Obrazy na stronie
PDF
ePub

et eos in quibus habitem, stantes in platea, ex- A lut fumus. y. Cum clamoribus ac stridore nefanpectantes te. Christi namque sacerdos mox ab omni do. Evanuit. y. Gloria Patri. Quod signum. y. Sadæmoniacæ incursionis ludificatione restituit filiam cerdos Dei R. Et artis Apost. Regis.

Ad Laudes et per horas. Ant.

Ad Non., cap. Fungi Sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis.

R. Bre. Sacerdos Dei Zeno sedebat super lapidem. . Et artis Apostolicæ documenta sequens, piscabatur in flumine. Sedeb. . Gl. Patr. Sacerdos.

. Justum deduxit. . Et ostendit illi.

Dominus Jesus Christus Omnipotens est, oportet enim ut mirabilia Dei omnibus manifestentur. Ps. Dominus reg. cum reliq. de laud. Ant. Exurgens beatus Sacerdos fecit orationem, perrexitque ad palatium, ubi affligebatur pro sua filia Rex. Ant. Ingrediente Christi Confessore palatium, facto crucis signo per os puellæ dæmon clamavit, dicens : Tu, Zeno, venisti ad expellendum me, et propter tuam sanctitatem stare non possum. Ant. Tenens B. Zeno manum puellæ, dixit: In Nomine Domini Jesu Christi præcipio tibi, exi ab ea, dæmon. Ant. Christi B Zeno, pastor Domini gregis, te deprecamur, internamque Sacerdos ab omni dæmoniacæ incursionis ludificatione sanam restituit filiam Regis. Capitulum.

[blocks in formation]

In secundis Vesp. Ant. Dominus Jesus cum rel. Ps. Dixit Dominus, in fine ps. Memento. Cap. Ecce Sacerdos. Hymnus Sancti Zenonis. ŷ. Ora pro nobis.. Ut dig. eff. Ad Mag. Ant. Sancte confessor

cede pro nobis, ut mereamur tecum esse in cœlis. Ps. Mag. orat. ul supra.

Laus Deo Patri.

Note in allatum ms. Pistoriense.

1. Notanda primo est conformitas hujus Pistoriensis ms. cum mss. veterioribus Veronensibus. Nam Antiphonæ ad Vesperas et Laudes eædem sunt atque illæ, quas ex mss. Veronensibus referunt Domini Ballerinii inter monumenta pagin. CLXIV et CLXV. Ia si valde pauca excipias, et responsoria ad Jectiones, sicut et Oratio: Deus qui præsentem diem, etc., cadem omnino est pag. CLXu, hymni quoque Præsulis Sancti, et Sancti Zenonis præsuli pagina C CLXVIII et CLXIX. Que de re manifestum est hoc Pistoriense ms. recenti licet manu exaratum a Veronensibus vetustissimis mss. exscriptum fuisse.

Orat. Deus qui nos sancti Zenonis Sacerdotis et D Confessoris tui annua beatæ confessionis solemnitate lætificas, præsta, quæsumus, ut callida hostis incursione tua, freti virtute devicta, pervenire ad gaudia, ipso interveniente, mereamur æterna. Per, etc. Ad 111, cap. Ecce Sacerdos.

R. Bre. Ab utero matris fuit sanctificatus. Beatus Zeno.. Et a cunabulis benedictus. y. Gloria Patri. Ab utero. y. Quod signum. R. Cum clamo. ribus.

Ad Sextam. Cap. Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi, ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam.

1. Bre. Quod signum ut vidit dæmon, evanuit ve

2. Longiorem præfationem nota diligens lector, et in pluribus diversam ab ea, quæ in editione Veronensi ultima leguntur, quod eam non esse Coronati Notarii satis indicat.

3. Hic error amanuensis est, ut puto; nam in summis pontificibus numerandis vero numero recensetur Dionysius a Beato Petro vigesimus sextus. Gallienus vero imperator in serie Romanorum Cæsarum 43 numeratur a Joanne Ludovico Gothofredo sua in Anthologia cosmica, lib. primo in elencho imperatorum Occidentis.

