Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiam, hic mihi videtur aperiendum. Censeo ergo, A
salvo aliorum judicio, longe satius esse ut Metropoli-
tica dignitas urbi annexa sit quam antiquitati sacer-
dotii: cum enim alicui sedi affixa est, is ad eam eli-
gitur qui huic dignitati sustinendæ par esse possit.
At ubi ad omnes passim antiquitatis jure defertur,
tunc ad minus idoneos pervenire potest. Præterquam
quod senectus minus apta est ferendis laboribus, et
illo caret animi ac corporis vigore qui in Metropoli-
tano maxime desideratur. Itaque prudenter omnino
Gregorius, lib. 1, epist. LXXII, scribit ad Gennadium
Patricium et Exarchum Africæ, ut Concilium Catholi-
corum admoneat, ut primatem non ex ordine loci post-
positis vitæ meritis faciat. Quoniam apud Deum non
gradus elegantior, sed vitæ melioris actio comprobatur:
ipse vero Primas non passim, sicut moris est per villas, B
sed in una juxta eorum electionem civitate resideat.
Idem tamen Africanis epist. LXXV, consuetudinem,
quæ nihil contra fidem Catholicam usurpare dignosci-
tur, immolam permanere concedit, sive de primatibus
constituendis, etc.

Ut ut sit, fruebatur Carthaginensis antistes non
tantum honoris sed et dignitatis ac auctoritatis præ-
rogativa in universas Africæ provincias, ac speciatim
primas erat provinciæ proconsularis, quæ inter alias
prima censebatur. Hæc inter provincias Africanas
media clauditur ab Ortu et Septentrione | elago Africo.
Ab Occidente dividitur a Numidia linea ducta ab
ostiis Rubricati fluminis ad Mustim, ubi fluvium Ba-
gradam attingit, et inde retro versus Occidentem
ducta ad Narragaram, atque hinc ad Ammederam, C
-ubi rursum Bagradam fluvium attingit et secat usque
ad Capsam oppidum Numidiae versus Meridiem. Ab
Oriente et Meridie a Byzacena separatur linea ducta
ab Uzita usque ad fluvium Bagradam. Tria habet
Promontoria, Candidum, Apollinis adversum Sardi-
niæ, et Mercurii adversum Siciliæ, quæ in altum pro-
currentia duos efficiunt sinus.

NUMIDIA, Numidarum olim regnum, Masinissæ clara nomine, Metagonitis terra a Græcis appellata, Numidæ vero seu Nomades a permutandis pabulis Mapalia sua, hoc est, domos plaustris circumferentes. Ab Oriente adjacet provinciæ proconsulari, a qua superius descripta linea distinguitur. A Septentrione mari alluitur. Ab Occidente terminatur linea ducta ab Ampsaga fluvii ostiis versus meridiem usque ad D Maximianum oppidum. Ab Austro habet Libyam interiorem. Ilujus provincia Metropolis civilis Cirta colonia, quæ Constantina dicta est et etiamnum dicitur.

BYZACENA provincia appellatur Regio fertilitatis eximiæ. Ab ortu habet fluvium Tritonem ab Occidente Numidiam juxta lineam superius expositam : ab Austro Libyam interiorem. Hujus urbs præcipua Adrumetum.

TRIPOLITANA provincia a flumine Tritone et minore Syrti usque ad aram Phileni extenditur : mari alluitur a Septentrione: ab Occasu Tritone flumine finitur: a Meridie desertis Libycis.

MAURITANIA SITIFENSIS habet ab ortu lineam ductam ab Ampsagæ fluminis ostiis versus Meridiem usque ad Maximianum oppidum,

Adjacet ad Occidentem Sitifensi CÆSARIENSIS, quæ a Tingitana flumine Malva distinguitor: a Sitifensi linea ducta a promontorio Occidentali Numidici sinus, ubi sita est urbs Vabar usque ad oppidum Tubunas oblique in Orientem ad flumen Uzar prope Zaratha. Sitifeusis caput est urbs Sitifis, Cæsariensis Julia Cæsarea.

