Obrazy na stronie
PDF
ePub

1679. Paris. Sumpt. Ant. Dezallier, in Vico San-Jacobæo ad Coronam auream. S. Optati M. E. Opera cum observationibus et notis integris G. Albaspinai A. E., Franc. Balduini JC., Gasp. Barthii, Merici Casauboni, etc. Philippus Priorius annotationes et præfa tiones adjecit. Accedunt Facundi Hermianensis E. pro tribus Capitulis concilii Chalced. Libri XII, cum annotationibus Jac. Sirmondi S. 1. et ejus Facundi Opuscula. Huic quoque editioni adjecta sunt Gab. Albaspinai observationes ecclesiasticæ, cum aliis ejusdem operibus.

A DUPIN (Sacræ Fac. Paris. nec non Phil. Prof.
Reg.) cum ejusdem notis, ut et Gall. Albaspinæi,
Mer. Casauboni, Gasp. Barthii et aliorum, singulis
paginis in hac editione subjectis.

Titulus satis, quæ hujus editionis dotes sunt, exposuit; paucis ergo defungi licebit. Textus est primæ recensionis Balduini, seu potius expressa est editio Lugduno-Batava, ita tamen, ut not singulorum B cum aliquo lectoris commodo textui statim subjunet sint, primum separatim Priorii, tum reliquorum. Historia Coll. Carth. Balduini ad exemplar primum an. 1566, seorsim editum et Jo. Tilio Ep. Meldensi inscriptum, proposita est. Observationes Albaspinai ecclesiasticae post Facundum sunt rejectæ. Cæterum hæc editio ut Parisiensis superior et Lugduno-Batava unice librariis quæstui suo prospicientibus debetur et Phil. Priorius operis forma jam descripta de collatione aliqua demum interpellatus est. Quid? quod nec alia de causa Facundum adjecerunt quam ut hac forma editus Optatus justæ magnitudinis opus videretur. Sunt Priorii ipsius in admonitione ad L. verba. Bene in hanc rem Mericus Casaubonus in præf. ed. Lond. Eo jam res rediit; in- C quit, ut libri non usu æstimentur, sed mole et pondere; eo meliores utique, quo majores. Habitus externus hujus ed. admodum elegans est et nitidus. Cæterum nec Priorius nova editioni a typothetarum mendis cavisse dicitur.

1700.

Lutetiæ Parisiorum, apud Andr. Pralard, in-fol. S. Optati Afri, Milevitani episcopi, libri vi, de schismate Donatistarum ad mss. codices et veteres editiones collati, et innumeris in locis emendati; quibus accessere historia Donatistarum, una cum monumentis veteribus ad eam spectantibus; nec non geographia episcopalis Africa: opera et studio LUDOVICI ELLIES du PIN. Cat. de la Bibl. Roi. T. 1. p. 371. Præstantissima hæc editio ipsa ad manum non est, sed vide sequentem Antverpiensem.

SEC. XVIII, 1701.

Amstelod, in-fol. Dupiniana recusa. 1702.

Antverpiæ, ap. G. Gallet Præf. Typographic Huguetanorum. S. Opt. A. M. E. de schismate Donatistarum Libri septem: ad mss. codices et veteres edi. tiones collati et innumeris in locis emendati. Quibus accessere Historia Donatistarum una cum monumentis veteribus ad eam spectantibus: nec non Geographia episcopalis Africæ opera et studio M. LUD. ELL.

