Obrazy na stronie
PDF

Idem, lib. 1 contra epistolam Parmeniani , cap. 15, A potuisset, jussit cognitor totam paginam recitari, ut

num. 5.

Legant qui volunt quae narrat et quibus documentis quam multa persuadeat venerabilis memoriæ Milevitanus episcopus Catholicæ communionis Optatus, sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima foemina; quam pro Ecclesiæ disciplina sanctus Cæcilianus adhuc diaconus læserat, vel de cæteris factionis ejus consortibus, sive furibus Ecclesiastici argenti, sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus et sibi prælatum Cæcilianum insidiis quibus poterant insectantibus, sive de Numidis episcopis quos ista factio convocaverat ad perniciem Cæciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Hæc habentur libro primo 0ptati.

Idem, in libro de unitate Ecclesiæ, cap. 19, num. 50. B

Nec nos propterea dicimus nobis credi oportere, quia ipsam quam tenemus commendavit Milevitanus Optatus vel Mediolanensis Ambrosius.

Jdem, in Breviculo Collationis, cap. 20, num. 58.

Sed hinc repulsi ( episcopi Donatistæ ) velut aliquid validissimum prolaturi petierunt Oplatum legi, quod et ante petiverant, unde se probaturos dicebant Cæcilianum ab imperatore damnatum... Optatum vero legi multo instantius flagitabant... Recitatus est Optatus recitantibus Donatistis ubi ait : Eodem tempore Donatus petiit ut ei reverti licuisset et ad Carthaginem accederet; tunc a Philumeno suggestore ejus imperatori suggestum est, ut bono pacis Cæcilia

nus Brixiæ teneretur et factum est... In quibus verbis C

Optati cum omnino nulla Cæciliani damnatio sicut illi demonstraturos se esse promiserant reperiri

de superioribus, et inferioribus verbis voluntas ejus qui scripserat, nosceretur; et ex officio recitatum est : Cæcilianus omnium supramemoratorum sententiis innocens pronuntiatus; quod cum recit iretur I)onatistæ dixerunt hoc se non petiisse recitari stomachantes adversus eos qui risum tenere non potuerunt, cum audissent quam apertam contra semetipsos paginam protulissent. Vide de eadem re capitula cvllationis Carthaginensis diei tertiæ 375, 477 et sequentia usque ad 484 et postea capitulum 532, et sequentia usque ad 559, et epistolam concilii Zertensis apud S. Augustinum 141, num. 9. {8 S. Fulgentius, lib. ii ad Monimum, cap. 15. Sanctus autem Milevitanus episcopus in sexto adversus Parmemianum libro consilium de virginibus Paulum supererogasse uestatur his verbis : Virginitus euim voluntatis res est, non necessitatis, et cætera quæ habentur infra, lib. vi, § 4, pag. 94, et cap. 15. Neque enim a veritate receditur in hac supererogatione Apostoli, sive quod sanctus Ambrosius, sive quod sanclus Auguslinus, sive quod sanctus Optatus senserunt a nobis quoque salva veritate fidei sentialur. Honorius Augustodunensis, in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. iii. Optatus Afer Milevitanus episcopus sub Walente scripsit adversum Donalianæ partis calumniain. Murtyrologium Romanum, ad diem iv Junii. Milevi in Numidia sancti Optati episcopi doctrina et sanctitate conspicui.

[merged small][ocr errors][merged small]

(1) Non a Principio ab Apostolis ipsis accepit Africa. Peti!ianus in epistola quam refellit S. Augustinus, lib. de Unit. Ecclesiae c. 15, de origine religionis christianæ in Africa sic loquitur. De nobis ( Christianis Afris ) dictum est : Erunt primi qui erant novissimi. Ad Africam enim Evangelium postmodum venit, et ideo nusquam litterarum Apostolicarum scriptum est Africam credidisse. Cui respondens Augustinus, non còntendit Afros ab Apostolis ipsis et a principio Evan-* gelium accepisse, sed tantum nonnullas barbaras nationes etiam post Africam credidisse. Unde certum sit Africam in ordine credendi iron esse novissimam. Tertullianus quoque in libro de Præscriptionibus adversus haereticos fatetur Ecclesias Africanas non esse apostolicas, hoc est, nec ab apostolis, nec ab apostolicis viris qui cum apostolis perseveraverint, fuisse fundatas. Salvianus e contra videtur sentire I. vii de Providentia, Carthaginensem Ecclesiam ab

[ocr errors]

culta, brevi magnam sementem protulere : cujus partem licet persecutionum furor aliquando demessuerit, ab ipsis Iorimentis et cædibus incrementum accepit, ut vere omnino a Tertulliano, Christianorum qui in Africa erant nomine dictum fuerit ad Ethnicos : Plures efficimur, quoties metimur a vobis.

apostolis fuisse institutam. Sed minor ei debetur fides extraneo et recentiori ac aliis Afris et antiquioribns.

