Obrazy na stronie
PDF
ePub

retro quadringentis impletis... › Pseudosynodus Sardi- A Fabricio elaboratam, hæc tradit cap. 5.... Et inde a censis in decreto apud Hilarium frag. 3, numero Domino usque nunc anni 490, plus. Sed Philastrius, 1, tom. 11, pag. 648, editionis Veronensis (nostræ vero editionis, tom. x, col. 659), eumdem Marcellum Ancyranum reprehendit inter cætera propterea quod... cinitium... inquit... regnandi accepisse Dominum dicat ante quadringentos annos... Hæc autem pseudosynodus habita est an. 347.

Arnobii testimonium quod adducunt Domini Ballerinii annorum 90 circiter excessum continet: Antiochenæ autem pseudosynodi, si illud non totis pro ultimo anno non completo accipiatur, quinquaginta quatuor. Eusebii contra Marcellum 60 et amplius : pseudosynodi Sardicensis quinquaginta trium annorum excessum exprimit. Quomodo igitur ex iis tam

addit mox in subjecta adnotatione Fabricius.... ante aunum Christi 391 scripsisse se significat cap. 83, atque interfuit concilio Aquileiensi anno Christi 387. Hinc numerum manifeste corruptum ita restituendum esse judicavit Latinus Latinius, cui alii viri eruditi assentiuntur. Et in textu proinde Hamburgensis editionis emendavit sic.... Et inde a Domino usque nunc anni 380, plus.... Hæc tamen ex non observata ejus sæculi consuetudine in annis adnotandis pendent. Equidem non hoc uno capite eadem notatione Philastrius usus legitur, sed et capite 106, pag. 206, ubi scribitur.... quod contrarium invenitur, si ita qui senserint, non quadringentos jam plus annos transisse

diversis annorum computis canon chronologicus ins- B cognovimus, ex quo venit Dominus, atque completituendus est, ut Ballerinii volunt quinquaginta annorum excessum a scriptoribus sæculi quarti non attendi? Obstant huic penitus novo canoni et ipsi allati textus. Obstat pseudosynodi Antiochenæ textus; illa enim verba non totis, indicant, et annorum quæ supra decem vel centum numerantur haberi rationem: Indicat idem Eusebii textus illis verbis quadringentis impletis.

At enim vero hoc non esse in more positum inter auctores quarti sæculi evidens est. Arnobius enim lib. primo adversus Gentes cum Christianæ religionis initium definiat, aperte dicit: Trecenti sunt enim ferme minus, vel plus aliquid, ex quo cœpimus esse Christiani, et terrarum in orbe censeri. Quo textu Sevvechius adnot. 106, in librum secundum Arnobii, C anachronismum esse probat in allato numero quadringentorum annorum. Locum vitiosum esse non altinet dicere ex eo, quod Arnobius lib. primo scripsit annos 300, plus minus ex quo Christiani esse cœperint, et in orbe terrarum censeri : facile videre est in objectione illa pagani, cum inquit... quadringentos... in numerorum notis valde esse oberratum. Ad pseudosynodum vero Antiochenam.... dico Marcelli errorem indicari, ut statim post relata verba: Non satis abhinc quadringentis annis, subjungitur: Ab eo enim tempore volunt Christum initium regni adeptum esse regnique finem habiturum post consummationem, el ju→ dicium. Tales sunt discipuli Marcelli, et Scotini. Ejusdem Marcelli errorem Eusebius carpit, et pseudosynodus Sardicensis reprehendit. Minime quidem D video, cur unius hæretici error ejusque sectatorum ad usitatum morum probandum allegari possit inter omnes quarti sæculi scriptores, qui contra eumdem errorem sentiunt: cum vero totum errorem respuant, et notam temporis respuere censendi sunt. Eusebius certe improbasse dicendus est, si ea quæ scribit de Christi nativitate recenseamus. Vide Spondanum in Apparatu ad Annales Baronii numero 31.