D

Præstat hæc iterata Dupiniana Parisiensem eo saltem, quod notas Albaspinai, Mer. Casauboni, Gasp. Barthii et selectas incerti illius scriptoris, quas illa cum reliquis uberioribus Balduini et Albaspinai observationibus ad calcem rejecerat, singulis statim paginis post Dupinii ipsius animadversiones exhibet. Quinque codices Dupinio in sanando textu præsto erant, quorum ope 'vix dici potest, inquit, quot loca restituerimus; corrupta emendavimus, laxata suis restituimus locis, omissa supplevimus, adscititia resecavimus, uno verbo, textus Optati nativo splendori restitutus integer et emendatus prodit. Variantes lectiones commode separatim a notis in fine uniuscujusque paginæ adscriptæ sunt; bono etiam consilio textus in articulos et paragraphos distinctus est, brevibus argumentis ad marginem appositis. Notas de suo addidit editor paucas et breves, tum verò superiorum editorum, tam eas, quæ ad textum illustrandum proxime spectarent, quam ampliores istos ad universam rem ecclesiasticam pertinentes Balduini et Albaspinai commentarios, repurgatos ab innumeris mendis typographicis, quæ in Albaspinai et Priorii irrepserant libros. Priorii notæ, quod inutiles omnes viderentur, omissæ sunt. Variorum notas excipiunt monumenta vetera ad Hist. Donatistarum pertinentia, tum ab Optato ipso, tum ab editionibus superioribus adjecta et hac nova editione aucta et commentariis variorum Dd. qui vel seorsim illa, vel in aliis operibus illustraverant, exornata. Nec omissa est Balduini historia Coll. Carth. Porro Dupinius animadversiones circa sedes Africanorum episcoporum, qui collationi Carth. interfuerant, ex Baluzio, Ruinarto imprimis collectas addidit. Denique Geographiam sacram i. e. notitiam provinciarum et episcopatuum Africae contexuit et tabula Geographica ornavit. Universo operi post præfationem Donatiani schismatis historiam præposuit ordine chronologico accuratissime conscriptam. Indices postremo locupletes opus finiunt.

1769.

Venetiis, ex typograph. Jo. Bapt. Albritii, in-fol., in Bibl. Vet. PP. st. Andrew Gallandii T. v. a. p. 461 usque ad 675. S. Optati episcopi Milevitani de schismate Donatistarum libri VII, ad mss. Codices et veteres editiones collati et innumeris in locis emendati opera et studio M. Lud. Ell. Dupin. Accessere Monumenta vetera ad Donatistarum Historiam pertinentia, quorum complura ab eodem Op

tato memorantur.

Ex notis Dupinianis eas potissimum, quæ ad textus varietatem adstruendam conducerent, G. selegit, iisque passim nonnullas intexuit ad idem institutum comparatas. Præfatus est de Optato in Prolegg. cap. XVIII, p. 29 s sq.

1790-91. Wirceburgi, in off. libr. Staheliana, in-8. II Tomi. S. Optati Afri Milevitani episcopi de schismate Donatistarum libri vi, aliaque huc pertinentia vetera Monumenta. Recudi curavit Dr. Franciscus Oberthur.

A VIEL. Repetita est ibidem apud Rob. Foust. 8.

Primum hujus editionis tomum frustra in librariis oppidanis quæsivimus; alterum tantummodo inspicere licuit, unde intelleximus in priori textum Optati, et quæ ad eum spectarert monumenta comprehendi; hic Varias Lectiones et Adnotationes contextum Opt. illustrantes, nec non Adnotationes ad quædam alia vetera, causam Donatistarum concernentia, ex iis copiis, quas Dupiniana exhibet selectas. Præmisit duas epistolas hodo poricas primo vol. ad Henckenium Prof. Helmst. secundo ad Bonichium B Prof. Wirceb. admodum prolixas, in quibus, dum a viro candoris eximii et sensus tenerrimi per varias Germaniæ nostræ regiones lubens duci te patiaris, facile oblivisceris, quo loco obtingant. Pertinet autem ad novissimam hanc Optati editionem celeb. auctoris liber tribus Voll. his. ipsis annis editus: Idea biblica Ecclesiæ Dei.

Versiones. Unica tantum extat Francogallica Vielii ad primam Balduini ed. facta et a. 1564. Paris. per Federic. Morel. octonis exscripta hoc titulo: L'histoire du schisme, blasphèmes, erreurs, sacriléges, homicides, incestes et autres impiétés des Donatians, écrite en latin par Optat, évêque Milevitain, mise en langue française et repurgée de plusieurs fautes, augmentée aussi par le supplément de quelques imperfec- C tions et explications de lieux difficiles, par PIERRE

CODICES MANUSCRIPTI

In variantibus Lectionibus quas ad finem cujusque paginæ librorum Optali adjecimus, sequentibus designantur nolis.

Manuscriptus codex sancti Theodorici, ms. S. Th.

1

Codices. 1. Codex Bibliothecæ Cusanæ prope Trevirim, quo Cochlæus usus est. Mendis omnis generis obsitus.

2. 3. 4. Tres Balduini quorum unum in prima ed. adhibitum ab Espencao Theol. Paris. acceperat; alterum Jo. Tilio Ep. Meldensi, Luciferi editori, tertium Macerco, Theol. Paris. debebat.

