Obrazy na stronie
PDF
ePub

nis mentionem facit, quam puellam Zenonis sanctæ A rona exsul in illud monasterium, unde exierat, sese

recepit) primus in solutæ orationis rationem publici juris fecit Mabillonius in Analectis, tum vero noster marchio Maffeius in rhythmi formam recusit inter monumenta, quæ ad calcem diplomaticæ Historiæ edidit. Hic rhythmus integer erat etiam in ms. cœnobii Ariminensis Caelestinorum, ejusque fragmen. tum (ad Zenonem ordinemque quod pertinet) transcriptum cernitur in fine codicis monasterii Zenoniani sancti Zenonis tractatus continentis, et integer item Veronæ habebatur in alio codice apud Jesuatos monasterium S. Bartholomæi in monte olim incolentes, scriptus in fine Pentateuchi, quem in codice membranaceo litteris antiquissimis exaratum Bagata et Perettus testantur in libro inscripto: Sanctorum B.episcoporum Veronensium antiqua monumenta, pag. 14, et ex eodem codice priorem rhythmi ejus partem Hieronymus a Curte in Historia Veronensis librum transtulit. In ms. Zenoniano hic rhythmus ex Isidori dictis sumptus traditur, idque se credere Hieronymus a Curte, nec non Bagata et Percttus memorati satis insinuant; cui errori illud occasionem dedisse videtur, quod in secundo rhythmi versu Isidorus nominetur. At rhythmus multo post Isidorum scriptus palam proditur ex contextu, dum scilicet Veronæ Pipinus degeret, id est octavo sæculo exeunte, vel saltem ineunte sæculo Ix (Pipinus enim Italiæ rex dictus fuit an. 781, et diem obiit supremum an. 810), unde Anonymum Pipinianum hujus rhythmi auctorem nominaturi deinceps sumus. Itaque hic Anonymus his versibus octo priorum Veronensium episcoporum ordinem prodit :

memoria judicio probatam, ejusque sanctificatam be
nedictione testatur. Hæc autem virgo, quæ Syagrii
jurisdictioni subjecta tota epistola proditur, Vero-
nensis utique virgo fuit; et Zeno sanciæ memoriæ,
qui eam probavit et benedixit, est procul dubio S.
Zeno episcopus Veronensis, cum exploratum sit
non alium id temporis benedixisse ac sacrasse virgi-
nes, nisi qui summo sacerdotio fungeretur. Neque
opponat quispiam cum editoribus Veronensibus, In-
diciam alius urbis civem ab alio Zenone velari, sub-
indeque Veronam accedere potuisse, ut una cum
sorore, quæ Maximo Veronensi nupserat, vitam exi-
geret. Hæc enim dicere facile est, probare autem
non item. Si vero cum adversus præjudicia quædam
apertum aliquod documentum proferatur, ejusdem
commenta in præjudicii gratiam liceret ingerere,
quid adeo firmum et certum umquam esset, ut evelli
et eludi hac ratione non posset? Jure itaque hoc ar-
gumentum, quod ex Ambrosii epistola ducitur, post
P. Labbeum omnino convincens et evidens omni-
bus visum est, ut nihili faciendam putarint editorum
[LXVI] Veronensium responsionem, eanique ne men-
tione quidem dignam eruditi judicarint. Quid si ex iis
ipsis, quæ in Ambrosii epistola narrantur, Indiciam
virginem Veronensem fuisse luculentius confirme-
mus? Etenim Maximus sororis vir, postquam lite
adversus Indiciam mota, de quibusdam bonis judicia
allentasset; cum vehementer angeretur, quod virgo in
agro affinitatis suæ refugisset consortium, muro inter·
jecto (in eadem utique domo) discretas ædes uxoris C
suæ ac virginis, divisamque germanitatis inter sorores
societatem esse jusserat, uti traditur num. 17, p. 769,
quod argumentum est evidens, media domus partem
ad Indiciam spectasse; si enim ex alia urbe Veronam
advenisset, Maximus pro hostili et averso in illam
animo eam domo et urbe pellere, ac in suam patriam
remittere potuisset. Sed transeamus ad alia.