Alia congerunt testimonia Patrum Domini Ballerinii nempe S. Philastrii episcopi Brixiani, qui S. Ambrosio coætaneus scripsit ante annum 391, in omnibus editis ante editionem Hamburgensem a Joanne

108 :... Ubi minus legendum Fabricius censet... quadringentos jam plus minus annos... cum si hoc significare voluisset S. episcopus haud addidisset... atque completos... Immerito quidem arbitrio suo correxisse S. Philastrii textus incusatur Fabricius: nam objecta consuetudo asseritur, non probatur; el ex uno incorrupto textu alios manifesto corruptos corrigere, ut Fabricius corrigit, quis audeat redarguere? Si enim S. Philastrius ipsemet, se ante C. A. 391, scripsisse testatur, quis non videt vitiatum numerum quadringentorum annorum in aliis textibus; quod vitium ex iisdem vitiati textus verbis eruitur, ea enim verba plus minus atque completos indicant, ut jam notavimus non rudi Minerva annos describi, sed circiter, quis vero hoc circiter accipiat pro excessu 90, vel etiam 50, annorum spatio: cum etenim superius dixerit plus minus, tum posterius corrigit, atque completos, ut si quis dixerit quatuor centum annis plus minus, quinimmo completis. Nam cum S. Philastrius affirmet, se ante annum Christi 391 scripsisse, quomodo completos 400 annos postea potuit asserere. Corruptus itaque textus est; vel ipse S. scriptor in computandis annis erravit: eum namque utpote non ita exactum in re chronologica redarguit Christianus Lupus de origine Meletiani Schismatis agens. Miscel tempora facta, varia, vera falsis. Ita de S. Philastrio idem Lupus. Baronius vero vitiatum codicem circa 400 annorum numerum putat.

Tertulliani quoque textum laudant eadem dissertatione. Tertullianus adversus Nationes lib. 1, quem ineunte tertio sæculo scripsit... tercentos... Ferme annos pro... ducentis... Christianæ religioni vindicat, c. 7.... Igitur ætati nostræ nondum anni 300 (scribendum ex testimonio sequenti, pro eo quod in editis est 250, mutato c. in 1.) et capite 9;... ut supra diximus, ætati nostræ nondum anni trecenti... At cur non corrigendum potius capitis noni textus, ubi anni trecenti leguntur ex capite septimo, ubi ducenti et quinquaginta numerantur; cum septimi capitis textus veritati magis consonet? Num ex vitioso textu incorruptus textus corrigendus est? An veritati præferendus est error? Illud enim, ut supra diximus, nihil addit, si pro trecentis ducenti quinquaginta anni le

gendi sunt. Non enim subsistit exaggeratus mos de A verum Christianæ æræ annum recensuit. Ne qui vero

quinquaginta annorum spatio a scriptoribus antiquis non haberi rationem. Tertullianum vero annorum Christi veram Epocham tenuisse constat ex eo, quod annos enumerans (ut noster S. Zeno fecit) a tempore quo prima Divi Pauli epistola scripta fuit centum sexaginta annos exprimit, quibus si quinquaginta, el septem addantur, quando ipsa epistola data fuit, annum ducentesimum decimum septimum indicat, in quo scribebat ipse Tertullianus.

præler rationem ad eorum, quæ nos docti sumus ever-
sionem dicat ante annos centum quinquaginta, nos as-
severare Christum sub Cyrenio natum esse, docuisse
autem quæ
docuit posterius sub Pontio Pilato, etc., et
ex ipsius verbis S. Epiphanii demonstratur anachro-
nismus. Quis ergo inficiabitur ex hoc uno canone ad
resccandum in anachronismis annorum excessum
totam pessumdari, everti et confundi chronologiam?
Fateor per plura Ecclesiæ sæcula ex consulum serie
annos fuisse consignatos: At hæc est vera annorum
Christi recensendorum ratio, ut Augustinus docet.
Per Olympiadas, et consulum nomina, multa sæpe
quæruntur a nobis, el ignorantia consulatus, quo nalus
est Dominus, et quo passus est, multos coegit errare.