(2) A Romanis ut terisimile est. S. Augustinus epist. oliim. clxii, nunc xlui de Romana Ecclesia loquens : Unde, inquit, Evangelium ad ipsam Africam remit. lnnocent. I, epist. ad Decentium Eugubinum ait esse manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam Insulasque interjacenles nullunu instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus Apostolus aut ejus successores constituerint sacerdotes, et D. Gregor. lib. vii, epist. 52, ad Dominicum {Earthaginensem episcopum : Scientes præterea, inquit, unde in Africanis partibus sumpserit sacerdotale exordium, laudabiliter agitis quod sedem Apostolicam diligendo ad officii vestri originem prudenti recordaaione recurritis.

Semen est sanguis Christianorum. At nulla umquam A non tantum laicos, sed et clericos ac ipsos etiam

in Christianos sævior tempestas excitata est in Africa, quam Diocletiano et Maximiano imperantibus post proposita ubique terrarum anni 503 initio in Christianos edicta. Tunc in provincia Proconsulari Antilinus, et in Numidia Florus bellum Christiano nomini intulerunt, quod sic describit 0ppotatus lib. iii, § 8 : 0mnibus notum est, quid eorum operata sit artificiosa crudelitas: sæviebat bellum Christianis indictum; im templis dæmoniorum diabolus triumphabat; immundis fumabant aræ nidoribus, et quia ad sacrilegia venire non poterant, ubicumqne thus ponere cogebantur. Omnis locus templum erat ad scelus. Inquinabantur prope morientes senes : ignorans polluebatur infantia; a matribus parvuli portabantur ad nefas; parenues incruenta parricidia facere cogebantur : alii cogebantur templa Dei vivi subvertere; alii Christum negare, alii leges divinas incendere; alii thura ponere. Et idem Auctor, lib. 1, § 13 : Hujus persecutionis per totam Africam divagata tempestas, alios fecit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostravit in mortem, latentes dimisit illæsos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti ? quid ministros plurimos ? quid diaconos in tertio ? quid præsbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illis temporibus, ut damno æternæ vitæ, istius incertæ lucis moras brevissimas compararent instrumenta divinæ legis impie tradiderunt. Hoc enim erat peculiare Diocletianeæ persecutionis malum quod Christiani libros sacros igni comburendos tradere cogerentur. Quippe existimabant homines vafri hac potissimum ratione christianam Religionem ex animis hominum aboleri posse, si libri quibus doctrina christiana continetur e medio tollerentur. Hinc Diocletiani et Maximiani edicto præcipue cavebatur, ut sacri codices flammis absumerentur; atque ut id executioni mandaretur, Principibus et magistratibus suo cuique loco injunctum fuit, ut libros deificos extorquerent e manibus episcoporum et presbyterorum, ut refertur in actis Felicis episcopi Tubyzacensis. Huic edicto parentes sii)gulorum locorum magistratus, lectores, presbyteros et episcopos coram se sisti jubebant, Scripturas ab iis expostulal)ant ; tradere renuentes tormentis affici el in carcerem conjici jubebant, in proposito permanentes, ad proconsulem aut ad alium superiorem magisiratum missi, capite plectebantur. Discurrebant per Christianorum ædes apparitores et milites, scrutabantur secretiora domus, non tantum libros sacros, sed vasa sacra aurea et argentea, calices, lucernas, aliaque ornamenta undique conquisita asportabant, ne præparatis quidem in pauperum usus vestibus parcebant; ac demum, ut fieri solet in hujusmodi casibus, perditissiifii homines pretiosa quæque tam sacra quam profana compilabant. In Africa præsertim ita grassatam esse persecutorum rabiem , fidem faciunt vetera monumenta, quæ* Optati libris annexuimus. Sed quod dolendum magis est, ex iis etiam intelligimus plures Christianos, ut ait Optatus