MAURITANIE TINGITANE limites, ab ortu Malva fluvius ab occasu mare Atlanticum: a Septentrione fretum Herculeum et mare Mediterraneum : a Meridie montes Atlantici. Tingis hujus provincia urbs præcipua.

Multitudo episcopatuum in Africa. Totus ille tractus et antequam Romanis pareret, et postea innumeros fere incolas habuit. In eo civitates, oppida, municipia, castella, vici, tum indigetum, tum colonorum in magno numero fuere, et tam soli fertilitate ac frugum ubertate quam mercaturæ 27 commercio prædives extitit. Hinc tanta Christianorum in his locis multitudo, ad quos regendos Episcopi plurimi sunt constituti, et quidem longe plures ac frequentiores quam in quibuslibet aliis orbis Christiani partibus. Nam in his, episcopi in magnis tantum urbibus constitui consueverant, non autem in vicis aut viis et in modicis civitatibus, quod concilii Laodiceni canone 57, et Sardicensis canone 7, cautum est. At lex ista in Africa non obtinuit, ubi non tantum in magnis civitatibus, sed in cunctis oppidis ac nonnumquam in vicis et castellis ordinati leguntur episcopi quam episcopalium sedium multitudinem jam a primis Ecclesiarum Africanarum initiis exortam auxit Catholicorum ac Donatistarum æmulatio. Sane cum in collatione Carthaginensi diei 1, cap. 181, Alypius Ecclesiæ Catholicæ episcopus admonuisset nonnullos ex episcopis Donatistis in villis et in fundis esse episcopos ordinatos, non in aliquibus civitatibus, regessit hoc ipsum in Catholicos Petilianus Donatista inquiens: Sic etiam tu multos habes per omnes agros dispersos. Et in hac collatione frequenter utrinque objectum est Episcopos de novo in multis locis ab utraque parte constitutos, ut numero vincerent adversarios. Ipse Augustinus cum diœcesim suam nimis extensam esse existimaret, in castello Fussalensi, quod 40 millibus ab Hippone regio distabat, episcopum ordinandum curavit, ut docet ep. CCLXI. Sed ne inde turbæ et dissensiones nascerentur, concilium Carthaginense statuit can. 5, ut diœceses quæ numquam habuerunt episcopos, non habeant : et illa diœcesis quæ aliquando habuit, habeat proprium..... Et si accedente tempore, crescente fide populus Dei multiplicatus desideraverit proprium habere rectorem, ejus videlicet voluntate in cujus potestate est diœcesis constituta, habeat episco. pum. Non vetat ista lex ne crescente numero fidelium novus episcopatus erigatur, sed ne id fiat nisi ex consensu et voluntate episcopi ad cujus dioecesim

[ocr errors]

prium tantum episcopum habeat, cæteras sibi non vindicet diœceses, quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem episcopatus suscipere. Aurelius episcopus dixit: Non dubito charitati vestræ omnium placere, eum, qui in diœcesi concedente episcopo, qui matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem, in qua fuerat ordinatus. Quoniam igitur universa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo vestro conve nerunt, sermone vestro cuncta roborate. Universi episcopi dixerunt: Omnia nobis hæc placuerunt, et hæc nostra subscriptione firmavimus, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiæ Carthaginensis huic decreto consensi, et prælecto subscripsi, similiter et cæteri episcopi subscripserunt.