Secundum documentum colligitur ex antiqua octo
priorum Veronensium antistitum serie, quam pluri-
bus monumentis custoditam diligenter accepimus,
quoad ex præjudicata Zenonis ævo sententia aliam
seriem recentiores proprio marte compingere non
dubitarunt. Ea series Panvinio teste Antiquit. Ver.
lib. iv, cap. 3, legebatur in Historia imperiali Joan-
nis, cujus § 1 mentionem fecimus; et pars quidem D
ejus in rem nostram præcipua, quæ posteriorum
quinque episcoporum ordinem prodit, continetur in
eo fragmento, quod ex illa imperiali Historia manu-
scripta nobis excerpsit Hieronymus Tartarotius in
hæc verba : Beatus Zeno episcopus Veronensis, doctor
egregius, octavus ejusdem civitatis episcopus. Nam
post S. Proculum, qui quartus fuit episcopus, ponti-
ficatum suscepit S. Saturninus, cui Lucillus successit,
post quem S. Gricinus doctor, cui B. Zeno successit.
Hunc eumdem ordinem in vetustiori auctore legimus,
qui rhythinum de Veronæ laudibus scripsit. Id opu-
sculum in ms. Lobiensis monasterii inventum (quo
latum credi potest a Ratherio episcopo, cum a Ve-

Primum Veronæ prædicavit Euprepus episcopus, Secundus Dimidrianus, tertius Simplicius, Quartus Proculus confessor pastor egregius, Quintus fuit Saturninus, et sextus Lucilius, Septimus fuit Gricinus doctor et episcopus, Octavus pastor et confessor Zeno martyr inclytus. [LXVI] Hæc episcoporum series plurimi facienda est, quippe cum custodire diligenter Ecclesiis maximæ fuit, curæ cum illos in diptychis ex ordine scribere, et inter missarum solemnia ad secundum Memento omnes, ctiam sanctos, recitare ex antiqua disciplina mos fuerit tum in Oriente, tum in Occidente in eam fere rationem, quam discimus ex libro Sacramentorum S. Gregorii edito a Menardo e ms. Corbeiensi, ubi hæc habentur in Missa pro defuncto episcopo, infra actionem tom. In Operum S. Gregorii pag. 215: Super diptycha. Memento etiam, Domine, famulorum tuorum Ill., qui nos præcesserunt et dormiunt in somno pacis. Post quæ nomina scripta in diptychis recitabantur; unde sequitur: Item post lectionem, nimirum diptychorum: Istis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, etc. Hic autem ritus post Anonymi quoque Pipiniani ætatem viguit, ut ex testimoniis liquet allatis a P. Martene, tom. 1, de antiquis Ecclesiæ Ritibus lib. 1, cap. 4, art. 7, num. 24, pag. 408. Inter hæc maxime memorandum videtur illud ex Romano ordine Ecclesiæ Ambianensis anno 1120, ubi scriplum legitur: Memento, Domine, et eorum, nempe

si

:

Firmini, etc., ubi xxx episcoporum ejusdem urbis A in recentiorum vero sententia, ut Zeno ad Gallieni nomina recensentur; nec non aliud ex Missali Mozzarabico cardinalis Ximenii, in quo longa Toletanorum antistitum series describitur apud eumdem Martene, art. 12, pag. 460. Neque difficultatem faciat, non in omnibus Missalium antiquorum Canonibus ad Memento omnium cujusque ecclesiæ antistitum nomina describantur: nam alibi plerumque adnotas Ill. et Ill. memento insertas, pro quibus nunc N. et N. suffectum est, ex diptychis ipsis, vel alio simili monumento nominabantur ejus loci omnes propriæ sedis episcopi, unde in ms. Colbertino 2585, apud eumdem Martene post hæc verba, Memento etiam Domine famulorum famularumque tuarum Ill. et Ill. additur, episcoporum præsentis ecclesiæ. Ex ejusmodi diptychorum ordine Anonymus Pipinianus genuinam priorum Veronensium antistitum seriem rescire et scribere potuit, sicut illam descripsisse credimus Kampertum episcopum Brixianum, qui sequiori ævo in sermone de Translatione S. Philastrii longiorem multo episcoporum Brixianorum ordinem, et diptychis utique cognitum, solis nominibus prodidit. Ha igitur ejusmodi quoque monumentorum series, quæ ex ritu tam antiquo ac simplici proficiscuntur, non uti in posterioris ævi catalogis inventa, sed perinde ac si ex ipsis antiquis diptychis essent sumptæ, verum antiquorum quoque episcoporum sibi succedentium ordinem continere credendæ sunt, ac ex iisdem plures errores corrigi tutissime possunt, ut correxisse quidem nobis videmur recentiorem Ravennatum episcoporum ordinem, tom. iv Operum card. C Norisii, pag. 976, aliaque jamdiu emendavimus in aliis aliorum episcoporum ordinibus in opere de Originibus antiquiorum Italiæ ecclesiarum ac Metropoleon, quod multos ante annos lucubratum, cum licebit perficere, publici juris faciemus, ibique de ejusmodi catalogorum ac diptychorum auctoritate et usu plura fuse disputata invenies. Neque vero si falsa quæ sterioribus catalogis inserta sunt, objiciantur, ut ex iis ordinis etiam episcoporum fides elevetur; nam sola episcoporum nomina in ordinem distributa sumi potuerunt ex diptychis in quibus nihil præter eorum nomina legebantur, ut proinde hæc series satis tuta et vera habenda sit; ad historica autem facta vel chronicas etiam notas quod pertinet, cum hæc aliunde sumi debuerint, pro monumentorum e quibus ea petita fuerunt, ratione vel vera, vel fabulosa episcoporum ordini potuerunt interseri, et sæpe ex opinione vulgi fabulis leviter adsentienti intrusa sunt nonnulla, que ab eruditis falsissima demonstrantur. Quod monitum præcipue volumus, ne quis omnibus pra ter episcoporum ordinem Anonymi Pipiniani dictis fidem accommodandam existimet; cum ea quæ de Gallieni Cæsaris filia inseruit, falsa sint, ut sequenti paragrapho ostendemus.

ætatem pertingat, hic ante S. Proculum statuendus est, cum Gallieno posterior S. Proculi ætas aliunde statuatur, ut mox videbimus. Porro S. Proculum ante Zenonem semper agnitum pluribus aliis hujus ecclesiae monumentis liquet : quippe S. Proculus ante S. Zenonem memoratur [LXVI] constanter in omnibus antiquis missarum Canonibus, orationibus, epigrammatis ac litaniis. Ita ex. gr. in Canone quatuor vetustorum codicum nostre Veronensis ecclesiæ : Proculi et Zenonis; in litaniis autem alterius ms. capitularis ejusdem ecclesiae S. Procule, S. Zeno, S. Theodore, etc. Eodem ordine iidem sancti describuntur in quibusdam orationibus, quas hic postremus capitularis codex exhibet, nec non in Romano Ordine B sæculi noni, quem ex alio ms. capituli Veronensis Franciscus Blanchinius edidit in Prolegomenis ad Anastasium, tom. II, pag. 51, ac tandem in inscriptione ejusdem ætatis in S. Helena templo adhuc existente, quam apud Ughellium legere quisque poterit tomo quinto pag. 781. Idem ordo deprehenditur etiam in antiquis litaniis e ms. Floriacensi nongentorum annorum editis a P. Martene part. 3 de Antiq. Ecclesiæ Ritibus, lib. 1, cap. 15, pag. 592. Id autem cur factum fuerit, nulla alia occurrere potest ratio, nisi quod S. Proculus ætate præcesserit S. Zenonem, qui cæteroqui, cum Veronensis civitatis sit magnus patronus, et universa in Ecclesia multo celebrior, ut dissert. 3 ostendemus, si non impedisset ætas, nominari primo loco debuisset. Ex his missarum Canonibus et litaniis fragmenta huc pertinentia dabimus eadem dissert. 3, cap. 4, ubi ad cultum Zenonis ostendendum opportunior erit locus. Hoc autem argumentum, quod ex antiqua quidem traditione et vero ordine originem ducit, Anonymi quoque Pipiniani seriem genuinam confirmat mirifice, et eos aperta novitatis et erroris coarguit, qui, veteri hoc ordine derelicto vel contempto, novum alium ad præjudicia tuenda invehendum putarunt.

po

Cæterum hujus Anonymi seriem e diptychis derivatam ne quis amplius dubitet, luculentissimo, ut nobis quidem videtur, argumento confirmare placet. In ea serie S. Proculus ante S. Zenonem ponitur : PATROL. XI.

