Obrazy na stronie
PDF
ePub

45 ADMONITIO

IN TABULAM GEOGRAPHICAM.

in plures diviserunt, alii nimium fortasse intelligendo, multas in unam conflarunt, quod utrumque quam turpiter Geographiam deformet, nemo est qui non videat.

Africam, quam Romani proprie sic appellavere, et Mau- ▲ errandi ansam scriptoribus præbuit, dum alii urbem unam ritaniam; duabus tabulis geographicis descripsit Gerardus Mercator ex Ptolemæo: aliam tabulam earumdem regionum Abrahamus Ortelius variis ex auctoribus concinnavit: sed neutrum opus legentibus Historiam tum civilem, tum ecclesiasticam satis subsidii afferre potest, quod persuasum est iis qui vel minimum hujus rei experimentum fecere. Nicolaus Sanson Christianissimi regis Geographus meritissimus, R. P. Philippus Brietius e Soc. Jesu, et si qui alii Romanum imperium descripsere, hanc etiam Africæ partem, utpote imperio inclusam necessario tetigere. Pe trus Du-Val Tabellulam etiɛm in lucem edidit, quæ explicando bello Africano Cæsaris usui esset. Verum hæc ejusmodi sunt, ut si explicandæ historia civili satis esse fortasse cuipiam videri possint, Historiæ tamen Ecclesiasticæ nullo modo sufficiunt. Primus, quod quidem sciam, veterem Ecclesiæ Africanæ statum in Tabula Geographica exponere

aggressus est R. P. Carolus a Sancto Paulo, designatus epi- B scopus Abrincensis. Opus arduum, in quo etiamsi multa peccaverit, illo tamen opere de republica Christiana optime meritum nemo non fatebitur.

Operis autem illius difficultas longe maxima, quæ ex multiplici fonte petitur. Et primo quidem ex ingenti episcopatuum numero, qui longe plures in Africa fuere quam in alia ulla Christiani orbis provincia: nec enim tantum ul in aliis orbis partibus in urbibus episcopales sedes erant, sed et in pagis, castellis, vicis et fundis; ita ut plusquam sexcentæ episcopales sedes in Africa numerentur. Quo fil ut tum propter numerum, tum propter obscuritatem locorum in quibus collocatæ erant, non omnium, sed insigniorum tantum situs in tabula describi possit. Quapropter in urbium, quam vocant, positione, plurimum errare necesse est eum qui nullam episcopalem sedem in tabula sua desiderari cupiet.

C

Secundo in id incumbendum fuit, ut sedium episcopalium nomina, quorum pleraque multipliciter deformata sunt, recte scriberentur. Et sane ea est in istis nominibus lectionum varietas, ut cui earum potissimum inhærendum sit, certo sciri vix possit. Quam varietatem partim ex ipsa re, partim ex Amanuensium aut ignorantia aut temeritate ortam esse arbitror. Ex ipsa re quidem, cum populorum et oppidorum Africæ nomina præterquam Afrorum linguis ineffabilia esse Plinius asserat, quod recte observavit R. P. Theodericus Ruinart, eruditus æque ac diligens scriptor, unde proclive fuit ut ex Romanis alii diversimode hæc nomina proferrent et scriberent. Quod vero ad Amanuenses spectat, iis in tot nominum propriorum scriptura errare facillimum fuit. Certe undelibet orta sit ista confusio magnam illam esse palam est, qua vero ratione illi occurri possit, et nomina corrupta emendari, dubia firmari, et ex multis et diversis nominibus quodnam potissimum eligendum sit, et D cujus lectura adstrui possit non video. Scio equidem Nicolaum Sanson multa utilia et profutura in hanc rem suggessisse, sed quæ regula super his tradi potest quæ variis erroribus non sit obnoxia, nisi si quis linquam Punicam et Africanam perfecte calleat, cujus auxilio multa procul dubio restituere possit. Nunc vero in utriusque linguæ ignoratione, et in magna auctorum penuria quid fieri recte possit, aut quo pacto definiri quæ scriptura vitiosa sit, quæ recla haud satis scio. Cæterum hæc varietas multiplicem

