejus puritas ab hæreticis turbatur. ALBASP.

(63) Urbica. Romana: Urbis Romæ. ALBASP.

(64) Qui illos colligeret. Episcopum qui sacra faceret et qui eos per synaxim cum Christo colligeret et communicare faceret : colligere enim in antiquis significat sacrificare, et collecta sacrificium. ALBASP.

(65) Qui illos colligeret. Colligere, Græce váy, vox usitata ad solemnes Christianorum σvvážeīs, seu conventus significandos. Colligere is dicitur qui præest synaxibus seu conventibus Christianorum. Apud Irenæum 1. 1, contr. Hæres. c. 3: Qui præterquam quod oportet colligunt, sunt illi qui præerant hæreticorum ac schismaticorum conventibus. DU PIN.

(66) Filius sine putre. Sine ordinatione, sine decessore, ex seipso ibi natus, nemini succedens, a nemine Romæ ordinatus. Cæterum episcopi parens is censetur qui episcopo manus imponit. ALBASP.

(67) Tiro sine principe. Qui ordinantur episcopi tirones et discipuli censentur eorum a quibus ordinantur; cum autem Victor Romæ non ordinatus, sed missus fuisset ex Africa, erat tiro et discipulus sine magistro. ALBASP.

(68) Sequens sine antecedente. D. Cypr. 1. 1, epistola 6 Novatianus in Ecclesia non est, nec episcopus computari potest, quia evangelica el apostolica iraditione contempla, nemini succedens a se ipso ordinatus

[blocks in formation]

BASP.

(71) Inter quadraginta, e! quod excurrit basilicas. Jam tum temporis, cum scilicet Victor illuc missus est circa initium schismatis Donatistarum, erant Romæ quadraginta basilicæ. Cornelius, summus pontifex, in epistola ad Fabium quinquaginta circiter annis ante id tempus scripta, testis est jam tum fuisse quadraginta sex presbyteros in Ecclesia Romana qui presbyteri videntur pluribus præfuisse basilicis. Athanasius in apologia contra Arianos, dicit concilium Romanum quinquaginta episcoporum in sui gratiam habitum, a Julio congregatum fuisse eo in loco ubi Vito presbyter conventus agebat: voα Βίτων ὁ πρεσβύτερος συνάγων. Ergo ab antiquissimis temporibus singuli quique presbyteri suas habebant basilicas in urbe Roma, in quibus populum colligebant. At ne unam quidem ex his basilicis habere potuerant pseudoepiscopi Donatiani. Du PIN.

(72) Ubi colligerent. Ubi sacrificarent et synaxim facerent. ALBASP.

(73) Sic speluncam quamdam foras a civitate, etc. Quod est vel quale ipsum hoc tempus? Sodes, judice me, lector, utere, et repone ubi pro tempore: possent quidem avti potuissent, usus vulgaris latinitatis

vobis

cam quamdam foris a civitate, (74) cratibus a sepse- A cui a Christo dictum est: tibi dabo claves regni cœlorunt, (75) ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent: (76) unde Montenses appellati sunt (77). Igitur, quia Claudianus Luciano, Lucianus Macrobio, 35 Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur : si Victori diceretur, ubi sederit? nec ante se aliquem illic fuisse monstraret, nec cathedram aliquam, nisi pestilentiæ ostenderet. Pestilentia enim morbis exstinctos homines ad inferos mittit, qui inferi portas suas habere noscuntur; contra quas portas, (78) claves salutares b accepisse legimus Petrum, principem scilicet nostrum ;

rum, el portæ inferorum non vincent eas. (Matt. XVI.) V. Donatiste scissuræ auctores pacis inimici. Unde est ergo quod claves regni cœlorum usurpare contenditis, qui (79) contra cathedram Petri, vestris præsumptionibus et audaciis, sacrilegio militatis? beatitudinem repudiantes, qua laudari meruit, qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ & non sedit (Ps. 1, 1). In consilio impietatis itum est a majoribus vestris, ut divideretur Ecclesiae. Inierunt etiam peccatorum viam, dum Christum partiri conati sunt, LECTIONES VARIANTES.

a Ita in ms. S. G. melius quam id quod habetur in mss. B S. T. et P. S. gradibus; nec enim gradibus fit sepes, sed cratibus.

b In ms. S. T. salutaris.

c Ita in ms. S. G. Deest in aliis.

d In ms. S. G. pestilentium.

d

e Ita in omnibus mss. quos vidimus. In editis, ut dividerent Ecclesiam. f In editis, iverunt, minus bene.