pertinebat locus qui ad sedis episcopalis dignitatem A enim si concesserit, ut eadem diœcesis permissa proevehitur. In concilio Carthaginensi anni 497, canone 53 Cod. Afric. conquestus est Epigonius: Quod quamvis multis in conciliis statutum fuerit a cœtu sacerdotali, ut plebes quæ in diœcesibus ab episcopis retinentur, quæ episcopos numquam habuerunt, nonnisi cum voluntate ejus episcopi a quo tenentur, proprios accipiant rectores episcopos. Attamen nonnulli dominatu quodam adepto communionem fratrum abhorrent, vel certe, cum depravati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vindicant, et tumidi ac stolidi adversus episcopum suas cervices erigunt, vel conviciis sibi concinnantes plebem, vel persuasu maligno et illicito favore eosdem volunt sibi collocare rectores. Quod quidem insigne mentis tuæ tenemus votum, inquit, frater religiose Aureli, qui hæc sæpe oppressisti B non curando tales petitores, sed propter eorum malos cogitatus, et prave continuata consilia hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem, quæ in diœcesi semper subjacuit, nec umquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo cœtui placet hoc, quod prosecutus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit. Fratris, et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto: sed hoc me et fecisse, et facturum esse profiteor circa eos sane, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium. Sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures, blandi ad seducen dum, vitiosæ vitæ homines, vel certe inflati, et ab hot consortio separati, qui putant propriæ plebi incuban- C dum, et nonnumquam conventi ad concilium venire detrectant: sua forte ne prodantur flagitia metuentes. Dico, si placet, circa hos, non tantum dioceses non esse servandas, verum et de propria ecclesia, quæ illis male faverit, omnimodo adnitendum ut etiam auctori tate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus, ac lolo concilio inhæserit, non solum suam jure integro, sed et diœceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione contempla, non tantum diœceses amittant, sed ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate, ut rebelles. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt. Summa provisio sanctitatis tuæ cohæsit mentibus singulorum, et puto, omnium responsione ea quæ prosequi dignatus es, D roboranda. Universi episcopi dixerunt, placel, placet. Et iterum in eodem Concilio can. 56: Honoratus el Urbanus episcopi dixerunt. Audivimus constitutum, ut diæceses non mereantur episcopos accipere, nisi consensu ejus, sub quo fuerant constitutæ, sed in provincia nostra cum aliqui forte in diœcesi, concedente eo episcopo, in cujus potestate fuerant constitutæ, ordinati sunt episcopi, etiam diœceses sibi vindicant, hoc et corrigi charitatis vestræ judicio, et inhiberi de cætero debel. Epigonius episcopus dixit. Singulis episcopis servatum est quod decebat: ut ex massa diœcesium nulla carperetur, ut proprium episcopum habuisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sufficial

Ex dictis duo colliguntur. Primum in Africa episcopos constitutos fuisse non tantum in magnis civitatibus, sed in omnibus oppidis, imo et in vicis atque castellis. Alterum, facile novos episcopatus erectos in diversis locis crescente numero fidelium, modo consentiret episcopus ad cujus dioecesim locus pertinebat. Hinc tanta episcoporum in Africa multitudo. Et quidem secundi sæculi initio Agrippinus Carthaginensis episcopus concilium habuit Carthagini plurimorum episcoporum ex Africa el Numidia: ut Cyprianus in epistolis 74, ad Quintum et 73, ad Jubaianum testatur. Numerum non exprimit. At sanctus Augustinus lib. de unico Baptismo contra Petilianum, septuaginta fuisse innuit his verbis: Nam illud quod adjungit de episcopo Carthaginensi Agrippino, de inclyto martyre Cypriano, de septuaginta Præcessoribus Cypriani, quia hoc fecerunt et fieri præceperunt. Sub Donato Cypriani antecessore in concilio nonaginta episcoporum damnatus Privatus Lambesitanus, ut Cyprianus testis est epist. 59. Sub Cypriano tria habita sunt concilia numerosa de baptismo hæreticorum. In duobus adfuere septuaginta episcopi, ut testatur ep. ad Jubaianum, et in tertio interfuisse leguntur octoginta septem, præter quos longe plures abfuisse verisimile est. At duo sunt monumenta e quibus numerus episcoporum Africæ certo erui potest. Primum est collatio Carthaginensis, in qua Catholici sic eorum numerum incunt: subscripserunt mandato episcopi ducenti sexaginta sex, aderant præsentes viginti; abesse dicuntur centum 28 et viginti, ac viduatæ præterea Ecclesiæ sexaginta quatuor; ex quibus exurgit numerus quadringentarum septuaginta sedium episcopalium in Africa. Alterom est notitia episcoporum Afrorum sub Hunerico, quæ numerat episcopos quadringentos sexaginta sex, quibus si octo demas Sardinia episcopos, cæteri omnes ad Africam pertinent.