C

episcopos metu tormentorum ac mortis, tum sacros codices, tum alia sacra vasa aut instrumenta tradidisse. Ili, Traditores vulgo dicti sunt. Alii e contra studio flagrantes immoderato palam, etiam si nemo 2 iuquireret, profitebantur se codices sacros habere, quos tradituros negarent, atque sese morti objiciebant. Quanto illi prudentiores simul et religiosiores qui codices saeros silentio suo tectos conservabant, ita tamen ut apprehensi et interrogati, neque traderent, meque tradituros se esse profiterentur. Memsurius Carthaginensis quid de codicum sacrorum traditione censuerit. Quid Secundus Tigisitanus Numidiæ Primas. — Ex his fuit Mensurius Carthaginensis antistes, qui antecessoris sui Cypriani doctrinam sequens, eos qui se non comprehensi persecutionibus offerrent et ultro dicerent se habere scripturas quas non traderent, licet ab eis hoc nemo quæsisset, improbavit, et tamquam martyres honorari vetuit. Ipse vero se sacros codices, ne a persecutoribus invenirentur, abstulisse atque servavisse, et horum loco in basilica scripta hæreticorum reliquisse, testatus est in epistola ad Secundum ; quæ cum invenissent persecutores, et abstulissent, nihil amplius esse postulatum. Quia quamvis quidam postea Carthaginensis ordinis suggessissent Proconsuli, quod illusi fuissent qui missi erant ad Christianorum scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerunt nisi nescio quae ad eos non pertimentia, ipsas autem in domo Episcopi custodire, inde deberent proferri et incendi, Proconsul ad hoc eis consentire noluit. Ita prudentia Mensurii servati sunt Carihagine præcipui codices sacrorum librorum. Numidiæ Primas Secundus Tigisitanus verl)is quidem jactans gloriam, rei gestæ ignaros fefellit; at virtutis expers, quibus quid egisset ignotum non erat, derisui fuit. Ad Mensurium quippe dedit litteras, quibus aiebat, t Missos ad se a curatore et ordine Centurionem et Beneficiarium qui peterent divinos codices exurendos, eique a se responsum, Christianus sum et Episcopus, non traditor. Cumque ab eo vellent aliqua ecbola aut quodcumque accipere, neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Macchabæi, qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet prævaricationis exemplum. » At Purpurius Episcopus Limatensis vir perfrictae frontis jactanliam illam Secundi sequenti exprobratione compescuit, cum accusatus ab eo homicidii his eum dictis subsannavit : Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et ordine ut scriptnras dares ? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque, nam non te dimittebant passim. Hoc convitio repressa est Secundi audacia, qui ex accusatore reus factus sibi timens utpote Traditionis conscius, consilio Secundi fratris sui filii totum negotium ad Dei judicium remisit, et coepiscopos suos Traditionis manifeste ac propria confessione convictos, ab omni poena immunes esse passus est; ne et ipse ejusdem criminis reus perageretur. Traditi codices sacri a Paulo Cirtensi et Silvano. Numidiæ fuit, episcopus erat Paulus. Ad eum venit xiv Kalendas Junias Mumalius Felix flamen perpetuus curator coloniæ Cirtensis; interpellavit episcopum ut proferret scripturas legis,'et si quid aliud haberet. Is respondit scripturas esse penes lectores; quod autem habebat hic sese dare paratum esse. Rursum interpellatus ut ostenderet lectores, aut ad illos mitteret, reposuit eos esse notos Edesio et Junio exceptoribus. Dein Paulus et ejus clerici calices, lucernas, vestes pauperum ac universam Ecclesiæ supellectilem necnon unum codicem indagantibus tradiderunt: inde sese magistratus ad domos lectorum comtulerunt, qui non multum repugnantes sacros codices tradidere. Imprimis veroSylvanus, tunc subdiaconus, qui lucernam et capitulatam argenteam quæ latebant, ultro protulit, dicens se pone arcam eas invenisse.

