Obrazy na stronie
PDF
ePub

.

tiosos et irreligiosos puniturum esse. Hoc consilio Donatistarum episcopos Lucianum, Capitonem, Fidentium et Nasutium cum Mammario presbytero qui in Gallias jussu imperatoris venerant ut Carcilianum accusarent, ad lares proprios redire permisit, cisque tractoriam cum annonaria ad Arelatensem usque portum ut inde in Africam navigarent, dari jussit a præfectis Prætorio; qui hujus rei certiorem fecerunt Celsum Africa Vicarium litteris datis IV Kalendas Maias anni 316 (a).

convictus erat coram Eliano proconsule Probiani A esse judicium, facta diligenti inquisitione, ae sediprædecessore, atque ideo hujus jussu in carcerem conjectus fuerat, ad comitatum sub idonea prosecutione mitteret, ut illis, inquit, qui impræsentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt audientibus, et coram assistentibus apparere et intimari possit frustra eos Cæciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet, ut omissis sicut oportet ejusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriæ cum debita veneratione deserviat. Die dicta Caccilianus, nescio quam ob causam, Romæ sicut jussus erat non occurrit; tum hujus adversarii qui ad comitatum redierant imperatorem interpellarunt ut in Cæcilianum velut contumacem sententiam ferret. Sed imperator dilatione data, præcepit ut eum Me diolanum sequerentur. Tum vero quidam ægre ferentes quod Constantinus Cæcilianum absentem dammare noluisset, ipsumque Cæciliano favere ac sibi infensum esse suspicati, fuga se subtrahere cœperunt. Quod ubi cognovit providus imperator reliquos ab officialibus custoditos Mediolanum perduci jussit. Qui autem sese furtim e comitatu subtraxerant, cum in Africam pervenissent, novos illic tumultus excitarunt. Eorum dux ac signifer erat Menalius ille tru culentus homo de quo superius dictum est, qui in veteri insania perseverans seditionem excitare paratus erat, ni Domitius Celsus, Africæ Vicarius, tumultum quem apparabant inhibuisset. Hujus rei certior factus a Celso Constantinus, scripsit ad eum ut Cæciliano et ejus adversariis palam faceret se venturum C propediem in Africam, atque ibi inter partes laturum

Ingentium a Constantino nisi cum ipse causam judicare decrevit; nam si accersitus fuisset ob judicium Arelatense, jussisset Constantinus eum Arelatem mitti a Probiano, non ad comitatum suum. Probianum Africe proconsulem fuisse anno 315, docet lex de Annona codicis Theodosiani data ad Proclinianum (legendum Probianum) ut lege 3, de Appellationibus quae Romæ data est hoc ipso anno 313. Probianus certe jam successerat Æliano qui anno 314 Proconsul Africæ fuit. Fieri equidem potuit ut Probianus ei successerit anno 314 post habitum judicium de Felicis innocentia, idque probare contendunt quidam ex lege 4 ad S. C. Claudianum codicis Theodosiani, data Kalendis Aprilis auni 314, que est ad Probum, cui etiam directa est lex tertia codicis Justinianei de servis fugitivis. Sed Probum hunc proconsulem Africae fuisse et eumdem cum Probiano nihil est quod probet.

Judicium Imperatoris in gratiam Cæciliani. — Tandem Constantinus omisso in Africam transeundi consilio causam Cæciliani judicare statuit. Cum igitur Cæcilianus et ejus adversarii Mediolanum venissen!, B ubi degebat Constantinus mense Novembri anni 316, de causa, remotis omuibus arbitris, cognovit imperator ac auditis utriusque partis allegationibus et omni controversia diligentissime discussa et examinata, cum nullum e criminibus quæ Cæciliano objiciebantur ab accusatoribus ejus probari potuisset, ipsum innocentem, illos calumniosissimos esse pronuntiavit, et de hoc judicato rescriptum misit ad Eumalium Africa Vicarium, datum iv Idus Novembres, Sabino et Rufino Coss. anni 316.