VARIORUM NOTÆ.

poscebat; sed Optatus, qui fortasse penitius norat, secutus est morem modumque loquendi usitatum bonis scriptoribus, quem mutationem temporum in verbis, licet nobis indigitare, a Diomede Grammatices lib. inter species solucismi relatum. Sic idem Optatus potuisset pro potuerit usurpat: facerent pro fecissent, intraverat pro intravisset, etc. llæc cui Afrum sapere, aut esse fugienda instar scopuli, ita enim loquuntur solentes grammaticastri, illi párvuli, videntur, ille, me judice, recentium observatorum libros evolvat. habebit quo mutare velit sententiam. Nominatim Laur. Vallam, lib. u, Elegantiar. cap. 48; Barrientum sylva annotationum cap. 10; Bernarlium ad Papinium majore conatu, quam effectu illustratum; Val. Acidalium ad Curtium lib. v; C. Rittershusium ad Ligurinum Gunteri lib. 1, c. 4; Albericum Gentilem ad lib. 1 Maccab., et alios quorum nos nomina nominare nolumus. BARTH.

C

(74) Gradibus sepserunt, etc. Gradibus sepire quid sit non satis capio, nisi quod de gradibus non alienum, quibus fortasse descensus in speluncam. At muris aut cratibus (quod aliquando reponendum hic putivi) sepire proprie dicitur. Apponam locum Servii, qui non alienus ab hoc loco. Servius igitur ad illa Virgilii lib. IV Eneidos: Centum aras posuit : Alii, inquit, templum dicunt, non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis, aut aliqua tali re et lineis aut loris, aufsimili re septum est, quod effatum est. Ita postrema verba emendat illustris et æternæ memoria heros Josephus Scaliger ad Festum p. 88, cum antea legeretur et factum est. Quod ait Optatus ipso tempore, nihil opus erat Barthiana emendatione, qui pro tempore legit ipso tempore, valet eo vel isto. Ita Optatus ipse lib. 1: Officialis publicus ipsius temporis, id est, ejusdem. Ita et Victor Utic. lib. 1: quod D ipso gestum est tempore. Et post aliquot iterum paginas, qui paulatim deficientes nunc simul ipsi superstiles sunt tres. Isti voluit dicere quos deinceps nominat. Dabit veniam æquus lector, si hæc minima interdum prosequimur. Non enim quod tanti sint ipsa, sed quod aliorum in his minimis error, tanti ut essent fecerit. M. CASAUB.

(75) Ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent. Quod est vel quale ipsum hoc tempus? percontatur Barthius, legitque ubi pro tempore. Potuissent avri Tou possent positum, quod quidem usus linguæ latine poscebat, sed Optatus sccutus est modum loquendi, quem mutationem temporum in verbis licet appellare; a Diomede grammatico inter species soloecismi relatum, lib. II : Et ne regredi ad meliora potuissent, ipsi sibi schismatis compedes posuerunt. Arnobius quoque lib. 1: ipsa denique hiscere si animantia muta potuissent, si in linguarum nostrarum

facilitatem solvi; imo si arbores, glebæ, saxa sensu animata vitali, vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare. Qui locus a doctissimo critico sollicitandus non fuit, mutando potuissent in potissent. Sic poluissent usurpat Optatus, pro potuerint, pag. 73; facerent pro fecissent, alibi; intraverat pro intravisset; quæ omnia, ut et quod dicit pag. 53, loquimur pro locuti sumus, ejusdem modi haberi decet, nempe mutati nomine temporis. Vide et supra notas ad lib. 1. INCERT.

(76) Unde Montenses. D. Augustinus de Unitate Ecclesiæ, in paucis Romæ Rupitanis vel Montensibus. ALBASP.