In reliquis autem, que citantur Chronologicis notis, nempe S. Petri Chrysologi, qui circa medium quintum sæculum floruit serm. 145, de Generatione Christi in fine... annos quingentos circiter... a Christo nato enumerat. Cui S. Petri Chrysologi sententiæ, assertio S. Hilarii lib. primo ad Constantium, quam B Quare ex iisdem consulum fastis veram assecutus Domini Ballerinii pariter afferunt, conformis est; concedendum quidem, cum rotundo numero sæcula numerantur inter medium annorum numerum non attendi, quod et in præsenti fit, cum sextum, decimum, duodecimum sæculum commemoramus. Nam et nunc decimo octavo sæculo vivere dicimur, cum adhuc medium sæculum minime attigerimus. At hæc sæculorum nota nihil proficit ad intentum, cum S. Zeno in hoc sermone non sæcula enumeret, sed annos a scripta prima D. Pauli epistola ad Corinthios, ut ipsemet indicat illis verbis: ferme vel eo amplius, quæ in usu non sunt, cum integra sæcula significantur ac proinde non eadem ratione ac ii, qui sæcula indicant, explicandus est.

Arduum sane est ex uno anachronismo (frequentissime enim vetustioribus in libris reperiuntur) firmam constituere epocham, quam ad sustinendam nova prorsus conjectura adinvenienda est, quæ nulli hactenus criticorum in mentem venit, neque ratione ulla probari potest. Quinquaginta scilicet annorum excessum pro nihilo in antiquorum scriptis habendum... lloc utique divinitare est, si canone isto chronologiæ difficultates sunt dissolvendæ. Quid ergo tanta concertatio inter viros eruditos de S. Irenæi opinione circa Jesu Christi ætatem? (Coincidit quæstio; nam Christianæ religionis epocha ab annis Jesu Christi initium habet). Ipsi namque tribuitur putasse nonnisi post quinquagesimum annum Christum Dominum ex hac vita sublatum. Cur in ipsius defensionem adducere, libros ejus fuisse vitiatos? Minori certe licentia usus esset Irenæus, si viginti annorum spatio tantummodo Jesu Christi vitam protraxisset, quam veteres alii scriptores, qui ex hac nova conjectura Christianam æram quinquaginta, nonaginta, et amplius annos excedentem suis in annorum calculis exhibuere. Neque S. Epiphanii locum, quo S. Justini martyrium sub Hadriano posuerit, insanabilem dixisset Petavius, licet S. Justinus triginta post annos circiter sub Antonino martyr obierit. Sanari enim poterat hæc conjectura, qua non tam excessus, quam annorum defectus suppleri potest. At certum est, Justinum ea non esse usum, cum in Apologia prima, absque excessu, vel defectu vilo

Christianam epocham, in epistola ad Hesichium a Christi Domini nativitate ad sua usque tempora verum annorum numerum reddidit. A nativitate Domini hodie computantur anni ferme 420. A resurrectione autem, vel ascensione ejusdem anni 390. Non ea igitur necessitate adigebantur SS. Patres, cum per seriem consulum anni digerebantur rotundo aliquo numero, qui non unius, aut duorum, aut decem, sed 50, vel etiam 90, annorum excessum contineret. Quinimmo auctore Augustino, si quis error in annorum numero reperiebatur, ex ignorantia consularium Fastorum contigisse dicendum est. Ignorantia consu– latus, quo natus est Dominus, et quo passus est multos coegit errare: quod maxime notandum est, AugustiC nus enim non hanc allegat consuetudinem ad anachronismos Veterum conciliandos, sed veros errores dicit coegit errare. Quis autem magis agnoscere debuit consuetudinem hanc, si tunc viguisset: Augustinus eorum temporum suppar, aut coetaneus, seu recentiores nostri ævi scriptores tot sæculis ab illis distantes, qui hac ad suas epochas tuendas comminiscuntur?