(a) Litteris datis iv Kalend. Maias anni 316. Gel- D sus Vicarius erat Africa initio anni 316, ut docet lex I cod. Theod. de officio judicum, data Treviris m Idus Januarii, Sabino et Rufino Coss., quorum consulatus incidit in annum 316. Baronius existimavit epistolam de qua agimus, datam fuisse post concilium Arelatense; at fallitur, nam concilium illud habitum non est ante Kalendas Augusti. Hæc autem epistola data est Kalendas Maias, atque ita fieri non potest, ut data sit episcopis partis Donati e concilio Arelatensi discedentibus.

(b) Non ille jam toties memoratus Donatus Casarum nigrensium Episcopus, sed alius ejusdem nominis a quo Donatiani nomen accepere. S. Augustinus aliquando Donatum Carthaginensem eumdem esse credidit cum illo qui libellum imperatori cum aliis obtulerat, ut

[ocr errors]

De Donato Carthaginensi. Interim Majorinus e vivis excessit et in ejus locum ab episcopis communionis ejus ordinatus est Carthagini Donatus, non ille jam toties memoratus Donatus Casarum-nigrensium episcopus, sed alius ejusdem nominis qui prin cipatum sibi apud suos arrogavit et a quo Donatiani nomen accepere (b). Vir erat litterarum humaniorum judices transmarini adversus Cecilianum darentur. At postea probabilius esse competit non ipsum, sed a'ium Donatum ejusdem schismatis id fecisse, qui non erat Carthaginensis Donatistarum episcopus, sed a Casis-nigris, et tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium schisma commisit, ut ait ipse libro Retractationum 1, cap. 21. In collatione Carthaginensi cum allegassent Catholici Donatum Carthaginensem in synodo Romana sub Miltiade esse damnatum, Donatiste contenderunt, ut narrat Augusti nus in Breviculo collationis diei 3, quod non Carthaginensis, sed Casensis in judicio Miltiadis a-titisset, idque concessere Catholici. Optatus videtur etiam lib. I supponere Donatum a Casis-nigris et Carthaginensem unum et eumdem esse, cum allegat libellum supplicem datum Constantino, tamquam ab episcopis partis Donati, ut probet Donatum Carthaginensem hujus factionis se principem semper dici voluisse. At Augustinus de illo supplici libello mentionem faciens hibet, uti observavimus, partis Majorini, non partis Donati. Albaspinacus duos equidem distinguit Donatos, sed utrumque Carthaginensem episcopum fuisse suspicatur, et Casensem ad Carthaginensem sedem post Majorini obitum translatum fuisse censet, quem exceperit alter Donatus Magnus Parmeniani prædecessor. Verum Optatus unum tantum agnoscit episcopum inter Parmenianum et Majorinum, uti a nobis observatum est. Verisimilius dici posset Donatum a Casis-nigris ad Carthaginensem sedem translatum, Carthaginensem simpliciter esse dictum, et din sedem hanc tenuisse. At cum inter partes litigantes in collatione Carthaginensi consti. terit Carthaginensem a Casensi diversum fuisse, non est quod nunc ea de re dubitetur, cum præsertim

ut nonnisi in ejus communione baptisma Christi esse credatur, contra quam librum scripserat Augustinus, qui jam non exstat, sed cujus argumentum refert Retractationum, lib. 1, c. 21.

Leges Constantini de Donatistis. - Crescente Donatistarum numero et furore, Constantinus imperator contra illos severissimam legem tulit, qua basilicas et loca in quibus congregabantur, ipsis jussit auferri ac fisco vindicari. Sed ista severitate non modo non repressa, sed et accensa est illorum insolentia, tantumque abfuit quin ad Ecclesia Catholicæ sinum reducerentur, ut e contra in eam acrius ac petulantius svierint. Quod cum accepisset Constantinus, ad universos episcopos et ad plebem Ecclesie Catholicae per Africam epistolam prudentem admodum et mansuetam scripsit, qua dicit se quod fides debuit, quantum prudentia valuit, prout puritas potuit tentasse per omnia humanitatis et moderationis officia, ut pax sanctissimæ fraternitatis per concordiam stabilita teneretur. Sed quia ob pervicaciam quorumdam non potuerit id assequi ita esse consilia moderanda, ut donec cœlestis medicina procedat, patienter sustineantur ea quæ nequissimi homines tentant et faciunt, et nihil ex reciproco reponatur injuriæ, vindicta eorum Deo servata. Quod si observetur, sperare se ut cito per gratiam summi Dei languescentibus eorum institutis vel moribus qui se miserrima contentionis vexillarios præbent, turbæ conticescant. Verum quos non represserat severitas, nec domare potuit mansuetudo ac lenitas optimi principis, immo ex ejus indulgentia majorem sumentes audaciam, gravius in dies Catholicos vexarunt. Eo tempore videntur orti Circumcelliones, rustici et feri homines, ita dicti quod circum cellas discurrerent, Catholicos ad nutum Donatistarum episcoporum vexantes et compilantes, adeo ut quosdam etiam ex illis occiderent; atque ad eos videntur pertinere hæc verba Constantini in epistola modo laudata: Cum debeat fides nostra confidere quidquid ab hujusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud Deum esse vali