Tertio maxima pars episcopatuum non proprie nomine civitatis, quod substantivum fere est, sed adjectivo el derivato notati sunt: qua vero ratione nomen illud proprium sive substantivum, si aliunde nesciatur, ex adjectivo erui possit, viderint doctiores; nomina enim ista ut plurimum analogiæ minime capacia sunt, cum fere omnia fœdam barbariem redoleant, qualia in Ethico, in Tabula Peutingeriana, et in Anonymo Ravennate passim occurrunt, et si sint maxime capacia, certum tamen videtur in iis exactæ analogiæ regulas non esse servatas. Carolus autem a Sancto Paulo pleraque istorum nominum 46 per substantivum efferre necesse habuit. Certe quibus episcopatuum dumtaxul

catalogos contexere in animo est, ad istud minime cogi certum

est: iis vero qui hosce episcopatus in tabulas geographicas referre volunt, necessitas incumbit istud faciendi. Dubitari autem merito potest an satis recte istud executus sit R. P. Carolus a Sancto Paulo, quippe qui episcopatum Agensem ab urbe Aga derivatum existimet, cum tamen alibi inveniatur episcopus Agensis sive ab Aggia, qui episcopalum Coviensem ab oppido Covio sic dictum putet, cum tamen a Coba municipio apud Ravennalem Geographum memoralo derivatum viri docti existiment. Eadem etiam interdum peccasse mihi videtur Holstenius. Quædam autem etiam apud antiquos in substantivo reperiuntur, quædam vero reddi per substantivum videntur vix posse.

Quarto nonnulli sunt episcopatus qui huic vel illi provinciæ ab auctoribus ecclesiasticis adscribuntur, quorum lamen præcipua oppida, et unde illis nomen in aliam provinciam transferri ab aliis auctoribus videntur. Exemplo sint episcopatus Mileritanus, Idicrensis et Cuiculitanus, quos Notitia Ecclesiastica provinciæ Numidiæ attribuit, cum tamen Mileum, Idicram et Cuiculum Antoninus ad Mauritaniam referat. Idem Antoninus Tabrucam, Simittam, Bullam regiam, Siccam Veneriam, Altiburum, Ammenderam et alias urbes eidem Numidiæ adscribit, quas Notitia in proconsularem transfert. Ergo alterutrum falli necesse est, aut certe provincias ecclesiasticas non undequaque et ex omni parte respondere civilibus, quod doctoribus discutiendum relinquo.

Has et alius difficultates superandas habuit R. P. Carolus a Sancto Paulo, quo minus mirum est illum in tot scopulos incautum impegisse. Queritur Nicolaus Sanson, et jure queritur episcopatus ab illo plurimos omissos, aliquot vero duplicatos vel triplicatos, circiter trecenta nomina vitiose scripta, centum ad summum et septuaginta duos episcopatus in Tabula collocatos, cum trecentorum positio potuerit stabiliri. Ex his centum et septuaginta duobus episcopatibus quinque aut sex, plus minus, suum in tabula geographica locum obtinere, alios omnes perperam locatos, et alia id genus sphalmala reprehendit, multa deinde suggerit quæ restituendo operi utilia forent, professus in excutiendis illis operam et ipsum haud vulgarem posuisse. Equidem dolen, dum est, et mihi inprimis ingratum venit tantum virum et de rebus geographicis tam bene meritum, opus istud, quod perutile futurum erat, in publicum non emisisse, sed erit for

Lasse cum eruditi patris eruditus filius paternas reliquias ▲ dendum quicquid hoc est laboris excitavit. Hæc autem fuit a tineis vindicabit, et bono publico vulgabit.

Interim multi viri docti in eisdem rebus explanandis diu multumque sudarunt, Lucas Holstenius, R. P. Joannes Garnerius e Societate Jesu, eminentissimus et doctissimus cardinalis Henricus Norisius, Stephanus Balusius, et si qui alii; sed omnium in hac re diligentiam superavit R. P. Theodericus Ruinart Monachus Benedictinus, qui perpetuas et uberes notas in Notitiam Africæ edidit, qui manuscriptos codices inter se conferendo, ecclesiasticos auctores, et quotquot alios super ca re scripserant, diligenter evolvendo, depravata nomina corrigendo, et alia id genus in publicam utilitatem moliendo, venturis post se auctoribus nihil prorsus hac in re tentandum, nedum faciendum reliquisse videbatur.

sacræ

instituti mei ratio.

