Obrazy na stronie
PDF
ePub

nia undique conferretur, in eamque rem nonnulli A 16 lib. 1, quod antiquis licet sæculis frequens fncquoque Ecclesiarum antistites ipsa sacra vasa conflare non dubitarint, ex quorum venditione pecuniam cogerent, unde plures redimerentur. Recitanda boc loco sunt duo S. Ambrosii testimonia ex lib. 1 de Officiis Ministr. quæ de hac redemptione certo loquuntur; et ex iis apparebit, quanta captivorum fuerit. infelicitas, quantaque sit ejus scriptoris cum Auctore nostro consensio. Primum itaque S. Ambrosius cap. 15, num. 70: Summa etiam liberalitas captos redimere, eripere ex hostium manibus, substrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini; reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriæ restituere. Nota sunt hæc nimis Illyrici vastitate et Thraciæ: quanti ubique venales erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciæ numerum explere non possint! B Barbari enim (prosequitur num. 71) nihil deferebant kumanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverat ad redemptionem. Aliud testimonium cap.

28, num. 136, ejusdem libri 1, his verbis exprimi

tur: Nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus..... Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quæ graviores morte sunt: adolescentulæ vel pueruli vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur? Advertistin, toto captivos orbe, quos qui redimeret, substraheret neci? Quid cum Auctoris nostri verbis magis consentiens? Igitur ut ad argumenti summam tandem redeamus, eum noster Auctor liberalitatem suorum auditorum C in redimendis captivis munificentissime demonstratam commendans, redemptionem eorumdem captivorum, de quibus scripsit Ambrosius, spectet, qua una verum fieri potuit, ut id generis largitas provinciis omnibus nota esset, ejusque pia semina totius quodam modo orbis per membra jactarentur, ut idem Auctor prodit: haud dubie tractatus 10 lib. 11 habitus patet post annum 378, quo barbari tantum captivorum numerum partim ex Romanis militibus jam devictis, partim ex tot Romanis provinciis subactis deduxere.

Sed cum pro statuenda Auctoris ætate argumentorum finis tandem aliquis esse debeat, quam mirifice omnia ex variis licet tractatibus collecta temporis indicia in sæculum quartum conspirant, et quidem ita ut ex iis alia non ante medium idem sæculum, D alia vero non sæculo posteriori Auctorem scripsisse plane convincant! In priorem partem, de qua una cum pluribus qua'stio est, pleraque ex pluribus tractatibus conjecta sunt: de secunda autem, quam nemo impugnavit, aperta sunt, quæ ex Theodosiani Codicis legibus allegavimus § 5, unde Auctor tractatum septimum libri primi scripsisse statuimus ante annum 394, quod testimonium etsi in re præsertim minime contentiosa satis superque esse debeat; nibilo tamen minus duas animadversiones paucis suggerere placet ex aliis tractatibus, ut cohærere omnes idemque tempus omnes spectare cognoscas. Primo secundas nuptias Auctor persequitur acerbe tr. 5 et

rit, non tamen ultra quartum sæculom adeo acriter reprehensum facile invenies. Exinde eodem libro tract. 4, num. 1, et tract. 5, num. 6, virginum apud ethnicos tum florentium meminit, quas Vestales esse nihil dubii est. Has autem quarto quoque sæculo florentes ex aliis auctoribus in annotationibus nostris ostendimus: at quinto sæculo nullæ fuerunt, cum post sublatos eisdem redditus, et prædia item sublata a Gratiano, post Theodosii Magni victoriam de Eugenio relatam an. 394, eodem Theodosio, imperante unica vetula quædam ex virginibus Vestalibus reliqua memoretur a Zosimo lib. v, cap. 38, ex quo Vestales animam traxisse ad ultimum usque Theodosii senioris ævum, tum vero extinctas plane fuisse probat Lipsius in Syntagm. de Vestalibus, cap. 14. Sed de argumentis quæ pro definienda seu circumscribenda Auctoris ætate expiscari potuimus, jam nimis fortasse multa. Ad objectiones statim accedamus.