Cirtensis civitatis quæ Metropolis civilis provinciæ A Zamæ fnisse, quo cum venissent Christiani quidam

Comprehensi Christiani in civitate Abitinensi et in carcerem conjecti. Consilium Cæciliani et Mensurii de visitandis caute martyribus. — Fervente etiamnum persecutione pridie Idus Februarii anni 504, in civitale Abitinensi Saturnus Presbyter cum filiis quatuor Saturnino juniore et Felice Lectoribus, Maria Sanctimoniali, Hilarione infante, et cum eo Dativus, Felix, Ampelius, aliique complures tam viri quam mulieres celebrantes dominica sacramenta, a coloniæ Magistratibus comprehensi sunt et una Carthaginem perducti, ibique post gloriosam confessionem in carcerem conjecti. Ad eos conveniendos et visitandos, uti par cst credere, incaute et glomeratim concurrebant Christiani, ex quo inviuia concitabatur, pluresque morti objiciebantur. Quod cernens Mensurius, Cæciliano archidiacono in mandatis dedit ut inconsultam illam turbam a foribus carceris arceret, ne tumultus fieret, et invidia concitaretur. Hinc ansam postea Cæciliani calumniandi arripuerunt hujus adversarii ac fingendi ipsum lora et flagra cum armatis ante fores carceris posuisse, et ab ingressu atque aditu cunctos qui victum potumque martyribus afferebant gravi injuria propulsasse : quæ calumnia a verisimili omnino abhorret nec aliam habere videtur originem quam quod Cypriani consilium secutus commendarit ut caute et non glomeratim (verba sunt Cypriani ep. v) nec per multitudinem sibi junctam ad conservandum et visitandum confessores, Christiani concurrerent, atque

ut cum temperamento hoc ageretur per Presbyteros al- D

ternis vicibus eo venientes, ut scilicet temporibus serviretur, quieti prospiceretur et plebi providerelur. Quid de Felicis Aptungitani causa constiterit. Relicem Aptungitanum Episcopum Cæciliani, ut mox dicemus, ordinatorem, traditionis etiam crimine infamarunt Donatistæ. At ex testimoniis eorum qui ea de re, postmodum inquisitione facta anno 514, ab Æliano proconsule jussu Constantini imperatoris auditi sunt, immunem ab eo crimine Felicem fuisse constitit. Quippe Cæcilianus qui Duumvir erat Aptungitanæ coloniæ, cum propositum est edictum de diruendis Ecclesiis et comburendis libris Christian0rum, uestatus est se, cum missum est edictum,

[ocr errors][merged small]

inquisitum num ad ipsum pervenisset sacrum praeceptum, respondisse nondum; sed vidisse se ejus exempla et Zamæ et Furmis basilicas et scripturas dirui, quapropter proferrent scripturas si quas haberent, tunc misisse eos ad Felicis domum el Galatium secum ubi Christianorum orationes fieri consueverant, perrexisse et inde cathedram et epistolas salutatorias ablatas et ostia omnia combusta, et cum ad domuim Felicis episcopi misisset officiales pul)li

cos, ab iis renuntiatum esse illum absentem. lta mi

hil a Felice traditum esse hujus testimonio compertum. At ingentius qui postea fuit Decurio Ziquensium, Felici infensus quod Maurum episcopum Uticensem amicum et hospitem suum ob emptum Episcopatum excommunicasset, Cæcilianum convenit, et ab eo petiit quasi Felicis nomine, ut scripto testaretur codices sacros combustos esse tempore duumviratus sui, Cum id ipsi deiiegasset Cæcilianus, Augentium amicum et collegam Cæciliani in ædilitate adhibuit intercessorem, ad cujus preces Cæcilianus epistolam scripsit Felici, qua testabatur anno duumviratus sui praesente Galatio quasdam epistolas salutatorias e basilica fuisse ablatas, et Ingentius huic epistolæ addidit Felicem dixisse : Tolle clavem, et quos in cathedra libros et super lapide codices tolle illos, sed vide officiales ne tollant oleum et triticum. Cui cum respondisset Cæcilianus : Tu nescis quia ubi scripturæ inveniuntur ipsa 3 domus diruitur. Felicem ad hæc dixisse : Quid ergo faciemus ? Cæcilianum respondisse : Tollat aliquis de vestris in area ubi orationes facitis et illic ponantur, et ego venio cum officialibus et tollo, atque huic consilio paruisse Felicem, et in area codices sacros poni mandasse : illuc Caecilianum cum officialibus venisse et omnia tulisse secundum sacrum præceptum. Cæcilianus in judicio totum istud epistolæ suæ adjectum esse contendit atque Ingentium falsi redarguit, qui suspensus imminentium tormentorum metu fassus est hæc epistolæ se addidisse in vindictam Mauri hospitis sui, ut Felici traditionis notam inureret. Nomina Episcoporum 'concilii Cirtensis. — Persecutione codicum tradendorum paulum relaxata anno aeræ vulgaris 305, iii nonas Martii (1), decem aut undecim episcopi Numidiæ convenerunt Cirtæ in domum Urbani Donati ad ordinandum in hac urbe Episcopum in locum Pauli Cirtensis. Primum inter eos antiquitatis jure locum tenebat Secundus Tigisitanus, cum quo consedere Donatus Masculitanus, Wictor Russicadensis, Marinus ab Aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, Purpurius Limalensis, Victor Garbensis, Felix a Rotario, Nabor a Centurionis, Secundus minor filius fratris Secundi Tigisitani. Cirtam quoque venerat Menalius incerium cujus in Numidia sedis episcopus, sed qui ne a suis civibus thurificasse

