Obrazy na stronie
PDF
ePub

indiget quod Tractatu ix, num. 2, protulit disertissimis verbis: O nova ratio ! Amore imaginis suæ coactus in infantem vagit Deus. Hæc est enim potestas Dei, ut salvo quod est, possit esse quod non est. Hic est Deus noster, æterni Dei coæternus Filius.

met externa esse non potest. Si enim Verbum in Deo, A tione D. Zenonis doctrina; Non etenim explicatione et Deus est Verbum, et hoc est in quo est, quod illud est, qui inest, duplex persona, duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia, Domino ipso dicente: Ego et Pater unum sumus. Quod non ulique sic ait, ut in unum duos rediyendo confunderet, sed ut duorum unam Divinitatis potestatisque omnipotentiam nos doceret.

De duabus hisce nativitatibus agit S. Doctor etiam Tract. vi, num. 1: Igitur duas nativitates esse Domini J. C. rudis, aut negligens disce Christiane, ne quo decipiaris errore. Unam quam tibi non licet quærere, alteram quam legitime si possis, permitteris edoceri. Prima itaque nativitatis Domini Nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex Paternitatis affectu B processit uno consensu. Secunda vero carnalis prodita, ita invenimus esse completam.

Ipse itaque sese explicat S. Zeno, quid intellexerit in objectis a Petavio textibus, cum dicit quod Pater indiscreta Spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum sine discrimine amplectebatur (Filium). Et in Tractatu un lib. 11: Quem ante omnia sæcula Pater in profundo suæ, mentis arcano insuspicabili, ac soli sibi nota conscientia Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. Nihil aliud certe quam discrimen æternam inter Verbi nativitatem, et temporalem ejusdem Filii Dei incarnationem, mirabilem hanc esse dicens: imperscrutabilem illam variis circumlocutionibus asserens. Duas (ait) nativitates esse Domini Nostri J. C.... unam, quam tibi non licet quærere, alteram, quam legitime si possis, permitteris edocere. Prosequitur iisdem fere verbis ac in objectis textibus: Prima itaque nativitas Domini nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet, ac proinde inscrutabilem superius dixit. Nescio qua sua (Patris) conscientia velatum. Hic in Patris, et Filii tantum conscientia manet, quod in idem recidit, ad exprimendam mysterii profunditatem incomprehensibilitatemque. Non excludit tamen Filium ab hac generationis notitia cum utrique, et Pater et Filius ejusdem generationis, ut ipse ait, sint conscii in Patris, et Filii tantum conscientia manet. Illud vero, nec quidquam habet interjectum, idem significat ac alia verba indiscreta Spiritus plenitudine. Cum Filius una sit substantia cum Patre, ea etenim Verba Spiritus plenitudine, essentiam seu substantiam Divinam exprimunt. Eodem sensu intelligendum est illud, Nescio qua sua cons. cientia velatum, nempe imperceptibilem esse Verbi generationem. Ea vero quæ sequuntur, Sine discrimine nequidquam habet interjectum, unitatem essenti exprimunt. Hæc contra Valentini Eonas apprime faciunt, quibus perverse adeo æternam Verbi generationem confundere molitus est impius hæresiarcha.

C

Duas itaque personas S. Zeno in hac prima nativitate fatetur: Si enim Verbum in quo est, quod illud est, qui inest duplex persona, duplex vocabulum ; et duas hasce personas in una substantia originalis esse perpetuitatis apertissime asserit: Sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia; easque non confusas absolute dicit, prosequitur quippe immediate Domino ipso dicente, Ego et Pater unum sumus; quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam Divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret. Quid clarius dici potest ad exprimendam æternam unitatem Divinæ substantia; distinctionemque persona rum. Coæternitas etenim distincte exprimitur cum dicit: Sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia. Hæ itaque D. Zenonis sententiæ penitus excludunt Petavii interpretationem, qua vult S. Antistitem Veronensem asseruisse: Verbum Dei ex omni æternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum (in persona ) et affixum hæsisse, postea vero cum designatam a se rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese propagasse, ac genuisse. Non enim esset absolute verum, quod idem S. Doctor manifesto docet: Quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo, confunderet. Quippe si antequam designatam a se revera universitatem moliri vellet, licet ex omni æternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum (in persona) et affixum Filium hæsisse, intelli- D gamus, utique duo (eos in unum redigendo ; confusi fuissent, saltem antequam designatam a se rerum universitatem (Pater) moliri vellet. Quo nihil magis absonum a Zenonis sententia asseri potest.

