Obrazy na stronie
PDF

nia undique conferretur , in eamque rem nonnulli A 16 lib. 1, quod antiquis licet saeculis frequens fno

quoque Ecclesiarum antistites ipsa sacra vasa conflare non dubitarint, ex quorum venditione pecuniam cogerent, unde plures redimerentur. Recitanda hoc ioco sunt duo S. Ambrosii testimonia ex lib. ii de ofliciis Ministr. quæ de hac redemptione certo loquunuir; ct ex iis apparebit, quanta captivorum fuerit inlelicitas, quantaque sit ejus scriptoris cum Aueuore nostro cousensio. Primum itaque S. Ambrosius eap. 15, num. 70 : Summa etiam liberalitas captos redimere, eripere ex hostium manibus, substrahere neci liomines, et maxime feminas turpitudini; reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriae restituere. Nota sunt hæc nimis Illyrici vastitate et Thraciæ: quanti ubique venales erant toto captivi orbe , quos si revoces, unius provinciæ numerum eaeplere non possint! Barbari enim (prosequitur num. 71) miliil deferebunt humanitatis ad misericordiam , nisi quod avaritia reservaverat ad redemptionem. Aliud testimonium cap. 28, num. 136, ejusdem libri 11, his verbis exprimitur: Nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus..... Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod liomo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quæ graviores morte sunt: adolescentulæ vel pueruli vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur ? Advertistin, toto captivos orbe, quos qui redimeret, subslraheret neci ? Quid cum Auctoris nostri verbis magis consentiens? Igitur ut ad argumenti summam tandem redeamus, cum uoster Auctor liberalitatem suorum auditorum in redimendis captivis munificentissime demonstraiam commendans, redemptionem eorumdem captivorum, de quibus scripsii Ambrosius, speclet, qua una verum fieri poluit, ut id generis largitas provinciis omnibus nota esset, ejusque pia semina totius quodam modo orbis per membra jactarentur , ut idem Auctor prodit: haud dubie tractatus 10 lib. ii habitus patet post annum 378, quo barbari tantum captivorum numerum partim ex Romanis militibus jam devictis, partim ex tot Romanis provinciis subactis deduxere. Sed cum pro statuenda Auctoris ætate argumenlorum finis tandem aliquis esse debeat, quam mirifice omnia ex variis licet tractatibus collecla temporis indicia in sæculum quartum conspirant , et quidem ita ut ex iis alia non ante medium idem sæculum, alia vero non sæculo posteriori Auctorem scripsisse plane convincant ! In priorem partem , de qua una cum pluribus qua'stio est, pleraque ex pluribus tractatibus conjecta sunt: de secunda autem , quam nemo impuguavit, aperta sunt, quæ ex Theodosiani Codicis legibus allegavimus § 5, unde Auctor tractauum septimum libri primi scripsisse statuimus ante annum 391 , quod testimonium etsi in re præsertim minime contentiosa satis superque esse debeat : nihilo uamen mimus duas animadversiones paucis suggerere placet ex aliis tractatibus, ut cohærere omnes idemque tempus omnes spectare cognoscas. Primo secundas nuptias Auctor persequitur acerbe tr. 5 et

rit, non tamen ulira quartum sæculum adeo acriler reprehensum facile invenies. Exinde eodem lil)ro tract. 4, num. 1, et tract. 5, num. 6, virginum apud ethnicos tum florentium meminit, quas Westales esse nihil dubii esl- lias autem quarto quoque saeculo florentes ex aliis auctoribus in annotationibus nostris ostendimus: at quinto sæculo nullæ fuerunt, cum post sublatos eisdem redditus, et prædia item sublata a Gratiano, post Theodosii Magni victoriam de Eugenio relatam an. 794, eodem Tlieodosio, imperante unica vetula quædam ex virginibus Vestalibus reliqua memoretur a Zosimo lib. v, cap. 38, ex quo Vestales animam traxisse ad ultimum usque Theodosii senio. ris ævum , tum vero extinctas plane fuisse probat

B Lipsius in Syntagm. de Westalibus, cap. H4. Sed da

C.