[LIX] § VIII.-Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti sæculi,

Quæ Baronium moverunt, eum ad res superioribus paragraphis agitatas pertineant, ibidem rejecta nobis sunt, uno illo excepto de idololatriæ signis in numismatibus, quod tamen ex tract. 10 ductum annotatione 11 satis dilutum invenics. Quæ porro editores Veronenses in præfationem contulerunt argumenta, ut Auctorem antiquissimum persuaderent, omnia non tribus solum primis Ecclesiæ sæculis conveniunt, sed etiam quarto, et nonnulla item quinto, quod partim ex dictis fit apertum, partim ex annotationibus opportune apponendis patebit. Unum tantummodo, quod ex memoratis ab Auctore persecutionibus atque martyribus ducitur, vehementius videri cuipiam potest; ut ad istud subruendum non satis sint, quæ nostras in annotationes conjecimus. Itaque de hoc nonnulla. Non duobus tantum quæ ab iisdem editoribus allegantur, sed tribus in locis persecutionum, vel martyrum præsentis tum temporis occum bentium fit explorata mentio. Tr. 6, de Patientia, lib. 1, n. 8: Tu quotidiana martyrum maler es el corona. Tract. 27 lib. 11, n. 3, perseculionem sub vindemiæ allegoria fuse depingit et martyres memorat, quibus violenta, inquit, infertur manus, quique ad supplicii locum deducuntur........summa omnium contumelia illusi a persecutoribus jugulantur, etc. Tandem tract. 45 ejusdem libri : Autumnus quoque martyrii locus est, in quo non vitis, sed fossoris sanguis effunditur. Quibus in locis cum persecutiones et martyres indicentur præsentes, imo et quotidiani, qui in quartum sæculum a Christianis imperatoribus occupatum cadere nequaquam creduntur; Auctoris atas ad persecutionum tempus evehenda colligitur.

At primo animadvertendum est, id generis locutiones in aliis quarti quoque sæculi auctoribus legi; inter quas audienda illa Hilarii ex Commentario in psal. cxx, n. 40, de fidelium injuriis loquentis: Cœdimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis,

lib. xvm de Civ. Dei, cap. 52. Juliano interfecto an. 363, post breve Joviani imperium Valentinianus successit, qui subinde Valentem fratrem in imperii societatem assumpsit. Hic autem postremus Constantio multo vehementior fuit in tuenda Arianorum hæresi, fideque catholica oppugnanda per Orientem, cui præerat; de qua persecutione Augustinus eodem libro cap. 52, hæc scripta reliquit: Postremo nostra memoria Valens ... Arianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam vastavit fidem ; et lib. 11 contra litteras Petiliani n. 206: Quærant quid Catholica in Oriente perpessa sit, quando Valens imperabat Arianus. Hinc procul dubio S. Ambrosius lib. 1 de Fide, cap. 16, persecutiones appellans, quas ab Arianorum perfidia, nimirum sub Constantio et Valente, Catholici passi sunt, n. 140 sic loquitur: Non libet confessorum neces, tormenta, exilia recordari, et num. 141: Sed jam satis superque, omnipotens Deus, nostro exitio nostroque sanguine confessorum neces, exilia sacerdotum, et nefas tantæ impietatis eluimus, bello scilicet Gothico, ex quo tanta in Romanum imperium pernicies manavit; et lib. 1 de Fide, cap. 15, num. 128: Librum sacerdotalem (id est Nicænam fidem) quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? quem ... qui violare non ausi sunt, confessores et martyres exsti terunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam prædicamus?