Ne tamen longius divagemur a scopo ad numerum 400 annorum, quem in tractatu D. Zenonis de Continentia legimus, redeamus oportet. Quamvis 50 annorum excessum in antiquis scriptoribus non computandum, ut Domini Ballerinii asserunt, pro certo haberemus: attamen ita certum est notam illam 400 annorum in eodem D. Zenonis tractatu

Danachronismum continere, ut liberaliter licet conce

deremus, ex eadem 400 annorum nota inferri non posse S. Præsulem quinto sæculo claruisse, nempe anno 457 qui numerus a scripta prima epistola ad Corinthios anno Christi 57 additis 400 annis in laudato sermone expressis, exurgit; nullo tamen modo S. Zenonis episcopatus epocha ab anno 356 ad 380 constitui posset, ut iidem præclari viri statuere con tendunt. Hoc ea ineluctabili ratione probatur, quod ejusdem sermonis textus non modo aptari non potest sæculi quinti œconomico Ecclesiæ statui, sed nec sæculi quarti, et præcipue anno 356 ad 380 id modo considerandum suscipimus.

Christianam mulierem in eodem tractatú averters

studens S. Antistes a connubio cum viro gentili lu- A consecrari sine sacrilegio videri potest. Antithesis hic

culenter admodum incommoda illi exhibet, quæ circa
religionis exercitium ex hoc connubio proveniunt.
Inter alia hæc habet: Quid quod illius sacrificium
publicum est, et tuum secretum? Illius a quovis libere
tractari potest, luum etiam a Christianis ipsis minime
consecratis sine sacrilegio videri non potest. Ita in
editione ultima Veronensi: at in hoc Pistoriensi
ms. pro sacrilegio habet sacrificio. Tuum etiam a Chris-
tianis ipsis minime consecratis sine sacrilegio videri non
potest. In Bibliotheca Patrum: Tuum etiam a Christia-
nis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri po·
test. Hæc verba: Illius sacrificium publicum est, tuum
secretum. Illius a quovis libere tractari potest, tuum
etiam a Christianis ipsis minime consecrari (ita cum
editis legere placet rationibus inferius deducendis) B
sine sacrilegio videri potest; hæc verba, inquam, tem-
poribus indicatis nempe ab anno 356 ad annum 380
convenire nullo modo possunt. Anno quippe 356
Constantio Constantini Magni Filio imperante, lege
ab eodem Constantio lata, templa idolorum clausa,
ac sacrificia interdicta fuerant, nec reserata templa,
ac sacrificia idolis permissa, nisi anno 361 Juliano
Apostata ad imperium post Constantium elato. Ju-
Jianus tamen idolis licet cultum restituere studuisset,
nunquam tamen Christianorum sacrificia vetuit bre-
vissimo imperii, seu tyrannidis suæ decursu. Postca
vero Joviniano in imperium succedente, ac Valente,
et Valentiniano, tum Gratiano, ac Valentiniano Ju-
niore, ac demum Theodosio ad annum 390 usque et
ulterius, quamvis gentilium superstitio adhuc per-
mitteretur, tamen Christianorum ecclesias palam,
ac publice frequentatas, ibique libere sacrificia
christiano more peracta fuisse ex historia Ecclesias-
tica indubitatum est. Toto itaque isto tempore
nempe ab anno 356 ad annum 380 et ultra Christia-
norum sacrificia publica fuere, et libere peragi po-
tuerunt, non secreta: Itaque non hoc tempore scri-
bebat S. Zeno, qui econtra ait, Gentilium sacrificia
publica esse, et a quovis libere tractari posse, Chris-
tianorum vero secreta. Tertio itaque sæculo tum
cum Gentilium sacrificia publica erant, secreta
Christianorum, constituenda est S. Zenonis epocha,
ut Baronius, Perettus, et Bagatta constituunt notam
illam 400 annorum non ex arbitrio, non proprio
marte, neque ullo codice innixi, vel contra fidem codi- D
cum, sed ex ipso hujus tractatus contextu corrigen-
tes, ut alia corrigunt in his eisdem S. Zenonis trac-
tatibus accuratissimi Ballerinii.