Quicquid difficultatis fuit in episcopatuum numero definiendo, inscriptione nominum stabilienda, in assignanda cuilibet episcopatui provincia sua, illud omne in viros doctos superius a me nominatos transferendum putavi; maxime vero in eum qui suscipiendi mihi operis auctor fuerat, mihi enim homini profano religio fuit hunc lapidem movere, iis contento quæ super ea re tanti viri scripserunt, quorum exhaurire scrinia non erat animus, nec argulos inter strepere anser olores. Cæterum quoniam pauca erant in eorum libris quæ ad Africæ descriptionem, provinciarum disposttionem, urbium aliorumque locorum certam positionem, aliaque hujusmodi pertinerent, id exequi mearum esse partium duxi. Itaque primum exacte et secundum novas observationes Africam delineavi, provincias ecclesiasticas exacte distribui, sedes episcopales in tabula Caroli a sancto Paulo non satis B aple dispositas suo loco reddidi, omissas supplevi et quicquid in me fuit scientiæ et artis impendi ut quam emendatissima et accuratissima prodiret hæc tabula, quod ut præstarem quicquid apud geographos Pomponium Melam, Strubonem, Plinium, Ptolemæum, quicquid in Itinerariis et in Geographo Ravennate, item apud Historicos Polybium, Sallustium, Hirtium, Livium, Ammianum, Procopium, si quid apud Arabes Abulfedam et Geographum Nubiensem, quicquid in recentioribus Joanne Leone, Sanuto, Marmolio quoque occurrere potuit, studiose collegi (quod et a supra memoratis auctoribus ut plurimum factum fuisse agnovi, nam et hi falcem miserant in utramque messem). Ex his autem tabulam istam qualiscumque est concinnavi. Ne quis vero certum et indubium credat, quicquid in ea continetur, unum aut alterum lectorem monitum volo:

Sed ecce tibi in postremis venit, non vero in minimis, clarissimus simul et eruditissimus Dominus Du Pin, Facultatis Parisiensis doctor et professor regius, qui dum novam sancti Optati Milevitani editionem molitur, et quicquid ad Donatistarum historiam pertinet, in unum corpus conferre statuit, nulli omnino labori parcere certus, molam hanc et ipse versare decrevit, nec aliorum se labore deler`reri passus est; et quoniam antiqua illa Notitia quam præfatus R. P. Theodericus Ruinart elucidandam susceperat, manca videbatur et mutila, aliam ille locupletiorem edere, et post tantam aliorum messem spicilegium facere non dubitavil, nec sane irrito fructu, ut ipse expertus sum, quod nec alii in votis futurum erat. Cum autem ad absolutiorem eximii operis editionem nihil intentatum relinquere vellet, visum est ei et tabulam geographicam Nolitiæ suæ adjungere, in qua Ecclesiæ Africanæ illius temporis statum ob oculos poneret quantum id ab eo præstari posset; quam mihi provinciam volenti sane neque abnuenti delegavit : hanc autem in me lubens suscepi egregie facturum ratus, C si virum de republica litteraria tam bene meritum et gravioribus tunc intentum curis labore hoc wili quidem, sed ingrato relevarem : namque et mihi honorificum videbatur, si cum tot eruditis viris qui de ea re scripserant, symbolam meam conferrem, et jucundum imprimis Ecclesiam Africanam olim florentissimam e tenebris eruere, ac velut redivivam exhibere. Accedebat quod doctissimus geographus Nicolaus Sanson, qui vadimonium videbatur promisisse, morte, ut arbitror, præventus, ad illud venire non potuerit, et si quid auxilii jam sperandum esset, in una Caroli a sancto Paulo tabula situm esse, quam tamen multis errori*bus aspersam supra diximus. Ergo novam Africæ tabulam daturum me suscepi, arbitratus posse me scopulos illos declinare in quos R. P. supradictus impegerat, de quibus ego præmonitus jamdudum fueram.

