Obrazy na stronie
PDF
ePub

famari (15). Iterum a Cæciliano mandatum est, ut si A caput (23) de pœnitentia (24). His rebus compertis,

Felix in se, sicut illi arbitrabantur, (16) nihil contu lisset (17), ipsi tanquam adhuc diaconum (18) ordinarent Cecilianum. Turc Purpurius (19) solita malitia fretus, quasi et Cæcilianus filius sororis ejus esset, sic ait: (20) Exeat huc (21) quasi imponatur a 19 illi manus in episcopatu, et (22) quassetur illi

a In ms. S. G. quasi ut imponatur. b In ms. S. G. tenuit.

(25) tota Ecclesia Cæcilianum retinuit b, ne se (26) latronibus tradidisset. Illo tempore aut (27) reus de sede debebat d expelli, aut (28) communicari debuit innocenti. (29) Conferta erat Ecclesia populis : plena erat (30) cathedra episcopalis : erat (31) altare loco suo, in quo (32) pacifici episcopi retro temporis LECTIONES VARIANTES.

c Hæc verba addita sunt ex mss. S. T. et P. S.
d In ms. S. G. debuit.

VARIORUM NOTÆ.

lolatra factam; sed huic argumento a patribus concilii Arelatensis primi satifactum est, canone decimo tertio. his verbis: Nam si iidem aliquos ordinasse fuerint deprehensi, et si in his quos ordinaverunt ratio subsistit, illis subsistat ordinatio. ALBASP.

(15) De ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. Nihil habuerunt quod in B Cæcilianum confingerent, sed Felicem ejus ordinatorem in crimen traditionis incidisse causati sunt, ut hac ratione ordinationem Felicis rescinderent, tanquam ab eo factam qui per traditionis crimen dignitatem amiserat. Du PIN.

(16) Nihil contulisset. Per jocum et derisum hæc dicta a Cæciliano docet divus Augustinus in brevicnlo; atque hanc historiam his verbis refert: Si traditores sunt qui me ordinaverunt, ordinate me. ALBASP. (17) Si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset. Pro bono pacis hanc conditionem Numidis offert Cæcilianus. Du PIN.

(18) Tanquam adhuc diaconum. E diacono factus fuerat Episcopus. Du PIN.

(19) Solita malitia. Quia sororis filios necaverat. ALBASP.

(20) Exent huc. Cæciliano mortem minatur Purpurius, violentasque manus non in episcopatum, sed ad mortem impositurum et allaturum. ALBASP. C (21) Quasi imponatur illi manus in episcopatu, etc. Quoniam Cæcilianus iterum se ordinandum obtulerat, sive id serio, sive per ironiam, ut Augustinus intelligit; Purpurius solila malitia fretus, et occultos animo versans dolos: Age, inquit, accedat huc Cœcilianus, ut in episcopatu (id est, ad episcopatum) manus ipsi a nobis imponatur: revera autem, ut cum Caecilianus accessisset, ac se in eorum manus tradidisset, de pœnitentia quassarent, id est, lapsorum pœnitentiam, sive TоTσ subire cogerent; qua semel peracta, qui clericus erat, statim suo gradu, ipso facto, ut loquuntur, et qui nondum erat, ejus in posterum obtinendi spe omni et facultate per antiquos canones excidebat. Augustinus epist. L, ad Bonif.: Ut constitueretur in Ecclesia ne quisquam post alicujus criminis pœnitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericalu maneat, non desperatione indulgentiæ, sed rigore factum est discipline, etc. Sed ne longius eamus, noster hic exerte, lib. 1: Invenistis pueros, de pœnitentia sauciastis, ne D aliqui ordinari potuissent. De pœnitentia autem sauciare, aut quod eodem recidit, caput alicui quassare, usitata sibi eaque eleganti opuca dicit Optatus, ut alibi, sanctitatem de superbia vindicare, lib. II, et de paupertate spiritus pars erant condimenti, lib. vi, et eodem lib. de dissensione infatuatus. Omitto similes alios locos, qui plurimi. Ita Sidon. Apol. 1. ix, ep. Ix; affectare de vestium discretione superbiam. Amat in primis Cyprianus, ut infinitis locis demonstrari possit. Unico exemplo contenti erimus, de Idol. vanit. circa finem. Itaque cum Christus secundum a prophetis ante prædicta, verbo et vocis imperio, dæmonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, etc. Judæi qui illum crediderunt hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia. Pessime in

editis nonnullis quibus usus sum, diligentia pro de licentia, potestatis. M. CASAUB.

(22) Quassetur illi caput de pœnitentia. Traditionis reus habebatur Cæcilianus et ob hanc causam debitor pœnitentiæ; quapropter ait Purpurius: caput illi pro poenitentia quassandum. ALBASP.