Et hæc potissima ratio est, cur quæ in edi- tis lectio habetur, illi præferatur, quam iidem in ulLima Veronensi editione afferunt; quod hæc minime, illa vero maxime sensui conformis existat, quem ipse S. Zenonis tractatus exigit. S. etenim doctor, ut Christianam deterreat mulierem a connubio cum gentili viro, Christianæ religionis, et idolorum cultum invicem confert. Illius (ita S. Zeno) sucrificium publicum est, tuum secretum ; Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a Christianis ipsis minime

est duo continens oration's membra invicem opposita. Primum: Illius sacrificium publicum est, tuum secretum. Apertissime hic exprimitur solemnis, ac frequens idolorum cultus; cui ex adverso respondent verba, Tuum secretum, quæ aperte vetitam, ac periculis pœnisque a tyrannis indictis obnoxiam religionem Christianam significant. Horum verborum sensum neque quinto, neque quarto sæculo accommodari posse jam vidimus. Secundum orationis, seu antithesis membrum : Illius a quovis libere tractari potest. Libertas hic publice idolis sacrificandi manifesto edicitur. Tuum etiam a Christianis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri potest: quibus verbis libertatem religionis Christianis ablatam significari nemo jure poterit inficiari, ac proinde oppositio quam orationis vis, et ornatus exigit hac lectione evidentissima est. Eo vero modo, quo legunt, atque explicant Domini Ballerinii sensus S. Zenonis non constat et antithesis vis, et ornatus tollitur. Volunt quippe per illa verba tuum secretum significari Ecclesiæ disciplinam in occultanda sanctissima Eucharistia non modo Gentilibus, sed catechumenis. Secretum vocal, quippe quod ex Arcani disciplina sacrificium seu Eucharistiæ mysterium non puganos solum, sed ipsos catechumenos accurate colendum essel: Et pro illo verbo consecrari, ita corrigunt. Legebatur in editis consecrati : Correximus ex ms. Pompeiano, et duobus Zenonianis (scilicet consecratis) Consecrati autem dicebantur qui Baptisma susceperant. Itaque minime consecrati sunt catechumeni, qui alia formula minime initiati dicebantur, de quibus ex memorata disciplina arcani cautum erat, ne in Eucharistiæ Sacramentum oculos conjicerent. Si pro minime consecratis catechumeni intelligendi essent, nihil ad intentum argumentationis facerent D. Zenonis verba, antithesis nulla in illis esset: Nam etiam si a conspiciendo sacrificio arcerentur catechumeni, publicum nihilominus fuisset sacrificium, et libere a Christianis peragi potuisset: perperam itaque dixisset S. Doctor Sacrificium publicum est, tuum secretum. Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a Christianis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri potest. Occultatio namque sanctissimæ Eucharistiæ catechumenis, et eorum ab ecclesia ejectio tempore sacrificii, neque secretum Christianorum sacrificium faciebat, neque illis libertatem adimebat sacrificandi. Ut igitur constet sensus prædictorum verborum, pro consecratis, consecrari legendum est, et de libertate Christianis a tyrannis ablata sacra ministeria peragendi sunt intelligenda, ita exigente ipso sermonis contextu, quod neque quarti, neque quinti sæculi conditionibus convenit; sed necessario tertii sæculi statum indicat, quando imperatorum editis tamquam sacrilegi, deorumque contemptores Christi fideles puniebantur, qui sacra peragerent, vel sacris interessent,

C

Nibil frequentius in antiquis mss. amanuensium incuria unam litteram pro alia scribere, ita ut pro