profundo, desævitur in nostram verecundiam, desævitur ▲ in persecutorum catalogum jure retulerit Augustinus in corpora: dolor nobis est injuriis. Alia testimonia videsis annot. 20 in tract. 27 lib. 11. Quid porro, si falsa inolevit opinio, nullas quarto sæculo persecutiones, martyres nullos fuisse? Nonne Constantio imperante magno Arianorum patrono dira in Catholicos Nicænæ fidei defensores persecutio desæviit, qua alii in exilium deportati, alii equuleo torti, alii etiam morte mulctati fuerunt? Hinc Hilarius in libro adversus Constantium n. 1, Catholicos ad martyrium hortatur; et Liberius in epistola ad Confessores ante exilium suum scripta, quæ exstat apud Hilarium frag. 6, his verbis utitur n. 1: Jam ad futuram gloriam martyres vos designavit. Similiter Athanasius in Apolog. ad Constant. n. 32, pag. 316: Nam si ii qui adversus me subscribere recusabant, tot tantisque malis B sunt affecti; si laici, qui cum Arianis communicare noluerunt, capitis damnati sunt, etc. Quibus similia tradens Hilarius in libro adversus Constantium, n. 11, Tolosanæ Ecclesiæ clericos fustibus casos, diacones plumbo elisos testatur. Huc revocandæ illæ cædes in Alexandrina Ecclesia Georgio invadente peractæ, quas Athanasius considerans in epist. ad Orthodoxos, ne multus sim in scribendo, inquit, persecutio adest, qualis numquam antea adversus Ecclesiam oborta est; unde eminentissimus Annalium parens cardinalis Baronius iis relatis quæ ad Constantii persecutionem pertinent, jure concludit n. 87, ad an. 355: Ex iis, quæ dicta sunt de quarumdam Ecclesiarum vexatione, quid cæteræ passa sint, licet potius existimare quam scribere: si enim tot tantaque esse memorantur, quæ ex C diversorum temporum scriptorum fragmentis collecta nuper recensuimus; qualia quantave reliqua fuisse putanda sunt quæ sepulta silentio remanserunt, cum si vel unius Ecclesiæ, cui catholicus in communione catholica cleri [LX] alque populi præesset Episcopus, res conscriptæ fuissent, grande volumen ex illatis ab Arianis cladibus procul dubio diligens historicus confecisset.

Deinde eodem Constantio imperante Sapor Persarum rex Romanis infestus magnam adversus Christianos persecutionem commovit, in qua plura Christianorum millia obierunt, Hieronymo teste in Chronico. Sozomenus lib. 11, a capite primo ad decimum tertium, hanc persecutionem fuse describit, pluresque e martyribus nominat, in eoque solummodo errat, quod illam ad Constantini ævum referat, dum ex D antiquiori Hieronymi testimonio aliisque a Valesio adductis in notatione ad caput 13 exploratum est, id generis persecutionem cœpisse an. 347, productam que fuisse usque ad Regis ejus mortem, qui diem obiit an. 380, uti Ruinartius in Actis sinceris rectissime probat, ubi præter memorata a Sozomeno aliorum acta martyrum ea in persecutione functorum suppeditat.

Constantium Julianus excepit, qui tametsi nullanı in Christianos apertam persecutionem indixit, non pauci tamen, ipso imperante, martyrii palmam consecuti probantur ex iis actis quæ laudatus Ruinartius inter sincera publici juris fecit; ut illum proinde

Dum Valens Arianus in Oriente Catholicos persequebatur. Athalaricus Gothorum rex in Occidente contra eosdem pugnabat. Habemus etiam nunc præstantissimas Ecclesiæ Gothicæ litteras ad Ecclesiam Cappadocem scriptas anno 372, in quibus S. Saba martyrium describitur. De hac persecutione a variis coævis auctoribus firinata, quorum testimonia Ruinartius in acta S. Sabæ martyris allegat, Augustinus lib. xvu de Civitate Dei, cap. 52, hæc scripsit: Non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi Catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt? Præterea Christianos barbarorum illorum captivos idolorum contagiis, metu mortis inquinatos didicimus ex Ambrosio, lib. de Offic., cap. 28, et ex his eos morti affectos intelligimus, qui christianæ fidei non valedixissent, nec idolis immolassent.