(77) Montenses appellati sunt. Hieronymus in chronico ad annum Christi 356: Donatus, a quo supra Donatianos dici memoravimus, Carthagine pellitur. Quidam sectatores ejus etiam Montenses vocant, eo quod ecclesiam Roma primum in monte habere cœperunt. Idem in fine libri contra Luciferianos inter eos qui ab Ecclesia sunt extorres, numerat Montenses seu Campitas. Augustinus epist. olim CLXY nunc LIII, post enumeratam, ad exemplum Optati, Romanorum pontificum successionem, sic etiam argumentatur: In hoc ordine successionis nullus Donatista episcopus invenitur. Sed ex transverso ex Africa ordinatum miserunt, qui paucis præsidens Afris in urbe Roma. Montensium vel Cutzupitarum vocabulum propagavit. Pro Cutzupitis seu Cuzupitis plerique volunt legendum hic Rupita: Donatistas enim Rupitanos vocat August. ut in lib. de unitate Ecclesiæ c. 3, in paucis Roma Rupitanis vel Montensibus, sed in postrema editione operum Augustini restitutum ex fide ms. Floriacensis Cutzupitanis. In priore loco duo mss. codices Vaticani habent Cutrumpitarum, Cotelerius ex conjectura legendum censet, Scototopitarum, a azótos, lenebræ, Tónos, locus. Forte emendandi sunt hi Augustini loci ex Hieronymo, et legendum Campite, quod mirum in modum concinit Optato, qui dicit eos foris a civitate speluncam quamdam cratibus sepiisse hinc enim æque Campitæ ac Montenses dici potuerunt, Attamen Augustinus in lib. de hæresibus c. 69, de Donatistis qui Roma degebant loquens, eos tantum Montenses vocat. Isti hæretici, inquit in urbe Rom Montenses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere, aut hinc illuc Afri eorum episcopi pergere, si forte ibi eum ordinare piacuisset. In lege Ilonorii de hæreticis in cod. Theodosiano 1. 43, vocantur etiam Montenses. DU PIN.

(78) Claves salutares. Tertia ex Ecclesiæ dotibus, de annulo secunda dote nihil dixit. ALBASP.

(79) Contra cathedram Petri. Contra cathedram Peiri militabant Donatistæ, quia dicebant Ecclesiam nusquam esse nisi penes Donatistas. ALBASP.

cujus Judæi nec vestimenta scindere voluerunt": A nam fundamenta pacis in Sion (Es. LX, 17): et alio

cum apostolus Paulus clamet et dicat, numquid divisus est Christus (I Cor. 1)? Et utinam si jam malam viam intraverant; agnito peccato, (80) super se reverterentur, id est emendarent quod erraverant; revocarent quam fugaverant pacem. Hoc erat de via reverti : (81) in via enim ambulatur, non statur. Sed quia parentes vestri reverti noluerunt; ipsos constat in via peccatorum stetisse. Quorum gressus impuleral furor, retentos ligavit pigra discordia: et ne regredi ad meliora potuissent, ipsi sibi schismatis compedes ↳ posuerunt, ut in errore suo pertinaciter starent, ne ad pacem, quam deseruerant, reverti potuissent. Nec audierunt Spiritum sanctum, dicentem in psalmo xxxш (v. 15), diverte a malo, et fac

b

[ocr errors]

loco (in psalmo LXXXIV), videamus quid loquatur Dominus, quoniam loquetur pacem in plebem suam et alio loco (in psalmo LXXV), venit Filius Dei, et factus est in pace locus ejus et alio loco (in psalmo LXXI), suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam ; et in Evangelio, pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. xiv, 27) et Paulus ait, qui pacem serit, pacem et metet ( [I Cor., 1x): et in omuibus 36 epistolis suis, pax in vobis abundete; et in psalmo xxx (v. 15) quære pacem, et consequeris eam. Fugata recesserat pax a patribus vestris; vos eam, sicuti a Deo mandatum est, quærere deberetis, quam nec ultro voluistis quærere, (82) nec oblatam libenter accipere. Quis enim in tot