4. Post hæc in re penitus convenit hoc ms. Pistoriense cum edito a Balleriniis pagina CXLVII, verbis non item. Plura tamen iisdem verbis leguntur in utriusque, quod nostræ conjecturæ favet. Nempe cartulas quasdam, sed characteribus detritis atque corrosis vitæ S. Zenonis a Coronato Notario descriptæ fuisse repertas, et a diversis aliis et aliis verbis suppletas et continuatas, quibusdam etiam additis, quæ non in omnibus mss. reperiuntur, retentis iis quæ in ipsis corruptis cartulis legi poterant, quæ eædem in ms. leguntur.

5. Hæc non de Confessore, sed de Martyre dicuntur; quare videtur hæc oratio ad fe tum Ordinationis accommodata, cum in festo Martyrii forte legeretur Deus qui nos sancti Zenonis Sacerdotis el

Martyris tui annua beatæ confessionis solemnitate læ- A etenim quod de Obstetrice incredula asserit, cujus

tificas, etc. In festo autem Ordinationis dempto verbo martyris, repositum fuit ejus loco confessoris, relictis aliis beatæ Confessionis, quæ tantum martyri, non confessori conveniunt. Reliqua ex collatione cum edito a Dominis Balleriniis lectori notanda relinquimus ea enim fidelitate ms. hoc Pistoriense exhibuimus, ut etiam Amanuensis intactos exhibue rimus errores.

CAPUT IV.

EA, QUE CONTRA S. ZENONIS EPOCHAM TERTIO SECULO
MANUTENENDAM FACERE VIDEBANTUR, SUBLATA JAM
ESSE CONFIDIMUS; EAMDEM NUNC TERTIO SECULO
CONFIRMANDAM VARIIS RATIONIBUS SUSCIPIMUS.

§ I. S. Zenonis episcopi Veronensis et martyris epo-
cha ex iis, quæ circa ipsius sermones sunt observala,
atque etiam observanda sunt, tertio sæculo sta-
tuenda ostenditur.

B

intemeratum inspecturæ Deiparæ Virginis candorem combusta manus, et Pueri Jesu sanata dicitur, nusquam in Patribus quarti sæculi legitur: ejus tamen rei meminit Clemens Alexandrinus, quæ exeunte secundo sæculo ut apocrypha rejiciebatur, ut ex Hieronymo iidem notant Domini Ballerinii (L. 11, Tr. vii, adnot. 17).

Tractatu vero quinto libri primi verba illa: Quid quod illius Sacrificium publicum est, tuum secretum. Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a Christianis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri non potest, apertissime quarto sæculo repu gnare ostendimus supra cap. 2, § 6.

Accedit et illud quod de peccato primorum parentum in sermone de circumcisione exprimit S. Zeno. Adam etenim cum inclytum pomum hoc membro decerpsit, sic in genus humanum jus mortis induxit : Necessario ergo luxurioso populo Deus hoc signum dedit, ut locum matricalis culpæ cum denotat, eliam alia crimina fugienda cognoscat scilicet peccasse Adam non vetitum edendo pomum, sed non exspectata jussione Dei concumbendo cum Eva. Qua opinio licet eam Zeno non ut suam, sed ut aliorum retulerit, ut optime aliis adductis S. Doctoris textibus, quibus vera et communis peccati originalis sententia exprimitur, Domini Ballerinii comprobant (Diss. 11, c. 4); adeo tamen antiqua est, ut ejus vestigia in uno S. Clemente Alexandrino ex aliis SS. Patribus legatur: quarto vero sæculo ita obsoleta, ut ne verbum quidem in ejusdem ævi scriptoribus de ea reperiatur.