(23) De pænitentia. Pro peccatis pro quibus agenda esset illi pœnitentia. ALBASP.

(24) Quassetur illi caput de pœnitentia. Manus ei imponatur in pœnitentiam; publice pœnitentiæ subjiciatur; atque ita de clero dejiciatur et ad laicam sortem redigatur. Nam solemnis hæc erat lex, ut ait August., ep. L, mune CLXXXV, num. 43: Ut nullus post alicujus criminis pœnitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat. DU PIN.

(25) Tota Ecclesia. Tota civitas. ALBASP. (26) Lutronibus. Homicidis Omne latrocinium extra sylvam homicidium est. Tertullianus de pudicitia. ALBASP.

(27) Aut reus expelli. Antequam alium ordinarent, Cæcilianum expellere debuerant; duo enim episcopi in eodem loco non erant ordinandi. ALBASP.

(28) Communicari. Nec reum cum, nec fratrem agnoverunt. ALBASP.

(29) Conferta erat Ecclesia. Omnis maltitudo erat in basilica cum Cæciliano. ALBASP.

(30) Cathedra. Ecclesia, cathedra, et altare, hæc tria legitimæ erant ordinationis argumenta; qui enim ecclesiam occupabat, in qua plebs solebat colligi, et in cathedra sedebat, in qua ejusdem loci episcopi olim sederant, qui denique in altari offerebat in quo majores obtulerant, rite ordinatus censebatur; quare Optatus ut Majorinum non rite ordinatum doceal, his eum omnibus caruis e refert. ALBASP.

(31) Altare suo loco. In loco qui Deo et majoribus notus esset, hoc est, in loco majorum, nam ex eo Deus multas oblationes susceperat, et in eo populus multas obtulerat, et ideo mutari non debuerat; dixit autem suo, quia altare episcopi debet esse in ea basilica, in qua est centrum communionis, et in qua plebs cum episcopo et ab episcopo colligitur; nam locus olim ille erat locus altaris, locus quem Deus respiciebat, quem populus agnoscebat, et in quo oblationes et preces nomine totius Ecclesie fiebant, catera altaria sunt quasi permissa in subsidium com-, munionis; cæterum cum aliquis olim ordinatus esset episcopus, mox ad sacra facienda et ad pacem dandam se conferebat, in cathedra episcopali sedebat, populum alloquebatur, deinde in eodem altari in quo decessores ejus obtulerant, offerebat, et cum eis et cum populo in altari sub quo jacebant communionem faciebat ad quem ritum respiciens Optatus dicit Majorinum præsente plebe et acclamante, on in majori casa ordinatum fuisse, neque in cathedra episcopali sedisse, nec denique communionem fecisse cum divo Cypriano, Luciano et cæteris episcopis, qui Ecclesiæ Carthaginensi præfuerant, et qui adhuc erant ex communione Carthaginensi; quæ omnia si fuisset legitime ordinatus, ab illo erant præstanda. ALBASP.

(32) Pacifici episcopi. De quorum pace et comm 2 nione non dubitant Donatistæ. ALBASP.

obtulerant, Cyprianus, Lucianus et cæteri. (33) A runt : (43) providentes quod fama duas res similes

Sic exitum est foras, et (34) altare contra altare erectum est: et ordinatio illicite b celebrata est: et Majorinus, (35) qui lector (36) in diaconio Caeciliani fuerat (37), domesticus Lucilla, (38) ipsa suffragante (39), episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio (40) Numidia (ut superius diximus) crimina sua sibi confessi sunt, et (41) indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum est ergo, exiisse de Ecclesia et (42) ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum, qui ordinatus est.

uno tempore loqui non posset ; ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam (44): et cum possent ipsi 20 ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras (45) livore dictante conscriptas, quas (46) inter cæteros actus habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi (47) præcesserunt se epistolis suis (48), ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos: et (49) dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. (50) Frequenter solet erubesci de crimine: sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia præter (51) paucos catholicos, (52) peccaverant universi; et (53) quasi e ima

XX. Litteræ episcoporum Numidia adversus Felicem ordinatorem Cæciliani. —Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Cæciliani derivandum esse putave- B go fuerat innocentiæ, inter multos nefas admissum. LECTIONES VARIANTES.

[blocks in formation]

(33) Sic exitum foras. Sic schisma est factum a Majorino. ALBASP.

(34) Altare contra altare. Aliud corpus Christi actum est, et alia communio conflata, quia non communicavit Majorinus cum Cypriano, cum quo totius plebis corpus et communio adhærebat. ALBASP.