D

Porro ut ad Zenonis ætatem ex hac Anonymi serie statuendam veniamus, S. Proculus ibidem quartus est, sextus autem S. Lucillus, quorum utrorumque ætatem ex aliis monumentis exploratam habemus. S. Proculus quarto sæculo ineunte in vivis erat, cum Maximiano imperante Veronam ducti fuere SS. Firmus et Rusticus, qui subinde martyrio coronati sunt, ut palam fit ex antiquis ipsorum actis a marchione Maffeio editis in calce diplomatica historia, pag. 303. la nonnullis quidem actorum mss. pro Maximiano Maximinus legitur, ad cujus proinde imperium Proculi ætatem evehendam quidam opinati sunt: at cum ex actis pateat imperatorem id temporis Mediolani fuisse, Maximinus autem ea in urbe nunquam fuerit, quippe qui vix Italiam ingressus, in Aquileia obsidione mortem oppetiit, ut recte probavit noster P. Petrus Paduanus ex ordine Conventualium, apud Ughellium tom. v Italiæ sacræ, pag. 685, cumque pluribus exemplis liqueat hæc duo nomina Maximiani et Maximini in codicibus promiscue scribi

3

facileque confundi; potior imo et genuina apparet A qui a S. Ambrosio memoratur, et cum ea, quam aliorum codicum Maximianum scribentium lectio, quæ quidem in antiquis mss. quos viderunt et allegarunt Bollandi socii ad diem 24 martii in S. Proculi, inventa est; Maximianum enim Mediolani fuisse, persecutionemque intendisse adversus christianos notissimum est; ac jure propterea S. Proculus et SS. Firmus ac Rusticus in antiquis Martyrologiis omnibus, necnon in Romano, referuntur ad Diocletiani Maximianique persecutionem, quæ desævire cœpit an. 303. Quartus itaque Veronensis episcopus quarto ineunte sæculo floruit.

[ocr errors]

C

tractatuum auctori superiori capite asserendam evidentissime demonstravimus; ac propterea error manifestus esse cognoscitur ille, quo Zenonis ejusdem ætas ad Gallieni imperium evehitur. Quem errorem, cum Coronatus Notarius, ex quo cæteri acceperunt, primus sparserit, ut superius monuimus; ne quem auctoritas hujus vel leviter moveat, etsi satis esse deberent, quæ documentis hactenus propositis constituimus, majoris tamen roboris gratia ipsius historiam huc pertinentem ad examen vocare libet: quam si aliis capitibus fabulosam et falsam evidenter ostendemus, palam profecto fiet ebibisse eum ex turbido aliquo fonte, ut nihil ei cogamur fidere in chronica temporis notatione, cum præsertim hac in parte

pugnent.

SIV.

Coronati Notarii narratio qua Gallieni imperatoris ætas Zenoni attribuitur, expensa, fabulis scatere ostenditur.

Accedamus ad sextum, cui nomen Lucillus, seu ut in metri Rhythmici causam scripsit Anonymus Pipinianus Lucillius, sicut Isidorius pro Isidorus eadem de causa scribendum versu tertio Maffeius noster B tot antiqua documenta jam considerata palam reostendit. Apud S. Hilarium in Fragmento 2, pag. 632, post synodicam Sardicensem ad Julium Papam leguntur subscriptiones episcoporum 1.1x, in quibus vigesimo loco, Lucius ab Italia de Verona. Idem habetur inter subscriptiones ab iisdem Sardicensibus episcopis subjectas S. Athanasii litteris ad clerum Mareotidis, quas ex antiquissimo ms. capituli Veronensis clarissimus doctissimusque noster civis nuperrime produxit in lucem, tom. 1 Observat. Litter., pag. 38. Lucii pro Lucilli nomen ne moveat, S. Athanasius eumdem qui in synodicis subscribitur Lucius, duobus in locis Lucillum appellavit: in Apologia ad Constantium, numero 3, pag. 297, Aoúzios Bepovi, Lucillus Veronæ, quam urbem licet non designet in altera Apologia, num. 50, p. 168, tamen Lucillus ibidem [LXIX] nono loco appellatus inter eos episcopos qui Sardicensi vel interfuerunt, vel consenserunt, Veronensis esse cognoscitur, distinctus a Lucio, qui sexagesimo loco descriptus est, alterius. urbis episcopus, ut in ipsa quidem synodica Sardicensi alter a Veronensi eodem nomine subscribitur. Igitur Lucius hic (Lucillus forte ob parvam staturam diminutive vulgo dictus) inter Sardicenses Patres fuit an. 547, imo ex Athanasian Apologie verbis ad Constantium inter vivos adhuc fuisse videtur, cum Athanasius eum librum scripsit, id est anno 356, vel saltem id temporis cum Athanasius vivum appellans, de ejus morte nihil audierat. Hujusce rei testis est, inquit, Fortunatianus Aquileiae episcopus. Hoc ipsum potest patris Hosii testimonio confirmari. Testis item Crispinus Patavii, Lucillus Verona, Dionysius Leidis, et Vincentius in Campanio episcopus. Et quia defuncti sunt Maximinus, etc., quibus Athanasius Lucillum a defunctis distinguens, vivum aperte credidit. Nunc si quartus Veronensis episcopus Proculus ineunte quarto sæculo floruit, sextus autem Lucillus vivebat adhuc post medium idem sæculum, anno 356, quis non statim intelligat (cum de catalogi ordine ambigendum ex dictis non sit) Zenonem, qui octavus recensetur, aliquanto post hunc annum, ut intermedio septimo Antistiti Gricino aliquid temporis licet brevissimi tribuatur, in Veronensem cathedram ascendisse; quod sane tempus optime congruit cum ætate ejus Zenonis,