[ocr errors]

argumentis quæ pro definienda seu circumscribenda Auctoris ætate expiscari potuimus, jam nimis fertasse multa. Ad objectiones statim accedamus.

[lix] § VIII.—0bjectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

Quæ Baronium moverunt, eum ad res superioribus paragraphis agitatas pertineant, ibidem rejecta nobis sunt, uno illo excepto de idololatriæ signis in numismalibus, quod tamen ex tract. 10 ductum annolatione 11 satis dilutum invenics. Quæ porro editores Veronenses in praefationem contulerunt argumenta, ut Auctorem antiquissimum persuaderent, omnia non tribus solum primis Ecclesiæ sæculis conveniunt, sed etiam quarto, et nonnulla item quinto, quod partim ex dictis fit apertum, partim ex annotationibus opportune apponendis patebit. Unum tantummodo, quod ex memoratis ab Auctore persecutionibus atque martyribus ducitur, vehementius videri cuipiam potest; ut ad istud subruendum non satis sint, quæ nostras in annotationes conjecimus. Itaque de hoc nonnulla. Non duobus tantum quae ab iisdem editorihus allegantur, sed tribus in locis persecutionum, vel martyrum præsentis tum temporis occum bentium fit explorata mentio. Tr. 6, de Patientia, lib. 1, n. 8: Tu quotidiana martyrum mater es et corona. Tract. 27 lib. ii, n. 5, persecurionem sub vindemiæ allegoria fuse depingit et martyres memorat, quibus violenta, inquit, infertur manus, quique ad supplicii locum deducuntur.... summa omnium contumelia illusi a persecutoribus jugulantur, etc. Tandem tract. 45 ejusdem libri: Autumnus quoque martyrii locus est, in quo non vitis, sed fossoris sanguis effunditur. Qnil)us in locis eum persecutiones et martyres indicentur præsentes, imo et quotidiani , qui in quartum s;eculum a Christianis imperatoribus occupatum cadere nequaquam creduntur; Auctoris aetas ad persecutionum tempus evehenda colligitur.

At primo animadvertendum est, id generis locutiones in aliis quarti quoque sæculi auctoribus legi; inter quas audienda illa Hilarii ex Commentario in psal. cxxii, n. 10, de fidelium injuriis loquentis: dimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis,

profundo, desævitur in nostram verecundiam, desævitur A in persecutorum calalogum jure retulerit Augustinus

in corpora: dolor nobis est injuriis. Alia testimonia videsis annot. 20 in tract. 27 lib. ii. Quid porro, si falsa inolevit opinio, nullas quarto sæculo persecutiones, martyres nullos fuisse? Nonne Constantio imperante magno Arianorum patrono dira in Catholicos Nicænæ fidei defensores persecutio desæviit, qua alii in exilium deportati, alii equuleo torti, alii etiam morte mulctati fuerunt? Hinc Ililarius in libro adversus Constantium n. M, Catholicos ad martyrium horiatur; et Liberius in epistola ad Confessores ante exilium suum scripta, quæ exstat apud Ililarium frag. 6, his verbis utitur m. M : Jam ad futuram gloriam martyres vos designavit. Similiter Athanasius in Apolog. ad Constant. n. 32, pag. 516: Nam si ii qui adversus me subscribere recusabant, tot tantisque malis sunt affecti ; si laici, qui cum Arianis communicare noluerunt, capitis damnati sunt, etc. Quibus similia tradens Hilarius in libro adversus Constantium , n. 11, Tolosanæ Ecclesiæ clericos fustibus cæsos, diacones plumbo elisos testatur. Huc revocandæ illæ cædes in Alexandrina Ecclesia Georgio invadente peractæ, quas Athanasius considerans in epist. ad Orthodoxos, me multus sim in scribendo, inquit, persecutio adest, qualis numquam antea adversus Ecclesiam oborta est; unde eminentissimus Annalium parens cardinalis Baronius iis relatis quæ ad Constantii persecutionem pertinent, jure concludit n. 87, ad an. 555: Ex iis, quæ dicta sunt de quarumdam Ecclesiarum veratione, quid cæteræ passæ sint, licet potius existimare quam scri