consecrari, consecrati exararent: quam correctionem A mss. numero, cum omnia ab eodem corrupto exemplari unius litteræ repugnantibus etiam editis, et mss. et ipsi domini Ballerinii in his edendis sermonibus adhibuerunt, ut in adnotatione 24 ad tractatum secundum libri primi : Urbem pro Orbem facili unius litteræ mutatione perperam in mss. et editis scriptum est. Emendationem sensus persuasit. Editorvm quoque lectionem mss. præferunt in adnotatione 4, ad Tract. xm lib. 1: Editio Veneta captulo, cæteræ capulo mss. autem capitulo, quod retinuissemus, si quo exemplo probari potuisset et in eamdem, qua capulum signifi· cationem usurpatum fuisse. Hic autem capulum, id est manubrium gladii significari apertissimum est: Capitulum vero idem significare nullibi alias invenimus. Itaque capulo reliquimus, ut inferius quoque capulum retinuimus, cum editis, ubi mss. habent capitulum. Et amanuensi antiquo, ex quo alii profecerint, tribuendum credimus, quod cum vocem capulo, et capulum per abbreviationem scriptam putaret, capitulo, et capitulum expresserit. Integram quoque dictionem addere aliquando iidem solertissimi adnotatores compulsi sunt, ut tractatum lib. 1, adnot. 13: In editis, clausis; porro tum in mss. tum in editis hic locus uno contextu effertur, ita ut plane intelligi nequeat; sic. enim scribitur: Clausis oculis tertio dives est avaritia. Correximus ut in textu: ubi cum verbum dispergit aperte supplendum fuit, ut sensus constaret ; tum vero punclum affigendum, post quod tertia orationis a Paulo propositæ pars, quæ avaritiam spectut a Zenone exponitur illis verbis: Tertio dives est avaritia, etc. ita commode intelligitur utique referri ad eloquentiam, et fortitudinem avaritiæ facientes, de quibus hactenus disserueral. Hujusmodi correctiones præter editorum et mss. lectionem in eruditissimis adnotationibus ad Tractatus S. Zenonis a D. Balleriniis elucubratis passim videre est, ea ratione allata, ut sensus constet: ne sensus esset suspensus: contextus persuasit: sensentia persuasit: ul sententia efflagitat: sententiæ autem magis congruum. Cum itaque et in hoc loco editorum lectio contextui magis consonet, præ aliis lectionibus retinenda est, et legendum. Illius a quovis libere tractari potest: tuum etiam a Christianis ipsis minime consecrari sine sacrilegio videri potest. Ut sensus sit Christianos sacris interessentes contra imperatorum edicta tanquam sacrilegos plecti, ut jam contra Tillemontium explicavimus. Ex hac genuina D textus restitutione patenter anachronismus emergit circa ea, que hic allatis præcedunt verba. Al cum annos ferme quadringentos vel eo amplius. Quippe cum anno Christi 475 asseri non posset, neque ab anno 360 ad 380 Christianorum sacrificia secreta, ac levetita fuisse, idolorum vero publica, ac libera, gendum procul dubio est pro quadringentos, tos, ut Baronius optime hunc textum corrigit. Neque huic officit correctioni, omnia mss. quadringentos exprimere, nam et hoc amanuensi antiquo, ex quo alii profecerunt, tribuendum credimus. Quare sapientissime monet clarissimus P. Honoratus a S. Maria quod: Nihilo magis deferendum est magno similium

forte profecta esse possint, a quo easdem quoque maculas conceperint. Intelligentia quidem, et contextu sermonis argumento esse poterunt ad verba auctoris ab amanuensis verbis secernenda. Hac regula usi sunt criticorum celeberrimi, Stephanus Baluzins scilicet, et Nicolaus Rigaltius, aliique. Baluzius ad verbum Absinthia in notis ad Salvianum sic habet: Hune locum ita correximus propria auctoritate, tametsi, et editiones, et mss. libri repugnarent. Utrobique enim constanter legitur. Quid juvat stomachum abstinentia si, ete. Sed vitio librariorum irrepsit hic error. Nam Salvianus absinthia opponere voluit dulcibus, ut silentia clamori, et antidotum veneno. Nostram conjecturam confirmat ipse Salvianus. Unde interim colligitur, veBrissimam esse Nicolai Rigaltii observationem, qui in præfatione ad Tertullianum adnotavit etiam veterum librorum fide falsissimas lectiones asseri. Nam et sunt libri, inquit, depravatissime correcti, neque ulla spes reducendæ unquam veritatis, nisi tam veteres nanciscamur, ut sint omni correctorum antiquitate vetustiores et alibi idem Baluzius. Ita correximus ex ingenio, cum antea legeretur, injuriæ, sicut enim mollitiem voluptatis opponit asperitatibus, sic longas delicias injuriæ: alioquin enim vox injuriæ nullum hic bonum sensum facit. Hæc attulimus exempla, quæ sunt præcisa, cum et in S. Zenonis textu antithesis oppositio nullo alio sensu, quam eo, quo ejus verba explicavimus, reperiri possit: nullaque major afferri possit ratio ita corrigendi textum, quam ipsius contextus sententia.