Ea etiam, quæ de secundis nuptiis et tertiis S. Zeno profert tract. v, lib. 1, mirum in modum iis consentiunt, quæ S. Irenæus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Tertullianus, aliique vetustissimi Patres in eam sententiam dixerunt. Vide septimum caput dissertationis secunda, et ibi ea, quæ iidem Domini Ballerinii eruditissime disserunt.

Multa pro re disseruimus, quæ hic breviter perstringere inutile non videtur. Ea enim non modo ad elevanda objecta faciunt, quin et ad stabiliendam D. Zenonis Epocham maxime conducunt. Lectori tamen ut detrahamus fastidium, loca, ubi hæc supra fusius tractata sunt, indicasse sufficiat. Illa potissima conjectura est, qua evidentissime demonstratur S. Zenonem tertio sæculo floruisse, scilicet nullum vestigium vel leve in ipsius sermonibus reperiri posse, quo sæculum quartum indicetur. Nusquam Arium vel per umbram nominat. Errores contra fidem, quos vel innuit, vel confutat, Ario C anteriores probavimus cap. 1, § 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, Arianorum proprias errorum suorum formulas, neque suis in scriptis S. Zenonem indicasse comperimus § 18, 19, cum SS. Patres Ario posteriores de iis frequentem mentionem fecerint, § 19, 20, 21. Tantum vero abest, quod S. Zeno contra Arium scripserit, ut in ejus sermonibus dictiones quasdam Petavius redarguerit (sed perperam) tamquam Arianismum redolentes. Si namque S. hic doctor post Arium sæculo quarto scripsisset, suspicionem omnem sentiendi cum Ario ipsum sublaturum fuisse, putandum est. § 22, de Hæresibus quarto sæculo exortis, nullam mentionem facit cap. 2, § 1. Quæ vero de publica Ecclesia ædificata disserit, vel quod a feralibus edictis redemptos Veronensium D ducuntur. Ab operariis ibidem concultantur, hoc est largitionibus fideles commemorat, ea et tertio seculo convenire demonstratur § 2, et 3. Tertium vero sæculum aperte designari a S. Zenone ex eo constat, quia in nummis excudi solere dicit signum idololatriæ, eademque idola, quæ colerentur in templo § 4. Anachronismum vero esse quadringentorum annorum nota in sermone de Continentia amanuensium errore illapsum ostendimus, § 6. Inane vero commentum esse alium Zenonem S. Ambrosii temporibus fingere, constat ex iis, quæ tertio hoc capite sunt adducta.

Alia in sermonibus S. Zenonis non desunt, quæ a nliquitatem ante quartum sæculum indicant id

Tractatu vero seu sermone xxvi libri secundi n. 3, persecutionem Ecclesiæ vindemiæ comparans S. Zeno, hæc habet: At ubi vindemia venerit tempus, id est persecutionis dies, passim uvæ diripiuntur, id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infertur manus. Ad torcular comparantur, id est ad supplicii locum de

summa cum contumelia a persecutionibus illusi jugulantur, etc. Que præsentem persecutionem, seu frequentem ac obviam indicant. Conantur quidem Domini Ballerinii verba hæc ad persecutionem Constantii in Catholicos amandare, at nullo opitulante textu, et quæ ex aliis Patribus ejusdem ævi producunt, aperte tempus Constantii connotant, quod in S. Zenonis verbis minime observare licet. Apertius in sermone de Patientiæ laudibus, illam efferens, sic ait: Tu prophetas provexisti: Christo tu Apostolos glutinasti. Tu quotidiana Martyrum mater es, et corona (lib. 1 tr. vi, n. 8). Dẹ Prophetis et Apostolis agens tempore præterito loquitur, cum vero de

Martyribus præsenti. Idem in sermone 13 lib. 1, n. A ab omnibus non solum vulgi, sed et Cleri hominibus,