(1) Anno 303, mi Nonas Martii. De hac epocha vide annotationem 62, in lib. 1 0ptati.

probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum A Silvano. — Hæc prior pars synodi. Posterior fuit

suorum procedere trepidavit. Accusantur plures Traditionis a Secundo. Purpurius homicidii accusatus ferociter respondit. Absolvuntur oinnes Deo servata eorum causa.— In Concilio propositum est a Secundo, ut antequam episcopum ordinarent, probarent sese adstanles, hoc est, purgarent se ab accusationibus aut suspicionibus criminum. Tum is I)onatum Masculitanum interrogavit, num tradidisset; hic neque factum ingenue fassus est, neque plane negavit, sed respondit se quæsitum a Floro ut ihurificaret et traditum non fuisse in manus ejus: addens, quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo, ita veniam crimi:iis quasi admissi petens; cui reposuit Secundus : Quid ergo facturi sumus de martyribus quia non tradiderunt, et ideo coronati sunt ? Donatus rursum ait: Mitte me ad Deum, et ibi reddam rationem. Tum Secundus jussit eum recedere in partem alteram et stare quasi reum. Deinde Marini:m al) Aquis Tibilitanis coimpellavit his verbis: Dicitur et te tradidisse. Respondit Marinus se dedisse Paulo Cartulas, codices vero suos salvos esse ; hunc etiam in partem alteram secedere jussit Secundus. Donatus Calamensis ab eo similiter interrogatus, respondit se dedisse codices medicinales, et hoc responso dato stetit in medio. Victor a Russicade accusatus a Secundo quod tradidisset quatuor Evangelia, aperte ac sine ullis ambagibus crimen fassus est: Valentiniamus, inquit, Curator fuit , ipse me coegit ut mitterem illa; hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi Deus. Hoc responso dato statim cum reis stare jussus est. Tum Purpurium Limatensem non traditionis, sed homicidii insimulavit Secundus, ita eum compellans: Dicitur te necasse filios sororis taæ duos Milei. Hic homo ferox et impudens, crimen illatum in accusatorem retorsit: Putas, inquit Secundo, me terreri a te sicut et alii ? Tu quid egisti, qui tentus es a curatore et ordine ut scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti, aut jussisti dari quodcumque? nam non te dimittebant passim. Tum in ininas prorupit: Ego, inquit, occidi, et occido eos qui contra me faciunt: (o ferimam immanitatem !) ideo noli me provocare ut plus dicam, scis me de nemine tractare. Simul omnes rei stantes murmurare coeperunt adversus Secundum. Quod videns Secundus alter hujus fratris filius, patruum sic allocutus est: Audis quæ dicat in te ? paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis; quos scio quia dimittere te habent et dare in* te sententiam, et remanebis solus hæreticus: ideo quid ad te pertinet quis quid egit ? Deo habet reddere rationem. Tum Secundus Tigisitanus id metuens, consultis Victore Garbensi , Felice a Rotario, et Nabore a Centurionis, tribus scilicet judicibus superstitibus qui in sententiam Secundi minoris descenderunt et talem causam Deo servari debere censuerunt , reorum absolutionem pronuntiavit, eosque sedere jussit. Tunc dictum est ab omnibus Deo gratias, et sederunt. 0rdinatio Silvani. Nundinarii diaconi dissensio a PATRol. Xl.

