Obrazy na stronie
PDF
ePub

confessor quidem in ipsa ejus Ecclesia Brundusina nunc quoque temporis colitur. Urget quidem nimis hæc ra

:

est S. Gregorii Magni quæ pro Martyrio antiquior sup- A Januarii episcopus et confessor nominatur, atque uti petit auctoritas. Is enim qui duobus post sæculis vixit, cum Athesis miraculum recitans Martyrem illum appellavit, fieri potuit ut memoria lapsus eum Martyrem dictum crediderit, quem Joannes, a quo de miraculo fueral instructus, simplicem episcopum et confessorem pronuntiaverat, nisi forte ipse Joannes, et in titulo lapsus probabilius credatur. Ita contra S. Gregorium Magnum S. Zenonem Martyrem appellantem argumentantur hi, qui ipsum S. Veronensem præsulem autumant Confessorem (Apud Baller. Dissert. 1, c. 2, § 2). Inspiciamus modo an juxta veræ critices normam procedant.

tio S. Gregorius in appellandos S. Juvenalem Narniensem episcopum, et S. Leucium episcopum Brundusinum martyres erravit: erravit itaque in appellando martyre S. Zenone: erravit ergo in omnibus. Particulares errores in aliis S. Gregorium errasse, minime probant. At non erravit in appellando martyre S. Juvenale episcopo Narniense, ut in dissertatione post duos libros de Sermonibus, et Martyrio S. Zenonis ostendimus, neque errasse convincitur in S. Leucio episcopo Brundusino. Fatentur etenim ipsi Domini Ballerinii aliis in editionibus Leontium non Leucium appellari. Verum quidem est Leontium in

Cum de SS. Ecclesiæ Patribus agitur, Doctores critici, et Dupinus ipse, ac Tillemontius ita præscribunt, nempe Veterum probatorum Scriptorum aucto- B editionibus post Romanam illum appellari non Leuritatem a Catholicis summa veneratione excipiendam, neque ab ea uisi urgentissimis rationibus recedendum.

cium. At cum ejus corpus Brundusii requiescens ibidem tradatur, Brundusina autem Urbs nullum cujusquam · S. Leontii corpus apud se requiescens umquam agnoverit, ut illud S. Leucii episcopi olim habuit, antequam Beneventum transferretur, melior videtur lectio priorum Gregorii editionum, quæ cum quinque mss. in Benedicina allegatis Leucium præferunt. Leontium vero non Leucium S. Gregorium scripsisse ex ipso contextu epistolæ satis evidenter emergit. Nam si de S. Leucii episcopi reliquiis egisset, episcopum illum nominasset Gregorius, et episcopum Brundisinum. Solummodo S. martyris corpus in Brundusina ecclesia quiescere asserit S. pontifex. Quia ejusdem beatissimi martyris corpus in Brundusii ecclesia, cui visitationis

Urgensne ratio est incertum S. Ambrosii textum, expresso S. Gregorii textui opponere? Zenonem nominat Ambrosius, at neque Episcopum dicit, neque Veronensem, neque Syagrii decessorem. Si vero detur (non datur tamen) S. Ambrosium Zenonem Veronensem Hominasse (incidenter nominet), quæ necessitas illum martyrem appellare? Neque episcopum Zenonem dicit Ambrosius. Cur itaque episcopum fuisse et Veronensem contendunt? Si martyrem Zenonem nolunt, quia martyrem Ambrosius non dicit; neque episcopum itaque fuisse, neque Veronensem cadem ratione fateri coguntur. Vid. c. 3, § 1, C impendit officium, esse dignoscitur. Nam superius in

supra.

Urgentissimane hæc ratio? Is enim (Gregorius) qui duobus post sæculis vixit, cum Athesis miraculum recitans martyrem illum appellavit, fieri potuit, ut memoria lapsus eum martyrem dictum crediderit, quem Joannes, a quo de miraculo fuerat instructus simplicem episcopum et confessorem pronuntiaverat nisi forte ipse Joannes eo in titulo lapsus probabilius credatur: Si aliunde certo constaret S. Zenonem confessorem non martyrem fuisse, tunc memoria lapsum S. Gregorium fuisse, opinari obvium certe crediderim: at cum ex allato S. Ambrosii incerto textu non constet, memoriæ lapsum adinvenire tantum abest, ut urgentissima ratio sit, quin calumniæ loco habendum nemo jure inficiabitur.