peritus, eloquens, eruditus, morum integritate ac A caput subscripserat epistolam Donatus in qua hoc agehat temperantia commendabilis, sed elati adeo animi, ut nullum hominem sibi comparandum arbitraretur, sue partis episcopos loco mancipiorum haberet, ac mortales cunctos, ipsos etiam imperatores et magistratus ab eis constitutos contemneret. Is tantum apud suos auctoritatis obtinuit, ut eum omnes impense colerent, per eum jurarent, et in ore populi non diceretur episcopus, sed Donatus Carthaginis. Totam ille Africam in duas partes divisit, quarum unam partem suam ipse dici voluit, ita ut ab iis qui ex diversis Africæ provinciis Carthaginem veniebant, non quæreret illud quod humana fert consuetudo de pluviis, de pace, de proventu anni, sed illius ad singulos quosque venientes hac essent verba: Quid apud vos agitur de parte mea? Ac dein- B ceps non modo communionis ejus homines vulgo Donatista dicti sunt, sed et ipsi in judiciis et actis publicis professi sunt se esse de parte Donati. Quod cum ipsis exprobratum fuisset in collatione Carthaginensi, licet nomen istud repudiarint, de Donato tamen tamquam auctore suo sic magnifice locuti 10 sunt per os Petiliani: Donatum autem sanctæ memoriæ martyrialis gloriæ virum, præcessorem scilicet nostrum (nota hæc verba quibus non unius tantum Carthaginensis episcopi, sed omnium hujus partium episcoporum præcessor appellatur), ornamentum Ecclesiæ istius civitatis loco suo meritoque veneramur. Nec vero auctoritate sua tantum atque diversis artibus schisma in tota Africa propagavit, verum et scriptis illud propugnare aggressus est. Exstabant C enim tempore Hieronymi multa ejus opuscula ad suam hæresim pertinentia, et de Spiritu sancto liber quem Ariano dogmati congruentem fuisse testatur. De ejusdem scriptis loquens S. Augustinus, observat etiam illum haud catholicam de Trinitate habuisse sententiam; et quamvis ejusdem substantiæ, minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum, inquit idem, in hunc quem de Trinitate habuit ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit, nec facile in eis quisquam qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Nonnullos tamen idem cum Donato sensisse alibi (ep. 185 ad Bonifacium comitem) testatur Augustinus; sed omnes fere idem omnino profiteri se credere de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod Ca- D tholica credit Ecclesia. Quamquam aliqui ex ipsis volentes sibi Gothos conciliare, quando eos videbant posse aliquid, dicebant hoc se credere quod illi credunt. Sed, inquit Augustinus, majorum suorum auctoritate convincuntur, quia nec Donatus ipse sic credidisse asseritur, de cujus parte se esse gloriantur. Hinc forte Epiphanius et Theodoritus Donatianis Arianorum errorem affingunt. At nulla cum illis de dogmatibus fidei fuit quæstio, sed tantum de sola communione, de Ecclesia, et sacramentorum quæ in ea administrantur auctoritate. Circa hoc postremum Episcoporum translatio in Occidente non fuerit in usu, nec umquam Donato objectum fuerit quod e

lurum.