Tandem Pagani cum vel imperatorum mandato, vel Christianorum zelo, templa idolorum everti, simulacra comminui, vel etiam propinquos veteri superstitione relicta Christo nomen dare, sibique quodam modo eripi viderunt, nonne furore quodam perciti, seditione facta, in Christianos quoslibet impetum fecere, pluresque interfecerunt? Legantur acta martyrum Anaunensium Vigiliique Tridentini episcopi, qui sub finem quoque sæculi quarti in finitimo Tridentino agro a Paganis occisi sunt. Huc spectant illa S. Ambrosii [Lx1]. 1 de Officiis ministrorum, c. 42, n. 17: Gavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriæ cus

piditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerum- A minum movit Eusebii Ilieronymique silentium, facile

que aversos a nobis animos Gentilium in studia persecutionis excitent atque inflamment ad iracundiam. Itaque illi ut perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt! ubi persecutores et martyres indicatos vides. Quæ verba procul dubio persecutiones spectant excitatas a catholicis quibusdam clericis, vel monachis, qui dum nimio Christianæ religionis zelo polestates adversus idolorum templa, in Oriente præsertim, commovebant, Gentium indignationem adversus Christianos concitarunt, in quibus aliquos quidem per hæc tempora a Paganis tumultuose concurrentibus occisos sacri Annales testantur. Post tot persecutionum quarti sæculi testimonia quis persecutiones vel martyres aliquot in tractatibus ab Auctore nostro memoratos urgere amplius ausit, ut contra eviden- B tissima argumenta superioribus paragraphis proposita illum a quarto sæculo excludendum contendat?

[blocks in formation]

[LXII] expungitur. Eusebius enim de Zenone non potuit scribere, cum is aliquanto post Eusebii ætatent floruerit. Ipse vero Hieronymus, qui de scriptoribus ecclesiasticis catalogum texuit an. 392, paulo post nostri Scriptoris obitum, responsionem satis idoneam suppeditat in eju-dem operis prologo, ubi plures præsertim id ætatis scriptores omissum iri præsentiens, ne ob id in invidiam devocaretur, his sese verbis excusat: Si qui autem de his qui usque hodie scriptitant, a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis quam mihi debebunt imputare. Neque enim celantes scripta sua de his, qui longe sunt, nosse potui, et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendia suspirabunt. Enimvero quis spuria umquam venditavit Athenagoræ et Commodiani opera, de quibus Hieronymus nibil meminit? qui Julii item Firmici Materni et Philastrii libros ob materiam multo celebres eodem auctoris nostri sæculo ac ætate scriptos præterivit, ut nemo tamen illos in dubium vocaverit. Adde quod tractatuum seu concionum auctores ab antiquis raro nominati leguntur. Quis mentionem fecit S. Gaudentii, episcopi Brixiani, qui tamen ipse Zenoni suppar, tractatus magis elaboratos vivens collegit et edidit? Quis umquam meminerat sermonum S. Petri Chrysologi, antequam a P. Pezio ederetur Anonymus Mellicensis, qui unus ex antiquis eum idcirco inter ecclesiasticos scriptores retulit? Gennadius, qui epistolarum S. Leonis testimonium locuples profudit, de sermonibus ne verbum quidem. Alia id generis multa dimittimus, cum ad similia refellenda pluribus necesse non sit.

[ocr errors]

Mirum porro maxime accidit inventos esse, qui de Zenone nostro scriberent, nullam sermonum ejus faciam fuisse mentionem, antequam illi ederentur Venetiis an. 1508, cum a Veronensibus jamdiu aliquot antiquiores ea editione testes prolati fuerint. Baptisia Perettus in latinis scholiis ad Vitam S. Zenonis ab ipsomet italice conscriptam edidit Carmen Michaelis Fossati lucubratum an. 1482, in quo hi versus leguntur :