D

Coronatum Notarium Vitam S. Zenonis septimo vel octavo sæculo scripsisse in admonitione ad Monumenta videbimus. Hic autem de S. Zenonis vita proprie sumpta nihil fere prodit, adeo ut de Zenonis ipsius gestis nihil litteris traditum accepisse videatur. Sed quemadmodum Ratherius, decimi sæculi episcopus Veronensis, de S. Metrone aliquid dicturus, de quo nihil scriptum fuisse conqueritur, id dicere coactus fuit, quod plebs indocta canebat, ut liquet ex opusculo ejusdem Ratherii novissime edito in calce Libri Juris civilis urbis Veronæ : ita Coronatus, scripturus aliqua de S. Zenone, de quo nihil exaratum calamo repererat, ea solum prodere debuit quæ ob celebritatem et admirationem populi animis impressa, populari quadam traditione ferebantur quædam nimirum insignia miracula, de quibus diuturnior vigere solet memoria, quæ tamen ipsa ex populi ingenio multis additis, aliis demptis, vel mutatis a nativo statu multum deficere, et falsis nonnullis additamentis ita contaminari consueverunt, ut quid verum falsumve sit, internosci et statui sæpissime nequeat. Hanc Coronati narrationem, quæ Gallienum tangit, legere poteris num. 4 et seq. in ipsa Vita, quam inter Monumenta integram primo loco dabimus. In eam vero, ut [LXX] quam improbabilia multa contineat, quisque perspiciat, hæc nunc adnotare placet. Primo mirum illud factum quo unica Gallieni filia, Zenone ad imperatorem per nuntios accito, a dæmone liberata mirifice traditur, adeo insigne et solemne esse debuit, ut incredibile plane sit quod per quinque circiter sæcula nihil de illo litteris quispiam prodiderit, primusque qui ejus fecerit mentionem, septimo vel octavo sæculo Coronatus Notarius fuerit. Dein num. 5, monasterium in quo S. Zeno cum pluribus aliis et eodem quidem Zenonis nomine appellatis degeret, Veronæ publicum fuisse indicatur, quod de tribus primis sæculis, cum Christiani persecutionum causa latitantes, nihil publicæ ædificationis præfe

rebant, incredibile omnino est. Præterea imperatoris A patum certioribus annorum limitibus circumscribere

licet. Sextum Veronensem episcopum Lucillum vixisse an. 356, aut saltem (siquidem obierit paulo ante) vivum eo anno ab Athanasio judicatum fuisse luculenter probavimus § 3. Lucillo autem Gricinus, seu Grichinus ex catalogorum ordine septimus successit hunc autem octavus excepit S. Zeno, quem quidem Brichini, uti appellat, successorem ipsc etiam Andreas Dandulus in Chronico prodidit, lib. iv, cap. 5, tom. XII Rerum Italic., pag. 35. Porro Zenonem vita jam functum, cum S. Ambrosius ad Syagrium scripsit, eadem tertio paragrapho ostendimus. Hanc autem Ambrosii epistolam editores Bene dictini affigunt anno circiter 380, ita tamen ut in ordine chronologico epistolarum advertant eos qui