5. Codex S. Theodorici apud Rhemos septingentorum circiter annorum a Dupinio æstimatur.

6. Codex S. Germani a Pratis non quidem ejusdem antiquitatis, sed optimæ notæ et reliquis emendatior. Est secundus Dupinii.

7. Codex S. Pauli Cormaricensis prope Turones, qui tunc, cum Dupinius eum consuleret, in bibl. Colbertina extabat n. 1951, Sexcentorum annorum fuit et optimæ notæ, sed priores quinque libri cum initio sexti interciderant. Continebat autem monumenta ad veterum Donatistarum historiam pertinen tia, quæ in nullo alio manuscripto codice adhuc tunc inventa erant. Quartus apud Dupinium est.

8. Codex Phil. Silvii S. Facult. Paris. tunc D. Tertius Dupinii, sed idem, quo jam Balduinus usus erat, dum penes Maceræum esset; recentiori manu exaratus et valde mendosus.

Vides ex his octo vel septem potius codicibus eos quos Dupinius in usum vocavit, cæteris fuisse præstantiores. Idem vero observat, codicem Silvii videri e codice S. Theodorici excerptum et Codicem SanGermanensem ex Cormaricensi. Cæterum cum quinque inss. nominet, non plures tamen quam quatuor

recenset.

Manuscriptus codex sancti Germani a Pratis, ms. S. G.

Manuscriptus codex Philippi Silvii, ms. P. S. Manuscriptus codex sancti Pauli Cormaricensis nunc Colbertinus, ms. C.

1 SANCTI OPTATI AFRI

[blocks in formation]

In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causæ schismatis, et ubi, et a quibus

schisma sit factum. c

I. Bonum pacis.-Cunctos nos Christianos, claris- simi (Vide not. 2 in pag. seq.) fratres, omnipotenti Deo

LECTIONES VARIANTES.

a In ms. S. Theodorici, Optati Milibitani. In ms. Phi- D Explicit Liber Optati Episcopi, Libri n. vu, ad Parmenialippi Silvii, plati Milivitani. Episcopi nomen non legitur

in mss. nisi in fine Operis.

b In mss. S. Th. et Phil. Silv., libri numeri vn. Nihil adjicitur in titulo in mss. sed in fine ms. S. Th. habetur:

num Schismaticorum auctorem.

Hæc inscriptio, quæ argumentum hujus libri continet, exstat in mss. S. Th. et Ph. Silv.

VARIORUM NOTÆ.

(1) Milevitani Episcopi. Urbis Numidiæ, quæ Anto- nino Mileum; Augustino et Victori Vitensi, Milevis;

(Joạn, xiv, 27). Igitur եւ pax Christianis omnibus data est quam rem Dei esse constat, dumi dicit meam : cum autem dicit, do vobis, non solum (7) suam voluit esse, sed et universorum in se credentium.

(3) fides una commendat. Cujus fidei pars est, credere 2 A Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis filium Deia, (4) judicem sæculi, esse venturum : eum qui jampridem venerith, et secundum hominen suum, per Mariam virginem natus site, passus, et mortuus et (5) sepultus, resurrexerit d: et antequam in cœlum ascenderete (unde descenderat) Christianis omnibus victricem (6) pacem per Apostolos dereliquit. Quam ne videretur solis Apostolis dimisisse, ideo ait: Quod uni ex vobis dico, omnibus dico (Marc, XIII, 37). Deinde ait:

II. Pax a schismaticis turbata.-Quæ pax, si, ut data erat,sic integra inviolataque mansisset,(8) nec ab auctoribus (9) schismatisk turbaretur, inter1 nos et fratres LECTIONES VARIANTES.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

stolos pacem dereliquit. Quid sit storiam divinare difficile est: forte positum est pro consolatoriam, aut pro statoriam, hoc est firmam et permansuram pacem. Alii alia verisimiliora comminiscantur, nobis horum Codicum lectionem indicasse sufficiat. In editis legitur suam, sed male; mox enim dicit Optatus pacem illam et Dei esse et Fidelium.

h In editis, Sic igitur. In ms. S. Th. Si igitur. In mss. S. G et P. S. nihil præter Igitur, atque id melius. i Ita in omnibus mss. In editis cum, sed minus bene. In ms. S. G. Schismatum : in aliis, Schismatis. 1 In ms. S. G. et inter.