Sed jam tempus est ut ad tertium controversia caput, quod propositi nostri potissimum est, accedamus nimirum num is, quem unicum omnium indicatorum tractatuum auctorem esse capite primo, et auctorem quidem quarti sæculi capite secundo C hactenus demonstravimus, num is, inquam, sit S. Zeno episcopus Veronensis. Quod ut probetur, duo nobis probanda esse intelligimus; primum laudatos tractatus huic uni Zenoni semper fuisse attributos, lum vero ejus ctatem in quartum sæculum commode cadere. Ad primum autem quod pertinet, Zenoni quidem hos tractatus nominatim adscribunt manuscripti omnes codices non tam generali illa inscriptione, quæ codicibus præfigitur, quam nonnullis formulis in capite, vel in fine aliquot tractatuum appositis, quibus unicus omnium auctor, quem cap. 1 statuimus, S. Zeno aperte nominatur, ut ex dictis eodem capite, § 1, colligere licet. Solum cum prima editio e Guarini schedis sumpta prodiisset an. 1508, nec codices essent cogniti; nonnulli, qui non codi- D Ne vero ejus opusculi raritas obtrudatur, editores ces modo, sed nec editionem ipsam viderunt, ex non bene intellectis Sixti Senensis verbis perperam opi. nati sunt, Guarinum ipsum hos tractatus Zenoni affixisse, eorumque procurasse editionem, unde de illis nulla exslet apud veteres mentio; quæ postrema animadversio cardinali Bellarmino gravissima visa est, memoratis inter cæteros Eusebio atque Hieronymo, apud quos de Zenone Veronensi summum silentium.

At de somnio, quo tractatuum suppositio et editio Guarino impingitur, nibil attinet dicere, cum illud præter fidem codicum ipsa editionis verba in generali præfatione relata satis disjiciant. Quod vero Bellar

Zeno sacer, patriæque pater, tua musa tuorum
Sermonum codex quanta docet fuerit.

Veronenses in præfatione, qui in Bibliothecis quoque Patrum Zenonis operibus præfigitur, duos alios testes allegarunt, Flavium Blondem sæculi xv scriptorem in Ital. I. reg. 9, et Petrum de Natalibus episcopum scriptorem sæculi XIV, lib. 1 Catalog. Sanctorum cap. 43. Perettus porro in scholiis memoratis addidit Guillelmum Pastrengum, qui medio circiter sæculo XIV floruit. Hic autem in perraro opere in editis inscripto de Originibus rerum, sed perperam, dum (ut optime animadvertit Scipio Maffeius lib. 11 de Scriptoribus Veronensibus) hæc inscriptio ad secundum solummodo Pastrengi libellum pertinet; primus autem illi præmissus ex auctoris

hic tractatus ille est quem in Veronensi Ecclesia olim publice lectum dominica tertia Quadragesimæ ex Urbinate codice annotat. 1 observavimus. His autem formulis Zenonen Rhaterius appellat. Primo part. de contemptu Canonum, pag. 352 tom. 1 Spicilegii Acheriani novissimæ editionis : Ular ut hic auctoritate Zenonis beati, in sermone videlicet, quem de Juda patriarcha et Thamar nuru ipsius more suo luculentissime fecit, dicentis, etc.; rursum post pauca, Ut Zeno sanctus affirmat; tertio in fine serm. 1 de Quadragesima, p. 391, Zeno beatus ille e contrario ait; ac tandem expressius in Synodica ad presbyteros, pag. 377: Cum specialis noster doctor atque provisor, beatus utique Zeno, dicat, etc.