electio et ordinatio episcopi in locum demortui. Silvanus is de quo prius dictum, qui sub Paulo episcopo lucernam et capitulatam argenteam ultro tradiderat, proposiius est ut ordinaretur in ejus locum : tunc a populo acclamatum est: Traditor est , alius fiat; purum et integrum civem nostrum volumus. Adversus hujus electionem reclamatum est a clero et ab honoratis civibus; sed arenarii rustici aliique e vili plebecula mercede conducti in area martyrum honoratos cives incluserunt, ac sublatum Silvanum a Muto arenario episcopum proclamarunt, quem Secundus et alii episcopi qui Cirtam convenerant ordiuavere. A Silvano deinde, præsentibus episcopis, Victor presbyter est ordinatus, qui ut fieret pres

B byter viginti folles Silvano dedit, quos ante catlie

dram episcoporum positos, ipsi diviserunt inter se. llaec omnia patefecit Nundinarius Silvani diaconus iratus adversus episcopum suum a quo fuerat loco motus. Quæ res Purpurium Limatensem et alium ejusdem factionis episcopum nomine Fortem impulit, ut ad Silvanum et ad Cirtenses scriberent quavis ratione Nundinarii diaconi exulceratum animum placari oportere, ne quæ sciebat palam faceret : quod cum factum non fuisset, Silvanus harum rerum documenta et testes exhibuit coram Zenophilo proconsule, ut habent gesta. Origo schismatis. I.ucillæ adversus Cæcilianum rixæ. — Quantumvis Secundus Tigisitanus et Mensurius Carthaginensis non bene concordarent, nihilominus tamen quamdiu vixit Mensurius, nullum inter eos schisma erupit: at eo mortuo, ab iisdem episcopis qui concilio Cirtensi adfuerant, ordinatione Majorini quem Cæciliano prius ordinato opposuerunt, Carthaginensis primum Ecclesia, ac postea tota Africa in duas paries scissa est. Cujus divisionis origo et causæ accuratius et elegantius describi non possunt quam ipsis Optati verbis. Hoc, inquit, (schisma) apud Carthaginem post ordinationem Cæciliani factum esse, nemo est qui nesciat : per Lucillam scilicet, mescio quam fæminam factiosam: quæ ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Cæciliani ferre non posset: quæ ante spiritalem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris,

D libare dicebatur: et cum præponeret calici salutari;os leves patiebatur angustias: erant enim Ecclesiæ ex áuro A concilio Romano: Cæciliano etiamnum diacono schis

nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione, discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinæ succumberet, occurrit subito persecutionis enata tempestas. Mensurius ad curiam citatus ornamenta Ecclesiæ Botro et Celestio commendat.— 4 Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam , de tyranno imperatore tunc factam epistolam , appellatus est, periculum timens, apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret , relatio missa est, rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non

25

et argento quamplurima ornamenta , quæ nec defodere terrae, nec secum portare poterat. Quæ quasi fidelibus, senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculæ dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, amicula illa illi daret, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit: jussus est reverti : ad Carthaginem pervenire non potuit.

Ordinatio Cæciliani in episcopum Carthaginensem, nec non causæ atque origo schismatis. — Tempestas persecutionis peracta et definita est. Jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio, Christianis libertas est restituta. Botrus et Celestius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupienles, operam dederunt, ut absentibus Numidis, soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Cartliaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Cæcilianus eligitur: et manus imponente Felice Autumnitano, episcopus ordinatur. B0trus et Celestius de spe sua dejecti sunt. Brevis auri et argenti sedenti Cæciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiæ commendatam ebiberant praedam. Cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus et ordinari non contigit: nec non et Lucilla , quae jamdudum ferre non potuit disciplinam: cum omnibus suis potens et factiosa fœmina , communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis , factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma

igitur illo tempore confusæ mulieris iracundia peperit, C.