(35) Qui lector in diaconio Cæciliani fuerat. Id est, cum Cæcilianus adhuc erat archidiaconus, durante ejus archidiaconatu. Nam alioquin diaconium, sive Siaxovizov de sacratissimo Ecclesiæ loco dici non ignoramus, qui can. conc. Laodic. TI Où del úπпрÉTas ἔχειν χώραν ἐν τῷ διακονικῷ et ministris interdicitur; ubi Balsamon nρétus Hypodiaconos concilium autem Agathense, can. 66, in sacratos ministros interpretantur. M. CASAUB.

(56) In diaconio. Omnes minores clerici sub diaconis, diaconi sub presbyteris, presbyteri sub episco pis, tanquam per classes disponebantur; atque ut nullus presbyter sine diacono, ita nullus diaconus sine minoribus clericis instituebatur, quia eorum omnium munus, sine alterius opera et functione rite fieri nequibat: cæterum Majorinum e lectione ad episcopatum allectum notat Optatus, ut ejus ordinationem minus jure et ordine fictam ostendat; ordo enim postulabat, ut presbyteri aut diaconi ordina rentur ante lectores, si qui idonei reperirentur. ALBASP.

(37) Qui lector in diaconio Cæciliani fuerat. Qui lector fuerat dum Cæcilianus erat archidiaconus. DU PIN.

(38) Ipsa suffragante. Quasi suffragium dante: quia pecunia suffragia corruperat. ALBASP.

(39) Ipsa suffragante. Episcopis pecunia corruptis; quadringentos enim folles eam dedisse constitit in actis coram Zenophilo. Du PIN.

(40) Numidia. Cirtensi. ALBASP.

(41) Indulgentiam. Secundus traditionis reus alios idololatras absolvit, et ab aliis absolutus est. ALBASP. (42) Ordinatores. Qui salvo legitimo episcopo alium ordinat, Ecclesiam non minus scindit, quam qui ordinatur. ALBASP.

(45) Providentes quod fama. Ne a Cæciliano traditionis accusarentur, litteras ad omnes episcopos et vicinos scripserunt, quibus Felicem ejusdem crimi nis reum faciebant; hoc nempe consilio ne traditores haberentur, una enim eademque res de duobus eodem tempore non facile creditur; prioris rumoris aura semper prævalet. ALBASP.

Ibid. Providentes quod fama duas res similes uno.

C

Ita in ms. S. G. In mss. S. T. P. S. et in editis, quod; sed sensus postulat, ut emendetur, quasi.

NOTÆ.

Scribe, quod fama duas diversas res simul et uno tempore loqui non posset, pro diversas, exscriptor per compendium, dras, scripserat, quod postea ob similitudinem cum præcedente duas, emissum, aut ex dras fecit duas; quo sententia carere recte potest. Haud absimile illud, ad verba quod attinet, lib. va : Non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias, quod hic (duas diversas res) simul facere. M. CASAUB.

(44) Vitam infamare conati sunt alienam. Cæciliani scilicet, collegarum ejus et Felicis Aptungitani, Cœcilianum criminati sunt, inquit August., lib. post. collat., c. 22, quod a traditoribus esset ordinatus, et quia cum esset diaconus, victum afferre martyribus in custodia constitutis prohibuisset. Nominati quidam collegæ Cæciliani, qui traditores asserebantur publicis gestis, quæ tamen gesta non legebantur. Inter hos fuerunt Novellus Tyzicensis et Faustinus Tuburbinatus, ac maxime Felix Aptungensis qui acerbius accusatus est ita ut forum malorum omnium diceretur. Hæc continebant gesta concilii hujus lecta in collat. Carth. ut habet August. in Breviculo collat. c. 14, n. 26. Hæc continebant Numidarum litteræ livore dictante conscriptæ, quas retulerat Optatus in fine sui operis, Du PIN.

(5) Livore. Livore, infra pleno livore. ALBASP.

(16) Inter cæteros actus habemus in posterum. Forte melius in posteriori. Supra hoc libro, pag. 16 : Harum namque plenitudinem rerum, novissima parte istorum libellorum ad implendam fidem adjunximus. Et infra De iis rebus habemus volumina actorum : quod D si quis voluerit, in novissimis partibus legat. INCert.

:

(47) Præcesserunt se epistolis suis. Elegantissime dixit, quasi adventui suo eas præmittere, quomodo prævenire lauream, rumorem belli, et rumorem prævenire imperatorem dicit Claudianus. BARTH.

(48) Præcesserunt se epistolis suis. Antequam venirent ad Ecclesias, epistolam illuc miserant e concilio scriptam. Du PIN.