audivit, quis non vestrum miretur errorem? quis non vestrum facinus damnet? Igitur cum manifestum sit, et ipsa luce sit clarius, nos cum tot innumerabilibus populis esse, et tot provincias nobiscum : jam videtis vos in parte unius regionis positos, et ab Ecclesia vestris erroribus esse separatos frustra vobis solis hoc nomen Ecclesiæ cum suis dotibus vindicare, quæ magis apud nos sunt quam apud vos quas constat ita sibi connexas et individuas esse, ut intelligatur unam ab altera separari non posse. Etenim numerantur in nomine, sed uno intellectu suo junguntur in corpore ut in manu digiti, quos intervallis singulos videmus esse distinctos. Unde, qui tenet unum, totos teneat necesse est, cum unusquisque a paribus separari non possit. Adde quod non unam solam, sed omnes proprie possidemus.

bonum: inquire pacem, et persequere eam; sed stele- B provinciis, quibus nati estis, audivit? et si aliquis runt in via peccatorum suorum. Sederunt etiam in cathedra pestilentiæ, quæ (ut supra diximus) seductos mittit ad mortem. Sed et dum vos parentum errorem colentes, studiose defenditis, hæredes sceleris esse voluistis, cum filii pacis vel sero esse possetis. Cum in Ezechiele propheta scriptum sit, extolle vocem tuam super filium peccatoris, ne vestigia patris sui sequatur, quoniam anima patris mea est, et anima filii meq est. Anima quæ peccat, sola риnietur (Ezec. XVI, 3, 19 et 20): si displiceret vobis quod parentes vestri peccaverunt, de admissu suo soli redderent rationem: hoc modo vel vos beati esse possetis, et laudem de ore prophetæ percipere, qui ait in psalmo 1, Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in C cathedra pestilentiæ non sedit; sed in lege Domini d voluntas ejus. Quid est aliud in lege habere voluntatem, nisi divina præcepta et religiose discere, et cum timore complere? in qua lege scriptum est (in Evangelio) pax hominibus in terra bonæ voluntatis : (Luc. 11, 14); et alio loco (in Esaia propheta): po

[blocks in formation]

VI. De Angelo, secunda Ecclesiæ dote; eum non esse apud Donatistas. — Igitur de dotibus supradictis cathedra est (ut diximus) prima, (83) quam probavimus per Petrum nostram esse, (84) quæ ducit ad se angelum (85). Nisi forte eum vobis vindicantes, (86) habetis in VARIANTES.

Patris et Filii et Spiritus sancti.

f Ita in ms. S. G. In mss. S. T. et P. S. eam si, uti a Domino mandatum est, quæreretis. Male in editis, non quæritis.

VARIORUM NOTÆ.

(80) Super se reverterentur. Redirent ad Ecclesiam. ALBASP.

(81) In via enim ambulatur, statur.”Optatus verba regii vatis sic interpretatur et apappalti, beatus, etc., el in via peccatorum non stetit. Qui si quando ab impiis seductus et abductus, eamdem cum illis viam institit, non perstitit tamen, sed ab incœpto cursu gradum ocius revocavit, et ad sanam mentem cito rediit, etc. Cur autem ita interpretetur hanc reddit rationem, quia, inquit, alioquin improprie locutus esset propheta, si illud stetit, de ipso standi, sive consistendi actu, non de continuato cursu acciperemus: In via enim ambulatur, non statur; mox pro ne ad pacem, scribe nec ad pacem. M. CASAUB.

(82) Non oblatam libenter accipere. Alia editiones melias hic nec oblatam; fortasse tamen non hic temere non illud. Expende enim sequentia, et agnosces vix cohærere, nisi legas: quam nec ultro, id est non ultro ut nec opinus pro non opinus, etc., voluistis quærere, nunc oblatam libenter accipite; mox, esse separatos, illud esse melius abesset; quod tamen Optati', an li

D

brariorum vitio hic sit, haud facile dixerim. M. CA

SAUB.

(83) Quam probavimus per Petrum nostram esse. Per communionem quam habemus cum summo pontifice, et per eum cum D. Petro probavimus Ecclesiam et cathedram penes nos esse. ALBASP.