Urgentissimam rationem forte credent S. Zenonis martyrio adversantes, quod in S. Gregorio defectus id generis sine exemplo non sint. Nam Molano animadvertente in secunda Usuardi editione, S. Juvenalis Narniensis episcopus cujus festa dies v nonas Maii in Romano Martyrologio signatur, martyr dicitur lib. IV, c. 12, a S. Gregorio, cum merus confessor fuerit. Aliud nos exemplum afferimus ex epistola olim 73, lib. 1x, nunc 62, lib. vt, ubi idem Pontifex beatissimum Martyrem vocal S. Leucium episcopum Brundusinum, qui in laudato Martyrologio, nec non Calendario ms. Bibliothecæ Casanatensis, scripto ineunte sæculo 1x, ad Monasterium quoddam Beneventanum olim pertinente, 111 Id.

dicat ecclesiam monasterii, cui præerat Opportunus abbas, qui sacras reliquias expetebat, nomine ipsius sancti decoratam fuisse. Sanctuaria ejusdem martyris, quæ de ecclesia nomini ipsius dicata, ut astruit, furto ablata sunt. Quare si de sancto Leucio, qui Brundusinæ Ecclesiæ episcopus fuit, locutus fuisset, utique et hoc indicasset. An ne, et in hoc memoria lapsum S. Gregorium dicemus, in eum calumnias cumulando? Quod vero Brundusina ecclesia. . . nullum cujusquam S. Leontii corpus apud se requiescens numquam agnoverit, gratis asseritur. Nullam de eo nunc temporis exstare memoriam in eadem Ecclesia asseri potest. At sexto sæculo Brundusii non requievisse corpus ejusdem S. Leontii, quis contra S. Gregorii auctoritatem D mutire audeat? Quot Sanctorum corpora multis in ecclesiis extiterunt, quorum non est memoria, bellis, incendiis, vastationibus absumpta ? Nam in editione romana multitudine antiquissimorum exemplarium usos se fuisse testantur, qui eam curarunt editionem. Non urgent itaque adductæ rationes; quare a S. Gregorii assertione de S. Zenonis Martyrio recedendum non

est.

Minus urget assertio Coronati Notarti, qui S. Zenonis vitam conscripsit multis etenim improbabilibus refertam esse fatentur ipsimet, qui contra Martyrium S. Zenonis opinantur. Improbabile scriptum cum S. Gregorii auctoritate conferre quis audeat? Si quis vero auderet, istum injuria pro vene

ratione S. Pontificem affecturum, nemo non videt. A Missa in oratione secreta; et ad Deus qui tali EccleDe hac vero vita a Coronato descripta videas supra dissertatione prima, cap. 3, § 3.

Addunt præterea : In perantiquo Remensi codice... ubi exponitur miraculum Athesis, inserta apparent ipsa S. Gregorii verba... et in his pro eo quod apud S. Gregorium scribitur ad ostendendum meritum marty. ris, ibidem positum fuit, ‹ ad ostendendum meritum Confessoris. Unde suspicio est, Veronensem quicumque fuerit, qui eam additionem in ms. illo olim Veronensi, nunc autem Remensi apposuit, ex Gregorii verbis Martyrem in Confessorem correxisse, Sanctumque pontificem in eo lapsum putasse, quod S. Zeno Veronæ Confessor haberetur, non martyr; qua eadem de causa Monachus Zenonianus Gregorium appellans, ejusque verba recitans, martyris nomine prætermisso, Sancti B supposuit scribens, ad ostendendum meritum Sancti, › vel ut in ms. Lectionario Brixiano legitur, cujus mentionem Maffeius noster in præfatione ad Monachum Zenonianum pag. 317 Hist. diplom. ad ostendendum meritum Confessoris. Nisi forte hoc ms. Lectionarium Brixianum ipsam Coronati vitam ex simili exemplo Remensi sumptam contineat, uti sane illam continet Lectionarium aliud ms. Ecclesiæ Tridentinæ, quod eamdem additionem et formulam Gregorii verbis præfert.