(49) Et dum de uno, De Cæciliano aut Felice. ALBASP.

(50) Frequenter. Harc periodus pertingit usque ad illa, parvum erat, et non clauditur nisi post hæc verba, nefas admissum. ALBASP.

(51) Paucos Catholicos. Præter laicos, qui huic or-dinationi interfuerant. ALBASP.

(52) Peccaverant. Traditores fuerant. ALBASP.

(55) Aut quod imago fuerat. Aliquid aut deesse, aut redundare videtur: nam periodum necesse est hoc

(54) Parum erat traditionis facinus, quod per Do- A caverat livor, æmulatio vestros orbavit. Schisma natum Masculitanum et cæteros supradictos constabat admissum etiam (55) ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt.

XXI. Quam grave schismatis malum, cujus rei sunt Donatisiæ. - Vides ergo, frater Parmeniane, hæc duo crimina tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere. Agnosce vel sero, (56) incurrisse te in tuos, dum insectaris alienos; et cum priores tuos constet operatos esse hoc alterum nefas, etiam vos sceleratis vestigiis sequi laboratis ut quod illi priores (57) in titulo b schismatis (58) fecerant, et vos jamdudum fecisse et nunc facere videamini. Ili ruperunt suis temporibus pacem: (59) vos exterminatis unitatem. De parentibus vestris et de vobis merito dici potest, cæcus ca cum si duxerit, utrique in foveam cadunt (Matth. xv, 14). (60) Oculos patrum vestrorum furiosus exc:c

[ocr errors]

summum malum esse et vos negare minime poteritis. Et tamen Dathan et Abiron et Core, perditos magistros vestros, sine trepidatione estis imitati: nee ponere ante oculos voluistis, hoc malum et verbis Dei esse prohibitum, et admissum graviter vindicatum. Deinde esse distantiam delictorum, aut remissio testatur aut pœna. Denique inter cætera præcepta etiam hæc tria jussio divina prohibuit: Non occides, non ibis post deos alienos, et (61) in capitibus mandatorum, 21 non facies schisma. (62) Videamus de his tribus, quid oportuit puniri, et quid meruit relaxari. Parricidium principale delictum est; et tamen Cain nec reus a Deo percutitur, sed occisus insuper vindicatur (Genes. iv). (63) In Ninive civitate hominum numero B centum viginti millia sacrilega, quæ deos alienos sequi videbantur post iracundiam Dei, et nuntium Jonæ prophetæ, jejunium parvi temporis et oratio

LECTIONES VARIANTES.

a Ita in omuibus mss. In editis male parvum. b In ms. S. T. in titulos.

In ms. S. G. uterque in foveam cadit.

VARIORUM NOTÆ.

modo concipias: Nefas admissum inter multos imago eral innocentiæ; qua vult dicere imaginem fuisse innocentiæ, quod nullus eorum episcoporum accusaretur, aut accusari posset, quia omnes peccaverant. ALBASP.

(54) Parvum erat. Alia periodus. ALBASP. (55) Etiam ingens. Hæc a superioribus non sunt distinguenda, sed ad eorum sensum pertinent. ALBASP.

(56) Incurrisse. Hoc est, cum dicis majores nostros traditores fuisse, probatur tibi de tuis hoc esse intelligendum. ALBASP.

et per Christum compacta. Auctor ibidem: Indixerani quodammodo Deo bellum, quasi esset alter Deus qui alterum acciperet sacrificium. ALBASP.

Ibid. Et in capitibus mandatorum: Non facies schisma. Non debebant hæc, non facies schisma, aliis cha racteribus scribi, quasi ipsa Scripturæ verba essent ab Optato citata. Neque enim nunc exstant, neque unquam in ulla vel Græca vel Latina versione exsti. terunt. Hoc ipsum subindicat Optatus, dum dicit in capitibus mandatorum; ad illa nimirum respiciens Apostoli, Rom. xi, 9: Τὸ γὰρ, Οὐ μοιχεύσεις, etc., καὶ

(57) In titulo schismatis. In crimine schismatis, li. Ο ξἴτις ἑτερὰ ἐντολὴ, ἐν τούτῳ τῷ λόγῳ ἀνακεφαλαιοῦται,

bro septimo, tamen in hoc titulo, in hac causa: Augustinus, libro secundo contra Cresconium, cap. decimo Discordia non possidet sub titulo pacis. Item, quid causæ est ne titulus deponatur, ut pax deponatur. ALBASP.

(58) In titulo schismatis. Ad conflandum schisma, initio suæ separationis, in principio schismatis. DU PIN.

(59) Exterminatis unitatem. Macarius unitatem voluerat facere, et plebem Donatistarum armis et principis auctoritate ad Ecclesiam catholicam compellere, quam unionem impediebant Donatista. ALBASP.