47 Hæc mihiratio suscipiendi operis, sed dum aliis consultum volo, ipse mihi gravissimum onus, cui ferendo impar futurus eram imprudens imposui. Lectorum mihi aliquot au • clorum conscius qui ex regionibus istis historice vel geographice scripserant, et excerptis meis geographicis fretus, quæ in usum condendarum tabularum, si quando opus esset, disposueram, arbitratus sum potissimam jam operis partem exactam esse, male cautus qui tam facilem desperati pene operis executionem animo præcepissem! Cum multa etiam mihi legenda superessent, quæ difficultatem minuerentne, an non forte eliam augerent nescius eram. Sed et erigebat me præfatus clarissimus dominus Du Pin, quem omnium instar mihi futurum esse conpdebam, qui quicquid Garnerius, Norisius, Baluzius, Harduinus, Ruinartius scripserant, diligenter collegerat, et notas insuper suas benigne mihi imperliturus erat; uno verbo animos mihi addidil, et ad auPATROL. XI.

D

Primo, Earum urbium positiones certas esse quæ mar alluuntur, aut quæ lineolis inter se connectuntur, quippe quæ ex Itineraris sive terrestribus sive maritimis notiores sunt. Ex aliis, quasdam ex Ptolemæo, quasdam ex historicis locatas, quarumdam positionem suppeditasse mihi viros doctos ex historicis ecclesiasticis desumptam, si non ex omni parte certam, tamen in paucis vitiosam. Habet hic certitudo, si sic loqui fas est, suos fines ultra quos vix aliud præler conjecturas esse in confesso est apud eruditos. Satius autem esse duxi urbes aliquas ex conjectura tantum locare, quamvis non suo fortasse loco quam illas prorsus omillere, arbitratus fore ut veritas inde facilius erueretur: vix enim sine autopsia certi aliquid in his rebus stabiliri potest. Tanta est ac tam multiplex nominum diversitas ut facile sit aberrare eum, qui oculorum in his subsidio non utitur, mihi certe persuasissimum est tabulas geographicas, quantumvis malas, dum aliæ non suppetunt, viam nihilominus ad veritatem sternere. Beatus autem fuero, si hæc, qualiscumque est, aliquantulo subsidio eruditis esse possit.

Secundo. Non tantum urbes certo episcopales in hac tabula exhibui, sed alias etiam inserui quarum aliquæ forsan etiam episcopales sunt. Hæc autem fuit inserendi causa quod illæ doctorum virorum conjecturis inservierunt. In rebus absırusis minima quæque vestigia sive indicia veritatis pretiosa sunt, plura positurus eram si brevitas chartæ ferre potuisset, ideoque et populorum nomina hic omissa, non quasi prorsus inutilia, sed tanquam minus proficua.

Tertio. Propria sive substantiva urbium nomina quoties quidem non licuit ex puro Antiquorum fonte haurire, ea ex R. P. Carolo a sancto Paulo aut ab Holstenio desumpta sunt, et qua potuere analogia conficta esse videntur.

Quarto. Viri diligentis fuerat lectiones varias referre si quæ occurrissent in impressis aut manuscriptis codicibus, ut liberum esset cuique judicium suum, et hoc quidem prolixe

28

exsecutus est dominus DuPin: quia vero varietalem istam ▲ nullam earum fixam fuisse præter Carthaginem, alias vero tabula nostra geographica ferre non poterat, nisi altero tanto seniorum episcoporum sedes fuisse doctus fuerim.

aut etiam duplo fieret maĵor, una ex diversis lectionibus eligenda fuit, eam vero selegimus quam doctis plus aliis placuisse intelleximus.

Quinto. Cum mutetur fréquenter facies regionum, saltem quantum ad imperiorum fines, 48 provinciarum numerum, urbium, populorum et fluminum nomina, et unicuique insigni mutationi suu tabula debeatur quæ statum illius temporis repræsentet, tubulu ista finem quarti et initium quinti sæculi proprie spectat, cum Donatistarum hæresis longe lateque in Africa grassaretur, et esset regio illa in sex seplemve provincias divisa, sed et ævo paulo posteriori inservire potest, cum Vandalorum furor et persecutio in catholicos vigeret.

Sexto. Quamquam Collationis Carthaginensis describendæ scene, quod hujus tabulæ proprium esse debel, inutilis sit purs ista Italiæ quæ in ea repræsentatur cum adjacentibus insulis, tamen commode facturum arbitratus sum si urbem Romam ob oculos legentium ponerem, et prædictas insulas quæ Notitia Ecclesiæ Africanæ continentur, quemadmodum ea paulo post sub Vandalorum jugo ingemuit. Cæterum episcoporum sedes in Insulis Balearibus et Pyliusis non notavimus, utpote nobis incognitas, et forte nunc hic, nunc illic sedem habebant, unde et totius regionis episcopi dicebantur.