Post recuperatam a Justiniano imperatore Africam, Reparatus concilium habuit universale Africa, in quo adfuerunt episcopi 217, quod argumento est ex ingenti illo episcopatuum numero, multos adhuc ex hoc tempore superfuisse. In concilio Lateranensi sub Martino epistolæ synodica Patrum provinciæ proconsularis subscripserunt epicopi 69 ex ista pro

vincia et Byzacenorum epistolæ synodica 46 epi- A nostrum numeris omnibus absolutum et erroribus

scopi. At ejectis ex Africa Romanis per Saracenos,
tristissima fuit Ecclesiæ Africanæ facies, et pauci
admodum in ea fuerunt episcopi; ita ut Gregorii VII
tempore vix tres habuerit episcopos, ut ex hujus
epistolis colligitur, præsertim 1. II, ep. 19, scripta
anno 1076, ubi ait pervenisse ad aures suas: quod
Africa quæ pars mundi esse dicitur, quæque etiam an-
tiquitus, vigente ibi Christianitate, maximo episcoporum
numero regebatur, ad tantum periculum devenerit, ut
in ordinando episcopo tres non habeat episcopos. Ibi-
dem ait, se nuper manum alicui imposuisse, qui se-
cundus esset episcopus; et cum tertium expostula-
rent ut per eos alii ordinari possent, scribit in
cp. xx, ad clerum et populum Hipponensem, et xxi,
ad Azir regem Mauritania, Servandum presbyterum B
ad se ex Africa missum ad eorum preces episcopum

esse consecratum.

Sed ut ad felicia illa Africanæ Ecclesiæ tempora redeamus, nos ex veteribus monumentis nomina sexentorum nonaginta episcopatuum in Africa erui mus in provincia proconsulari scilicet 136, in Numidia 155, in Byzacena 135, in Mauritania Casariensi et Tingitana totidem : in Sitifensi 46, in Tripolitana 5, incerta provincia 78, ex quibus exurgit numerus 690. Sicut autem omnes episcopales sedes Africa his comprehendi affirmare non possum, ita nec ausim asserere hæc omnia loca uno ex eodem tempore simul sedes episcopales fuisse, sed nullus est ex iis qui non aliquando episcopum habuerit, ut ex monumentis Ecclesiasticis colligitur. Quamquam C autem plerarumque sedium episcopalium provincia detecta fuerit, longe minor est numerus earum, quarum certus situs in Tabula Geographica potuit assiguari. Nam 257 tantummodo locorum episcopalium positionem certam deprehendere potuit auctor labulæ quantumvis sagax et in his rebus versatus: ex iis exstant, in Proconsulari 52, in Numidia 71, in Byzacena 51, in Mauritania Cæsariensi 31, in Sitifensi 46, Tripolitanæ vero quinque urbes episcopales nota. Atque ut lector statim intelligat, quæ sedes in tabula locatæ sint, ex asteriscum habent præfixum, ne frustra laboret in perquirendis iis quæ locum suum in tabula non habent.

Cæterum longe majorem quam ii qui ante nos ea de re scripserunt episcopatuum singulis provinciis D assignatorum numerum invenimus longe plurium etiam situm deprehendit et notavit auctor tabulæ. Multos errores sustulimus, Episcopatus plures in unum compactos divisimus, eumdem sæpius sub diversis nominibus repetitum, unum sub vero nomine sortiri locum jussimus, subdititia nomina sustulimus, mendosa aut perperam scripta emendavimus. Quantum autem in his perfecerimus, intelliget quisquis voluerit notitiam nostram cum Caroli a S. Paulo notitia comparare. Nolim hujus viri eruditioni et labori quidquam detractum : at affirmare ausim in ejus notitia et tabula plusquam ducentos esse errores in quos non impegimus. Nec propterea opus

vacuum audemus affirmare. Scimus quam pronum
sit et facile in his rebus labi, etiam viris doctissimis
et in rebus hujusmodi versatissimis. Exemplo erit
viri eruditissimi Holstenii in hoc negotio lapsus, qui
inter episcopatus Africæ numerat Vicum-nigratem :
Vicus, inquit, Nigras in territorio Vagensi Vici-mi-
gratis episcopus Gennadio; De illustribus Scriptoribus.
c. 73. At hic legitur legique debet Asclepius in Va-
gensi (seu Baiensi) territorio vici non grandis Epi-
scopus. Si qui mss. codices aliter habeant, ut obser-
vat, mendosos esse nemo non videt. Quis enim au-
divit hujusmodi nomen Vicus-nigras ? Erat equidem
in Africa sedes Nigrensium majorum; sed Vicus-ni-
gras monstrum est et figmentum. Ita etiam Duedem-
sai positum pro a Senemsalis, ut feliciter restituit Ba-
luzius; Felicianentensis pro Feliciani Utinensis ; Vi-
vensis pro Vinensis, et alia multa quæ referre lon-
gum esset.