mnente et materia ipsa de Viris Illustribus inscriben- A ex ipsius tractatu de Juda testimonium recitat, quod dus fuerat; Pastrengus, inquam, in hoc de Viris in eo quidem tractatu nunc 14 lib. 1 exhibetur; et Illustribus libello pag. 77, S. Zenonis tractatibus recensitis, hæc subjicit: Omnia hæc opuscula memorabilis Joannes presbyter, majoris ecclesiæ mansionarius, se vidisse et legisse testatur. Præter hos autem a Veronensibus allegatos testes alii antiquiores multo et omni exceptione majores suppetunt. Petrus Calo, ordinis Prædicatorum, qui duo volumina de Vitis Sanctorum collegit ineunte sæculo xiv, á Petro de Natalibus laudata, in fine Historiæ elevationis corporis S. Zenonis, editæ ab Henschenio ex ms. Barberino, tom. 11, Aprilis, pag. 76, non solum memorat Zenonis tractatus, sed testatur etiam eos pulchro et subtili stylo editos se vidisse in duobus voluminibus (id est duobus libris dispertitos, ut in mss. visuntur) B apud. S. Zenonem de Verona, id est in monasterio S. Zenonis Veronensi. Eodem ineunte sæculo XIV, imperialem Historiam, ex qua Panvinius noster in Antiquitatibus Veronensibus conscribendis non nihil profecit, Joannes quidam ab eodem Panvinio diaconus Veronensis, a Pastrengo autem fere coævo presbyter mansionarius nuncupatus, scripsit. Is autem lib. 1 ejus [LI] historiæ, ex qua adhuc nunc manuscripta Hieronymus Tartarotius quædam excerpta ad nos perhumaniter misit, eumdem tractatuum Zenonis indicem texit, quem tum Guillelmus Pastrengus, tum Petrus de Natalibus totidem verbis transcripsisse noscuntur, et addit: Hæc ipsius scripta et tractatus ipse legi et vidi. E regione hujus indicis hæc marginalis notatio in eodem codice legitur, quæ aliud C Scriptoris nostri testimonium profert. Hos omnes supra scriptos libros (sermones S. Zenonis a Joanne presbytero designatos intelligit) ego Leonardus Judex de Quinto de Verona habeo, qui sunt elegantissimo stylo. Hic autem Leonardus Judex de Quinto, qui nominatur in docume.to anni 1379, apud Ughellium, tom. v, pag. 885, Veronæ florentissimam bibliothecam habuit, quam sub an. 1588 Venetias transtulisse proditur a Mazagagia in opere ms. Musellianæ bibliothecæ inscripto de Modernis gestis lib. in, cap. 8. Ante hocce tempus in antiqui simo Veronensis capituli manuscripto, qui Hieronymi et Gennadii catalogum continet de Viris Illustribus, Zenonis nomen posteriori manu additum legitur, propterea quod is scriptores inter ecclesiasticos vel D tum temporis recenseretur. Sæculo x1 aut ad summum XI, anonymus quidam, Veronensis cœnobii monachus, S. Zenonis, vitam scribens, ejus sermones se legisse aperte ostendit; illum enim inducit loquentem duplici concione, quarum altera initium et finem tract. 6, de Patientia, lib. 1, iisdem verbis exprimit, altera vero in eamdem rationem sumpta est ex tract. 32 et 42 lib. 11. Vide monumenta Historiæ diplomaticæ subjecta, et edita a marchione Maffeio, pag. 326. Sæculo decimo Ratherius Veronensis episcopus, plurium operum scriptor id temporis prestantissimus, S. Zenonem prædecessorem suum sermonum auctorem palam novit, quippe qui quater

Sed quid in recensendis antiquis testibus immoramur diutius, si omnium vetustissimum præstantissimumque testimonium suppetit ex ms. Remensi, quem linemari archiepiscopi nomine prænotatum, monasterioque S. Remigii dono traditum in præfatione vidimus? ubi etiam animadvertimus hunc codicem, antequam in Hincmari manus veniret, in Veronensis Ecclesiæ usum jamdiu fuisse, ut ipsa Hincmari ætate, id est sæculo 1x antiquior aliquanto habendus sit. In hoc autem perspicue, non minus ac in aliis posterioris ævi codicibus, et in inscriptione et in formulis paulo ante laudatis S. Zento tractatuum auctor pluries asseritur. Quid quod hic idem codex in Veronensi Ecclesia olim adhibitus, ejusdem Ecclesiæ antiquam de S. Zenone auctore traditionem suppeditat? In pluribus nimirum ejus codicis annotationibus antiquo charactere ad marginem appositis, quas in præfatione descripsimus plures tractatus jamdiu olim inter sacra ecclesiastica officia a nostris episcopis vel diaconibus ex eodem codice publice lecti traduntur. Quis porro in tam antiquo et explorato Veronensis Ecclesiæ ritu non plane agnoscat, horum tractatuum, qui tam præcipue, vetustó ac solemni liturgia Veronensis usu adoptati fuerunt, auctorem ab eadem Ecclesia semper habitum S. Zenonem episcopum, cujus merita sicut eum huic urbi dederunt patrónum, ita et sermones successoribus adeo commendarunt, ut ex iis plures in quasdam sacrorum mysteriorum formulas in annos singulos statis diebus recitandas transierint? Sane si alterius externi vel minus digni antistitis fuissent auctoris, incredibile plane est sub S. Zenonis nomine in propriam quodammodo hujus unius Ecclesiæ liturgiam potuisse commigrare, et diutius in eadem Ecclesia publice legi. Itaque quis dubitare amplius queat tractatus XCI [LXIV] quos unius esse auctoris capite primo ostendimus, non alium habere auctorem quam S. Zenonem episcopum Veronensem, cui illos et tot variarum urbium ac provinciarum codices, et tot scriptorum testimonia, et Veronensis etiam Ecclesiae traditio vindicat?