ducen

[ocr errors]

C

Illud in hoc quinto S. Zenonis tractatu primi libri expendendum restat argumentum ex iis verbis conflatum. At cum ante annos ferme quadringentos (ducentos ex correctione legendum) vel eo amplius, Apostolicum hoc operetur edictum, quo et vivaciores fuere homines, et rarissimi Christiani; cur ergo Christiano orbe ipso pæne jam tolo, hominumque vivacitate, mundo senescente detrita, obtundam verbis palpantibus aciem veritatis, etc. Illa verba adhibent, Christiano orbe ipso pæne jam toto, quibus quartum sæculum indicari contendunt Domini Ballerinii, Marcellini auctoritatem propriam ad confirmandam sententiam adducentes, qui lib. xx1, c. 2, ipsos quoque Romani imperii milites Christianos fuisse prodit ; cui et Zonaræ textum addunt his supplentes verbis. Unde Julianus Augustus in Galliis acclamatus ut omnes nullo impediente ad sui favorem illiceret, adhærere cultui Christiano fingebat; nam verebatur ait Zonaras lib. XIII, n. 11, milites, quos prope universos Christianos esse noverat. Dein Tertullianum quem sibi adversari sentiunt explicare conantur: Qui suo tempore omnes Romanas urbes Christianis impletas testetur. Oratorieibi illum loqui autumantes, Tertulliani verba hæc sunt: Externi sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum, sola vobis reliquimus templa (in apol, cap. 37). Demus oratorie dictum, et quodam cum excessu: At quis

putet Tertullianum gentibus pro Christianorum de- A de sermonibus S. Zenonis capite undecimo a me fensione talia prolaturum fuisse, si numero adeo sunt allegata. Ex ipsius epistola contextu plane

pauci Christiani iidem fuissent ? Ridiculam prorsus, fecisset Apologiam suam. Tertulliani itaque tempore, si non urbes, insulas, castella, municipia, etc. Christiani ita impleverant, ut gentibus non esset locus; adeo tamen frequentes erant, ut implere quodam modo viderentur. Quapropter sicut Tertulliani expressio in quartum sæculum cadere minime polest, neque D. Zenonis textus, in quo orbem pene jam totum Christianum legimus, ad quartum sæculum trahendus est. Idem de aliis Eusebii sententiis a dominis Balleriniis adductis dicendum.

constat S. Ambrosium neque Veronensem, neque episcopum dicere, quem nominat Zenonem. Indiciam vero Syagrio non fuisse subditam, nisi obtentu delicti, cujus, licet falso, insimulabatur hæc Virgo manifestissimis conjecturis ex ejusdem epistolæ textu erutis, citato loco demonstravi. Hoc ut magis magisque pateat, notandum est in hac D. Ambrosii responsiva epistola ad Syagrium, agi de illegitimo judicio Verona a Syagrio instituto contra Indiciam: Tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solus judicandum putaris, in quo tamen ante judicium præjudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctæ memoriæ judicio probatam, ejusque santificatam benedictione post tot annos sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis in periculum reatus deducendam arbitrarere. Cui invidia esset a vanis, hæreticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus. Ea vero erat, et D. Ambrosii temporibus in Ecclesia judiciorum disciplina constituta per Nicænos canones quintum, et decimum sextum, a Sardicensi concilio canone XIH el xiv, confirmatos, ut nullus episcopus judicet, retineat, excommunicet, ordinet alienum parochianum. Nam licet tempore persecutionum exigente necessitate episcopo in aliena diœcesi, vel in alienum subditum jurisdictionem suam exercere permissum fuerit: hæc tamen consuetudo per relatos Nicænos canones sublata est, ut optime contra Soeratem notat Christianus Lupus. Secundo falsum est (ita Lupus Tom. 1, In Scholio ad 2 canonem concilii Constant.) quod episcoporum ad alienas Ecclesias demigratio, seu alienarum Ecclesiarum quoad judicia, ordinationes, aut quamvis administrationem sit interdicta ad excludendum vetustum morem toleratum olim causa Gentilium persecutionum. Gentilium persecutiones jamdudum extinctæ erant, et ex earum necessitate toleratum mortem jampridem excluserat Nicæna synodus per quartum el sextum canonem, confirmatum, atque innovatum a tertio Sardicensi. Hujus concilii canone XIV, sola permittitur appellatio ad Metropolitanum, ei qui se ab Ordinario injuste excommunicatum cau> setur. Qui ejicitur, potestatem habeat confugiendi ad episcopum Metropolis ejusdem provinciæ; interim dum Dappellationis judicium agitur ordinarii firma stante sententia, donec legitime sententia in secunda instantia lata fuerit. Priusquam autem diligenter, et ex fide singula examinata fuerint, qui communionem non habet, non debet ante rei cognitionem sibi communionem arrogare. Quæ omnia secundo canone Constantinopolitani concilii anno Christi 381 celebrati, innovari notat idem Lupus.