-

Gesta coram Zenophilo. Inter Donatistarum anlesignanos erat Silvanus Constantiniensium episccpus ordinatus, uti diximus, a primis auctoribus schismatis, cum tamen diaconus Traditionis crimine maculatus fuisset. Nundinarium habebat diaconum arcanorum omnium hujus sectæ conscium. Quem cum Silvanus excommunicasset et cum co in gratiam redire renuisset, palam is omnia fecit, ac imprimis Silvanum fuisse Traditorem, et pecuni-m a Lucilla datam ut Majorinus ordinaretur episcopus. Que duo cum magni momenti essent, et causæ Donatistarum multum officerent (inde enim sequebatur eos hujus criminis reos esse cujus Ecclesiam insimulabənt et Majorini ordinationem vitiosam esse constabat), horum probationem gestis publicis et coram judice sede Casensi per ambitum ad Carthaginensem trans latus fuerit.

fieri postularunt Catholici. Res demandata est Zeno- A tini in gratiam Catholicorum.
philo consulari Numidiæ et acta idibus Decembris
Constantino Maximo Augusto VI et Constantino Ju-
niore Nob. Cæsare Coss. qui fuit annus Christi 320.
Prolata sunt acta Munatii Felicis curatoris Cirten-
sium Diocletiano VIII et Maximiano VII Coss., xiv
Kalendas Junias, ex quibus constitit a Silvano ultro
traditas esse lucernam et capitulatam argenteas.
Lectæ sunt litteræ Purpurii Limatensis, Fortis et
alterius episcopi in gratiam Nundinarii; ex quibus
intelligebatur quantum timerent ne Nundinarius ea
quæ sciebat, patefaceret. Producti testes qui Silva-
num invitis Cirtensis populi primoribus et honoratis
ab Arenariis proclamatum Episcopum et deinde
ordinatum esse, quique tunc eum palam Traditionis
accusatum fuisse affirmarunt. Addiderunt pecuniam B
datam Silvano et episcopis a Victore ut presbyter
ordinaretur, et cupas aceti sublatas e templo Serapis
a Silvano et Purpurio episcopis, necnon a Dontio
et Superio presbyteris et Luciano diacono. Auditi
etiam testes de data a Lucilla Numidis episcopis pe-
cunia ut episcopus ordinaretur Majorinus. Istorum
partem maximam gestorum habemus; sed deest ju-
dicium Zenophili, quo tamen Silvanum Traditorem
declaratum fuisse certum est. Nam statim Silvanus

in exilium pulsus est, non quod Ursatio et Zenophilo
persequentibus communicare noluisset, ut aiebat Cres-
conius, sed, ut asserit Augustinus, lib. in contra
hunc Donatistam, cap. 50: Quia cum Traditor fuis-
set, permanere etiam hæreticus voluit, ut falsum ho-
norem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Ca- C
tholica nullum posset tam manifestis Traditionis suæ
gestis publico judicio reseratis. Inde etiam constat eo
teinpore Ursatium comitem in Africa Donatistarum
furori sese opposuisse, et pro Catholicis adversus eos
militasse unde hunc tamquam primum tempestatis
in se concitatæ auctorem traducebant Donatista.
Preces Donatistarum ad Constantinum quibus án-
nuit. Cum igitur Ursatius Donatistas furere non
sineret et ad Catholicam Ecclesiam compelleret, li-
bellum dederunt anno 321 Constantino imperatori,
quo poscebant ut libere ipsos agere, nec invitos ad
communionem Cæciliani cogi vellet, adjicientes nullo
modo se communicaturos Antistiti ipsius nebuloni, pa-
ratosque esse potius perpeti quidquid eis facere voluis-
set; Cæcilianum designantes quem Antistitem Impe-
ratoris appellant, quia eum innocentem esse pro-
nuntiaverat et pro legitimo Episcopo Carthaginensi
habebat. Orabant etiam imperatorem in hoc libello,
ut Silvanum et collegas ab exilio revocaret. Ad hæc
non modo 11 non exarsit uti jure potuisset clemen-
tissimus imperator, sed e contra ipsis quæcumque
poscebant solita benignitate indulsit; rescribers ad
Valerium seu Verinum vicarium Africæ, ut libere
eos agere sineret et eorum furorem Deo vindici di-
mitteret simul in exilium pulsos ad propria redire
permisit. Hoc rescriptum datum fuit v Maii anni
330.