B

lib. xviii de Civ. Dei, cap. 52. Juliano interfecto an. 565, post breve Joviani imperium Walentinianus successit, qui subinde Walentem fratrem in imperii societatem assumpsit. Ilic autem postremus Constantio multo vehementior fuit in tueiida Arianoruin hæresi, fideque calholica oppugnanda per Orientem, cui præerat; de qua persecutione Augustinus eodem libro cap. 52, hæc scripta reliquit : Postremo nostra memoria Valens . . . Arianus, nonne magna persecutione per 0, ientis partes catholicam vastavit fidem ; et lib. ii contra litteras l'etiliani n. 206: Quærant quid Catholica in 0riente perpessa sit, quando Valens imperabat Arianus. Hinc procul dubio S. Aml)rosius lib. ii de Fide, cap. 16, persecutiones appellans , quas ab Arianorum perfidia, nimirum sub Constantio et Walente, Calholici passi sunt, u. 140 sic loquitur: Non libet confessorum neces, tormenta, exilia recordari, et num. 141 : Sed jam satis superque, omnipotens Deus, nostro eritio nostroque sanguine confessorum neces, exilia sacerdotum, et nefas tantæ impietatis eluimus, bello scilicet Gothico, ex quo tanta in Romanum imperium pernicies manavit; et lib. iii de Fide, cap. 15, num. 428: Librum sacerdotalem (id est Nicænam fidem) quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? quem ... qui violare non ausi sunt, confessores et martyres erstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus? Dum Walens Arianus in Orienfe Catholicos perse

bere : si enim tot tantaque esse memorantur, quæ C quebatur. Athalaricus Gotliorum rex in Occidente piditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos Gentilium in studia persecutionis excitent atque inflamment ad iracundiam. Itaque illi ut perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt! ubi persecutores et martyres iudicatos vides. Quæ verba procul dubio persecutiones spectant excitatas a calbolicis quibusdam clericis, vel monachis, qui dum nimio Christianæ religionis zelo potestates adversus idolorum templa, in Oriente praesertim , commovebant, Gentium indignationem adversus Christianos concitarunl, in quibus :>liquos quidem per hæc tempora a Pagauis tumultuose concurrentibus occisos sacri Annales testantur. Post tot persecutiomum quarti sæculi testimonia quis persecutiones vel martyres aliquot in tractatibus ab Auctore nostro memoratos urgere amplius ausit, ut contraTevidentissima argumenta superioribus paragraphis proposita illum a quarto sæculo excludendum contendat?

diversorum temporum scriptorum fragmentis collecta nuper recensuimus; qualia quantave reliqua fuisse putanda sunt quæ sepulta silentio remanserunt, cum si vel unius Ecclesiæ, cui catholicus in communione catholica cleri [lx] atque populi præesset Episcopus, res conscriptæ fuissent, grande volumen ex illatis ab Arianis cladibus procul dubio diligens historicus confecisset. Deinde eodem Constantio imperante Sapor Persarum rex Romanis infestus magnam adversus Christianos persecutionem commovit, in qua plura Christianorum millia obierunt, Ilieronymo teste in Chronico. Sozomemus lib. ii, a capite primo ad decimum tertium, hanc persecutionem fuse describit, pluresque e martyribus nominat, in eoque solummodo errat, quod illam ad Constantini ævum referat, dum ex antiquiori Ilieronymi testimonio aliisque a Walesio adductis in notatione ad caput 13 exploratum est, id generis persecutionem coepisse an. 347, productam . que fuisse usque ad Regis ejus mortem, qui diem obiit an. 380, uti Ruinartius in Actis sinceris rectissime probat, ubi præter memorata a Sozomeuo aliorum acta martyrum ea in perseculioue functorum suppeditat. Constantium Julianus excepit, qui tametsi nullam in Christiauos apertam persecutionem indixit, non pauci tamen, ipso imperante, martyrii palmam consecuti probanlur ex iis actis quæ laudatus Ruinartius inter sincera publici juris fecit; ut illum proinde

contra eosdem pugnabat. Habemus etiam nunc praestantissimas Ecclesiæ Gollicæ litteras ad Ecclesiam Cappadocem scriptas anno 572, in quibus S. Sabæ martyrium describitur. De hac persecutione a variis coævis auctoribus firinata, quorum testimonia Ruinartius in acta S. Sabæ martyris allegat, Augustinus lib. xviii de Civitate Dei, cap. 52, hæc scripsit: Non est persecutio computanda, quando reae Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi Catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt ? Præterea Christianos barbarorum illorum captivos idolorum contagiis, metu mortis inquinatos didicimus ex Ambrosio, lib. ii de Offic., cap. 28, et ex his eos morti affectos intelligimus, qui