Septimo. Metropoles civiles majoribus seu initialibus litteris designandas curavimus, Ecclesiasticas non item cum

B

Octavo. Oppida quæ in tabula geographica asterisco notantur, ea sunt in quibus celebrata fuerunt concilià, el eorum quidem ommium nomina hic reperies, præter Novam Cœsaream, Macrianam et Juncum, quarum urbium situm pro comperto habere non licuit.

Cæterum urbis Bagailanæ positionem quæ viros doctos non paucos fugeral, ex Geographia Nubiensi didici, et Cabarsussensis civitatis vestigia in hodierna Susa videre mihi visus sum: assentiat qui volet, nihil affirmare ausim.

Libenter etiam aliquas urbes, si licuisset, adjunxissem, Tononam, Vitam sive urbem sive regiunculam, Casas nigras et alias ejus generis, propter Victorem Tononensem, Victorem alium Vitensem, Donatum a Casis nigris et alios hujusmodi famosos viros. Cuivis certe geographo dolendum venut adeo famigerata loca omillere: quod tamen satius esse duximus quam super his aleam jacere. Vitæ quidem urbi Carolus a sancto Paulo in tabula sua locum dedit, sed quo auctore quibusve conjecturis fateor me nescire.

Nono. Locorum aliquot antiquorum hodierna nomina in notitia invenies, magis anxie in alia inquirere abstinui, nimirum difficillimum, ne dicam impossibile hoc erat, cum hodiernus illarum regionum status parum notus sit. Cæterum tutum non est pro antiquis recentiora nomina usurpar Exemplo sit doctus et diligens Scriptor, qui quoties Cæsareensem in Mauritania episcopum nominare voluit, toties per Algeriensem eum designavit, quod verisimile non est.

NOTITIA LITTERARIA.

(Ex Schæneman. t. 1, p. 343.)

profecta ad finem sæculi xvn duravit, Dupiniana ab an. 1700, in compluribus repetitionibus et recens in Gallandiana et Oberthuriana viget. Testes per singula videamus.

§ I. S.OptatiVita.Afer, Milevis in Numidia Episco- C regnarunt. Balduini, a duabus edd. an. 1563 et 69, pus sub Valentiniano et Valente princípibus (1) inter annos 372 et 375 scripsit. Vixisse autem ad Theodosii imperium et Siricium usque, qui an. 384 episcopi Romani sedem occupavit, Dupinius verisimiliter statuit. Nec quicquam præterea seu de vita, seu de exitu ejus constat.

[blocks in formation]

§ III. Editiones. Optatum primum e tenebris, quibus diu latuerat, prodire jussit Jo. Cochlæus, an. 1549, sed nullo præter hoc lucis munere donatum, quamvis et indole sua et habitu, qui tum erat, vix alius scriptorum ecclesiasticorum ope liberali esset egentior. Multos quidem patronos ad hanc usque ætatem non invenit, sed duos, qui multorum instar, æternum de eo et omni re ecclesiastica promeruerunt, Franciscum Balduinum et Ludovicum E. Dupinium. Nam nec Albaspinæi ed. quæ post mortem ejus 1631, prodiit, nec Merici Casauboni Londini eodem anno facta multum profuit. Rigakiana successu caruit. His vero auctoribus doe Optati editionum familie constanter (1) Ita Hieronymus in Vitis.

SEC. XVI, 1549-1600. 1549.

Apud S. Victorem prope Moguntiam, ex officin. Franc. Behem Typographi, in-fol. Optati Milevitani quondam episcopi libri sex, de Schismate Donatistarum contra Parmenianum Donatistam, adversus quem et S. Augustinus postea tres ædidit libros. Ex bibl. Cusana prope Treverim cum D. Conradi Bruni lc. libris vi, de hæreticis in genere et al. cjus opusculis peculiari sub titulo (1550) typis exscriptis. Titulus, quo Optatus a reliquo opere discernitur, is est quem supra adscripsimus.