Sed antequam singulorum episcopatuum notitiam exhibeamus, de Carthaginensis urbis fortuna et situ, necnon de hujus Ecclesia et episcopis pauca præmittere operæ pretium esse duximus.

Historia urbis Carthaginensis. - CARTHAGO, in pro vincia proconsulari notitiæ num. 1, Græcis kapynov urbs notissima, quam alterum post Romam orbis terrarum decus appellat Solinus Polyhistor. A Tyriis conditam esse conveniunt omnes, sed circa conditorum nomen et tempus quo condita est variant scriptores, ut advertit Appianus. A Zoro et Carchedone conditam scribunt Philistus apud Eusebium, Stephanus de urbibus, et Appianus. Romani et Carthaginenses a Didone muliere Tyro profecta. Alii Carthaginem non uno tempore conditam arbitrantur. Et priorem quidem sedem fuisse Búprav, quæ eorum lingua Busra dicebatur, hoc est, arx. Id enim significat vox ista apud Phoenices et Hebræos, qui unius erant labii, Hebraice 72, quod nunc pronuntiamus Botsra. Posteriorem vero urbem dictam esse Carthaginem a verbo pariter Phoenicio Kartha-Chadtha, quod Nɛúñodev seu Novam urbem significat, ut distingueretur a veteri urbe, quæ ipsorum lingua Kudusik dicebatur. De tempore quo condita est, mira etiam scriptorum varietas. Tres circa ejus epocham opiniones refert Eusebius in Chronico: primam Philisti, qui eam revocat ad numerum Eusebianum 808, hoc est 27 annis ante Trojam conditam secundum eumdem Eusebium. Idem Eusebius ad annum 971, Carthaginem conditam esse ait anno post Trojanum bellum 143. Demum ad annum 1167 observat quosdam hac ætate conditam existimare Carthaginem, qua in sententia est Trogus Pompeius qui Carthaginem conditam ait 73 annis ante primam Olympiadem, quod cum hoc anno concurrit. At Didonis adventus ex annalibus Phoeniciorum colligi potest; nam ab initio Iromi Tyriorum regis, cujus anno 11, templum Salomonicum erectum fuisse constat ex sacris litteris, ad annum septimum Pygmalionis quo Dido in Libyam profugit, fluxerunt anni 138. Concurrit

B

Tunetem migravit. Clades illa accidit imperante Constantino Pogonato æræ vulgatis anno 585.