D christianæ fidei non valedixissent, nec idolis immo

lassent. Tandem Pagani cum vel imperatorum mandato, vel Christianorum zelo, templa idolorum everti, simulacra comminui, vel etiam propinquos veteri superstitione relicta Christo nomen dare, sibique quodam modo eripi viderunt, nonne furore quodam perciti, seditione facta, in Christianos qnoslibet impetum fecere, pluresque interfecerunt? I.egantur acta martyrum Anaunensium Vigiliique Tridentimi episcopi, qui sub finem quoque sæculi quarti in finitimo Tridentino agro a Paganis occisi sunt. Huc speciant illa S. Ambrosii [lxi] I. 1 de Officiis ministrorum, c. 42, n. 17 : Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia qloriae cu

CAPUT III.

PROBATUR AUCToREM TRACTATUUM, QUEM vix 1SSE OSTENDIMUS SÆCUlo iv, Esse S. ZENONEM EPISC0PUM veh0NENSEM.

§ I. — Memoratos tractatus huic Zenoni semper attri-
butos, et codicibus, et antiquis testibus, et Veronensis
Ecclesiæ traditione ostenditur.
Sed jam tempus est ut ad tertium controversiæ
caput, quod propositi nostri potissimum est, acce-
damus : nimirum num is, quem unicum omnium
indicauorum tractatuum auctorem esse capite primo,
eu auctorein quidem quarti sæculi capite secundo
liaclenus demonstravimus, num is, inquam, sit S.
Zeno episcopus Weronensis. Quod ut probetur, duo
nobis probanda esse intelligimus; primum laudatos
tractatus huic uni Zenoni semper fuisse attributos,
tum vero ejus æualem in quartum sæculum commode
cadere. Ad primum autem quod pertinet, Zenoni
quidem hos tractatus nominatim adscribunt manu-
scripti omnes codices non tam generali illa inscri-
ptione, quæ codicibus præfigitur, quam nonnullis
formulis in capite, vel in fine aliquot tractatuum
appositis, quibus unicus omnium auctor, quem cap. !
statuimus, S. Zeno aperte nominatur, ut ex dictis
eodem capite, § 1, colligere licet. Solum cum prima
editio e Guarini schedis sumpta prodiisset an. 1508,
nec codices essent cogniti; nonnulli, qui non codi-
ces modo, sed nec editionem ipsam viderunt, ex non
bene intellectis Sixti Senensis verbis perperam opi-
nati sunt, Guarinum ipsum hos tractatus Zenoni
aflixisse, eorumque procurasse editionem, unde de
illis nulla exstet apud veteres mentio; quæ postrema
animadversio cardinali Bellarmino gravissima visa
est, memoralis inter cæteros Eusebio atque Hiero-
uyymo, apud quos de Zenone Weronensi summum
silentium.
At de somnio, quo tractatuum suppositio et editio
Guarino impingitur, nihil attinet dicere, cum illud
præter fidem codicum ipsa editionis verba in generali
praefatione relata satis disjiciant. Quod vero Bellar-