suæ rationem reddere. Nos quidem aliquanto post hunc annum, non autem citius, eas litteras ab Ambrosio datas inde conjicimus quod Zenonis mors non citius, sed serius collocanda aliunde videatur. Non citius, ut idoneum statuatur tempus, quo S. episcopus Veronensium liberalitatem in captivorum redemptione insignem commendare potuerit tract. 12 lib. 1, quæ quidem redemptio tam celebris executioni mandari non potuit, nisi aliquandiu post Hadrianopolitanam pugnam, in qua Valens diem obiit mense Augusto anni 378, ut ex disputatis, cap. 2, § 7, colligere quisque potest. Serius vero eo an. 380, vel anno sequenti, Zenonis mortem accidisse illud non improbabiliter suadet, quod in frequentissimo Occidentis concilio Aquileie habito an. 381, ubi plures finitimarum præsertim urbium episcopi interfuerunt, Veronensis non appareat: quod etsi aliis de causis evenire potuit quin ad mortem referamus (alii enim aliquot similiter abfuere) tamen id eam forte habuit causam, quod Zenone mortuo, id temporis hæc sedes vacaret. Sic enim æquum memo. ratæ redemptioni tempus relinquitur. Quidquid autem id est, procul dubio inter annum 356 et 380 circiter Zenonis episcopi ætas statuenda est.

nomine Zeno rogatus ut filiam ejus a dæmone vexatam sanarel, cum eo profectus ejecisset dæmonium, coronam regulem, quam ipse Gallienus imperator capite suo gestabat, ab eodem accepisse traditur, quam mox pauperibus distribuit: cum ante Aurelianum id generis ornamentum Romanis imperatoribus non fuerit in usu. Quis dein tueri probabiliter poterit ethnicum imperatorem Zenoni concessisse ut idola omnia destrueret, et in Christi nomine ecclesias fabricaret; idque, cum is Veronam repetiisset, factum fuisse? ita ut cum ne una quidem publica alibi christianis ecclesia fuerit, Veronæ per Zenonem imperatoris ejus mandato plures fuerint constructæ, uti proditur n. 7. Sed plura alia, quæ considerari possent, omittamus: hæc enim ad narrationis hujus B hunc annum ingerunt et inculcant, nullam opinionis figmentum demonstrandum apud idoneos judices satis superque sunt. Si vero aliquid veri inter improbabilia latet, illud unum conjicere possumus, hæc Coronatum ex vulgi traditione sine ullo examine litteris prodidisse. Traditum fortassis fuerat antiquitus Zenonem cujusdam Gallieni filiam a dæmone liberasse, el cum vulgo notus esset Gallienus imperator, Galheni imperatoris filiam a Zenone liberatam tradi cœpit. In scriptoribus ævi posterioris ejusmodi lapsus frequentes occurrunt, ut cum quædam ex. gr. præsidum nomina imperatorum nominibus similia repererint, imperatores ex præsidibus fecerint. Forte Gallienus ille, cujus unicum filiam S. Zeno curavit, Palati (locus est inter Tridentum et Veronam in Antonini Itinerario memoratus) degebat, ut marchio C Scipio Maffeius in epistola ad Coletum inserta tom. v Italize sacræ, pag. 675, observavit : et cum idem ille ob nominis similitudinem ex additione vulgi in imperatorem migrasset, alia improbabilia ei historia subinde fuerunt addita, quæ a Coronato suscepta et scripta inveniuntur. Sed plura in his conjectationibus insumere, vanum plane et indignum credimus. Quidquid igitur est de origine hujus fabulæ, quæ Gallicnum imperatorem inculcat; cæteri omnes licet quamplures, at ævo quidem posteriores, qui illam e Coronato excepisse noscuntur (ita ut ex eodem totidem sæpe verbis repetatur, ac in ipsas antiphonas, responsoria el hymnos inde immigraverit) non majorem fidem merentur: et hac ratione evulsum tandem et eversum penitus vides fundamentum, cui inolitum D de Zenouis ætate Gallieni imperium attingente præjudicium innititur. Hoc autem posito, quis hac narratione atque præjudicio neglectis, non magis assen tiendum putet iis documentis quibus S. Zeno sæculo quarto vixisse convincitur? ut sic altero Zenone excluso, quem Veronensis Ecclesia nunquam agnovit, ille eorum tractatuum auctor habeatur, cui isti et in mss., et a pluribus scriptoribus, et ipsius ecclesie Veronensis traditione constantissime vindicantur.