(60) Oculos patrum vestrorum furiosus excæcaverat livor, et æmulatio vestros orbavit. Orbatio de oculis ut de liberis dicitur, isti enim creberrime illis æquantur. Ausonius Parentalibus :

Amissum flesti post trina decennia natum
Saucius, atque uno lumine cassus eras.

Ubi Quintiliani locum ex lib. vi, proœm. Lipsius pro-
duxit epist. quæst. Euripides Andromacha: Eig ruis
Οδ ̓ ἦν μοι λοιπὸς ὀφθαλμὸς βίου. Alcimus Hecdicius Avi-
tus, lib. m de filio perdito Lucæ xv:

Lætaque solemnis celebrat convivia cœtus, Quod rediviva suis, quodam quasi funere proles Surgat, et orbato redeant nova lumina patri. Paulinus in obitum Celsi :

Celse, amor et desiderium, lumenque tuorum. Eadem ratione et Ruricius in epistolis. BARTH.

(61) In capitibus mandatorum. Qui schisma faciunt et Ecclesiam scindunt, plures deos inducere videntur : et cum a communione Ecclesiæ recedunt, a Deo eos recedere necesse est, cum quo Ecclesia unita est

ἐν τῷ Αγαπήσεις τὸν πλησίον σου ὡς ἑαυτὸν. Quod hodie instauratur, olim legebatur, a quibusdam saltem recapitulatur, ut et Ephes. 1, 10, quem locum citans Tertullianus, adversus Marc. lib. v, cap. 17: recapitulare repræsentat, quamvis idem alibi reddat, ad caput reciprocare; atque iterum alio loco, ad initium colligere. Jam schisma ad peccata quæ in proximum committuntur proprie atque inter prima referri notum est. Inter peccata quæ sunt in proximum, peccatum schismatis videtur esse maximum, quia est contra spi rituale bonum multitudinis. Aquinas secunda secundae quæst. 39, art. 2 ad 3, etc. In capitibus mandatorum igitur, hic applicamus in summa sive recapitulatione mandatorum. Non displicet tamen Albaspinai interpretatio, qui refert ad primum mandatum, cum paulo post Optatus: Deus cui displicet schisma hoc libenter videre non potuit: indixerant quodammodo Dec bellum, quasi esset alter Deus, etc. Utraque interpretatio vera fuerit, si dicamus Optatum ad verba Christi respexisse D Matth. xxu, 37, 38. M. CASAUB.

(62) Videamus de his tribus. Docet Deum gravius puniisse schisma, quam homicidium aut idololatriam. ALBASP.

(63) In Ninive civitate hominum, etc. Non hic error Optati proprius. Politissimus Ecclesiasticorum Sulpicius sacra histor. lib. 1: Id oppidum, de Ninive loquitur, olim ab Assur Sion filio conditum, caput regni Assyriorum fuit: frequens tum incolarum multitudine alens virorum millia' centum et viginti, atque ut in mayno populo abundans vitiis. Atqui non ait Scriptura tot omnino esse in urbe, sed tot esse qui dextram a sinistra nequiverint discernere. Quod sane non potest, nisi de valde pueris intelligi; nisi ad allegoricas interpretationes confugias. Vide Hieronym. et glossas vide et Drusium. M. CASAUB.

indulgentiam meruit (Jonæ m) a. (64) Videamus si A absorbuit. (65) Intra momenti spatium, ad transglu

aliquid tale consecuti sunt hi qui populos Dei primi-
tus ausi sunt scindere. Tot millibus filiorum Israel,
quorum a cervicibus divina providentia jugum ser-
vile dejecerat, Aaron sanctum unum præfecerat sa-
cerdotem (Num. XVI). Sed cum ministri ejus sacer-
dotium non sibi debitum concupiscentes, seducta
parte populi illicite invaderent, ritum imitati sacro-
rum, ducentos, et quod excurrit, ministros secum b
perituros, cum thuribulis in fronte seducti populi
posuerunt: Dens cui displicet schisma, hoc libenter
videre non potuit. Indixerant quodammodo Deo bel-
lum, quasi esset alter Deus, qui alterum acciperet sa-
crificium. Igitur Deus pro neglectis mandatis suis c
iratus est ira magna, et quod in sacrilegos et parri-
cidam non fecerat, in schismaticos fecit. Stabat mi- B
nistrorum acies et multitudo sacrilega, cum interdi-
clis sacrificiis suis illico peritura; negatum et sub-
ductum est pœnitentiæ tempus, quia non talis erat
culpa quæ veniam mereretur. Mandata est terræ fa-
mes statim fauces suas in populi divisores d ape-
ruit, et contemptores mandatorum Dei, avido ore e
LECTIONES

a In ms. S. G. jejunio parvi temporis celebrato indulgentiam meruerunt.

b Deest in ms. S. G.