§ II.
Vulgare præjudicium de S. Zenonis ævo sub
Gallieno, quod unum hactenus constitutis opponitur,

ad examen revocatur. Baronii Ughellique sententia de A specialis doctor et provisor seu patronus noster et fuit

duplici Zenone, quorum alter sub Gallieno floruerit, alter quarto sæculo tractatuum auctor sit, omnino nova. Unus tantum Zeno episcopus Veronensi Ecclesiæ ex omnibus documentis agnitus, unde Baronius sententiam retractavit. Præjudicii memorati origo et fundamentum.

His argumentis definito Auctore nihil de ætate ejus addere oporteret. Si enim auctor tractatuum quarto sæculo floruisse demonstratum nobis est evidenter cap. 2, palam sequitur Zenonem, quem tot et codicibus et testibus et Veronensis ipsius Ecclesiæ antiqua traditione eorumdem tractatuum auctorem esse hactenus ostendimus, quarto quoque sæculo florere debuisse, ac inter eos profecto ejusdem sæculi limites, quos ex certissimis tractatuum notis jam B præstituimus. At huic argumento licet exploratissimo unum illud vulgare præjudicium opponitur, quo S. Zeno, Gallieno imperante seu tertio sæculo vixisse creditar; cui præjudico traditionis nomine Veronensis Ecclesiæ a nonnullis divendito, ne se objicerent cardinalis Baronius in prima editione Martyrologii, et Ferdinandus Ughellius tom. v Italiæ sacræ, duos Zenones Veronenses episcopos admittendos putarunt, quorum alter sub Gallieno, uti tradebatur, obierit, alter vero, qui tractatuum sit auctor, floruerit sæculo quarto. At si exploratum omnino fecerimus, unicum Zenonem, cui sermones vindicari possint ac debeant, ab Ecclesia Veronensi semper agnitum, et hunc quidem non tertio, sed quarto sæculo claruisse, nibil erit amplius quod reponatur.

Ante Baronium (qui primus duos Zenones nullo documento intulit, eo solo argumento ductus, quod unum Zenonem quarti sæculi auctorem sermonum certissime cognosceret, alium autem sub Gallieno a Veronensi Ecclesia cultum de Veronensibus accepisset) de duobus Zenonibus hujus urbis episcopis nemo umquam audierat. Huic quidem opinioni ipsa Veronensis Ecclesiæ traditio refragatur aperte, quæ non nisi unum Zenonem semper agnovit, et ita quidem ut, quem sanctum et magnum urbis patronum coluit, eumdem quoque sermonum scriptorem perpetuo habuerit. Id liquet ex universis variorum sæculorum auctoribus, quos paulo ante allegavimus, et ex manuscriptis item omnibus, quorum tres decimo tertio sæculo scripti fuerunt, unus autem ante nonum exaratus fuit, ut Ecclesiæ ipsi Veronensi in publicis officiis usui esset. Inter hæc Veronensis Ecclesie testimonia animadvertenda præcipue sunt illa Ratherii et ms. Remens, quæ majorem antiquitatem et auctoritatem præferunt. Ratherius ter, ut supra innuimus, Zenonem ejusdem tractatus auctorem allegat, et ubique eum aut Beatum, aut Sanctum appellat, quod is tum haberetur sermonum auctor, qui ab hac Ecclesia inter Sanctos colebatur. Advertenda autem potissimum illa Synodica: Cum specialis noster doctor atque provisor, beatus ulique Zeno, dicat in sermone utique, quem de Juda filio Jacob et Thamar nuru ipsius elegantissime composuit. Hic autem Zeno