autem annus septimus Pygmalionis anno 3821 pe- A penitus concidit, fortunaque ejus in urbem vicinam riodi Julianæ qui incideret in annum Eusebianum 1124, post conditam Trojam 290, a jactis templi Salomonici fundamentis 127, quæ verisimilior 29 est conditæ Carthaginis epocha: a qua non longe recedit Josephus, qui Carthaginem a Tyriis conditam ait annis 143 post templum Salomonicum. Stetit isthæc urbs Romæ æmula per annos 848, donec Cornelio Lentulo et Lucio Mummio Coss. penitus a Scipione deleta est atque incensa, anno urbis Romæ 608, periodi Julianæ 4568, jacuitque desolata ac diruta per annos 22. Anno autem desolationis 23, cum consules Romæ essent Q. Cæcilius Metellus Balearicus et T. Quintus Flaminius, a Romanis colonia isthuc deducta fuit auctore C. Sempronio Graccho tribuno plebis, atque ita oppidum eo loci instauratum, cui Junoniæ nomen datum, sed auspiciis non felicibus et nullo fortunæ successu. At anno post desolalationem 102, quo C. Julius Cæsar v consul Romæ in curia cacsus fuit, ipso hoc Cæsare auctore majore copia colonorum eodem missa, felicioribus auspiciis monia refecta, urbs ædificiis frequentius exculta et populosior facta, pristinumque nomen Carthaginis ei redditum, cum decurreret annus urbis Romæ conditæ 810, concurrens cum anno primo Olympiadis 184. A qua instauratione adeo rursum fortuna crevit, ut proximis sæculis insecutis, cæteras Africæ urbes amplitudine, splendore, opibus superaverit, nec tantum provinciae proconsularis, sed etiam totius Africa caput fuerit. Imo et cum Alexandria Ægypti et Antiochia Syria de primo loco inter omnes imperii Romani C urbes contenderit. De hujus urbis tunc temporis dignitate et potentia egregie pro suo more disserentem andiamus Salvianum lib. vII, de Gubernatione Dei. Una tantum, inquit, universarum illic (in Africa) urbium principe et quasi matre contentus sum. Illa scilicet Romanis arcibus semper æmula, armis quondam et fortitudine, post splendore et dignitate: Carthaginensem dico et urbi Romæ maxime adversariam, et in Africano orbe quasi Romam : quæ universa penitus quibus in toto mundo disciplina reipublicæ vel procuratur vel regitur in se habuit. Illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta, illic artium liberalium scholæ, illic philosophorum officina, cuncta denique vel linguarum gymnasia vel morum : illic quoque etiam copiæ mililares et regentes militiam potestates, illic honor procon- D sularis, illic quotidianus judex et rector, quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores, et differentes inter se tam gradu quam vocabulo dignitates, omnium, ut ita dicam, platearum et compitorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis, et membra populi gubernantes. Sed irrumpentibus in Africa Vandalis a Genserico anno 439, 19 Octobris capta et occupata est, ac in potestate Vandalorum regum fuit per 45 annos, post quos a Belisario recuperata anno 534 Africa, Carthaginensis civitas imperio restituta est. Demum cum per annos circiter 172 stetisset, in potestatem Saracenorum venit, totaque fere diruta

Quod spectat ad situm Carthaginis, sic eum describit Polybius lib. 1: Urbs namque hæc Carthago in sinum quemdam prona, peninsulæque ad figuram accedens, hinc mari, inde lucu maxima sui parte cingitur. Isthmus, quo Africæ jungitur, patet in latitudinem stadia xxv. Sitaque est in hujus spatii latere, quod vergit ad mare. Utica modico ab urbe intervallo : in altero secundum lacum est Tunes. Ad quæ duo loca cum mercenarii castra admovissent, et Carthaginenses a cætera regione exclusissent, ipsi jam Carthagini imminebant: ac modo interdiu, modo noctu ad muros accedentes metu et trepidatione maxima intus omnia miscebant. Idem Polybius paulo post sic ait, de Amilcare duce loquens: Cervix illa, quæ Africæ Carthaginem junxit, colles terrenos in ipsa commissione habet difficiles et arduos: inque his arte munitæ sunt viæ, per quas in regionem patet transitus. Tum autem Matho (hic hostium dux erat) omnia bello opportuna loca in illis collibus firmata præsidiis custodiebat. Ad hæc, cum Macar fluvius locis nonnullis similiter transitum impediat iis, qui ex urbe in regionem tendunt, ac propter aquarum copiam vado ut plurimum transiri requeat, Matho pontem ei amni impositum, qui est unicus, magna diligentia tuebatur, urbe etiam ad illum exstructa: ex quo fiebat, ut non solum exercitus in regionem ducere non possent, sed ut ne singuli quidem hostem effugerent, qui transire conarentur. Hæc Amilcar videns, etc. Idem Polybius libro eodem belli hujus ejusdem causas et initia exponens de Tuncte oppido Carthagini vicino sic ait: Mercenarii ira succensi adversus Carthaginenses, infesti ad urbem feruntur, et quindecim millia passuum ab ea Tunete castra ponunt. Erant hi supra viginti millia. Tum demum Carthaginensibus error suus ob oculos observari, cum nihil eos sera pœnitentia juvabat: Et post pauca memorat, Gesconem ducem ad placandos eosdem hos iratos milites cum pecunia ex urbe Carthagine missum, profectumque mari Tunetem appulisse: ubi verba Græca cum aliis sic habent: Ο Γέσκων παραγενόμενος κατὰ θάλατταν μετὰ τῶν χρημάτων, καὶ προσπλεύσας πρὸς τὸν Τύνητα, τὸ μὲν πρῶτον λαμβάνων τοὺς ἡγεμόνας, etc. Quæ verba significare videntur, per mare navigari potuisse et appelli Tunetem. Judicium lectori relinquo. Et rursum idem libro XIV: Tunes Carthagine abest stadia quasi cxx. Locus cum operibus tum suapte natura, sicut jam ante ostendimus, tutus, quique ex omni fere parte Carthaginis potest conspici. Eumdem Polybii locum Livius in historiam suam transferens sic scribit: Scipio gravem jam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque præda in vetera castra ad Uticam missis, jam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum TUNETA. Abest ab Carthagine duodecim millia ferme passuum, locus tum operibus, tum suapte natura tutus; et qui ab Carthagine conspici, et præbere ipse prospectum, tum ad urbem. tum ad circumfusum mare urbi posset. Decad. I, 1. x,