Ita in mss. S. T. et P. S. ex quibus suppl tur vox suis, quæ deerat in editis. Exscriptor codicis S. G. marte suo videtur explicasse hæc verba, cum loco eorum posuit, pro facto schismate.

a fn ms. S. G. in necem populi divisoris, minus bene. e In ms. S. G. hiatu.

f In ms. S. G. in vos.

In ms. S. G. qui schisma usurpato Ecclesiæ nomine aul facilis aut colligitis.

h In ms. S. G. magistri vestri primitivi.

tiendos prædictos terra patuit, rapuit, clausa est. Et ne beneficium de mortis compendio consequi viderentur, dum non essent digni vivere, iis nec mori concessum est: tartareo carcere subito clausi, ante sunt sepulti quam mortui. Etmiramini vobis f aliquid tale aspere factum, qui schisma aut facitis aut colitis, cum videatis quid magistri primi 1 schismatis pati meruerunt. (66) An quia cessat talis modo vindicta, ideo tibi cum tuis vindicas innocentiam? Deus in singulis rebus exemplorum posuit formam; (67) ut sit quod imputet imitantibus: prima peccata ad exemplum præsens pœna compressit, secunda judicio reservabiti. Quid ad hæc dicturi estis, qui schisma, usurpato Ecclesia: nomine, et occulte i nutritis, et impudenter defenditis?

22 XXII. Litteræ episcoporum partis Donati ud Constantinum imper. quibus sibi petunt dari judices.— Sed quia audio aliquos de societate tua, litigandi k studio (68) chartas habere nescio quas ; quærendum est, quibus sit accommanda fides, quæ cum ratione concordent, quæ (69) cum veritate confibulent 1? VARIANTES.

C

i Locus iste perdifficilis quibusdam visus est, et varie a variis vexatus; hujus tamen facilis et plana est sententia, si modo ita interpungatur, ut a nobis factum est, et observatum in ms. S. T. ita ut prima peccata, non referantur ad VARIORUM

(64) Videamus si aliquid tale consecuti sunt. Si àvri An. Val. Flaccus lib. vi :

Oculos longe tenet, aurea si jam
Pellis, et oblatis clarescant atria villis. INCert.

(65) Infra momenti spatium, ad transg., etc. Transglutire dixit pro deglutire. Quomodo Cyprianus (an Tertullianus?) in Genesi poemate, v. 31 et 57, transvena pro advena utitur. INCERT.

Ibid. Intra momenti spatium, etc. Eleganter hic ab, Optato ad exprimendam rei celeritatem oratio, quæ vocatur veros adhibetur, quasi imitatus esset

illud Cæsaris, veni, vidi, vici. Et sane haud vulgarem ejus elegantiam, nec minus ingenium, præcipue cum quippiam narrat aut describit multa testantur. Utinam par fuisset eruditio. Nam disputante illo plerumque sed de sancto viro nolo quidquam acerbius; præcipue cum temporis quam hominis infelicitas hæc fuerit. M. CASAUB.

(66) An quia cessat. Tertullianus de Patientia: ut sua sibi patientia detrahat; plures enim Dominum idcircò non credunt, quia sæculo iratum tamdiu nesciunt. ALBASP.

(67) Ut sit quod imputet et imitantibus prima peccata. To et, non est hic otiosum, sed magni et elegantis usus. Ut sit, inquit, quod merito iis imputet, quoque avaπokoyýtol eos reddat, quicumque peccatores primos tam exemplariter a Deo punitos, porro sustinent imitari. Quod autem sequitur in eadem senten

D

participium imitantibus, sed ad sequentia: tunc enim nihil
amplius obscuritatis est, in posteriori membro, ad exem-
plum prima peccata præsens pœna compressit, secunda ju-
dicio reservabit. Extat iste locus in mss. S. T. et P. S. ut
hic jacet, nisi quod post verbum imputet, addita est con-
junctio et in hunc modum, imputet et imitantibus, quod vi-
detur superfluum. At exscriptor codicis S. G. locum uon
intelligens, depravavit et interpolavit hoc pacto: Deus in
singulis rebus exemplorum posuit formam, ut sit quod im-
pulet imitantibus: prima præcepta ad exemplum ponens,
præsens pœna compressit, secunda judicio reservabit.
j In ms. S. G. stulte.

In ms. S. G. litigantes, sed male.