Verum enim vero ut hæc magis constet D. Zenonis sententia, præcipua consideratione Gallieni edictum expendamus. Refert illud Eusebius. Indulgentiam B (ita Gallienus) beneficii nostri per universum orbem diffundi præcipimus, ut cuncti (Gentiles) a religiosis locis abscedant. Jubet imperator per universum orbem Christianis religiosa loca restitui. Tertio itaque sæculo diffusi per universum orbem Christiani erant. Num et Gallienum oratorie hoc in edicto locutum dicemus? Ab Trajani etiam tempore in taulum numerum excrevissse Christi fideles ex eo constat, quod magistratus ad ipsos necandos impares fuisse legamus; demonstratur quoque exuberanti fructu fidem Christi eodem tertio sæculo propagatam, cuni Thaumaturgus Gregorius quindecim reliquisse infideles (totidem namque fideles erant, quando Neocæsariensem suscepit Cathedram) in Domino moriens gloriari poterit. Testatur hoc Nissenus Gregorius: C Cresceret autem mysterium Christianorum, et in multitudinem ubique terrarum propagaretur Ecclesia per eos, qui semper sermoni adjungerentur in magnitudinem exurgens (To. ш, in Vita Gregorii Thaumaturgi). Quin et ipse sanctissimus martyr Cyprianus sub imperatore Gallieno martyrio coronatus, de pace lapsis concessa ad Antonianum scribit : Quæ litteræ per totum mundum missæ sunt, et in notitiam Ecclesiis omnibus, et universis fratribus perlatæ sunt. Constat igitur ex iis omnibus, quæ ab exordio hactenus consideravimus, nullum ex D. Zenonis textibus deduci argumentum posse, ut quis illius epocham constituere quarto sæculo adigatur. Mox ad alia, quæ externe petuntur argumenta opitulante Deo procedamus.

CAPUT III.

§ I. Ex S. Ambrosii Epistola ad Syagrium Veronensem episcopum, S. Zenonem quarto sæculo vixisse, probari, non potest.

Syagrium, ad quem occasione Indiciae virginis litteras dedit Ambrosius, Veronensem episcopum tum fuisse, ipsius epistolæ contextum plane convincere,, Indiciamque virginem contra juris ordinem ab ipso Syagrio inspectionis subjectam, ejusdem Syagrii jurisdictioni subditam tota epistola tradi domini Ballerinii asserunt. Indiciam tamen Veronensem non fuisse, plura ad hoc demonstrandum primo libro

Qua de re, cum et D. Ambrosii ætate hæc disciplina vigeret, quomodo idem Ambrosius Syagrio succensere potuerat: Tu autem sine alterius fratris consilio hoc judicium tibi soli judicandum putaris. Si subdita Syagrii fuisset Indicia? Potuit quidem Syagrius, et in non subditam judicium exercere propter

« PoprzedniaDalej »