VARIORUM NOTÆ.

in Tabulis Peutingerianis Mileu; in concilio Carthaginensi de rebaptizandis Hæreticis sub Cypriano, Mileum dicitur. Ita etiam ab ipso Optato infra. Male distinguit Carolus a Sancto Paulo Mileum a Milevo, seu Milevi; nam nullum est aliud oppidum hujus nominis in Numidia, et in mss. epistola Aug. ad Eusebium nunc 34 Mileum reperitur pro Milevi. E Mileo seu Mileu factum est Milevum, et inde Milevis. Duo in hac urbe habita sunt concilia, unum anno 402, alterum anno 416, quæ Milevitana dicuntur. Distabat a Cirtha Numidia Metropoli triginta circiter millibus, versus Sitifim. Nunc Mela vulgo dicitur, oppidum Regni Algeriani. Du PIN.

(2) Fratres. De Christianorum fraternitate diximus in observationibus nostris, atque ibi docuimus antiquos in ea multum mysterii et religionis posuisse, quod scilicet omne Christianitatis commercium in ea affinitate et cognatione versaretur: novum enim hominem et novam naturam, quam in aquis baptismi tamquam in utero Ecclesiæ induerant et adepti essent, qua etiam cum Christo et cum omnibus fidelibus vera reali cognatione essent conjuncti, non poterant testari magis quam in illa appellatione. Docet igitur illa nativitate, quæ communis esset orthodoxis et schismaticis, eos natos et factos esse orthodoxorum fratres, sed malos fratres, quod matri Ecclesiæ quæ eos genuerat, minus essent audientes.Cæterumi, consequens est ex ea affinitate susceptum apud schismalicos baptismum vim habere producendi Christianos; quandoquidem ex eo affinitas illa contrahatur, quod negabant Donatistæ. ALBASP.

(5) Fides una commendat. An id vult Optatus concordi et unanimi ejusdem fidei professione, gratos et acceptos Deo nos esse? an fidem esse que nos commendat Christianos; Christiani nempe quotquot sumus, et pro Christianis a Deo agnoscimur, id nos juris per lidem, quæ unica est, omnes assequi? fidem unam ita videtur Optatus ipse explicare lib. v: Una fides, inquit, hoc loco ab hæreticorum erroribus et ab eorum varia fide, fides unica separatur. Nec aliter videtur aut certe non valde dissimiliter accipiendum To commendare, in multis veterum locis, cum de Ecclesia Catholica loquuntur. Coll. Carth. edit. Commel. pag. 6 Hanc auctoritatem magisterii cœlestis secuti Apostoli Ecclesiam commendant in toto mundo fructificantem atque crescentem, etc. Ita et ejusdem coll. pag. 68. August. Brevic. coll. die 3, cap. 4: Sic ostendentes divina testimonia consonare ut et illa, qui

C

D

bus commendaretur Ecclesia cum malorum commixtione, etc. Et illa testimonia quibus commendaretur non habere commixtos malos, etc. Ubi commendatur pro agnoscitur, aut describitur. Idem August. et eodem loco: Quoniam Donatiste scripturarum testimonio unam Ecclesiam commendaverant, id est, unicam esse probaverant, sed in his tamen nullus dativus personæ, qui est in Optato. Quare nihil affirmo. MERICUS CASAUBONUS.

(4) Judicem sæculi esse venturum. Sæculum talibus Scriptoribus mundum valet et quidquid in hac vita vivitur. Sic infra hoc libro Constantini Imperatoris verba sunt: Petitis a me in sæculo judicium, cum ego Christi judicium exspectem. BARTHIUS.

(5) Sepultus. Duo in hoc verbo sunt intelligenda; Christi sepultura, et ejus ad inferos descensio, cujus mentionem non fecit, quod breviter mysteria illa perstringat: verum in auctoribus illius ævi et illius provinciæ, ut in divo Augustino, et in Capreolo frequens est illius descensionis mentio. ALBASP.

(6) Pacem. Hoc verbo sæpius utitur, quare non erit abs re notare communionem Christianam visibilem et invisibilem, Ecclesiæque unitatem et coagulationem cum Christo, et per Christum cum Deo per pacem intelligi. ALBASP.

(7) Non solum suam. Pax Dei deberet esse inter omnes qui fratres sunt, qui a Christo data est et relicta, ut in omnibus qui cum co conjungi volunt, observetur, et colatur. ALBASP.