A minum movit Eusebii llieronymique silentium, facile
[lxii] expungitur. Eusebius enim de Zenone non po-
tuit scribere, cum is aliquanto post Eusebii ætatem
floruerit. Ipse vero Hieronymus, qui de scriptoribus
ecclesiasticis catalogum texuit an. 392, paulo post
nostri Scriptoris obitum , responsionem satis ido-
neam suppeditat in eju-dem operis prologo, ubi plu-
res præsertim id ætatis scriptores omissum iri præ-
sentiens, ne ob id in invidiam devocaretur, his se-
se verbis excusat: Si qui autem de his qui usque
hodie scriptitant, a me in hoc volumine prætermissi
sunt , sibi magis quam mihi debebunt imputare. Ne-
que enim celantes scripta sua de his, qui longe sunt,
nosse potui, et quod aliis forsitam sit notum, mihi in
hoc terrarum angulo fuerit ignotum. Certe cum scriptis
suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispen-
dia suspirabunt. Enimvero quis spuria umquam ven-
ditavit Athenagoræ et Commodiani opera, de quibus
Hieronymus nihil meminit ? qui Julii item Firmici
Materni et Philastrii libros ob materiam multo cele-
bres eodem auctoris nostri sæculo ac aetate scriptos
præterivit, ut nemo tamen illos in dubium vocave-
rit. Adde quod tractatuum seu concionum auctores
ab antiquis raro nominati leguntur. Quis mentionem
fecit S. Gaudentii, episcopi Brixiani, qui tamen ipse
Zenoni suppar, tractatus magis elaborátos vivens
collegit et edidit? Quis umquam meminerat sermo-
num S. Petri Chrysologi, antequam a P. Pezio ede-
retur Anonymus Mellicensis, qui unus ex antiquis
eum idcirco inter ecclesiasticos scriptores retulit ?
C Gennadius, qui epistolarum S. Leonis testimonium
locuples profudit, de sermonibus me verbum quidem.
Alia id generis multa dimittimus, cum ad similia
refellenda pluribus necesse non sit.
Mirum porro maxime accidit inventos esse, qui
de Zenone nostro scriberent, nullam sermonum ejus
faciam fuisse mentionem, antequam illi ederenlur
Venetiis an. 1508, cum a Veronensibus jamdiu ali-
quot antiquiores ea editione testes prolali fuerint.
Baptisia Pereutus in latinis sclioliis ad Witam S. Ze-
monis ab ipsomet italice conscriptam edidit Carmen
Michaelis Fossati lucubratum an. 1482, in quo lii
versus leguntur :

[ocr errors]

Zeno sacer, patriæque pater, tua musa tuorum
Sermonum codex quanta docet fuerit.

D Ne vero ejus opusculi rarilas obtrudatur, editores Veronenses in præfatione, qui in Bibliothecis quoque Patrum Zenonis operibus praefigitur, duos alios testes allegarunt, Flavium Blondem sæculi xv scriptorem in Ital. lll. reg. 9, et Petrum de Natalibus episcopum scriplorem sæculi xiv , lib. i Catalog. Sanctorum cap. 43. Perettus porro in scholiis memoratis addidit Guillelmum Pastrengum, qui medio circiter sæculo xiv floruit. Ilic autem in perraro opere in editis inscripto de Originibus rerum, sed perperam, dum (ut optime animadvertit Scipio Maffeius lib. ii de Scriptoribus Weronensibus) hæc inscriptio ad secundum solummodo Pastrengi libellum pertinet; primus 2utem illi præmissus ex auctoris inente et materia ipsa de Viris Illustribus inscriben- A ex ipsius traclatu de Juda festimonium recitat, quod

dus fuerat; Pastrengus, inquam, in hoc de Viris lllnstribus libello pag. 77, S. Zenonis tractatibus recensitis, hæc subjicit : 0mnia haec opuscula memorabilis Joannes presbyter, majoris ecclesiæ mansionarius, se vidisse et legisse testatur. Præter hos autem a Weronensibus allegatos testes alii antiquiores multo et omni exceptione majores suppetunt. Petrus Calo, ordinis Prædicatgrum, qui duo volumina de Witis Sanctorum collegit ineunte sæculo xiv, a Petro de Natalibus laudata, in fine Historiæ elevatiouis corporis S. Zenonis, editæ ab Henschemio ex ms. Barberino, tom. 11, Aprilis, pag. 76, non solum memorat Zenonis tractatus, sed testatur etiam eos pulchro et subtili stylo editos se vidisse in duobus voluminibus

in eo quidem tractatu nunc 14 lib. ii exhibetur; et liic tractatus ille est quem in Weronensi Ecclesia olim publice lectum dominica tertia Quadragesimæ ex Urbinate codice annotat. A observavimus. His autem forinulis Zenonem Rliaterius appellat. Primo part. 1 de contemptu Canonum, pag. 552 tom. 1 Spicilegii Acheriani novissimæ editionis : Utar ut hic auctoritate Zenonis beati, in sermone videlicet, quem de Juda patriarcha et Thamar nuru ipsius more suo luculentissime fecit, dicentis, etc.; rursum post pauca, Ut Zeno sanctus affirmat; tertio in fine serm. 4 de Quadragesima, p. 391, Zeno beatus ille e com