11, Martyrium cum circumcisione conferens: Non sanguinem sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retinemus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum pro nomine Domini diabolum movendo vastamus (Tr. vii, n. 1); et sermone sequenti de Humilitate, idololatriam præsentem exprimit contra Philosophos agens nomine Græcorum. Arianos vero intelligere Philosophorum nomine, ut Adnotatores Veronenses explicant (Adnot. 2 et 3, in eumdem), alienum a sensu D. Zenonis videtur, nam infideles præcise carpit. Quod nunc faciunt infideles. Infidelium vero nomine non Ariani, qui lustralibus Baptismi aquis tingebantur, sed ethnici designantur. Vide et tract. 15, num, 2. Plura enim hujusmodi sunt in sermonibus D. Zenonis observanda, quæ jam piget perscrutari.

§ II. Traditio constans atque continuata S. Zenonem tempore Gallieni floruisse demonstrat.

qui Coronati-narrationem in antiphonas, lectiones, responsoria, versus, atque hymnos scindentes, ea in Officiis Divinis uterentur. Necesse itaque est opinari, Veronam ita Patroni sui, quem tanto semper obsequio et honore coluit oblitam, ut tam parvo tempore aunis scilicet 270, neque Zenonis ætatis nulla in ea memoria reperiretur. Quis prudens suum hoc in animum inducere poterit? Extabat ergo septimo sæculo memoria temporis quo vixerat S. Zeno. Itaque si quarto sæculo S. Zeno vixisset, non tempore Gallieni, sed anno 380 circiter, Gratiano, Valentiniano et Theodosio imperantibus. Quomodo Coronatus Ecclesiæ Veronensi ita potuit illudere, ut patenti mendacio ita assentiretur, illudque celebriori B solemnitati decantaret ipsa in Ecclesia? An antiquos Patres nostros ita impudentes habebimus? Coronatus itaque S. Zenonis ætatem narravit secundum Ecclesiæ Veronensis, non vulgi traditionem.

Veronensis Ecclesiæ antiqua omnia monumenta haue traditionem testantur, S. Zenonem scilicet Gallieni imperatoris ætate ejus Ecclesiæ Cathedram tenuisse. Hæc lector videre poterit in libro qui SS. Episcoporum Veronensium antiqua monumenta inscribitur, edito a Raphaele Bagatta, et Baptista Peretto, ac Venetiis impresso, anno 1576, et in ultima Dominorum Balleriniorum Veronensi editione sermonum S. Zenonis post Dissert. tertiam. Testantur et monumenta Ecclesiæ hujus Pistoriensis. Kalendaria quoque ac Martyrologia fere omnia celebriora præ- C cipue, et in iis, quod præ cæteris maximi faciendum est, Martyrologium Romanum. In eadem sententia auctores ad seculum decimum sextum usque fuere omnes. Quæ opinio in eorum adeo insedit animis, ut sermones potius non esse S. Zenonis assererent, ea ratione qua videbantur Gallieni temporibus convenire non posse, ut S. Zenonis Epocham a Gallieni ejusdem ætate amovere non cogerentur. Id de Sixto Senensi atque Labbeo observant eximii Ballerinii. Traditionis tamen hujus penitus inspiciendæ

sunt vires et fundamenta.

Primus, qui traditioni huic fundamenta jecerit, ut Domini Ballerinii opinantur, Coronatus Notarius Vitæ S. Zenonis scriptor fuisse creditur. Cui traditioni, seu potius præjudicio unus Coronatus Notarius septimi D vel octavi sæculi scriptor fundamentum posuit ex quo alii subinde antiquitatem non Zenoni solum, sed Veronensi etiam Ecclesiæ honorificam prædicarunt (Dissert. pr. cap. 2, § 2, cap. 5, § 3). Pluraque congerunt, ut narrationi hujus Coronati detrahant, de quibus supra egimus. Modo tamen, ut indulgentius agamus; si S. Zeno quarto sæculo, anno scilicet 380 circiter obiisset (ut Domini Ballerinii opinantur, quod concedendum non esse ex iis quæ supra expendimus, constat), Coronatus vero ipsius vitam septimo sæculo scripsit, demus anno 650, nempe annis 270 post. S. Zenonis mortem; ut Coronatus præjudicium hoc (ut dicitur) feliciter adeo vulgaret, ita ut amplecteretur