C

siæ fecisti Pontificem. Quibus Ordinatio S. Zenonis aperte commemoratur. In prima itaque oratione ipse S. Gregorius, qui bis S. Zenonem Martyrem appellarat consuetudinis Ecclesiæ Veronensis nou ignarus, Confessorem dicit. Venerabilem diem complendam: Beati Confessoris tui Zenonis devotione Sancla hodie celebrantes. Quæ orationes eædem sunt ac illæ, quæ in tertia missa pro Ecclesia Veronensi, seu Monasterio S. Zenonis, et in die Ordinationis S. Zenonis recitabantur, ut adnotant Domini Ballerinii. Sicut in missa itaque et in Officio pariter Zeno Confessor legitur, in Martyrologiis, et Lectionariis, non quod Martyrem non putarent, sicuti neque Confessorem, sed Martyrem reputavit S. Gregorius. Sed ut officiorum ritui, et orationes, et Lectiones accom modarent, plura de his citato lib. 2 videre potes. Illud vero non omittendum, nempe in scripto Monachi Zenoniani correctionem hoc modo factam : pro verbis enim S. Gregorii ad ostendendum meritum martyris, scriptum est: Ad ostendendum meritum Sancti, ea de causa credendum est, quod is, qui ita correxit satis esse putavit, ne ritui Confessoris aliquo verbo detraheretur, reticere tantummodo martyris nomen sine additione verbi Confessoris, alioqui sciens vere Martyrem fuisse Zenonem, ideoque Confessorem noluit appellare. Qua de re illa forte verba, quæ in opusculo Coronati leguntur: Non multo post in pace receptus est, sublata mentione Martyrii S. Zenonis, cjus mentionis loco posita sunt. Nam in aliis mss. diversa conspiciuntur, ut in eodem lib. cap. 5 de Martyrio S. Zenonis adnotavimus. Varietas hæc et in Lectionario ms. antiquo in Episcopali Archivio Pis. toriensi ab eruditissimo P. Zacharia S. J. reperto evidentissima legitur his verbis expressa : Qui dum hoc juxta Dei adjutorium ageret, Dei voluntatem, quando placuit volente, non post longo tempore receptus in pace est. Lectiones vero pro octava die decembris dispositæ conspicuuntur, qua Ordinationis Festum celebratur. Testantur quoque Perettus, et Bagatta, atque Dondorius noster, oculati testes, in Lectionibus pro festo martyrii S. Zenonis ordinatis, quæ ex Coronati scripto desumpta fuisse constat, marlyrii mentionem fieri, et Veronæ, et Pistorii. Vide quæ attulimus lib. I cap. 1 de Martyrio S. Ze

In ms. Coronati ab Ughello relato circa miraculum Athesis excrescentis inserta S. Gregorii verba minime leguntur ac in Remensi, et in ms. Lectionario Brixiano, ac Tridentino. Quæ varietas conjecturam nostram confirmat, Coronati Notarii vitam de S. Zenone non integram ad posteros pervenisse, sed corrosis vetustate cartulis quædam pauca remansisse a pluribus postea aliis, et aliis verbis continuata, ut hic patet, ubi in Remensi, Brixiano, ac Tridentino ms. verba Gregorii inseruntur, quæ in aliis mss. inserta non sunt. Correctionis vero causa superius adducta, nempe... Suspicio est Veronensem quicumque fuerit, qui eam additionem... apposuit ex Gregorii verbis Martyrem in Confessorem correxisse, S. Pontificem in eo lapsu putasse, quod S. Zeno Veronæ Confessor haberetur, non martyr. Correctionis, inquam, hujus causa nullo adjuta probabilis circumstantiæ indicio, emendicata videtur. Alia probabilior suppetit, quam ipsimet suppeditant Domini Ballerinii in admonitione ad monumenta num. 2, nempe Coronati opusculum, quo vitam S. Zenonis exaravit D nonis. Correctiones igitur, de quibus agitur, non

in Lectionario fuisse relatum, quod, et de Zenoniani Monachi scripto testantur. In sacris officiis (Monachi Zenoniani scriptum) pro Coronati vita locum fere occupavit. Hæc officia pro Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi ordinata fuere de Confessore Pontifice. Nam de Martyrio S. Zenonis antiquitus raro Festum celebrabatur, ut constat ex canone Concilii Toletani anni 656, et ex ms. Capituli Pistoriensis, quæ lib. II, de martyrio S. Zenonis cap. 10, exscripta videre potes. Die vero octava decembris Missa pro S. Zenone legitur in Sacramentario Gregorii Magni tamquam de Confessore Pontifice. Qui beato Pontificatui Zenonis æternam in cælis coronam præparasti : ita in cadem