* trario ait ; ac tandem expressius in Synodica ad

presbyteros, pag. 377 : Cum specialis noster doctor

(id est duobus libris dispertitos, ut in mss. visuntur) B atque provisor, beatus utique Zeno, dicat, elc.

apud. S. Zenonem de Verona, id est in monasterio S. Zenonis Weronensi. Eodem ineunte sæculo xiv, imperialem Historiam, ex qua Panviiiius noster in Antiquiiatibus Weronensibus conscribendis non nihil profecit, Joannes quidam ab eodem Panviiiio diaconus Weronensis, a Pastrengo autem fere coævo presbyter mansionarius nuncupatus, scripsit. Is autem lib. 1 ejus [lxiii] historiæ, ex qua adhuc nunc inanuscripta Hieronymus Tartarotius quaedam excerpta ad nos perhumaniter misit, eumdem tractatuum Zenonis indicem texit, quem lum Guillelmus Pastrengus, tum Petrus de Natalibus totidem verbis transcripsisse noscuntur, et addit : Hæc ipsius scripta et tractatus ipse legi et vidi. E regione hujus indicis hæc margi

nalis notatio in eodem codice legitur, quæ aliud C

Scriptoris nostri testimonium profert. Hos omnes supra scriptos libros (sermones S. Zenonis a Joanne presbytero designatos intelligit) ego Leonardus Judex de Quinto de Verona habeo, qui sunt elegantissimo stylo. Hic autem Leonardus Judex de Quinto, qui nominatur in docume.ito anni 1579, apud Ughellium, tom. v, pag. 885, Veronæ florentissimam bibliothecam habuit, quam sub an. 1588 Venetias transtulisse proditur a Mazagagia in opere ms. Musellianæ bibliothecae inscripto de Modernis gestis lib. m, cap. 8. Ante hocce tempus in antiqui simo Veronensis capituli manuscripto, qui Hieronymi et Gennadii catalogum continet de Viris Illustribus, Zenonis nomen posteriori manu additum fegitur,

propterea quod is seriptores inter ecclesiasticos vel D

tum temporis recenseretur. Sæculo xi aut ad summum xii, anonymus quidam, Weronensis cœnobii monachus. S. Zenonis, vitam scribens, ejus sermones se legisse aperte ostendit; illum enim inducit loquentem duplici concione, quarum altera initium et finem tract. 6, de Patientia, lib. i, iisdem verbis exprimit, altera vero in eamdem rationem sumpta est ex tract. 32 el 42 lib. ii. Wide monumenta Historiæ diplomaticæ subjecta, et edita a marchione Maffeio, pag. 326. Saeculo decimo Ratherius Weronensis episcopus, plurium operum scriptor id temporis præstantissimus, S. Zenonem prædecessorem suum sermonum auctorem palam novit, quippe qui quater