(8) Nec ab auctoribus schismatis turbaretur. Non sane tum pertubabatur ab ipsis auctoribus schismatis, qui jampridem esse desierant, nec ea mens Optati est: Turbaretur igitur hic accipe pro turbata fuisset, ut postea quoque posset pro potuisset, haberelis pro habuissetis, etc. Contra autem, poluissent, pro possent, remansisset pro remaneret, et id genus àlia sexcenta. Et sic quidem non unus loquitur Optatus: sed Arnobius, Zeno Veron., Lucifer Calaritanus, et alii. Ex melioris etiam ævi Scriptoribus, interdum Terentio et Virgilius ipse, quæ àdeo Cicero, ut observarunt Grammatici. Vix tamen quisquam crebrius, quam facit hic Noster, quod deinceps semel a nobis monitus, lector ipse observabit. MER. CASAUB.

(9) Auctoribus schismatis. Principibus et antesignanis. Loquitur enim tam de iis qui schisma conflave rant, quam de eorum successoribus. Du Pin.

nostros hodie non esset ulla dissensio, (10) (11) nec illi A (15) dealbatum extruerent 3 parietem (16): (17) nec

inconsolabiles Deo lacrymas facerent, quod Esaias propheta a testatur (C. xx11, 4) : nec (12) falsorum vatum (13) nomen et actus incurrerent (14): nec ruinosum ac LECTIONES a Vox Propheta deest in editis, sed est in omnibus

[blocks in formation]

minus astutas, sed tantumb simplices everterent mentes: (18) nec male imponendo (19) omnibus capitibus manum, (20) eversionis (21) velamenta (22) d VARIANTES.

VARIORUM

(10) Nec illi inconsolabiles Deo lachrymas, facerent, quod Esaias Propheta testatur. Alludit ad hæc verba Is. xxII, v. 4: Recedite a me, amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei. Istud autem Deo lachrymas facerent, non est intelligendum de lachrymis auctorum schismatis, sed de ipsius Dei dolore ob vastatam ab eis Ecclesiam, ut explicat ipse Optatus initio libri : Indicat Deus lachrymas suas quas vos fecistis, quas testatur nulla posse consolatione siccari, cum ad vos per Esaiam prophetam loquitur dicens: missum me facite, amare plorabo nemo me poterit consolari in contritione filiæ generis mei. Du PIN.

(11) Nec illi inconsolabiles Deo lachrymas facerent, quas Esaias testatur. Ea respicit Esaie verba, quæ cap. xxII, v. 4: Missum me facile, amare plorabo. Nemo me poterit consolari in contritione filiæ generis mei. Ita olim legebatur. Totum locum describit, ac fuse prosequitur Optatus lib 11, haud procul ab initio. Male igitur hic secuti Parisienses priores editiones que ad xxx caput Esaiæ lectorem remittunt. MER. CASAUB.

(12) Falsorum vatum. Pseudo prophetarum; Doctorum mendacii; ncc dicerentur, nec agnoscerentur factis suis pro falsis doctoribus. Du PIN.

B

(13) Nomen, et actus. Vestri episcopi non essent C falsi, neque frustra eorum nomen in altari nominaretur per nomen, honorem et dignitatem episcopalem; per actus vero, munia et functiones intelligendæ sunt. ALBASP.

(14) Falsorum vatum nomen el actus incurrerent. Falsorum fratrum, non vatum, legendum monet eruditus et felicis ingenii adolescens Gaspar Barthius, ex verbis D. Pauli ad Corinth. II, cap. xi, vers. 27, κινδύννοις ἐν θαλάσση, νκιδύνοις ἐν Ψευδαδέλφους, quæ allusit Optatus scilicet. Sed vide de falsis vatibus lib. I. Incurrendi autem verbo cum accusative utitur etiam pag. seq. merito suo jugum servitutis incurrit, et lib. VI. INCERT.

(15) Dealbatum. Ecclesia comparatur ædificio, et Episcopi ædificare dicuntur, quo alluditur, aut ad illorum sepulcra dealbata, qui tempore Macarii occisi pro martyribus a Donatistis celebrabantur. ALBASP.