ex ea opinione ortæ sunt, quod S. Gregorium in tribuendo titulo Martyris S. Zenoni quis errasse crediderit; sed ex eo, quod hæc scripta in lectionibus digesta pro officio Ordinationis S. Zenonis usui erant. Qua de causa et in hymno Præsulis Sancti in secunda stropha diverse legitur primus versus: Magnus Excelsi fuerat sacerdos, alibi: Martyr Excelsi fuit, et Sacerdos. Nempe pro diversis Festivitatibus Magnus in Festo Ordinationis, Martyr in Festo natalis, seu Martyrii, cum aliunde constet, in tertia stropha martyrem fuisse. Pro Deo tandem patiendo mortem, vivit in ævum. His etenim in verbis non ita facilis erat mutatio; licet in supra allato ms. Pistoriensi, et in his

verbis inutatio conspicua sit. In Deo tandem pa- A diderunt. His profecto S. præsulis notitiam, quam

tiendo mortem, vivit in ævum, loco Verbi pro posito in: tantam adhibebant cautionem ne martyris verbum, vel Martyrii mentionem, in Officio Ordinationis episcopi immiscerent.

§ II. De aliis post S. Gregorium scriptoribus qui S. Zenonem Martyrem affirmant.

Quod in rebus bellicis evenire solet, ut extincto Duce totus dispergatur exercitus, et in direptionem inimicorum cadat, idem in hac Litteraria concertatione de S. Zenonis martyrio evenisse arbitrantur, qui contra sentiunt. Sancti Gregorii Magni auctoritale prostrata, reliquorum scriptorum Martyrio S. Zenonis adhærentium turbam uno ictu confixam

apertissime clamant. Si porro ex his probabile sit S. B Gregorium, dum Zenonem appellavit Martyrem, unius nominis errore defecisse, nihil prosunt Pauli Diaconi, Joannis ilem Diaconi, Rabani Mauri. Notkerii testimonia, quippe quos ex S. Gregorii Dialogis sicuti miraculum Athesis, quod memorant, ita et Martyrii titulum, quem Zenoni affigunt derivasse manifestum est. Eadem ratione cadunt etiam cæteri posteriores Wandelbertus, Usuardus, aut potius Usuardi additamen!um, et Adonis Auctores et alii, qui afferri solent, quos vel ex S. Gregorio, vel ex aliis Gregorii asseclis profecisse, salis credibile est ( Apud Ball. d. Diss. 3, cap. § 2). At stat adhuc integra S. Gregorii de Martyrio S. Zenonis assertio, et reliquorum ergo scriptorum sub tanto duce minime nutat auctoritas. Qua vero ratio ́ne tanto ardore proclamant, scriptores omnes S. Gre- C gorio posteriores, vel ex Gregorio, vel ex aliis Gregorii asseclis profecisse ? Num Paulus Diaconus, ut alibi observavimus, Veronæ adeo vicinus, nullum alium præ oculis habuit sua in historia concinnanda, quam S. Gregorii Dialogos? Ipsum namque Paulum jussu Caroli Magni Lectiones Sanctorum pro totius anni Festivitatibus ordinasse Sigebertus testatur; alios itaque præter Gregorium vidit, et Veronensis Ecclesie instituta illi comperta fuere. Quapropter si S. Gregorius in appellando Martyre S. Zenone deceplus esset contra Veronensis Ecclesia traditionem, illius errorem correxisset potius, vel præteriisset silentio saltem, non illum suæ assertionis laudasset auctorem. Si ergo laudavit, vera fuisse quæ S. Gregorius asseruit, et suo tempore octavo decurrente D sæculo comperit. Nam Wandelbertus, Usuardus, Ado, multum licet a Verona distantes, vel Usuardi additamentorum, et Adonis auctores uni Gregorio studuerunt? At qua ratione id suaderi potest? Quinimmo cum edita omnia celebriorum auctorum Martyrologia in compellando Martyre S. Zenone concordent, quis in animum sibi inducere potest, ut credat, neque ex iis unum Gregorii errorem deprehendisse, adversante potissimum ( ut putatur) Ecclesia Veronensis consuetudine celebrandi Festum S. Zenonis ritu Confessoris, non vero Martyris? Hoc præcipue de iis dicendum est, qui Usuardi, et Adonis Martyrologiis S. Zenonis nomen veluti martyris adPATROL. XI.