Sed quid in recensendis antiquis testibus immoramur diutius, si omnnium vetustissimum praestantissimumque testimonium suppetit ex ms. Remensi, quem Ilincmari archiepiscopi nomine prænotatum , monasterioque S. Remigii domo traditum in praefatione vidimus? ubi etiam animadvertiinus huiic codicem, antequam in Ilincmari manus veniret, in Weronensis Ecclesiæ usum jamdiu fuisse, ut ipsa Hincmari ætate, id est sæculo ix antiquior aliquanto hahendus sit. In hoc autem perspicue, non minus ac in aliis posterioris ævi codicibus, et in inscriptione et in formulis paulo ante laudatis S. Zeiio tractatunm auctor pluries asseritur. Quid qnod hic idem eodex in Veronensi Ecclesia olim adhibitus, ejusdem Ecclesiae antiquam de S. Zenone auctore traditionem suppeditat? In pluribus nimirum ejus codicis annotationibus antiquo charactere ad margiiiem apposiris, quas in præfatione descripsimus plures tractatus jamdiu olim inter sacra ecclesiastica officia a nostris episcopis vel diaconibus ex eodem codice ptiblice lecti traduntur. Quis porro in tam antiquo et explorato Weronensis Ecclesiæ ritu non plane agnoscat, horum tractatutum, qui tam præcipue, vetusto ac solemni liturgiae Weronensis usu adoptati fuerunt, auctorem ab eadem Ecclesia semper habitum S. Zenonem episcopum , cujus merita sicut eum huie url)i dederunt patronum , ita et sermones successoribus adeo commendarunt, ut ex iis plures in quasdam sacrorum mysteriornm formulas in annos singulos statis diebus recitaIidas transierint? Sane si alterius externi vel mintis digni antistitis fuissent auctoris, incredibile plane est sub S. Zenonis nomine in propriam quodammodo hujus unius Ecclesiæ liturgiam potuisse eommigrare, et diutius in eadem Ecclesia publice legi. Itaque quis dubitare amplius queat tractattis xci [lxiv] quos unius esse auctoris capite primo ostendimus, non alium habere auctorem quam S. Zenonem episcopum Weronensem, cui illos et tot variarum urbium ac provinciarum codices, et tot scriptorum testimonia, et Weronensis etiam Ecclesiæ traditio vindicat? § II. — Vulgare præjudicium de S. Zenonis debo sub

Gallieno, quod unum hactenus constitutis opponitur,

ad examen revocatur, Baronii Ughellique sententia de A specialis doctor et provisor seu patronus noster et fiiit

duplici Zenone, quorum alter sub Gallieno floruerit, alter quarto saeculo tractatuum auctor sit, omnino nova. Unus tantum Zeno episcopus Veronensi Ecclesiæ ex omnibus documentis agnitus, unde Baronius sententiam retractavit. Præjudicii memorati origo et fundamentum. Ilis argumentis definito Auctore nihil de aetate ejus addere oporteret. Si enim auctor tractatuum quarto sæculo floruisse demonstratum nobis est evidenter cap. 2, palam sequitur Zenonem, quem tot et codicibus et testibus et Weronensis ipsius Ecclesiæ antiqua traditione eorumdem tractatuum auctorem esse hacteuus ostendimus, quarto quoque saeculo florere debuisse, ac inter eos profecto ejusdem sæculi limites , quos ex certissimis tractatuum motis jam præstituimus. At huic argumento licet exploratissimo unum illud vulgare præjudicium oppoiuitur , quo S. Zeno, Gallieno imperante seu tertio saeculo vixisse creditur ; cui præjudico traditionis nomine Veronensis Ecclesiæ a nonnullis divendito, ne se objicerent cardinalis Baronius in prima editione Martyrologii , et Ferdinandus Ughellius tom. v Italiae sacræ, duos Zenones Werouenses episcopos adimittendos putarunt, quorum alter sub Gallieno, uti tradebatur, obierit, aller vero, qui tractatuum sit auctor, floruerit sæculo quarto. At si exploratum omnino fecerimus, unicum Zenonem , cui sermones vindicari possint ac debeaut, ab Ecclesia Weronensi semper agnitum, et hunc quidem non tertio, sed quarto sæculo claruisse, nihil erit amplius quod reponatur. Ante Baronium (qui primus duos Zeiiones nullo documento intulit, eo solo argumento ductus, quod unum Zenonem quarti sæculi auctorem sermonum certissime cognosceret, alium autem sub Gallieno a Weronensi Ecclesia cultum de Weronensibus accepisse1) de duobus Zenonibus hujus urbis episcopis nemo umquam audierat. Huic quidem opinioni ipsa Weronensis Ecclesiæ traditio refragatur aperte , quæ non nisi unum Zenonem semper agnovit, et ita quidem ut, quem sanctum et magnum urbis patronum coluit, eumdem quoque sermonum scriptorem perpetuo habuerit. ld liquet ex universis variorum sæculorum auctoribus, quos paulo ante allegavimus, et ex manuscriptis item omnibus, quorum tres decimo