(84) Qui ducit ad se angelum. Qui habet Spiritum sanctum; qui habet potestatem Spiritum sanctum conferendi et manus imponendi ; qui trahit ad se Spiritum sanctum ex vi cathedræ quæ ei tradita est. Per Angelum enim intelligit Spiritum sanctum, ut patet ex his non enim Spiritum Dei soli vobis vindicare potestis aut includere. ALBASP.

(85) Quæ ducit ad se angelum. Per angelum nihil aliud intelligunt quam episcopum, legitimam habentem potestatem regendæ Ecclesiæ. Non habebant hujusmodi angelum Donatistæ, quandoquidem eorum episcopi non agnoscebantur tales, et ab aliarum ecclesiarum episcopis pro episcopis non habebantur. DU PIN.

(86) Habetis in loculis inclusum. Habetis Spiritum

[ocr errors]

loculis clausum. (87) Mittite illum si potestis, excludat A Spiritus Deus est, et ubi vult adspirat, et vocem ejus

septem angelos, qui sunt (88) apud socios nostros in Asia, ad quorum ecclesias scribit Joannes apostolus; (89) cum quibus ecclesiis nullum communionis probamini habere consortium. (90) Unde vobis angelum, qui apud vos (91) possit fontem movere, aut inter cæteras dotes Ecclesiæ numerari. (92) Extra septem ecclesias, quidquid foris est, alienum est (Apoc. 1): (93) aut si inde habetis aliquem unum, per unum communicatis et cæteris angelis, et per angelos supra memoratis ecclesiis, et per ipsas ecclesias nobis. Siita est, (94) litigium perdidistis.

VII. Spiritum sanctum esse in Ecclesia, non apud Donatistas.—(95) Ecce jam apud vos dotes esse non possunt ; non enim Spiritum (96) Dei soli vobis vindicare potestis, aut includere quod intelligitur et non videtur. Sic enim in Evangelio scriptum est: nam LECTIONES

a In mss. S. T. et P. S. sed.

audis, et a nescis unde veniat et quo eat (Joan, w) : Permittite Deum unde velit ire, et quo velit accedere habeat 37 libertatem : qui audiri potest et videri non potest. Et tamen studio criminandi libenter blasphemare voluisti, ut diceres: Nam in illa Ecclesia quis spiritus esse potest, nisi pariat filios gehenne? Vomuisti de pectore tuo convicium, et putasti adjungendum esse de Evangelio testimonium, ubi lectum est: Væ vobis, hypocritæ, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, et cum inveneritis, facitis eum filium gehennæ dupliciter quam vos estis (Mat. xxi, 15). (97) Si hoc convicium faciendum erat, quod non licet: quanıvis sine causa fiat, (98) utinam aliquis ex vestro numero hoc dixisset: et tamen te hoc dixisse satis admiror, id falso in alterum dicere, ex quo, (99) si ordinationem tuam consiVARIANTES.

VARIORUM NOTE.

sanctum, qui est secunda dos Ecclesiæ, in loculis clausum. ALBASP.

(87) Mittite illum si potestis. Si habetis verum Spiritum sanctum, mittité illum in Asiam, ad illas septem ecclesias quæ ex auctoritate Apostoli censentur eum habere, ut excludat Spiritum qui illas ecclesias gubernat; et ita concedemus vos habere Spiritum sanctumn et dandi potestatem, quæ est secunda Ecclesia dos; sed si spiritus vester non potest excludere spiritum illarum ecclesiarum, non est verus spiritus, sed pseudo-spiritus. ALBASP.

(88) Apud socios nostros. Quia cum illis commu- C

nicavimus. ALBASP.

(89) Cum quibus ecclesiis. Quia non probabant ad eos se posse scribere. ALBASP.

(90) Unde vobis angelum. Unde constat vos non habere Spiritum sanctum, hoc est, vos non posse eum conferre. ALBASP.

(91) Possil fontem movere. Possit ecclesiam vestram animare alludit ad octavum caput Apocalypsis, ni fallor; vel si mavis cum Tertulliano, existimabat Angelos movere aquas baptismi et vim aliquam illis inspirare de baptismo: Igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interventum, Spiritus in aquis corporaliter diluitur. Item, angelum aquis intervenire; item, tunc ille sanctissimus Spiritus super emundata et benedicta corpora libens a Patre descendit super baptismi aquas docet baptizatis Spiritum sanctum in iisdem aquis infundi; idem hic docet Optatus. ALBASP.