Illa quoque D. Zenonis sententia de eadem prima nativitate Christi Domini, Petavii sensum non patilur. Prima itaque nativitas Domini Nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manel, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex Paterni oris affectu processit uno consensu. Prima nativitas Domini nostri si nihil habet interjectum, ergo neque intercedet prius, nec post : Æterna itaque est. At quid immorandum in tam clara de æterna Filii generaPATROL. XI.

Eodem sensu S. Zeno Tractatu vi libri n, de duabus Christi nativitatibus agens, æternam Verbi generationem inenarrabilem dicit, temporalem vero mirabilem. Hæc mirabilis (temporalis scilicet), inenarrabilis illa, Propheta dicente: Nativitatem ejus quis enarrabit? Eaque ratione inenarrabilem dicit, quod cor divinum eructaverit verbum bonum, et ore Altissimi prodierit æternum Verbum; nempe, ut alibi ait, quod generatio Verbi in Patris, et Filii tantum conscientia maneat, sua conscientia velatum. Quapropter contra Divinæ Majestatis scrutores vehementius invehit Dementiæ genus est invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum, ejusque interna discutere, cujus extraria nequeal suspicari. Ita in eodem Tractatu vi, ibique ad idem argumentum plura. Cœterum providentis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle dispositum non colentis, sed dementis.

:

22

Harc et alia, de eadem æterna Verbi generatione A bum immediate dicit: Ineffabilis illa Virtus, incom

Tract. vii, num. 1, quibus cum Verbum velatum in sinu, vel conscientia Patris dicitur a S. Zenone, nil exprimitur aliud, quam incomprehensibilis, et arcana Æterai Verbi generatio. Verbum a Patre in persona distinctum esse in allatis supra D Zenonis sententiis manifestissime patet. Verbum autem indiscretum, et sine discrimine in sinu Patris delitescens asserere, idem est ac unam substantiam in Patre, et Filio fateri, incomprehensibilemque ejusdem Verbi generationem.

Tr.

prehensibilisque sapientia e regione cordis eructal ver-
bum, addens Totum Patris habens, nihil derogans
Patri, ut significaret ex plena, ac perfecta Patris co-
gnitione tum Divinæ substantiæ, ac Divinarum Per-
sonarum, quam creaturarum omnium, et quoad na-
turam, et quoad existentiam D. Verbi generationen
processisse. Eodem sensu dixit alibi (lib.
Iv): Sicut sacra Scriptura testatur, erat ante omnia
manens, unus et idem alter (nota distinctionem æter-
nam personarum Patris, et Filii) ex semetipso in se-
metipsum Deus, secreti sui solus conscius, cujus ex ore,
ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, providit Uni-
genitus Filius, cordis ejus nobilis inquilinus, ex inde
visibilis necessario effectus, quia orbem terræ erat ipse

Reliqua vero verba sunt, quæ majorem difficultatem pariunt: Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sapientia e regione cordis eructal verbum : Omnipotentia se propagat; de Deo nascitur Deus; totum Patris ha- B facturus, humanumque visitaturus genus, alias æqualis bens, nihil derogans Patri etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, est dementis opinari. Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne æternæ Majestatis Dominum non possit mundi hujus mediocritas sustinere. Cum imperat Pater orbem fieri, opus cum dicto completur a Filio. Et Tractatu ni lib. 1: Igitur ineffabilis illa, incomprehensibilisque Sapientia Sapientiam, Omnipotentia Omnipotentiam propagal. De Deo nascitur Deus; de Ingenito Unigenitus; de solo solus; de toto totus; de vero verus; de perfecto perfectus; totum Patris habens; Nihil derogans Patri: procedit in nativitatem qui erat antequam nasceretur. Demum Tractatu Iv ejusdem libri n: Cujus ex ore, ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, procedit Unigenitus, Filius cordis ejus nobilis inquilinus, C exinde visibilis effectus, quia humanum genus visitatu

rus erat.