uertio sæculo scripti fuerunt, unus autem ante nonum ID

exaratus fuit, ut Ecclesiæ ipsi Veronensi in publicis ofliciis usui esset. Inter hæc Veronensis Ecclesiæ testimonia animadvertenda præcipue sunt illa Ratherii et ms. Remens®, quæ majorem antiquitatem et aiictoritatem praeferunt. Ratherius ter , ut supra muuimus, Zenonem ejusdem tractatus auctorem allegat, et ubique eum aut Beatum, aut Sanctum appellat, quod is tum haberetur sermonum auctor, qui ab hac Ecclesia inter Sanctos colebatur. Advertenda autem potissimum illa Synodicæ : Cum specialis noster doctor atque provisor, beatus ulique Zeno, dicat in sermone utique, quem de Juda filio Jacob et Thamar nuru ipsius elegantissime composuit. Hic autem Zeno

semper, et adhuc est S. Zeno, quem id Ratherius simili formula in Apologetico p. 566 t. i Spicilegii Acheriani, nbi basilicam ejus memorat, peculiarem nostrum patronum appellal. Ex iiianuscripto porro Remensi, qui aliquot tractatus inter sacra Weronensis Ecclesiae [lxv] mysteria ab episcopis, vel diaconibus lectos memorat, nonne et Weronensem episcopum, et Sanctum, ut ibidem inscribitur, anctorem ab eadem Ecclesia habitum palam cognoscimus ? Neque vero audiendus Ferdinandus Ughellius, qui ut hæc forte conciliaret. secundum quoque Zenonem, auctorem, uti putatur, tractatuum , sanctis adscripsit, cum mnum tantum Zenonem inter sanctos episcopos Veronensis Ecclesia recensuerit semper, atque re

B censeat. Quin mirandum maxime est, quod cum ille

alterum hunc Zenonem Weronensi Ecclesiæ iucognitum, in episcoporum Weronensitum seriem intruserit Baronio duce, qni primns et unus hanc sententiam in prima Martyrologii editione indicaverat, emmdemque praeterea ipse Sanctum ex arbitrio finxerit : Baronium potius ducem secutus non sit, qui Veronensis traditionis admonitus ab iis, qui Weronensem Zenonis editionem curarunt, priorem de duplici Zemone sententiam jamditi abjecerat, et secundis in Marlyrologium curis retractaverat his verbis : Ex quo autem, ut accepimus, non recipit Weronensis Ecclesia duos Zenones, a priori nostra sententiu haud inviti recedimus. Atqui huie Veronensi traditioni, quam hactenus ostendimus, alia opponi videtur ejusdem Ecclesiæ traditio, qua idem Zeno sub Ga!lieno martyr proditur, quod cum ætate Aucloris sermonum conciliari non potest. Zenonis martyrium hic expungere consilium noslrum non est, de quo plura dissert. 5, cap. 2, sed eam ætatem , quæ ad Gallieni imperium evehitur. Cui traditioni , seu potius præjudicio unus Coronatus Notarius, septimi vel octavi saeculi scriptor, fundamentm posuit, ex quo alii subinde antiquitatem , non Zenoni solnm, sed Veronensi etiam Ecclesiæ honorificam praedicarunt. Hoc vero Coronati fundamentum ut exscindamus, duo antiqua monumenta omni exceptione majora primum consideranda proponemus, qnibus Zeno, quem non nisi unicum ecclesia Veronensis agnovit, vixisse ostenditur sæculo quarto: tum vero ipsius Coronati opusculo ad calcuIum revocato, ex pluribus ejus hac in historia lapsibus præsentis quoque fabellae elevabimus fidem, ejusque occasionem-vel originein, si fieri poterit, expiscari et indicare conabimur.

§ III. — Zenonem vixisse quarto sæculo convincitur ex S. Ambrosii epistola ad Syagrium. Id ipsum statuit antiquus ordo episcoporum Veronensium, quem ex diptychis manasse palam est.

Primum documentum sit epistola 5 S. Ambrosii ad Syagrium , quem Weronensem episcopum tum fuisse ipsius epistolæ contextus plane convincit. In hac autem epistola num. f Ambrosius Indiciæ virgi

« PoprzedniaDalej »