[blocks in formation]

tatem Christianis restitutam in Africa indulgentia Maxentii, ac proinde posteqiam isle Africæ potitus est, quod non contigit nisi post mortem Maximiani Herculii qui anno 510 e vivis sublatus est : postquam Alexander qui tunc Præfecti Prætorio in Africa vicem gerebat ac partes Galeni tuebatur a Rufio V0lusiano et Zena, quos cum copiis Maxentium in Africam miserat, victus atque interfectus est, ut testes sunt Zozimus et Aurelius Wictor. Hinc indulgentia illa a Maxentio in Africam mitti non potuit, et libertas per illum Christianis restitui ante annum 511, quo anno persecutionem in Occidentis partibus finem accepisse testatur Eusebius.

Visitator Ecclesiæ Carthaginensi datus a Clericis Secundi, — Antequam Cæcilianus ordinaretur, jam Secundus clericos Carihaginem miserat, qui licet ad clericos Carthaginenses accedere noluerint, a Lucilla suscepti visitatorem nominaverant, si fides habeatur Augustino id narranti serm. xi.vi, de Pastoribus c. 15. Hoc tempore Ecclesiam quoque Carthaginensem turbavit Donatus a Casis-nigris, qui, eodem tcste in Breviculo collationis diei 5 convictus est in

ma fecisse Carthagine.

Concilium 70 Numidarum Carthagini. Accusatio Caeciliani. Secundus et episcopi Numidiæ vocati Carthaginem ad ordinationem episcopi, invenerunt Cæcilianum jam ordinatum: aegre tulere se non expectatos, inprimis Secundus Primas, conveniens esse existimans ut princeps a principe, hoc est, Primas a Primate ordinaretur. At Carthaginensis clerus et populus, quibus jampridem Secundus et Numidae invisi erant, hos excipere noluerunt; sed suscepti sunt ab iis qui Cæcilianum odio habebant, a Lucilla sciJicet et ejus fautoribus, a senibus illis quibus credita fuerant ornamenta sacra , a Botro et Celestio qui indignabantur ordinatos se non fuisse. Sepluaginta fuerunt aut circiter episcopi Numidiæ, Augustino teste, et inter eos, omnes illi qui concilio Cirtensi adfuerant , Traditores scilicet et homicidæ, una cum Silvano Cirtensi et Donato a Casis-nigris præcipuo dissensionis incentore. Ad basilicam in qua Christiani conveniebant, nullus accessit; sed in domo quadam privata conventiculum suum habuerunt. Wocatus ab iis Cæcilianus, innocentia sua fretus, mandatum hoc ipsis significat: Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore, inquit, 0ptatus, a tot inimicis nihil in eum potuit confingi : sed de ordinatore suo, quod ab iis falso Traditor dicereiur, meruit infamari. Iterum a Cæciliano mandatum est, ut si Feliae in se, sicut illi arbitrabantur, nibil contulisset, ipsi tamquam adhuc Diaconum ordinarent Cæcilianum, Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Cæcilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi imponatur illi manus in Episcopatu, et quassetur illi caput de pœnitentia. His rebus compertis, tota Ecclesia Cæcilianum relinuit, ne se lalronibus tradidisset.

Damnatio Cæciliani. — Absentem itaque damnaverunt Cæcilianum, quod vocatus adesse noluerat, quod a Traditoribus esset ordinatus, et quod victum afferre martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Prolata in eum ejusque ordinatores dejectionis atque excommunicationis sententia, in ejus locum Majorinum, qui lector fuerat dum Cæcilianus erat archidiaconus, domesticum Lucillæ ipsa suffragante, et hujus argento corrupti (nam quadringentos

p folles eam propterea episcopis dedisse postea com

pertum fuit) episcopum illicite ordinarunt: sic altare contra altare erectum est: hinc schismatis ac dissensionis initium. Litteræ synodi in Cæcilianum. Divisio Africæ. cilianus in communione totius orbis permanet. — Post sententiam prolatam, litteras, ut fieri solet, nomine concilii ad Ecclesias Africanas miserunt, livore, ut inquit Optatus, dictante conscriptas; quibus Cæciliani ordinatores traditionis reos esse calumniabantur, Caeciliani ordinationem irritam esse pronuntiabant, ac omnes monebant ut ab ejus communione abstinerent, et Majorinum pro legitimo agnoscerent Episcopo. Creditum est a pluribus Africanis, numerosi concilii

« PoprzedniaDalej »