1 In mss. confabulent. In editis, confabulentur. Aptissime ad sensum, confibulent, pro concinant, connectantur. Fibulare, et hoc sensu in usù est apud Columellam.

NOTÆ.

tia ad exemplum præsens pœna compressit, secunda judicio reservabit, cum nulla commoda sententia ex his effici possit, facile mihi quemvis accessurum puto, per quem levi ac nulla prope litterarum mulatione corrigendum esse, ad exemplum præsens pœna cum præcessit, secundam judicio reservabit, vel secunda judicio reservabitur. Cum inquit, pœna præsens, id est in hoc sæculo exacta publice et in omnium conspectu, ad exemplum; postquam hæc pœna jam præcessit, non mirum est, si Deus similes pœnas ab omnibus schismaticis non exigat, cum secundam et bus pœnæ, omnes eas universali judicio reservavequæcumque postea debebuntur eo nomine peccatoririt. Possunt etiam hæc latius de quibusvis peccatoribus intelligi. M. CASAUB.

(68) Chartas habere. Mandata principum, acta conciliorum, epistolas Mensurii, et similia de quibus in collatione facta est mentio. ALBASP.

(69) Cum veritate confabulentur. Confabulari, pro consentire, usurpat. BARTH.

Ibid. Quæ cum veritate confabulentur. Non observatum mihi alibi verbum hac notione. Ego adulterinum censeo, ac loco illius reponendum, confibulentur. Tertullianus sic usurpat non semel, et quidem præcedente, ut hic, concordiæ vel concordandi verbo, lib. de Trinit. (sive ille Tertulliani fœtus est, sive Novatiani) de Christo loquens : Quoniam si ad hominem veniebat, ut mediator Dei et hominum esse deberet, oportuit illum cum eo esse, et Verbum carnem fieri, ut

930

Vestræ, si sunt aliquæ, mendaciis forte videantur A persecutionem non exercuit, et (75) ab hoc b facinore asperse. Nostras chartas probant et conflictus causarum, et contentiones partium, et exitus judiciorum, et epistola Constantini. Nam quod de nobis dicitis, quid Christianis cum regibus? aut quid episcopis (70) cum palatio? (71) Si nota est nosse reges, vos tota perfundit invidia a. (72) Nam majores vestri, Lucianus, Dignus, Nasutius, Capito, Fidentius, et cæteri imperatorem Constantinum, harum rerum adhuc ignarum, his precibus rogaverunt : quarum exemplum infra scriptum est: Rogamus te (73), Constantine optime imperator, quoniam (74) de genere justo es, cujus Pater inter cæteros imperatores

a Dest in ms. S.G.

b In mss. S. T. et P. S, ob.

immunis est Gallia. Nam in Africa inter nos et cæteros episcopos contentiones sunt; petimus (76) ut de Gallia (77) nobis judices dari præcipiat pietas tua. Date a Luciano, Digno, Nasutio, Capitone, Fidentio et cæteris episcopis (78) partis Donati (79). XXIII. Responsio Constantini. Dati ab eo judices qui Romæ conveniant,- (80) Quibus lectis, Constantinus (81) pleno livore respondit (82). In qua responsione et eorum (83) preces prodidit, dum ait : › (84) Petitis a me in sæculo (85) judicium, (86) cum ego ipse Christi judicium expectem (87) Et tamen dati sunt judices, Maternus ex Agrippina 23 civiLECTIONES VARIANTES.

[ocr errors]

VARIORUM

in semetipso concordiam confibularet, terrenorum pa- B riter et cœlestium, dum utriusque partis in se connectens pignora, etc. Mox iterum, capite, quod proxime sequitur, extremo, concordia et confibulatio simul juncta. M. CASAUB.

(70) Cum pulatio. His vocibus non utebantur initio schismatis; nam ubi concilio Arelatensi, atque summo Pontifici audientes non fuerunt, post illa omnia judicia a Palatio opem quæsierunt. ALBASP. (71) Si nota est. Si vitium. ALBASP.

(72) Nam majores vestri. Inter hos episcopos Majorinus non recensetur, quare suspicarer eum tunc temporis fato functum esse. ALBASP.

(73) Rogamus te, etc. Ilic est ille libellus sine signo quem porrexerunt Anulino cum libello criminum Cæciliani, petentes ut ab eo ad comitatum dirigeretur, ut constat ex relat. Anulini apud Aug. ep. 88. DU PIN.

(74) De genere justo. Ejus pater in Gallia et in Anglia Christianos non erat persecutus. ALBASP. (75) Ab hoc facinore. A crudelitate quam cæteri C imperatores in Christianos exercuerunt. ALBASP.