Strabo Geographorum, quorum scripta ad nos vene- A fundamentis xxx pedum, singulæ contignationum qua-
re, antiquissimus, de Carthaginis situ sic scribit :
CARTHAGO in peninsula quadam jacet, quæ ambitum
habet stadiorum CCCLX muro cinclum, cujus sexaginta
stadiorum longitudinem collum occupat, quod a mari
ad mare pertinet, ubi Carthaginensium elephanti sta-
bula habebant, et locus amplissimus est. In media ur-
be arx fuit, quam Byrsam vocarunt, supercilium satis
erectum, circum circa habitatum, in cujus vertice
Esculapii templum erat, quod Asdrubalis uxor capta
urbe secum concremavit. Arci portus subjacent, et Co-
thon parva insula ac rotunda Euripo circumdata, ad
cujus utramque partem sunt in orbem navalia. Eam
urbem Dido condidit Tyro, colonis eo adductis, pro-
fecta. El adeo bene cessit hæc Pœnis colonia, etc. Et
mox: Quibus opibus usi, Carthaginenses scilicet, urbem В
suam Romæ æmulam fecere, et tria maxima contra
Romanos bella gessere. Carthaginensium potentiam
maxime ex ultimo eorum bello æstimare possis, quo a
Scipione Emiliano ipsi devicti, et urbs solo est æquata
Initio enim ejus belli ccc urbes in Africa habebant: in
urbe hominum millia septingenta. Obsessi porro, el ul
ad deditionem spectarent, coacti armaturæ gravis tra-
diderunt ducenta millia, catapelticorum instrumentorum
tria 30 millia, ne porro iis bellum fieret. Sed cum
rursus bellum gerere decrevissent, mox arma fabricari
cœpere: ac singulis diebus CXL clypei compacti in ar-
mentarium referebantur, et gladii ccc et lanceæ quin-
gentæ, et mille tela: quæ e catapultis millerentur: ad
quarum funes conficiendos ancillæ crines præbebant.
Adhuc naves x11 habebant ab anno quinquagesimo e fœ- C
deribus in secundo bello percussis. Tum vero tametsi
in arcem confugissent, duobus mensibus cxx naves ca-
taphractas construxerunt, et cum Cothonis ostium præ-
sidio occuparetur, aliud effodere, unde subito classis
erupit; adhuc enim antiqua materies in promptu erat,
et fabrorum multitudo publicis alimentis sustentata
operi faciendo intenta. Carthago tamen, tanta cum
essel, capla est et deleta. De Utica Carthaginensi vici-
na sic scribit idem Strabo paulo ante locum jam re.
citatum: Ulica et magnitudine et dignitate secunda est
a Carthagine: atque hac excisa capul regionis fuit
(μητρόπολις) et receptaculum (ὁρμητήριον) Romanis ad
res in Africa gerendas. In eodem sinu sila est in quo
Carthago, ad alterum ex promontoriis, quæ sinum fa-
ciunt. Horum id quod juxta Uticam est, Apollonium D
vocatur, alterum vero Hormæum. Urbes ipsæ ita sunt
sitæ, ut unam possis ex altera cernere. Prope Uticam
Bagrada fluvius labitur. Appianus Alexander lib. de
bellis Punicis, vertente doctissimo Sigismundo Ge-
lenio: Sita erat Carthago in intimo sinu magno, penin-
sulæ similis. Cervix enim eam a continente separabat
lata xxv stadia. Ab ea cervice lingua quædam oblonga
semistadium lata, excurrebat versus Occidentem inter
stagnum et mare, rupibus undique munita, et muro
simplice. Versus Meridiem et continentem, ubi etiam
Byrsa erat in cervice, murus triplex erat, altus xxx
cubitos absque propugnaculis et turribus, quæ binorum
jugerum spatiis inter se distabant per circuitum, nixæ