At dices, alia esse, quæ fabulam sapiunt in antiquis Officiis Ecclesie Veronensis de Zenone relața. Quæ sunt hæc? Nihil certe aliud quod improbabile videatur, nisi illud: S. Zenonem scilicet fuisse sanctificatum, quasi Baptistam alterum in utero Matris, si ita intelligenda sunt ea verba: Fuit itaque a matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus, ut assertione divina in eo repeti videretur quod Jeremiæ dictum est. Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre sanctificavi te (Lect. w Officii S. Zen. Vid. sup. ms. Monial. S. Joan. Bap tista Pist.). Quod aliter legitur in vita a Coronato Notario per Dominos Ballerinios inter monumenta relata, nempe : Et quia ipse Dominus dixit bona operantibus: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te. Ille enim a cunabulis benedictus, et a ventre sanctificatus erat. At non præoccupato in veteres animo, et quem primo aspectu bæc verba sensum ingerunt statim est accipiendum, sed quid ipsi Scriptores antiqui iisdem verbis exprimere voluerunt: ea enim verba : Fuit itaque a matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus, ut in ms. Pist. in vita supradicta: Ille enim a cunabulis benedictus, et a ventre sanctificatus erat, non sanctificationem in utero, et antequam nasceretur proprie significant, sed post nativitatem. A matris utero sanctificatus, et a cunabulis benedictus. Proprius itaque sensus esse videtur, S. Zenonem infantem statim natum baptizatum fuisse, quod primis illis Ecclesie temporibus non ita passim factum fuisse constat; plurimi enim adulti ab idololatria ad Fidem convertebantur, ita ut veluti quædam singularis prærogativa in S. Zenone videretur commendauda, ut ipse a Christianis Parentibus ortus judicaretur: quare et in ms. hæc que sequuntur verba, verum hunc sensum confirmant : Denique probitatis, atque scientiæ jugibus incrementis ad hoc pertingere meruit, ut per sacerrimam vitam pastor in populis mereretur. Item in vita. Et ad hoc pertingere meruit, ut per vitam sanctam pastor in populo esse mereretur, et

ideo quia in omnem terram exivit sonus ejus, et Sanc titas emicuit. Quibus significatur, ea de causa ad Cathedram Veronensem sublatum fuisse Zenonem, quod a christianis parentibus sanctissime jugiter vitam traduxerit sacris studiis occupatus. Quod autem Jeremiæ textum Baptismo Zenonis infantis accominodaverint, vel Coronatus, vel alii, hoc encomiastice factum fuisse dicendum; nam cautione quadam Jeremiæ textum in ms. Pistoriensi allatum videmus. Ut assertione divina in eo repeti videretur quod Jeremiæ dictum est, etc. Nihil itaque in Veronensis Ecclesiæ Officiis de S. Zenone incongruum et fabulosum reperitur, quod traditioni huic officere possit. Vide quæ de Gallieni filia per S. Zenonem liberata a dæmone supra diximus.

758

A De hoc miraculo, et lectione secunda secundi Nocturni, quæ in Officio S. Zenonis in præsens legitur, habetur mentio. Sed cum propterea Gentilium Sacerdotes adversus eum (Zenonem) conclamarent, Vir sanctus doctrinam suam miraculo comprobavit : Nam hominis cadaver, quod tunc forte in fluvio volutabatur, longe vocavit, et ei vitam cum omnium admiratione restituit. Quo miraculo universa pene Civitas simulacris deorum rejectis, Christi Fidem suscepit. Plura bic quam in Anonymo Pipiniano leguntur, quæ cum neque Coronatus narret ex aliis vetustioribus mss. ortum habuisse dicendum. Non a solo itaque Coronato Notario ea quæ de S. Zenone leguntur sunt derivata, sed aut ab Ecclesiæ Veronensis traditione, vel ab antiquioribus monumentis. Quare et liberatio filiæ

benda non est, neque S. Zenonis Epocha Gallieni tempore veluti falsa spernenda, cum nihil in his historicis factis reprehendi possit, quod improbandum videatur.