(92) Extra septem ecclesias. Qui non communicant septem illis ecclesiis quæ probantur habere Spiritum sanctum, foris sunt; hoc est, qui non habent Spiritum sanctum, foris sunt. ALBASP.

(93) Au si inde habetis aliquem. Aut si ab illis ecclesiis Spiritum sanctum accepistis, Spiritus ille qui vos regit, facit ut communicetis cum aliis angelis a quibus eum accepistis, quia unus et idem Spiritus est: quodsi aliis angelis communicatis, cum iisdem ecclesiis et cum nobis societatem habetis. ALBASP.

(94) Si ita est, litigium, etc. Ad superiora referendum, non quæ proxime præcedunt. Si ita res habet, inquit, ut diximus, ut quæcumque unum habet angelum Ecclesia, cæteris quoque per illum commu nicet angelis et ecclesiis; cum vos constet aliis minime communicare ecclesiis, quid superest, quam ut causa plane excideritis? Ecce (nam et illud quoque consequitur): jam apud vos, etc. M. CASAUB.

D

Ibid. Litigium perdidistis. Causam perdidissent Donatistæ si cum orthodoxis, vel cum Asiaticis communionem aliquam habuissent: nam perperam rebaptizarent orthodoxos si eorum communionem approbassent. ALBASP.

(95) Ecce jam apud vos. Transit ad dotes: et hæc verba a linea debent inscribi, vultque dicere Donatistas non posse spiritum sibi vindicare et ita includere, ut non sit apud orthodoxos; apud eos non potest esse, quia nulla inter eos est communio. AL

BASP.

Parmeniano commemorata spiritus adoptionis quo (96) Non enim spiritum. Tertia Ecclesiæ dos a fiunt Christiani Dei filii. Hoc carere aiebat Ecclesiam, quia pariebat solos filios gehennæ. Istud convicium potius quam argumentum breviter repellit Optatus, et in ipsum retorquet locum sacrarum litterarum quem adduxerat. DU PIN.

(97) Si hoc convicium faciendum erat, etc. Tolus hic locus foede corruptus: sententia tamen non obscura: ut de verbis minus laborandum sit. Fortasse scripserat Optatus: Si hoc convicium faciendum erat, quamvis sine causa fiat; utinam aliquis (f. alius quis) ex vestro numero hoc dixisset, et tamen (vel, te lamen) eum fuisse satis admiror, qui falso in alterum diceres, ex quo, etc., vel, et tamen te hoc dixisse salis admiror. Id falso in alterum diceres, vel, dicere le ex quo, si ordinationem tuam consideres, possis et erubescere? Quod non licet tamquam glossema Toỹ quamvis sine causa fiat, qualia vulgo solent e margine in ipsum contextum irrepere, penitus expungo. Tamen pro autem interdum poni jampridem ad Vopiscum historicum observatum est. Quod si quisquam subtilius ista distinguere voluerit, non licet et sine causa fit; per me licebit illi: ut mihi tamen integrum sit illud quod probo magis sequi. Ideo autem hoc dicit Optatus, quod Parmenianus esset peregrinus. Quod etiamsi non hic exerte, alibi tamen disertis ipsi verbis objicit. Possis etiam, si retinemus illud quamvis sine causa fiat, ita interpretari: Quandoquidem tamen ita vobis sedet, convicium utcumque illicitum facere, utinam, etc. M. CASAUB.

(98) Utinam aliquis ex vestro. Utinam alius hoc dixisset quam tu. ALBASP.

(99) Si ordinationem tuam consideres. Rebaptizatus fuerat Parmenianus, et se rebaptizari permiserat ut ad sedem Carthaginis eveheretur a Donatistis, nam aliter illa verba facilis eum filium gehennæ dupliciter, non potuissent ei convenire, neque ex iis erubescere: nisi velis illi erubescendum facere ex illis verbis:

« PoprzedniaDalej »