Ibid. Nec ruinosum ac dealbatum extruerent parietem. Portenta sunt et si quæ portentis magis portentosa quæ Albaspinæus hic affert, ut locum per se planum et clarum pervertat et obscuret. Ecclesia (inquit) comparatur ædificio, et episcopi adificare dicuntur, quo alludit, aut ad illorum sepulcra dealbata, qui tempore Macarii occisi pro martyribus a Donatistis celebrabantur. Sed jam multa sunt hoc genus, quibus ejus notæ constant, ut hoc mirari nemo debeat. Ceterum de verbis si quis dubitat, alludit Optatus ad Ezech. XIII, ubi contra dealbatum parietem, quemadmodum olim legebant, multa prædicuntur. Integrum locum profert, et fuse tractat Optatus ipse lib. 111, medio fere libro. MER. CASAUB.

(16) Nec ruinosum ac dealbatum extruerent parietem. Alludit ad verba Ezechielis prophetæ, c. XIII, qui de falsis Prophetis loquens: Qui decipiunt populum meum, dicentes‹ Pax, et non est pax: addit: Et ipse

D

nimiam simplicitatem. Itaque nihil videtur immutandum.
In ms. S. Th. captivis, sed male. Alii codices habent
capitibus, et ita legendum constat.

d In ms. Ph. Silv. velamentum, et ita etiam emendatum antiqua ac forte eadem manu in ms. S. Th.

NOTÆ.

ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto: ita ut tempestate superveniente cito dirutus fuerit. Hujusmodi prophetis comparat Optatus Donatistarum principes, quorum societas non erat solidum et permansurum ædificium ut Ecclesia Christi, sed paries tantum ruinosus, licet exterius dealbatus. Du PIN.

(17) Nec minus astutas, sed tantum simplices everterent mentes. In his verbis, ut idem Barthius putat, nec sensus est nec vita. Ego, inquit, correctione pulchra utrumque restituam: lege, nec minis astutas, spe tantum simplices everterent mentes. Quas artes cum hodieque omnes agnoscere habeant, necesse neminem puto veritati non adsensurum. Hæc ille. Sed cum tó tantum in secunda editione Francisci Balduini non extet, videtur legendum: Nec minus astulas et simplices everterent mentes. INCERT.

(18) Nec male imponendo omnibus captivis manum eversionis, etc. Etsi hoc leve est, monendum tamen legendum esse omnibus capitibus, non ob eam rationem, quam Albaspinæus affert, quod lib. 11 idem dixerit Extendistis enim manum, et super omne caput mortifera velamina prætendistis, etc. Quæ ratio si valeret, cum captivorum et captivitatis eadem in re postea quoque meminerit, nihil hic mutandum esset; sed cum certum sit, eum ad sequentia Prophetæ verba alludere, quibus super omne caput, haud dubium, hic quoque idem voluisse Optatum. Quæ vero velamenta intelligat, quæ hic et alibi non uno loco, eversionis velamenta vocat, ipse docet lib. 1: Væ facientibus velamen, hoc est, imponendo manum super omnem ætatem, etc. Ne quis ad cilicium trahat, quo publice poenitentium capita operiri præcipiuntur, in concil. Agath., dist. 50, can. 63, de quo et in superiori canone Pænitentes tempore quo pœnitentiam petunt, impositionem manuum, et cilicium super caput a sacerdote (sicut utique constitutum est) consequantur, etc. Hieronymus etiam epist. xxx: Fabiolam sacco indutam stetisse in ordine pœnitentium, etc., lestis, ut alios omittam. Quod sequitur, nec maledicerent Deo, pluribus ipse explicat lib. iv, quasi medio, si forte quis hic hæret. M. CAS.

(19) Omnibus capitibus manum. Omnibus capitibus legendum, ni fallor, ut ex his secundi libri constat : Extendistis manum super omne caput, quibus verbis docet Donatistas imposuisse pœnitentiam episcopis, presbyteris, cæteris clericis, fidelibus, et pueris, et omnibus quos poterant circumvenire et pervertere.

ALBASP.

(20) Eversionis. Qui innocenti poenitentiam olim solemnem imponebat, eum evertebat, quia de fideli reum faciebat; præterea privabat eum communione corporis Christi, qua qui privabantur, mortui ceusebantur et vera vite usura carere. ALBASP.

(21) Velamenta. Impositio manuum pœnitentiæ est quædam veluti obumbratio: cum enim Episcopi manum in pœnitentes porrigerent, eos veluti obumbrabant: quapropter vocat illam manus impositionem, velamen. ALBASP.