(76) Ut de Gallia. Et tamen ex decem et novem judicibus, tres tantum ex Gallia fuerunt; cæteri a summo Pontifice, cui causæ cognitionem jure reliquerat Imperator, assumpti fuerunt. ALBASP.

(77) De Gallia. Quia tum Constantinus erat in Galliis. DU PIN.

(78) Et cæteris partis Donati. Ergo schisma nomen a Donato Casensi acceperat; unde colligitur Donatum Carthaginensem huic sectæ nomen non dedisse, cum ejus ordinatio in annum trecentesimum trigesimum primum, ab illustrissimo Cardinale Baronio rejiciatur. ALBASP.

(79) Partis Donati. Legendum Majorini; sic enim in relatione Anulini, Libellus Ecclesiæ catholicæ criminum Cæciliani traditus a parte Majorini. Augustinus etiam, quoties de isto libello loquitur, ait eum oblatum a parte Majorini. Sed quia quæ pars primo dicebatur Majorini tempore Optati vocabatur pars Donati, ipse nomen notius substituit in locum antiqui. Porro libellus ille oblatus est initio anni 313, nam relatio Anulini data est Carthagine 17 Kalend. Maias, Constantino Aug. tertium Cos., qui consulatus incidit in annum æræ vulgaris 313, verisimile est haud paulo ante libellos oblatos. Forte etiam scriptum erat, ex parte Donati; quia Donatus a Casis nigris antesignanus eorum jam erat, et præcipuus accusator Cæciliani, ut patet ex actis in concilio Romano. Du PIN.

(80) Quibus lectis. Episcopi illi libellum non obtuIerant, sed Annullino Africa proconsuli mittendum dederant. ALBASP.

In ms. S. G. libello.

d Hujus vocis loco habetur in ms. S. G. episcopi. NOTÆ. (81) Pleno livore. Obstupuerat, quod ab episcopis judices a Laicis peterentur. ALBASP.

(82) Constantinus pleno livore respondit. Verba sunt epistola Constantini ad Episcopos concilii Arelatensis, nec proinde suo loco ab Optato inserta. Du PIN. (83) Preces prodidit. Ostendit suo responso cos injusta petiisse. Albasp.

(84) Petitis a in me sæculo. Hoc responsum est notatu dignum, quo imperator voluit ostendere episcoporum controversias ab ipsis potius, quod Christi vicem gerant, dijudicandas esse, quani a Laicis. Ibid. A me in sæculo. A me qui non sum ex comALBASP. munione et corpore episcoporum. ALBASP.

(85) Judicium. Judices: nam non petierant ab imperatore, ut de suis controversiis cognosceret, ut judices daret. ALBASP. sed

(86) Cum ego ipse. A vobis potius essem judicandus. ALBASP.

(87) Et tamen dati sunt judices. Tres scilicet ex Gallia, Maternus, Marinus, et Rheticius, nam quindecim alii a Melchiade delecti sunt et adsumpti : Ceterum extat Constantini ad eumdem Melchiadem de hac causa epistola, in cujus titulo hæc leguntur, Melchiadi episcopo Romano et Marco salutem, in quibus explicandis interpretes satis habent negotii: non enim facile est divinare quorsum Marcum illum cum summo pontifice posuerit, aut quis et qualis fuerit Marcus ille. Nihil hac in re magis probabile occurrit, quam conjectura illustrissimi Cardinalis du Perron, qui suspicatur legendum, xai iɛpapzõ, hoc est, Melchiadi Romano hierarchæ cætera quæ afferuntur, aut vana, aut futilia sunt, quemadmodum quod aiunt, imperatorem Marco Diacono cum Melchiade scripsisse, ne superiora sine inferioribus eminerent, et ut graduum Ecclesiasticæ communionis varietas appareret scilicet cum ad Xistum Syracusanum et ad alios Galliarum, Hispania et Africa episcopos litteras de eadem causa et negotio dedit, diaconorum meminit, ne graduum varietas insalutata præteriretur: aut dicendum Xistum cum suo diacono pœnas dedisse, ne superiores gradus, sinc inferioribus martyrio eminerent Christiano nomini infensos hanc graduum rationem Cæsaresque in suppliciis et tormentis servasse. Neque magis ad rem pertinent D. Cypriani verba ad Cornelium papam de Romano clero, quia epistola illa ex qua desumuntur, erat epistola salutatoria et ex genere earum quæ pacificæ vocabantur et communicatoriæ (quemadmodum sunt divi Pauli epistola) quarum subsidio communio inter absentes ac longe dissitos fovebatur : quapropter uil mirum si omnium graduum in illis fiat mentio, et si D. Cyprianus aut D. Paulus dia

D

« PoprzedniaDalej »