tuor. Muri vero ad secundam contignationem perlinge-
bant. Erant autem fornicati et capaces in quorum infi-
ma parte ccc elephanti stabulabantur, adjunctis pabuli
promptuariis. Superius erant quatuor millium equorum
stabula cum hordei penuariis. Virorum quoque diverso-
ria, xx millium peditum, quatuor millium equitum.
Tantus apparatus bellicus ordinarium locum habebat in
solis manibus. Angulus autem, qui ab hot muro præ-
ter dictam linguam ad portus flectebatur, solus erat de-
bilis et humilis, neglectus a principio. Hi portus sic
erant dispositi, ut navigatio esset ex alio in alium, et
ab alto unum commune os patebat latum pedes LXX,
quod claudebatur catenis ferreis. Primus portus nego-
tiatorum erat, et in eo tabernæ in nautarum usum mul-
tæ varii generis. Interioris vero portus in medio fuit
insula, quæ, sicut et portus, perpetuas habebat crepi-
dines magnas navalibus refertas, quæ ccxx naves ca-
perent: his cellæ imminebant, ubi condebantur instru-
menta triremium. Unum autem quodque navale in
fronte habebat duas columnas operis lonici, ut circum-
spicientibus repræsentarent speciem porticus tam in
portu quam in insula: in qua erat el præfecti classis
prætorium, unde tubicen solebat canere classicum, el
præco edicere, et præfectus prospicere. Erat autem hæc
insula ori portus opposita, et in longum spatium pate-
bat, ut præfectus procul videret omnia, quæ in alto
fierent, cæterum adnavigantibus non essent conspicui
recessus portuum : imo nec mercatoribus quidem portum
suum intrantibus statim in conspectu erant navalia.
Nam circumdata erant muro duplici : et porta negotia-
lores e primo portu in urbem transmittebat non trans-
euntes per navalia. Hæc erat illo tempore facies Car·
thaginis. Hactenus verba Appiani, quæ juncta Polybii,
Livii ac Strabonis testimoniis situm Carthaginis
exacte repræsentant. Etsi autem nequidem Cartha-
ginis rudera nunc subsistant, illa tamen peninsula
etiamnum a nautis Promontorium Carthaginis appel-
latur.

Carthaginenses episcopi. - Primus e Carthaginensibus episcopis cujus ad nos memoria pervenerit est AGRIPPINUS. Hujus mentionem facit Cyprianus ep. nunc LXXI, ad Quintum, ubi baptismum hæreticorum irritum esse contendens, ita laudat Agrippini Carthaginensis episcopi ea de re decretum: Quod quidem et Agrippinus bonæ memoriæ vir, cum cæteris coepiscopis, qui illo tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et librato consilii communis examine firmavit. Et ep. LXXI, ad Jubaianum, in qua hæc ait: Apud nos autem non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab hæreticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sunt, et longa ælas, ex quo sub Agrippino bonæ memoriæ viro, convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint. Scribebat hæc Cyprianus anno 254, quo tempore longa jam ætas intercedebat, et multi anni elapsi erant a statuto Agrippini; ac pro inde videtur ille non tertio, ut vulgo putant, sed sub finem secundi Ecclesiæ sæculi Carthagini sedisse

« PoprzedniaDalej »