Catholicorum a Donatistis vexatio. Leges Constan

D

Nimia hæc impera

toris lenitas fecit ut Donatianæ factionis homines li-
berius in Catholicos grassarentur, præsertim in Nu-
midia, ubi numerosior et validior erat pars Donati.
Inter alia vero basilicam quam in civitate Constan-
tina Numidia Metropoli (quæ ante Cirta dicebatur)
fabricari jusserat Imperator, per vim invaserunt, et
frequenter tum a Catholicis Episcopis, tum a judici-
bus ex imperatoris jussu commoniti eam reddere
recusarunt. Quin etiam decuriones ac primores civi-
tatum malignis suggestionibus incitarunt, ut lecto-
res et hypodiaconos ac cæteros clericos Ecclesiæ ca-
tholicæ ad decurionatum et functiones publicorum
munerum revocarent. Quamobrem episcopi Eccle-
sia catliolice per Numidiam ad imperatorem scri-
bere compulsi sunt, ejusque auxilium implorare. Et
quoniam Imperatoris animum ad lenitatem et pa-
tientiam pronum noverant, nullam de inimicis vin-
dictam poposcerunt, nec vi et auctoritate imperato-
ris basilicam sibi reddi postularunt, sed alium locum
sibi ex fisco concedi, ut ibi novam Ecclesiam ædifi-
carent. Imperator multis invectus in Donatistarum
factionem et laudata prolixe Catholicorum Episco-
porum patientia, quod hi petebant indulsit, et statim
litteras dedit ad Rationalem, ut locum ad fiscum
pertinentem Ecclesiæ catholicæ in dominium trade-
ret, et ibi ex fisci sumptu basilicam erigi præcepit.
Consulari quoque mandavit, ut in hujus Ecclesia
fabricatione Episcopos adjuvaret, ac Lectores Eccle-
siæ Catholica, hypodiaconos et reliquos clericos ad
munera et decurionatum cogendos non esse statuit,
et eos qui Donatistarum instinctu ad illa vocati fue-
rant, jussit ab iis absolvi. Exstat lex ilia in codice
Theodosiano, leg. 7, de episcopis ad Valentinum
consularem Numidiæ iisdem fere verbis concepla
que referuntur in epistola Constantini ad episcopos
Numidas; suntque hujusmodi: Lectores divinorum
apicum et hypodiaconi cæterique clerici qui per inju
riam hæreticoram ad curiam devocati sunt, absolvan-
tur, et de cætero ad similitudinem orientis minime ad
curias devocentur, sed immunitate plenissima potian-
tur. Data hæc lex est sicut et epistola Nonis Februa-
riis Serdica. Sed consulum nomina que non sunt
adscripta in epistola, in lege reperiuntur, Gallicani
scilicet et Symmachi quorum consulatus incidit in
annum 330. Atque hinc epistolam illam Constantini,
totumque illud de basilica Constantiniensi negotium
cum nupero scriptore exquisite eruditionis ad hunc
annum referimus, potiusquam ad annum 317 aut
318, quibus hæc contigisse suspicatus erat Henricus
Valesius.

[blocks in formation]