semper, et adhuc est S. Zeno, quem id Ratherius simili formula in Apologetico p. 366 t. 1 Spicilegii Acheriani, ubi basilicam ejus memorat, peculiarem nostrum patronum appellat. Ex manuscripto porro Remensi, qui aliquot tractatus inter sacra Veronensis Ecclesiæ [LXv] mysteria ab episcopis, vel diaconibus lectos memorat, nonne et Veronensem episcopum, et Sanctum, ut ibidem inscribitur, anctorem ab eadem Ecclesia habitum palam cognoscimus? Neque vero audiendus Ferdinandus Ughellius, qui ut hæc forte conciliaret, secundum quoque Zenonem, auctorem, uti putatur, tractatuum, sanctis adscripsit, cum unum tantum Zenonem inter sanctos episcopos Veronensis Ecclesia recensuerit semper, atque recenseat. Quin mirandum maxime est, quod cum ille alterum hunc Zenonem Veronensi Ecclesiæ incognitum, in episcoporum Veronensium seriem intruserit Baronio duce, qui primus et unus hanc sententiam in prima Martyrologii editione indicaverat, eumdemque præterea ipse Sanctum ex arbitrio finxerit: Baronium potius ducem secutus non sit, qui Veronensis traditionis admonitus ab iis, qui Veronensem Zenonis editionem curarunt, priorem de duplici Zenone sententiam jamdiu abjecerat, et secundis in Martyrologium curis retractaverat his verbis : Ex quo autem, ut accepimus, non recipit Veronensis Ecclesia duos Zenones, a priori nostra sententiu haud inviti recedimus.

Atqui huic Veronensi traditioni, quam hactenus Costendimus, alia opponi videtur ejusdem Ecclesiæ traditio, qua idem Zeno sub Gallieno martyr proditur, quod cum ælate Auctoris sermonum conciliari non potest. Zenonis martyrium hic expungere consilium nostrum non est, de quo plura dissert. 3, cap. 2, sed cam ætatem, quæ ad Gallieni imperium evehitur. Cui traditioni, seu potius præjudicio unus Coronatus Notarius, septimi vel octavi sæculi scriptor, fundamentum posuit, ex quo alii subinde antiquitatem, non Zenoni solum, sed Veronensi etiam Ecclesiæ honorificam prædicarunt. Hoc vero Coronati fundamentum ut exscindamus, duo antiqua monumenta omni exceptione majora primam consideranda proponemus, quibus Zeno, quem non nisi unicum ecclesia Veronensis agnovit, vixisse ostenditur sæculo D quarto: tum vero ipsius Coronati opusculo ad calculum revocato, ex pluribus ejus hac in historia lapsibus præsentis quoque fabellæ elevabimus fidem, ejusque occasionem vel originem, si fieri poterit, expiscari et indicare conabimur.

§ III.

[ocr errors]

- Zenonem vixisse quarto sæculo convincitur ex S. Ambrosii epistola ad Syagrium. Id ipsum statuit antiquus ordo episcoporum Veronensium, quem ex diptychis manasse palam est.

Primum documentum sit epistola 5 S. Ambrosii ad Syagrium, quem Veronensem episcopum tum fuisse ipsius epistolæ contextus plane convincit. In hac autem epistola num. 1 Ambrosius Indiciæ virgi

« PoprzedniaDalej »