At enim vero illud asserere, ab una Coronati No- B Gallieni imperatoris a Dæmone inter fabulas adscritarii narratione manasse, S. Zenonem Ecclesiæ Veronensi præfuisse tempore Gallieni imperatoris, a quo et Ecclesia Veronensis, totque alii hanc traditionem acceperint, non satis tutum. Quid si Coronatus Notarius ab Officiis Veronensis Ecclesiæ fit mutuatus, quæ sia in historia collegit? (hoc in sententia Dominorum Balleriniorum dictum volo, qui Coronatum Notarium sæculo septimo, vel octavo scripsisse opinantur). Hac etenim constituta Coronati Notarii Epocha, cum ante septimum et octayun sæculum Officia de S. Zenone in Ecclesia Veronensi celebrata fuisse in dubium verti non possit; Coronatum potius ab Officiis Ecclesiæ Veronensis, quam Veronensem Ecclesiam a Coronato accepisse dicendum est. Nam antiquioris ævi præsumptio hoc C suadet. Licet enim quarto et quinto sæculo forte Bou eodem modo Officia Ecclesiastica fuerint disposita, ut post decimum sæculum disposita leguntur antiquis in mss. Forma tamen Officiorum mutata, historiæ sanctorum, quæ a primis sæculis in Ecclesia legebatur, nullum præjudicium afferre evidens

est.

Constat ulterius alia in Ecclesia Veronensi monumenta antiquitus fuisse præter Coronati Notarii narrationem. Ipsi enim eximii Ballerinii observant in Coronati narratione deesse miraculum a D. Zenone patratuin: Nempe mortuum fluvio abreptum, vitæ redditum..... Cujus miraculi a Coronato licet prætermissi testimonium profert Anonymus Pipinianus, ut nos ex duobus mss. restituimus. Anonymus Pipinianus Co- D ronato Notario posterior, quem scripsisse octavo sæculo exeunte, vel saltem ineunte sæculo nono, optime ex ipso contextu probant Domini Ballerinii, hec miraculum a Coronato prætermissum suo in Rhythmo commemoravit his verbis: Mortuum e fluvio exemptum suscitavit. Non a Coronato itaque accepit, sed aliunde. Undenam? An ex vulgari traditione? Nonne et potuit ab aliis monumentis vetustioribus habere? Sine ulla itaque ratione opinari e vulgi Triviis habuisse, præjudicium est, eorum qui antiquorum scripta minus probant, cum valde arduum sit in cam sententiam ire; Veronenses videlicet nullam prorsus de Zenone notitiam antiquiorem retinuisse :

Illud vero maximi in hac re ponderis esse dicendum est. Si traditonem Ecclesiæ Veronensis pro vindicandis S. Zenonis sermonibus cum ejusdem ecclesiæ Veronensis circa ætatem ejus de S. sui Præsulis traditione conferamus. Jure quidem ac merito Domini Ballerinii in hac traditione insistunt (Dissert. 1, § 1), ut S. Zenonem sermonum auctorem demonstrent, ms. Remense sæculo nono antiquius adducunt, Ratherii episcopi Veronensis testimonium sæculo decimo scribentis, qui tribus in locis Sermones S. Zenonis laudat, Anonymi cujusdam Monachi Coenobii Veronensis, qui sermones S. Zenonis se legisse testatur, idem comprobat Joannes quidam Presbyter mansionarius ecclesiæ Veronensis. Alios etiam citant sæculi XIV et xv auctores, Petrum Calo Ordinis Prædicatorum, Guillelmum Poetrengum, Petrum de Natalibus, Flavium Blondum, quos videas Dissertatione prima cap. 3, § 1. Additis mss. omnibus, in quorum non tantum Titulo, sed pluries vel in principio, vel in fine sermonum S. Zenonis nomen inscribitur. Idem, et in hoc Pistoriensi Capitulari ms., et nos observavimus.