Usuardus, et Ado non habuerunt, perspectam fuisse, certum est. Si ergo nomen S. Zenonis, ut Martyris in iis Martyrologiis addidere, ita certo horum auctorum temporibus S. Zenonem pro martyre fuisse habitum, minime revocari debet in dubium.

Horum auctorum assertioni neque allati codices refragantur. Non Vaticanum anno 1806, ubi in calendario mense aprili expresse S. Zenonis Martyris mentio fit. Quod vero mense decembri in prima ora tione pro Missa Confessor dicatur, hoc ea ratione factum est, quia tunc festum Ordinationis celebrabatur, non Martyrii, quod occurrente Quadragesima, vel Paschate omittebatur. Neque officit ms. Veronense Monasterii S. Spiritus, quod pariter mense aprili S. Zenonem Martyrem memorat, quamvis die Translationis, et Ordinationis Confessorem nominet ea ratione, qua supra. Hoc in Ecclesiastico officio minime insuetum videri debet, cum et in Nativitate S. Joannis Baptistæ, et in cathedra S. Petri, et Romana, et Antiochena, et in festo S. Joannis Evangelistæ eodem modo sine commemoratione martyrii agatur eorum festum, licet in decollatione S. Joannis Baptistæ, et in festis S. Petri, et S. Joannis ante portam latinam, martyrii recolatur memoria. Maxime vero illud notandum est, quod Domini Ballerinii testantur in admonitione ad Monumenta: scilicet Missam pro festo Ordinationis S. Zenonis dispositam legi etiam in aliis festis, et Martyrii, et Translationis. Hæc quoque Missa ponitur die vin decembris sub hoc titulo: Dedicatio S. Zenonis, nec in eo Missali aliæ Missæ alibi uspiam de S. Zenone reperiuntur. Propterea quod cum hæc dies vi Idus decembris prima sit ex illis tribus, quæ S. Zenoni consecrata sunt (Missale enim incipit ab Adventu ), hæc eadem Missa aliis quoque diebus legebatur. Quare mirum non est, si in orationibus, quæ in ea describuntur nomen Martyris non reperiatur, cum pro Festo Ordinationis fuerit concinnata; et in aliis Festis facilis erat mutatio unius nominis, nempe Confessoris in Martyris, absque eo quod rubrica distincta id notare opus esset..

§ IV. De Traditione et ms. antiquis Ecclesiæ Veronensis et Pistoriensis, festa S. Zenonis celebrantium.

Fatentur Domini Ballerinii in argumentis quæ contra S. Zenonis Martyrium referunt, Paschali tempore, nempe aprili mense, quo Martyrii S. Zenonis memoria celebratur, antiphonas et Evangelium indicari de communi Martyrum. Negari quidem non polest, antiphonas Missæ S. Zenonis pro Paschali tempore in Carpso (Martyr. antiq. seu rituale Ver. Eccl. sic dict.) indicatas, nec non Evangelium ejusdem temporis duobus in aliis codicibus descriptum ejusmodi esse, quæ per id tempus de Martyribus dici sôlent. Idem observare est in ms. Codicibus Ecclesiæ hujus Pistoriensis, quæ jam exhibuimus lib. de Martyrio S. Zenonis, cap. 2, sed et in Vesperis, et in Laudibus, quæ indicantur de Communi Martyrum tempore Pa 24

schali. Quod Panvinii errorem declarat, asserentis A tis Fidem professi fuerant, sanguine licet ac morte ante Lippomanum Veronensem Ecclesiam S. Zenonem Confessoris cultu ecclesiasticis in officiis coluisse. Constat etenim ex superius adductis, ante Lippomanum Veronensem, et Pistoriensem Ecclesiam ritu Martyris festum S. Zenonis aprili mense celebrasse. At de hoc vide quæ diximus dicto libro secundo, cap. 6.