rum de baptismi iteratione sententia. Scripsit enim Tichonius Donatista, referente Augustino, ep. 95, ad Vincentium Rogatistam, n. 43: a ducentis et septuaginta episcopis communionis Donatiana concilium Carthagini celebratùm, in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus præteritis limatam esse sententiam atque decretam, ut Traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrianensem episcopum ejusdem communionis Traditorum plebem congregatam Ecclesiæ miscuisse, et secundum statuta illius concilii fecisse cum Traditoribus unitatem, eique Deuterio post hoc factum jugiter communicasse 12 Donátum; nec solum huic Deuterio, sed etiam universis Manrorum episcopis qui per quadraginta annos usque ad persecutionem per Macarium factam, Traditoribus sine baptismo communicarunt. Nullum alibi reperire est concilii illius vestigium, quod quidem non ante annum 330 celebratum videtur, non autem initio schismatis, ut probat primo numerus episcoporum hujus concilii tantus, ut Donatistarum fáctionem tunc confirmatam et late propagatam fuisse in Africa ostendat. Secundo, Tichonii verbá, qui observat cum hæc scriberet, adhuc superstites fuisse multos ex iis per quos certissima hæc et apertissima esse ostenderentur, hoc est, testes oculatos. Floruit autem Tichonius anno circiter 380, ac proinde contigisse istud necesse est multis annis post initium schismatis. Tertio, quia Donatuin Carthaginis episcopum tunc fuisse indicat. Postquam enim dixit: Deuterium secundum hujus concilii statuta fecisse cum Traditoribus unitatem, addit: eidem Deuterio post hoc factum jugiter communicasse Donatum. Ergo temporibus Donati Carthaginensis sub quo Donatistarum factio præcipue viguit, habitum est illud concilium circa annum 330, Tichonii de illo concilio testimonium verum esse, astruit Augustinus, quod Parmenianus rescribens adversus eum, non refellit ista tamquam falsa, et quod Tichonius commemorat multos cum hæc scriberet, in vivis fuisse per quos hæc certissima et apertissima esse ostenderentur. Nihilominus tamen Donatus ipse aliique Donatista, neglecta hujus concilii auctoritate, baptizatos a Catholicis iterum baptizare præsumpserunt.

rita esse, cunctos ad se venientes qui in Ecclesiis A ptisma.- Nec verò fuit unanimis omnium Donatistaquas adulterinas esse arbitrabantur baptizati erant, iterum baptizari jusserunt, sacrificia et omnia Catholicorum sacra tamquam impura detestabantur, Eucharistiam ab ipsis consecratam tamquam rem profanam conculcabant, chrismatis confectionem, sacram unctionem, ordinationes, aliaque omnia sacramenta irrita esse censebant, altaria velut polluta immundis eorum sacrificiis radebant aut exurebant, calices frangebant, parietes et pavimenta Ecclesiæ aqua lavabant; episcoporum sacerdotia, virginum vota apud Catholicos emissa nullius roboris esse censebant; ac demum Catholicorum communionem prorsus abhorrebant. Hæc et alia eorum documenta consectaria erant falsa illius persuasionis, quod Ecclesia per totum orbem periisset, et veteris Afrorum B episcoporum doctrinæ, quod extra Ecclesiam nihil ratum ac validum fieri posset. Ecclesiam autem periisse aiebant, quod Cæcilianum a Felice Aptungitano ordinatum Traditionis reo et alios Traditores, ut asserebant, manifestos pro episcopis habuisset et a communione sua non expulisset. Existimabant scilicet Ecclesiam veram ex solis hominibus in speciem sanctis et justis constare debere; fatebantur quidem in Ecclesia malos cum bonis esse permixtos, sed occultos tantum, non autem publicos et manifestos. Hæc erat equidem primævæ Ecclesiæ disciplina, ut iis qui idololatris aliisque peccatoribus criminum reis ab Ecclesia expulsis communicarent, communio denegaretur: ac ita initio schismatis cum damnatus foret a concilio septuaginta episcoporum C Cæcilianus, excusari poterant nonnulli ex iis qui cum ipso communicare renuebant. Verum cum judiciis subsequentibus innocens pronuntatus est, nullus nisi pervicax communionem ejus fugere potuit, cum præsertim damnatus fuisset a judicibus ad quos istud judicium non pertinebat. Postquam vero universa Ecclesiæ extra Afriçam ei communicarunt, asserere Ecclesiam Catholicami propterca periisse summa dementiæ erat. Qui primi adversum Donatistas egerunt, in id unum intenti fuere ut Cæcilianum et ejus ordinatorem Felicem a criminibus objectis purgarent; atque ita ostenderent se merito cum eis communionem fovere; e contra vero adversarios suos Traditores esse, aut Traditorum filios. At suc cedente tempore in id incubuerunt Ecclesiæ defen- D sores, ut probarent fieri non posse ut Ecclesiá catholica de toto orbe periisset, et in sola parte Donati, hoc est, in paucis Afris substitisset. Quo probato jam constabat baptismum aliaque sacramenta a Catholi• cis collata rata esse et valida. Sed id insuper molilus est Augustinus, et aliqua ex parte ante eum Optatus, ut ostenderent baptismuin fore validum etiamsi a schismaticis aut hæreticis conferretur, ac proinde duplici ex capite peccare Donatistas, dum baptizatos a Catholicis rebaptizabant; primum quod baptisnium veræ Ecclesiæ rejicerent: secundo, quod baptismum legitimum a quocumque collatum foret iterarent.