Neque pauciora, neque minoris auctoritatis ad traditionem ætatis S. Zenonis Gallieni imperatoris ævo suppetunt argumenta. Et primo ms. Remense in quo Coronati Notarii vita de S. Zenone inserta est, quæ in ea parte potissimum, qua de Gallieni imperatoris filia a dæmonis obsessione liberata agit, ab injectis falsitatis indiciis vindicata pro genuina habenda est, quam septimo, vel octavo sæculo exarasse putant Domini Ballerinii; ignotus Scriptor, quem in ms. Capituli Veronensis sæculi noni repertum a Bartholomæo Campagnola ejusdem Capituli Cancellario accepisse dicunt iidem Ballerinii, cujus scriptum exhibent inter monumenta pag. 151; Monachus, quem iidem auctores Zenonianum vocant in Vita S. Zenonis hic, circa finem sæculi iv, vixisse dicitur, ipsumque antiquiori aliquo monumento usum conjiciunt; quare reprehendi forte non poterit qui

quoque idem confirmant, tam Veronensis, quam ab exteris vel scripta, vel edita. Vide quæ referunt Perettus et Bagatta in antiquis monumentis S. episcoporum veronensium, p. 12 et sequentibus. Vide quæ a me relata sunt lib. 11, de Martyrio S. Zenonis, cap. 1, 2, 4, 7, 11.

diceret prejudicii loco habendum esse eorum asser. A quæ in Divinis Officiis recitabantur. Martyrologia tionem, qui dicunt hunc Zenonianum Monachum a Coronati Notarii narratione, quam forte numquam vidit, sumpsisse, quæ de S. Zenone scriptis mandavit. Anonymus item Pipinianus nono cadente sæculo scribens, cujus Rythmus Ratherii Veronensis episcopi manu conscriptus Lobii extat, quem de Gallieno imperatore intelligendum in eo versu... A malo spiritu sanavit Gallieni filiam...

Supra notavimus mss. omnia S. Zenonem imperaute Gallieno vixisse probant, ut apud eosdem Ballerinios in Officiis pro S. Zenone videre potest inter monumenta pag. CLXIV et sequentibus, quæ sunt conformia ms. huic Pistoriensi supra relato in fine § tertii, cap. 3. Hæc mss. Ecclesiæ Veronensis aliarumque ecclesiarum, quæ eadem Officia a Veronen- B sibus acceperunt, tot sunt irrefragabilia argumenta, quibus ejusdem Ecclesiae Veronensis traditio probatur; neque a vulgi rumoribus orta dicenda sunt,

Auctores vero hic colligere, qui traditioni huic suffragantur, non oportet, cum omnes, qui ante Dupinum et Tillemontium scripsere, Gallieni imperatoris tempore Epocham S. Zenonis constituant. Quis itaque, si bene sapiat, Dupini et Tillemontii sententiam probare audeat, potentissimum cum traditionem tot sæculis probatam falsis vanisque suspicion.bus inani labore vellicare sint ausi, ut superius ostendimus. Si ergo traditio de sermonibus S. Zenonis tantis non adjuta suffragiis pro Constanti et vera accipienda est (ut eam libenter accipio), qua de causa traditio de S. Zenonis ætate Gallieno impeperante sit respuenda, non video.

DISSERTATIO SECUNDA.

RATIONUM, QUAS D. D. BALLERINII PRO ET CONTRA SANCTI ZENONIS MARTYRIUM AFFERUNT, EXAMEN ET JUDICIUM.