martyrium non consummassent. De his igitur intelligenda rubrica est. Potissimum vero cum olim Confessoris et Martyris nomen synonymum fuisse videatur, ut in Missali Gothico ab eodem Eminentissimo Thomasio edito, ubi in collecta SS. Ferreoli et Ferruccionis sic legitur: Deus, cujus amore piissimi Confessores et Martyres tui Ferreoli, et Ferruccionis cruore adserunt, et morte confirmant; qui dum tibi tam libenter sumptum a te vitæ munus impendunt, elc. Et in Sacramentario S. Gregorii S. Donatus Martyr episcopus Aretinus, titulo Confessoris distinguitur: S. Confessoris et Episcopi tui Donati. Idem notat Sollerius in observatione ad textum Usuardi septimo Idus Augusti, nempe eumdem S. Donatum, cum

Traditionem hanc eludere conantur qui contra sentiunt, opinantes antiquitus Paschali tempore cas Antiphonas, et Evangelia Martyribus et Confessoribus fuisse communia: quod probare nituntur hac conjectura Enim vero in antiquis Missarum libris a Venerabili Cardinali Thomasio editis hæc rubrica: In communi unius Martyris, vel Confessoris» apposita legitur tum in Antiphonario pro officio temporis B in Martyrologiis notissimus sit Martyr, in nonnullis Paschalis, pag. 281, tum in Lectionario, pay. 80, lum in Capitulari Evangeliorum, pag. 217, et id ipsum quoque notatur in Responsoriale, et Antiphonario pro Officio temporis Paschalis, pag. 314, et pro officio communi, pag. 361, adeo ut quod ex id generis Antiphonis, et Evangeliis eruitur argumentum ad statuendum cultum Martyris potius quam Confessoris traduci non possit. Illud autem quod ex Missis certum elicere possumus cultus testimorium, sunt orationes, vel graduale responsorium, si quidem proprium Sancti nomen præferal. Ubi enim Martyris, vel Confessoris titulus nomini proprio additus, utrum Confessor, an Martyr habilus fuerit, tute judicabit. Omnes vero orationes quas in sex mss. Veronensis Ecclesiæ libris, et in omnibus quidem S. Zenonis Missis inferius describendis legere C licet, unum Confessoris Pontificis, non autem martyris titulum constanter ingerunt, et responsorium graduale subjectum Epistolæ ipso in Carpso designatum non alio titulo eumdem Sanctum appellat Sancte Confessor Zeno, etc. Quis ergo ex Antiphonis, et Evangelio, quæ pro Martyre, vel confessore olim communia fuisse deprehenduntur contra expressum orationum testimonium, pro martyrio statuendo arguere velit? Immo hinc polius confirmare licet, eas Antiphonas, et Evangelium Paschalis Missæ S. Zeno-is, quæ Martyrum propriæ nunc habentur, Confessoribus etiam communia olim fuisse, cum præsertim idem Carpsus, et alii rituales libri officium etiam Paschale S. Zenonis totum de Confessore Pontifice recitandum exhibeant, quod non fecissent profecto, si Paschalis Missa, quæ cum officio D concordare debebat, Martyris propria indicata fuisset. Novum prorsus et inauditum in Ecclesia, ritum (commentum potius dixerim) eodem officio, et pro Martyribus, et pro Confessoribus uti in celebrando Martyrii festo, vel die obitus Confessoris. Antiquorum namque Missalium quæ Thomasius edidit rųbrica, nempe : In commune unius Martyris, vel Confessoris, non eo sensu accipienda est, quo nostris temporibus Confessoris nomen accipitur. Modo enim hi dicuntur Confessores, qui pie et religiose viventes, singulari sanctitate præditi obdormierunt in Domino. Antiquis vero temporibus ii dicebantur Confessores, qui publice coram Præside, vel in tormen