(22) Eversionis velamenta obtenderent. Pergit alludere ad verba sequentia Ezechielis eodem cap. v. 18, ubi habetur in Hebr. et apud Sept. Væ his qui consuunt cervicalia sub omni cubito manus; et qui faciunt velamina super caput omnis ætatis ut pervertant animas.

obtenderent (23) nec maledicerent Deo (24): nec A rebaptizarent fideles: nec nos eversas aut occisas innocentium a animas doleremus: quas prius b doluit Deus, per Ezechielem prophetam, dicens: (25) Væ facientibus (26) velamen super omne caput, et super omnem ætatem ad evertendas animas. Animæ eversæ sunt populi mei, et maledicebant mihi in populo meo, ut occiderent animas, quas non oportuit mori: dum annuntiant populomeo vanas seductiones(Ezechiel. x11, 8). Et tamen admissa sunt hæc ab iis, qui nostri sunt fratres.

a In ms. P. S. innocentes.

b In mis. S. G. prior.

In ms. S. G. inconsiderate me.

LECTIONES

In editis post hæc verba, ab Esaia Prophetæ vocibus, additur participium increpati, sed deest in mis. S. G. et recentiori manu supra lineam adjectum est in ms. S. T. id

III. Cur Schismatici fratres appellentur. - Sed ne quis dicat, me inconsiderate eos fratres appellare, qui tales sunt, ab Esaiæ prophetæ vocibus exorbitare non possumus . Quamvis et illi non negent, et omnibus notum sit, quod nos odio habent, et exsecrentur, et nolint se dici fratres nostros: tamen nos recedere a timore Dei non possumus, quos hortatur Spiritus sanctus per Esaiam prophetam, dicens: Vos qui timetis (27) nomen Domini 8, audite nomen Domini: hi qui vos odio habent et exsecrantur, VARIANTES.

que superfluum videtur. e In ms. P. S. orbitare. f la ms. S. G. possum. 5 In ms. S. G. Dominum. h In ms. Verbum Domini.

VARIORUM NOTÆ.

Ita Donatistæ manus imponentes, quod velamenti B species est, super fideles omnis generis, hoc est pœnitentiam imponentes episcopis, presbyteris, cæteris clericis, fidelibus, pueris et omnibus quos poterant circumvenire et pervertere, evertebant eorum animas, spoliantes eos innocentia et dignitatibus suis tum coram Deo, tum coram hominibus. Sic mentem suam exponit Optatus, lib. 1: Hos actus vestros dolet Deus in Ezechiele Propheta, cum dicit: Ve facientibus velamen, hoc est imponentibus manum super omnem ætatem ad evertendas animas. Invenistis pueros; de pænitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent agnoscite vos animas evertisse. Invenistis fideles antiquos, fecistis pœnitentes: agnoscite vos animas evertisse. Invenistis Diaconos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos: agnoscite vos animas evertisse. DU PIN.

(23) Nec maledicerent Deo. Qui fidelem olim rebaptizabat, aut qui fideli et innocenti manus pœnitentiæ imponebat, Deo maledicebat, quia in utroque olim sacramento fiebant exorcismi, quibus objurgabatur satanas, et discedere, et locum vero Deo dare jubebatur: Donatista ergo in pœnitentia quam insontibus imponebant, et in rebaptizatione, Deo maledicebant, quia exorcizabant fidelem in quo Deus habitabat, et eum maledictis tanquam satanam onerabant: quapropter in Augustino omnibus pene libris objicitur Donatistis, quod Deum, aut Christum, aut Spiritum denique sanctum exsufflarent, hoc est, exorcismis, exsufflationibus deterrerent et fugarent : flatu enim et sputo dæmones olim a Christianis exsufflabantur. Tertullianus ad Uxorem secundo, aut aliquid immundum flatu expuis. ALBASP.

(24) Nec maledicerent Deo. lloc etiam habetur in illo Ezechielis loco : Et profanastis me in populo, etc. Profanare seu profanum reddere est maledictis incessere, inhonorare. Du PIN.