[LXXI] § V.-S. Zenonis ætas certis finibus clausa, qua

cum omnia convenire monstrantur.

Ex hactenus constitutis Scriptoris nostri episco

Huic ætati quam belle congruant omnia quæ præsertim ex tractatibus aliqua temporis nota signatis animadvertimus capite secundo, antequam declaramus, liceat, quæso, sine ulla audacia censura episcopatus ejus initium (de fine enim certiora documenta suggessimus) conjectatione quadam, quæ menti occurrit, indicare, ita tamen ut non affirmare quidquam velimus, sed id unice proponere quod alii consultius examinent, melioribusque, si repererint, edocti monumentis, sive respuant, sive confirment. Ex memorata Ambrosii epistola num. 21 patet, Indiciam virginem jam benedictam a Zenone episcopo, habitasse una cum Marcellina, ipsius Ambrosii sorore, Romæ in domo nostra, inquit Ambrosius, nobis absentibus, id est cum Ambrosius nondum episcopus Romanas ædes domum suam agnosceret, in quibus habitare de more soleret; secus præteriisset et formulas in domo nostra, cum domus episcopi non alia sit nisi episcopalis domus; et illas absen

tibus nobis, quibus indicare videtur se ab ea domo A quod in veteri libro Sacramentorum ecclesiæ Amtum veluti casu abfuisse, quod non nisi in tempus ante episcopatum ejus cadit. Atqui S. Ambrosius episcopatum adiit an. 374. Igitur ante annum 374 Indicia a Zenone episcopo consecrata, Roma fuerat. Itaque Zenonis episcopi initia ante hunc annum 374 collocanda sunt; ac præterea, ut æquum tempus detur et Romano Indicia itineri ac moræ in Ambrosii edibus, et insuper consecrationi ac probationi ejusdem Veronæ per Zenonem, ut ne a Zenone vix creato antistite paucis [LXXI] mensibus probata, et virginali velo imposito benedicta fuerit, quod Ambrosii verba sensusque non recipiunt; Zeno aliquanto ante annum quoque 373 episcopatum adeptus dici debet. Dein in omnibus antiquis Veronensis ecclesiæ libris tres notantur dies, in quibus Zenonis memoria sacris officiis B celebrabatur: Pridie idus aprilis depositio S. Zenonis, xu kal. junii translatio S. Zenonis, vi id. decembris dedicatio ecclesiæ S. Zenonis. In uno monasterio basilice S. Zenonis monumenta omnia, quæ reliqua sunt, licet non multum antiqua, quatuor dies festos adnotant; additur enim festum ordinationis S. Zenonis, hoc uno discrimine ut quo die vi id. dec. aliis signant dedicationem ecclesiæ S. Zenonis, hi libri qui ad eamdem basilicam pertinent, majusque de ejus dedicatione officium celebrare, cæterisque præferre debuissent, celebrandam notent ordinationem S, Zenonis, et duobus diebus post, id est iv id. decembris, basilica dedicationem designent. Vide paschalem Cyclum solarem mobilem, an. 1455, compositum, qui in ambulacro ejus monasterii visitur, nec non breviarium monasticum ms. qui in ejusdem bibliotheca servatur, et libros membranaceos, qui choro inserviunt, quique cæteris monumentis videntur antiquiores. Quid, amabo, soli Zenoniani monachi ad quos ea basilica pertinebat, ipsius dedicationis festum, quod cæteris præferendum erat, transferebant in aliam diem, ut locum darent officio de ordinatione S. Zenonis, de qua alii nihil celebritatis peragerent? Si id antiquo peculiari aliquo ex ritu manabat, nec noviter fuerat inventum (antiquum sane insinuant quæ subjiciemus), profecto ita dedicatio ecclesiæ S. Zenonis vi id. decembris collocanda est, ut in eumdem quoque diem ejus ordinatio inciderit, quam sanc nunc eo die ex postrema Romani Martyrologii recensione Veronensis Ecclesia celebrat. D Equidem in pariete chori nunc nuper demoliti antiquæ insignis parochia Brixianæ S. Zenonis, quæ Patroni festum jam inde ab antiquis temporibus ad nostrorum memoriam hominum celebrabat vi id. decembris ritu Confessoris Pontificis, pictura cernebatur sæculi circiter xiv, quæ consecrationem, seu ordinationem S. Zenonis referebat cum hisce subjectis versiculis :

Sacratur Zeno, renovat solemnia templum.