Hieronymianis apographis Confessorem tantummodo nuncupari. Quod et in S. Marcello Papa est observandum xvII kal. Feb. In Missali quippe a Thomasio Romæ edito, Confessor et Pontifex dicitur: S. Marcelli Confessoris atque Pontificis. Et in Sacramentario ejusdem Gregorii, Martyr: Beati Marcelli Martyris tui atque Pontificis. Sicuti etiam S. Felix Nolanus Presbyter et Martyr, titulo Confessoris inscribitur xix Kal. Feb. : Natale S. Felicis Confessoris. Nulla itaque distinctio in allata a Thomasio rubrica facienda est, cum nomen Martyris et Confessoris in eadem significatione antiquitus acciperetur, et ipsius qui morte consummarunt martyrium, nomen tribuatur confessoris. Qua de re manifeste patet, quam leve sit ex illis rubricæ verbis: In commune Martyris, vel Confessoris imaginari, olim fuisse communes Antiphonas et Evangelia, tam pro Martyribus quam pro Confessoribus ( eodem sensu, quo nunc intelligitur Confessoris nomen) quæ modo pro solis Martyribus tempore Paschali sunt in usu. At vero ut indulgentius agamus, si qua distinctio inter nomen Confessoris et Martyris in eadem rubrica admittenda est, hæc unica admitti debet: nempe idem officium pro Martyribus dispositum commune fuisse iis qui stricto nomine Confessores nuncupantur, nempe illi qui fidem publice professi, atque etiam tormentis excruciati, cruenta morte non sunt affecti. Hi et in præsenti eodem Martyrum officio coluntur, et veri Martyres sunt, ut S. Marcellus, S. Joannes, S. Silverius, SS. Martinus et Pontianus, omnes Pontifices, qui in eo tantum a reliquis Martyribus distinguntur in octavo Responsorio ad Matutinum. Nam pro Martyribus qui mortem in tormentis oppetiere, disponitur responsorium: Hic est vere Martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit, etc. Pro superius recensitis Responsorium: Domine, prævenisti eum. Vide Breviarium romanum in commune unius Martyris.

Nihil vero confert observatio illa, quæ ad Martyrem a Confessore discernendum adducitur. Illud autem quod ex Missis certum elicere possumus cultus Testimonium, sunt orationes vel graduale responsorium, si quidem Sancti nomen præferat: ibi enim

Martyris, vel Confessoris titulus nomini proprio addi A ipso Officio pro Festo Ordinationis digesto quædam

tus, utrum Confessor, an Martyr habitus fuerit, tute
judicabit. Plurium namque Sanctorum martyrum
nomina in orationibus Missæ commemorantur sine
titulo martyrii, ut videre est in Sacramentario S.
Gregorii. Pridie Idus Junii in Festo Sanctorum Ba-
silidis, Cirini, Naboris et Nazarii; 1 Kal. Decembris
in Festo Sanctorum Felicis et Adaucti; m Idus Sep-
tembris in Festo Sanctorum Prothi, et Hiacynthi ;
pridie Idus Octobris in Festo S. Callisti Papa; et in
Missalibus a Thomasio editis v Kal. Septembris in
Festo S. Hermis (seu Hermetis) et Nonis Octobris in
Festo SS. Marcelli et Apulei, etc. In Graduali vero
post Epistolam vix invenies, præcipue in antiquis
Missarum libris (ut in Missa S. Zenonis legitur) pro-
prium nomen Sancti cujus Festum celebratur. In B
Festo vero S. Martini Episcopi undecima die Novem-
bris ejus nomen sine addito Confessoris inspicitur
in Graduali. Non itaque ex orationibus, vel graduali
Responsorio, sed aliunde discerni potest, utrum
Martyres an Confessores Sancti sint appellandi.
Aliunde vero de S. Zenonis Martyrio constare infe-
rius ostendemus.

esse, quæ nonnisi de Martyre possunt intelligi. In prima Missa inter monumenta a Dominis Balleriniis relata (pag. CLVIII) dux orationes ante Epistolam ponuntur, et in secunda sic legitur; Deus, qui nos S. Zenonis Sacerdotis et Confessoris tui annua beati Confessionis solemnitate lætificas, præsta, quæsumus, etc. Quæ Missa pro die Ordinationis concinnata, aliis etiam Festis S. Zenonis recitabatur. Eadem Missa aliis quoque diebus legebatur. In admonitione ad monumenta num. 5, et in adnotatione 2 ad eamdem Missam. Ecclesia Veronensis hac oratione singulis S. Zenonis Festis in officiis usa apparet ex ms. Capitulari, et alio Monalium S. Maria de Campo Martio. Eadem oratio et in ms. Pistoriensi supra tradito legitur. In hac itaque oratione verba illa: Annua beatæ Confessionis solemnitate, de simplici Confessore intelligi non possunt, nam Confessionem exprimunt, quæ Fidei publicam Confessionem significant quapropter cum eadem oratione singulis Festis S. Zenonis usa dicatur Ecclesia Veronensis, aliqua mutatione adhibita ea uti debuerat. Festo etenim Translationis et Ordinationis aptari non poterant illa verba : Annua beatæ Confessionis solemnitate; ita probabile est illud verbum Confessionis mutari solitum in verbum Ordinationis, et Translationis, ut Festum exigebat, quod et in præsenti fit in commemorationibus, seu suffragiis Sanctorum, post Laudes, et Vesperas; mutatur enim in oratione S. Zenonis verbum: Ut cujus solemnitate lætamur, ita : Ut cujus