(25) Væ facientibus velamen, etc. Ita tum legebant, Ezech. x, 18. Hodiernam Vulgatam si consulas, multum differre intelliges. Quod non mirum: raro enim consentiunt. Major, non hoc quidem loco, sed tamen in plerisque major cum Græca seniorum (ut fere in ejusdem aut majoris antiquitatis scriptis observes) convenientia. Exempli causa mox profert Optatus ex Isaia: Vos qui limetis nomen Domini, audite nomen Domini. Hi qui vos odio habent, et execrantur, et nolunt se dici fratres nostros, vos tamen eis dicite, Fratres nostri estis. Male ablegant editiones priores ad Isaiæ LIX, est enim Isaia LXVI, 5. Ibi Vulgata plane in aliam mentem: Audite verbum Domini qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abjicientes propter nomen meum, Glorificetur Dominus et videbimus in lætitia vestra, etc. Graeci autem, ἀκούσατε ῥήματα Κυρίου οἱ τρέμοντες τὸν λόγον αὐτοῦ, εἴπατε ἀδελφοὶ ἡμῶν, τοῖς μισοῦσιν ὑμᾶς,

C

D

xai Boskvogquévors, etc., vides per omnia consentire. Nam ista in Optato, et nolunt se dici fratres nostros, sunt ab Optato ipso, qui prolatis ex Scriptura testimoniis solet aliqua quasi supplens interserere, ut di lucidiora sint quæ profert sæpe ut apta proposito videantur, quæ parum alioquin apposita. Inde est et illud tamen; vos tamen, etc. Cætera verbatim ex Græco, nisi quod audite nomen Domini, pro audite verbum Domini, quod irrepsisse puto. Eodem hoc testimonio contra Donatistas utitur Augustinus post coll. cap. postremo. Profert et Tertull. contra Marcion., lib. iv, cap. 16, ex cadem qua Optatus versione. Vide et coll. Carth. 1, pag. 64, unde quid Optatus de suo adjecerit liquido constabit. Hoc exemplo poterit lector similia alia loca, si operæ erit, expendere, eademque ad Hebraicam quoque veritatem exigere, atque inde (quod in multis succedet) varietatis causas rimari. Hæc enim in hac tanta ac tam beata luce illarum litterarum maluimus lectori relinquere, nisi ubi aliquid incidet, quod dignum vindice, quam iis immorari, quæ plerique fastidiant, quia cuivis obvia; et quia mulia, has nostras notulas instituto longius extruderent ac diffunderent. M. CASAUB.

(26) Væ facientibus. Sic locus ille integer habetur apud Sept. Ezechiel xin, 18 et 19:0vvi raïs ovėpaπτούσαις προσκεφάλαια ὑπὸ πάντα ἀγκῶνα χειρὸς, καὶ ποιούσαις ἐπιβόλαια ἐπὶ πᾶσαν κεφαλὴν πάσης ηλικίας τοῦ διαστρέφειν ψυχάς. αι ψυχαί διεστράφησαν τοῦ λαοῦ μου, καὶ ψυχὰς περιεποιοῦντο. Καὶ ἐξεζήλουν με πρὸς τὸν λαόν μου, ἕνεκεν δρακός κριθῶν, καὶ ἕνεκεν κλασ μάτων ἄρτων τοῦ ἀποκτεῖναι ψυχὰς ὡς οὐκ ἔδει ἀποθα νεῖν, καὶ τοῦ περιποιήσασθαι ψυχὰς ὡς οὐκ ἔδει ζῆσαι, ἐν τῷ ἀποφθέγγεσθαι ὑμᾶς λαῷ εἰσακούοντι μάταια ἀποφOeypara. Væ huis quæ consuunt pulvillos sub omni cubilo manus: el faciunt cervicalia sub omni capite universæ ætatis ad capiendas animas: el cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum. Et violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas, quæ non moriuntur, et vivificarent animas, quæ non vivunt, menlientes populo meo credenti mendaciis. Quod noster Interpres vertit Cervicalia, Heb. 2, D. K. ait esse velamina quibus mulieres faciem suam velabant. Vox Greca ἐπιβόλαια, amiculum generatim significat aut velamen. Sed stragulum Tori apud Galenum, quod secutus est noster interpres, tempore Optati legebatur, velamen. Du PIN.

(27) Spiritus sanctus per Esaiam prophetam dicens : Vos qui timetis, etc. Ita hic locus habetur apud Isaiam in Græco ut citatur ab Optato. Vulgatus noster interpres, qui cum Hebræo concinit, diverso prorsus sensu legit: Audite verbum Domini qui tremitis ad verbum ejus dixerunt fratres vestri odientes vos et abjicientes propter nomen meum. Idem testimonium profert Tertull., lib. IV, contra Marc., c. 16, ex eadem

« PoprzedniaDalej »