Editor est Jo. Cochlæus, Canonicus Vratislaviensis, Bruni familiaris, cujus epistola (ad Arnoldum Abbatem Monasterii Ordinis Præmonstratensis in Tongerlo) de exemplo, ex quo typis exscriptum dedit Optatum, exponit. Erat nempe illud ex hospitali S. Nicolai prope Cusam per Christophorum Priorem fratrem Cartusiæ Trevirensis ipsi transmissum idque ex antiquo codice quopiam mendose ab indocto Librario (quales, addit, fuerunt olim servi litterati Monasteriorum) scriptum, et ab alio deinceps multo adhuc mendosius rescriptum. Acceperat præterea,

Ilistoriæ Ecclesiasticæ, sive Optati Milevitani li-
bri vii, ad Parmenianum, de schismate Dona-
tistarum. Victoris Uticensis libri 1,
de persccu-
tione Vandalica in Africa, cum annotationibus ex Fr.
Balduini JC. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

dum aliis libris edendis insudaret, hac tantummodo A divi Martini insigni, in-8. Delibatio Africanc conditione, ut intra tres menses bona fide restitueret: (1) ut mirum adeo nemini esse possit, quod et otio ipso et aliis occupationibus præclusus, et destitutus subsidio alius exemplaris, parùm emaculatum Optatum dederit, quem ex omni parte completum et redintegratum iri cum Bibliothecæ instructissimæ Tongerlensis copiis, tum Abbatis ipsius ingenio sperat et optat. Completorum specimina in laudata dedicationc Cochlæus prodidit, quarum maxima pars in litteras et syllabas male conjunctas aut disjunctas cadit. Præmissa sunt in titulo ipso Hieronymi, tum tituli pagina aversa Augustini contra Parmenianum testimonia et Gerhardi Lorichii Hadramarii Carmina in laudem et commendationem Optati. Post epistolam nuncupatoriam sequitur Compendium Summarum e libris Optati excerptum et in capitula digestum, deinceps brevis Donatistarum confutatio ex verbis S. Augustini super Ps. LXXXV, etc. Summaria Collatio Donatistarum ad Schismaticos hujus temporis, denique index rcrum memorabilium. Neque vero oblitus est Cochlæus singulis libris argumenta præfigere.

1563.

Quem sexentis saltem locis emendatum priori dederat editione Optatum Balduinus, nunc non multo paucioribus purgatum mendis ex altera hac recensione prodire affirmat, duobus mss. cxemplaribus subnixa, quorum alterum Jo. Tilio ep. Meldensi, alterum Macereo theol. Parisiensi deberet, vel sic tamen multum abesse, ut nunc tandem in integrum plane restitutus dici possit judicans; immo feci, inquit, ut lacunarum nota indicarent, aliquot locos superesse B etiamnum mutilos. Libri septimi paginas complures deficientes Tilianum exemplar supplebat, et quæ in isto desiderabatur pars postrema, eam exemplaria suppeditabant. Balduini adnotationes ad singulos Optati libros solas historias ecclesiasticas spectant, quarum : mirifice callidus ille fuit. Ut vero plenior simul hic Donatistarum historia hauriretur et Optato abunde satisfieret, integram expositionem disputationis de Ecclesia in conventu Carthaginiensi olim præsente Augustino annis aliquot post mortem Optati cum Donatistis habitæ, quam annis superioribus sub titulo Historie Collationis Cathaginensis separatim ediderat, denuo recognitam adjecit, detractis iis, quæ ad rem minus pertinere videbantur, quæque in Calvinum et Bezam fervidiore animo tpronuniaverat, et conscriptis simili ratione in Victorem prolegome nis. Hinc libello titulum fecit : Delibatio Afr. Hist. Eccl. Neque aliam ob causam, nt quam invidiam vehementioris invectionis et nimic in Calvinium acrimoniæ effugeret, sermonem prolixum, quo priori editioni præfatus erat, procul ab hac esse jussit, satis superque esse inquiens editam suo tempore semel fuisse, ejusque loci aliam ad lectores oratiunculam substituit. Nuncupavit librum Casparo Barchino IC. et causarum criminalium Judici Mediolanensi.