In hac vero re de qua agimus, alia ratio est. Ncgari profecto non potest in orationibus, et in Graduali post Epistolam S. Zenonem Confessorem dici. Sed hoc in Festo Ordinationis, in quo Missa de Confessore Pontifice recitatur, de quo etiam agemus postea. Itaque cum plures Festi dies pro S. Zenone celebrentur, ex uno Festo Ordinationis argumentum sumi non debet ad alia Festa, neque ex eodem infe- C commemoratione lætamur, nulla id præscribente rurendum est ipsum Confessorem, non Martyrem fuisse eoque minus inferendum est, iisdein antiphonis, et Evangelio Paschali tempore coli, et Martyres Pontifices, et Pontifices Confessores. Cum itaque fatentibus ipsis qui contra sentiunt, in dubium verti non possit, in veteribus codicibus Veronensis et Pistoriensis Ecclesiæ 12 Aprilis ordinari Missam, et Officium de uno Martyre pro Festo S. Zerionis, certius esse non potest easdem Ecclesias cultu Martyris S. eumdem Præsulem veneratas esse.

Si vero aliqua irrepsit in his Ecclesiis Officiorum confusio, ex eo factum est quod officio proprio pro Festo Ordinationis S. Zenonis digesto in aliis festivitatibus, nempe Martyrii et Translationis uterentur; at Veronensis Ecclesia, hac Officii confusione D non obstante, semper in Festo Aprilis ad Primam, ut ex antiquis Martyrologiis probat Baptista Perettus suis in Scholiis ad Vitam S. Zenonis, recitarit, Prid. Id. Aprilis : Eadem die S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionum Veronensem Urbem mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni martyrio coronatus est; et Ecclesia Pistoriensis in Vesperis et Laudibus, et ad Horas antiphonis de Communi unius Martyris usa sit. Hanc officiorum confusionem sustulit Lippomanus. Jure vero ac merito id fecisse, et ex jam allatis apparet, et ex iis quæ afferuntur constabit.

Maxime vero id est animadvertendum, nempe in

brica. Ita factum fuisse dicendum, quamvis in veteribus ritualibus libris hoc non adnotetur. Quare et illud nomen Confessoris, vel pro Martyre intelligendum, ut supra ostendimus, et adjecta verba suadent. Annua beatæ Confessionis solemnitate, vel et ipsum Confessoris nomen in Martyris mutatum fuisse, arbitrandum est. Quidquid autem de hac mutatione sit, verba illa, Beata Confessionis Martyris, non simplicis Confessoris sunt propria. In secunda Missa, in oratione post Communionem sic legitur: Concede, quæsumus, Omnipotens Deus, ut qui venerandam gloriosi Confessoris tui Zenonis translationem, etc. Adjectum illud gloriosi simplici Confessori non convenit. In iis que communia dicuntur ad Missas S. Zenonis pertinentia, introitus ad Missam: Statuit ei Dominus pro Martyre Pontifice, sicut etiam pro Martyre non Pontifice in communi videtur. Notator in his Evangelium pro Martyribus tempore Paschali. Quare constat Mense Aprili Missam pro S. Zeuone de Pontifice Martyre celebrari solitam. Admiscentur alia quæ pro Pontifice Confessore in Missa leguntur pro diversitate Festorum S. Zenonis.

In versu secundi Nocturni alius versus notatur de communi Martyris: Posuisti, Domine, sup. cap. ejus. Secundus hymnus incipit: Deus tuorum militum, ut hymnus pro uno Martyre.

Secunda stropha bymni quinti, quæ incipit: Magnus Excelsi, alibi legitur: Martyr Excelsi Peretto,

« PoprzedniaDalej »