Concilium Donalistarum adversus iteratum Ba

Episcopi Donatistarum in urbe Roma. Eodem tempore aut etiam aliquot annis autea Donatistæ ut partem in urbe Roma viderentur habere, illuc primum interventores Episcopos ex Africa furtim ad paucos erraticos et peregrinos præsertim Afros qui Romæ tunc degebant, miserunt, a quibus illi regerentur. Primus illorum fuit Victor Garbensis episcopus Numidiæ, qui diversus non videtur esse ab eo qui concilio Cirtensi interfuit. Is ubi Romam venit, erat ibi, ut ait Oplatus, filius sine patre, tyro sine principe, discipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. Non enim grex aut populus appellandi erant pauci, qui inter

quadraginta et quod excurrit basilicas quæ Romæ tunc A sed residere etiam nunc dicitur imperitos sollicitans, et

erant, locum ubi colligerent non habebant. Quapropter
speluncam quamdam foris a civitate cratibus sepserunt,
ubi conventiculum haberent. Hinc Montenses seu Cam-
pitæ aut Rupitæ Romæ dicti sunt. Huic successit
Bonifacius Ballitanus episcopus item Numidiæ; ex
Africa quoque Romam missus. Hi duo sunt de qui-
bus Augustinus ait lib. de unico baptismo contra
Petilianum, quod Donatistæ Afris partis suæ primo
interventores adventitios furtim longeque miserint. Cum
enim essent aliarum sedium in Africa episcopi, nec
sub titulo Romanæ sedis ordinati, non poterant dici
episcopi Romani, sed tantum interventores, ut lo-
qui amant antiqui. At deinceps deceptæ in urbe Roma
plebecula quasi proprios episcopos ordinarunt. Pri-
mus inter hos numeratur Encolpius, de quo nihil B
compertum. Huic successit Macrobius, qui primum
presbyter Ecclesia Catholicæ in Africa fuerat, li-
brumque scripserat ad Confessores et Virgines, moralis
quidem, sed valde necessariæ doctrinæ et præcipue ad
custodiendum castitatem aptissimis valde sententiis
communitum, ac postea ab Ecclesia catholica desciscens
Donatistarum in urbe Roma occultus episcopus fuit, ut
ex Gennadio discimus. Adhuc superstes erat et Ro-
ma sedebat hic Macrobius eo tempore quo primum
scribebat Optatus, hoc est circa annum 570. Huic
successit Lucianus, Luciano Claudianus qui post an.
num 380 Romæ degebat, ut di-cimus ex Epistola
episcoporum Italiæ ad Gratianum et Valentinianum
imperatores, ad quos de Donatistis et Claudiano
scribunt in hæc verba : Per Africam quoque Resti
tutum nomine causam dicere apud episcopos jussit ves-
tra clementia. Debuit acquiescere, sed idem sæva et in-
solentium manu a cuusæ dicendæ necessitate diffugit.
Per Africam rursum sacrilegos rebaptizatores nutu Dei
præcepistis expelli, sed ab expulsis Claudianus est or-
dinatus et ad perturbandam urbem Romam quasi epi-
scopus destinatur. Qui contra scripturæ præcepta divi-
næ, contra jura Evangelica vacuos omnes mysterio-
rum, atque ut ejus verbum exprimamus Paganos fuisse,
vel præteriti temporis dicat episcopos vel præsentis.
Quem quidem jussit tranquillitas vestra Roma pulsum
patriam repetere propriam. Sed contemptis judiciis et
quidem sæpe constrictus, residet tamen sollicitans pre-
tio frequenter pauperiores et redemptos rebaptizare non
veretur. Spoliat magis eo quod fuerant consecuti, quam D
tribuit quod manifestum est bis non posse conferri. Ad
quorum relationem Gratianus de isto Claudiano ad
Aquilinum urbis Vicarium sic scripsit: Claudianus
etiam ab his qui contra divina præcepta vitia Religionis
instaurant, ab his, inquam, quos expelli jusseramus ac-
citus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in
Africa perstitisset, Romæ sese dicitur intimasse: falsus-
que præceptor vel expertes adhuc devio profanare mys
terio, vel jam initiatus ex integro nititur flagitio majore
corrumpere. Cum Religionis sanctissimæ disciplinam
non cumulet iteratio, sed evertat, quem nos Claudianum
dissimili pœna ac meruit prosequentes repetere tantum-
modo patriam hactenus remota severitate præcepimus,