Parisiis... in-8. Optati M. Libri vi, ad Parmenianum, de Schismate Donatistarum. Quamquam auctorem nostrum sexcentis locis emendatum hac editione dare se posse profiteatur Balduinus, quorum maxima pars ms. exemplari, quod utendum ipsi dederat Claudius Espencæus, theologus Parisiensis, debeatur, superesse tamen non multo pauciores C locos, qui magna mendi suspicione laborent, sed sanari sine auxilio veteris libri, vix ac ne vix quidem possint recte monuit. Quocirca satius duxit præsentibus frui, quam committere, ut eodem squalore, quo antea plane inquinatus fuerat, Optatus recuderetur. Ac speraverat aliquantisper fore ut accederet alterum emendationis præsidium ex codice Joannis Tilii episcopi Briocensis. Sed quod jam præstari non poterat, ab altera forte editione exspectare jubet. Præmisit editor epistolam ad Jo. Lentallerium, antistitem Aquiscinctiensem, in qua super Optato et bisce ejus libris multa præclare disputavit; præterea præfationem a Jo. Lucanium (Calvinum) valde prolixam et multa ex omni re ecclesiastica una cum acri Calvini impugnatione complectente, quam in editione altera resecuit. Num vero priori huic editioni Balduinus septimum jam librum addiderit, nullo quidem satis certo indicio cognoscere potui (2); cum primæ hujus Balduini editionis tanta sit raritas, ut ne Catalogis quidem Bibliothecarum locupletissimarum laudari eam meminerim.

1569.

Parisiis apud Claudium Fremy, via Jacobæa, sub

(1) Hoc addit in admonitione ad Lectorem, quæ ad calcem libri visitur.

(2) Quem Dupinius et ex eo Fabricius in Bibl. Med. et Inf. Lat. ed. Mansi, t. v, p. 170, minutioribus typis exscriptum dicit librum septimum,

Parisiis, ap. Mich. Sonnium, sub scuto Basiliensi, via Jacobæa, in-8. Eadem prorsus cum præcedente; bibliopolarum nominibus tantum differunt.

1599.

Ex Bibliopolio Commelin. in-8. Optati Libri Sex de Schismate Donatistarum adversus Parmenianum, multo quam antehac emendatiores. Accessit Collatio Carthaginensis inter Catholicos et Donatistas sub lonorio imp.

Balduini est recensio prima unde etiam epistola ad Aquiscinct. Antist. nuncupatoria iterum exscripta. Inest etiam lib. vii, licet a titulo absit. Quocirca non vanis augurationibus suspicari nobis videmur primæ

editio altera non ita profert, sed simili litterarum ac reliqui libri genere excusum. primam igitur, si lubet, hæc Dupinii verba reAd ieras.

pariter Balduini editioni hunc librum fuisse addictum. A plane admirabili sunt inculcatæ. Sequitur ex P. PiContra Collationem Carthaginensem, quam titulus pollicetur, non exspectes, sed Honorii tantum et Arcadii Impp. constitutionem contra Donatistas datam Ravennæ Constantio et Constante coss. ex Cod. Theod. lib. XLIV, c. Th. de iis, qui super Religionem contendunt transcriptam, quod indicatum tamen non

est.

SEC. XVII, 1613.

Lugd. Bat. ex off. Jo. Patii. in 8. Optati A. M. in N. E. de Schismate Donatistarum adversus Parmenianum lib. vi, multo quam antehac emendatiores ac emendationum ac notarum libello illustriores. Repetitio ed. an. 1599, seu prima Balduini; præfatio quibusdam locis contractior apparet. Not textui præmissæ maximam partem lectionibus variis secundae Balduini et Casparis Barthii emendationibus quibusdam conficiuntur. In quibus id offendit merito unumquemque, quod, cum lectiones alterius recensionis Balduini ad unam omnes laudibus efferantur, tamen prima deterior sit typis mandata.

1618.

Coloniæ Agr. sumpt. Ant. Hierati. in-fol. Opt. Milev. de schismate Donatistarum contra Parmenianum liber vII, in Bibl. Magna PP. T. IV, pag. 269.

1631.

B

Parisiis, apud Claudium Sonnium, via Jacobæa, sub Scuto Basileensi et Circino aureo. in fol. C S. Optati M. Opera cum observationibus et notis Rev. D. Gabr. Albaspinai Aur. Ep. Accesserunt ejusdem de veteribus Ecclesiæ ritibus Observationum libri duo ac Notæ in Concilium Eliberitanum et quosdam alios antiquos Canones et aliquot Tertulliani libros.