Sine judicio ac temere facturus sane videar, si de S. Zenonis martyrio audeam judicium ferre. Ab hoc ferendo judicio libratis hinc inde rationibus eruditissimi Ballerinii tantopere in S. Zenonis rebus versati abstinuerunt. Quid ego viribus, ingenio, eruditione instructissimis viris ornatisque bonarum litterarum artibus, adeo impar affirmare attentabo? Cum vero illud venit in mentem, non cause difficultate absterritos eximios viros alterutræ opinioni suum cohibuisse assensum, ac facile quæstionis hujus exitum lectoribus permisisse. Lectorum judicio, quod nou difficile ferri poterit, omnia remittimus. Sine temeritatis nota, hoc mihi posse sumere non diffido. Norunt quippe ingenui hi, sapientesque viri Ciceronis monitum, obesse scilicet plerumque iis, qui discere volunt auctoritas eorum, qui se docere profitentur : desinunt enim suum judicium adhibere : id habent ratum, quod ab eo quem probant, judicatum vident (De Nat. deor.). Norunt S. Ambrosii effatum: Aperit sibi diligentia januam veritatis (In Luc. in proœm.), Ac proinde studio præcipuo omnia hinc inde seligentes, quæ tum ab iis producuntur, qui S. Zenonem martyrem fuisse probant, tum ea, quæ contra ab iis afferuntur, qui martyrem fuisse negaut: causam instruunt, ut ejus veritas facile deprehendi ab unoquoque possit. Instructa itaque causa, sententia ferenda est, non tam auctoritatis quam rationis momenta pensando. Hoc opitulante Deo pro viribus præstare suscipio. § 1. Num S. Ambrosius in testem vocari possit contra S. Zenonis martyrium.

Qui confessorem S. Zenonem, non martyrem fuisse affirmant, S. Ambrosii auctoritatem exaggerant, hunc quem supparem Zenoni asserunt in epistola ad Syagrium (ut volunt Zenonis successorem) eumdem Zenonem non martyrem dicere, sed sanctæ memo

ria episcopum proclamantes, inferunt primo: Itaque nihil de martyrio ejus Ambrosium cognovisse palam videtur, et si Ambrosius nihil de illo rescivit, jam Zenonem non martyrio, sed naturali morte in pace functum probabilissimum est, nisi quo paris ætatis atque auctoritatis documento Ambrosii testimonium elidatur (Apud Baller. Dissert. III, c. 2, § 2). Gravissime vero conC tra præcipuam veræ critices legem peccare eos qui ita fidenter asserunt, facile demonstratur. Præceptum critices est cavendum, maxime ne auctorum verbis sensus illos affingamus, quos ipsa verba non exprimunt, neque eadem verba opinionibus nostris aplemus. Meminit cujusdam Zenonis in epistola ad Syagrium S. Ambrosius his verbis: Tu autem sine alterius fratris consilio hoc judicium tibi solus judicandum putaris, in quo tamen ante judicium, præjudicium feceris, ut puellam Zenonis Sanctæ memoriæ judicio probatam, ejusque sanctificaram benedictione, post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis in periculum reatus deducendum arbitrarere (S. Amb. lib. vi, cap. 46). Judicium Lectoris appello, an ex his tantum verbis possit inferri Zenonem hunc Veronensem fuisse episcopum Syagrii decessorem, ita ut ex co, quod hunc Zenonem martyrem non dixerit Ambrosius, sed Sanctæ memoriæ, conjicere prudenter quis possit S. Zenonem Veronensem episcopum, martyrem non faisse? Neque etenim de Zenone in citata epistola ulla alia mentio fit. At de hoc egimus, et in libro primo sermonum S. Zenonis cap. 11, et in addita dissertatione cap. 3, § 1.

D

§ II. Discutiuntur ea quæ ad elevandam S. Gregorii Magni auctoritatem opponuntur : qui S. Zenonem martyrem appellat.

Præ hoc autem Ambrosii testimonio sequior nimis

« PoprzedniaDalej »