cassam omnino mercedem requirens, perdit animas corporum redemptorum. Quis Clandiano successerit incertum. At Collationi Carthaginensi interfuit Felix, qui se urbis Romæ dicebat Episcopum, et Donatistarum mandato subscripsit, ut habetur in gestis collationis diei 4, cap. 149, cujus nomen cum relectur fuisset, ac ipse in medium prodiisset, Aurelius Episcopus Ecclesia Catholicæ Carthagini ita protestatus est: Esto quia urbis Romæ episcopum se dicit, quare præjudicatur absenti, Innocentio scilicet vero Episcopo Romano. Hunc Romanum fuisse verisimile est, nam Petilianus statim ait : Quæ ratio huc eum detulerit nullus ignorat. Nobilitatem omnem hic esse Romanam, nec ipsi nescitis. Idem igitur turbo eademque necessitas (clades scilicet Romanæ urbis quam Alaricus ceperat 1x Kalendas Septembris anno 410) eum huc detulit. In hoc Felice videtur defecisse successio Pseudoepiscoporum Romanorum partis Donati.

Non autem solum Romæ Donatistæ miserunt episcopos, sed et in Hispaniam ad domum unius mulieris imaginarium miserunt episcopum, ut testis est Augustinus, nec quidquam omiserunt circumeuntes maria et terras, ut suæ sectæ proselytos adjungerent. Hæsit tamen intra Africam eorum secta, ubi aliquandiu numerosissima fuit: et in paucis Romæ Montensibus ac in domo vel patrimonio unius Hispanæ mulieris.

[ocr errors]

Donatista ad unitatem variis modis invitati. Post mortem Constantini Africa Constanti obtigit, in qua C cum Donatistarum factio novos tumultus excitaret, imperatoris jussu, Cæciliano tunc instante, assentiente Leontio comite, duce Ursatio, Marcellino tune Tribuno, laboratum est ut ad catholicam unitatem Donatiste reducerentur. Oblatum est ipsis, ut si vellent Ecclesiæ catholicæ uniri, Ecclesiasticos honores retinerent. Sollicitantur ad salutem præmiis ac variis illecebris; sed cum rigidus et inflexibilis eorum in schismate perstaret animus, et nova 13 quotidie adversus Ecclesiam catholicam molirentur, sæcularis potestatis auxilio repressi sunt, et a Leontio et Ursatio in quosdam turbulentiores sævitum, nonnullæ basilicæ quas invaserant ereptæ, quod sine vi fieri non potuit. Quidam in carcerem conjecti, alii proscripti et in exilium missi: quæ pœnæ quamvis ipsorum facinoribus deberentur, tamen inde occasionem arripuerunt calumniandi Catholicos quasi persecutores et hostes Christianorum qui crudeliter in innocentes sevirent. Hæc et alia videre est in sermone cujusdam Donatistæ, quem primum in lucem emittimus. Ursatio et Leontio qui primi Donatistas vi armorum compressisse leguntur, successit Gregorius, ad quem tam contumeliosas Donatus litteras dedit, cum maculam senatus et dedecus præjectorum appellans et aliis hujusmodi conviciis proscindens.

Gratus Cæciliani successor. Paulus et Macarius in Africam missi et qua de causa Circumcellionum furor. - Cæciliano Carthaginensi mortuo ante annum 347,

« PoprzedniaDalej »