Vos date tura, pii: sint pia tura preces. Quibus duobus picture et versiculorum testimoniis eam diem S. Zenonis ordinationi sacram vetusta traditione fuisse habitam plane significatur. Quid

C

brosianæ, quem Pamelius edidit, cum vi idus de-
cembris S. Zenonis missa describitur, tum in ca
oratio legitur pag. 4538, quæ de ordinatione ejusdem
S. episcopi meminit apertissime his verbis: Omnipo-
tens sempiterne Deus, qui beatum Zenonem confesso-
rem tuum Pontificalibus infulis decorasti, etc. Eodem
quoque die ordinationis festum notabatur in ms.
martyrologio Veronensis ecclesiæ an. 1274, quod
Bagata et Perettus allegant in monumentis antiquis
SS. episcoporum Veronensium, pag. 16, et præterea
in ipsis vetustioribus hujus ecclesiæ monumentis,
qui eodem die basilica dedicationem notant, non
omnia in sacris officiis de ecclesiæ dedicatione sunt,
ut fere solent in cæteris libris, cum dedicationem
alicujus ecclesix celebrandam designant, quod videre
est in monumentis a venerabili Thomasio editis, et
in Sacramentario S. Gregorii: sed pleraque, ac præ-
sertim Missa eo ipso die signata ac recitata, ad Ze-
nonis episcopi festum pertinent, ut ex documentis
post dissertationes subjiciendis patebit. Missa qui-
dem S. Zenonis (S. Zenonis, inquam, non dedicationis
basilica)quod est de mense decembris, memoratur in dua-
bus chartis an. 922, [Lxxm]pag. 732, apud Ughellium,
tom. v, et an. 1038, pag. 754, et festivitas S. Zenonis
mense decembri in alia charta an. 865, pag. 721. Tan-
dem, quod pluris est omnium, in libro Sacramentorum,
quem sub Oitone rege scriptum in Admonitione ad
monumenta videbimus, nec non in alio Vaticano 3806,
sæculi circiter 1x, de quo ibidem erit sermo, duæ
orationes diei vin decembris adsignatæ, initi
Zenone pontificatus, seu ordinationis, mentionem
similiter faciunt; in Secreta enim sic habetur :
Deus, qui fulgentibus margaritis clarum lume. Infers
mundo, qui beato Pontificato (sic in laudatis manu-
scriptis, in editione autem Romana Sacramentarii
Gregoriani ab Angelo Rocca procurata, ubi hæc ea-
dem missa continetur, Pontificatui) Zenonis æternam
in cœlis coronam gloriæ præparasti, etc., apertius
autem in oratione ad Communionem : Deus, qui tali
ecclesiæ fecisti pontificem, nimirum S. Zenonem pon-
tificem consecrasti. Integras hasce orationes in Missis
inferius describendis leges. Ex his autem erit non
nemo, qui illud conjiciat, quod olim forte, antequam
S. Zenonis basilica dedicaretur sæculo nono, vi kal.
decembris ordinationis memoria in sacris officiis
fieret. At eodem die consecrata subinde basilica, de
qua facienda esset quotannis mentio, ita utriusque
festi celebritas juncta fuisse videtur, ut aliquid qui-
dem de dedicatione basilicæ diceretur in officiis,
pleraque tamen adhuc de ordinatione, seu de Zenone
uti episcopo retinerentur: interim vero dedicationis
festum utpote recentius in libris ritualibus notari
cœpit, ut a titulis et calendariis ordinationis mentio
sensim deciderit. In ipsa autem basilica Zenoniana
cum præcipuum dedicationis officium, non comme-
moratio simplex agenda esset; retento ea antiqua,
die ordinationis officio, officium dedicationis in diem
aliam translatum fuit, quemadmodum aliis exemplis

a

« PoprzedniaDalej »