Hanc editionem intuens nescies cui magis succensendum sit, librariorum impudentiæ, an ignorantiæ ejus qui eam adornavit, quem Carolum Paulinum, ex Soc. J. fuisse, ipsius ad Card. de Richelieu epistola in limine libri posita prodere videtur. Demptis enim Albaspinæi ob-ervationibus, quæ jam antea seorsim lucem adspexerant, per se satis quidem utilibus, ad Optatum tamen, quo nomine etiam a Merico Casaubono perstringuntur, minus facientibus, reliqua omnia supra quam dici potest, inepte sunt consarcinata. Textus quidem est secundæ recensionis Balduini, quem proximo loco excipiunt Albaspinai in singulos Optati libros note, sensum breviter explicantes; dehinc Balduini in singulos libros adnotationes; tum ejusdem Historia Coll. Carthag. titulo Delibationis Historia Africæ, quem Balduinus toti libro Optatum et Victorem complectenti olim præfixerat, inepte huc traducto. Mox futiles illæ incerti auctoris dicta emendationes et nota ex ed. Lugd. Bat. quae cum nihil præter diversitatem Secundae Balduini recensionis a prio:i, quam Batava expressit, crepent, bie ubi ipsa secunda recensio descripta est, stupore

D

thæi Bibl. (1) appendix, quæ acta illa et gesta, quorum ab Optato fit crebra mentio, quæque suis libris annectenda Optatus ipse curaverat, complectitur; tum fragmenta ex Historia Passionis SS. Dativi, Saturnini, etc. Hinc veniunt: Gesta Coll. Carth., etc., ut an. 1588. Parisiis a P. Massono erant in lucem edita, ad unguem excusa, collata tamen et emendata e codice ms. per Pithœum; jam vero, quod vix credas, Balduini iterum historia Coll. Carth. primæ ed. Claudunt agmen observationes Albaspinai. Textuni Opt. antecedunt Albaspinæi vita et observationes in capita potiora Donatistarum historia et Optati. Superest quod innumeris etiam mendis typographi cis hoc opus scatere Dupinius notat. Ita jam salis dictum esse putamus ad judicium rectius de hac editione informandum, quæ ob insignem haud dubie quem præbet apparatum, nimium fortasse æstimata fuit.

Londini, typis Joh. Legat. in-8. Optati A. M. E. de schismate Donatistarum contra Parmenianum Donat. Libri Septem. In Eosdem Notæ et emendationes Merici Casauboni Is. F. Canon Cantuariens.

Textui Balduini Secundæ recensionis servato ca quæ mutanda existimaret, in notis, brevi quidem, sed egregie, quæ depravata vel obscura viderentur, dilucidante animadversione protulit. Emendationes utique solo ingenio et conjecturarum acumine nixæ absque codicum assensu. Præfatio in notandis edd. Lugduno-Batava et Parisiensi, nec non Albaspinaci observationibus consumitur.

1644.

Parisiis, Sumpt. Æg. Morelli. in fol. S. Opt. Milev. de schism. Donatistarum contra Parmenianum 1. vu. cum Franc. Bald. V. C. commentariis et recognitionibus; in Bib, Magna PP. T. iv. col. 325.

1676.

Lutetiæ Parisiorum, vidua Jo. Dupuis. in-fol. Optati, Milevitani episcopi, Opera, cum observationibus et notis integris Gabr. Albaspinæi, Franc. Balduini. Gasp. Barthii, Merici Casauboni, etc., ex recensione et cum præfatione Philippi Priorii. Accedunt Facundi, Hermianensis episcopi opuscula, cum annctationibus Jacobi Sirmondi: adjecta sunt Gabr. Albaspinai observationes ecclesiastica, cum aliis ejusdem operibus. Cat. de la Bibl. Roi. T. 1. p. 371.

1677.

Lugduni, apud Anissonios, in- fol. S. Opt. Mil. de schism. Donatist. contra Parm. in Bibl. Max. PP. T. IV. f. 341: cum additione ad lib. 11, f. 369.

(1) In fine: Expliciunt 0. E. libri numero septem et Gesta Purgationis Cæciliani Ep. et Felicis ordinatoris ejusdem nec non epistola Constantini Imp. Deo Gr. Sic habuit antiquissimum sed non integrum exemplar librorum O. M. ex quo hanc illorum appendicem primum exscripsi. A. C. P. P. cl. DLXIII.

« PoprzedniaDalej »