Hæ, inquam, S. Zenonis sententiæ nihil aliud significant, nisi Æterni Verbi productionem procedere non tantum ex cognitione Divinæ essentiæ, ac Divinarum personarum, sed etiam ex cognitione creaturarum, tum quoad essentiam, tum quoad existentiam, nec non ex cognitione rerum possibilium, quorum omnium una cognitio in Patre est. Deus Pater non integre, perfecteque seipsum dixisset, si aliquid esset minus in Verbo, quam in se ipso, ut S. Augustinus docet. (S. Aug. l. xv de Trin. c. 14.) Idem apertissime exprimunt illa D. Zenonis verba (Zeno Tract. v, lib. 11): Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sapientia e regione cordis eructat verbum. Omnipotentia se propagat, de Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari: Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne æternæ Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Excogitatarum rerum ordinem dixit, ut æternam Patris cognitionem significaret, tum addit: Omnipotentia se propagat, ut rerum extra Divinam essentiam creationem futuram significaret. Omnipo tentia siquidem Divina extra se ipsam res hujus mundi creans operatur. Hac cognitione nempe excogitatarum, ut ordinem instrueret rerum, produci Ver

in omnibus Patri. Illa verba notanda sunt, ex semetipso in semetipsum Deus, quæ processionem Verbi ex cognitione Divinæ essentiæ significant. Tum alia: Cujus ex ore ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, prodivit Unigenitus Filius, etc. quæ processionem ejusdem Verbi ex Divina cognitione creaturarum pariter significant, unico Divina mentis actu non tum cum creatæ sunt, sed ab æternitate; rerum etenim naturam nondum esse, futuramque creationem asserit. Ul rerum natura, quæ non erat fingeretur. Orbem terræ erat ipse facturus. Quæ omnia verbis illis concluduntur: Alias æqualis in omnibus Patri. Si in om¬ nibus æqualis, ergo et in æternitate.

Hanc generationem ineffabilem, prædicat: Quomodo autem genitus sit, qui processit, dementis est opinari.. Cujus ineffabilis generationis arcanum absconditum, ut probet, subdit : Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne æternæ Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere, Simul objectionem illam prævertens, quod ex his creaturis in Dei cognitionem ascendere. Nam licet ex cognitione Divini intellectus circa res creatas Verbum processerit, attamen cum hæ finitæ sint, non plenam Virtutem (ut pro captu nostro loquamur ) Verbum exerit suam illas creando, sed temperat se propter rerum naturam (finitam scilicet) Filius; ita ut non possimus ex harum rerum cognitione æternam Divini Verbi generationem attingere. Quapropter cum alibi dixit S. Zeno: Procedit in nativitatem, qui erat antequam D nasceretur (Tr. ш, lib. 11, Adn. 7, ad eadem verba ), hæc nativitas non de æterna generatione Filii, ut Veronenses Adnotatores explicant, sed de secunda nativitate, seu Incarnatione sunt intelligenda, ne tertiam Divini Verbi nativitatem contra S. Doctoris mentem, ut supra demonstratum est, cogamus admittere. Scholasticam namque illam distinctionem, scilicet S. Zenonem intellexisse Filium esse genitum a Patre, antequam decretum ferret creandi; hanc rerum universitatem, non prioritate temporis, sed prioritate rationis exsufflandam censeo, utpote Zeuoniano, tempori minime convenientem. Quamvis enim in eo sermone S. Doctor de æterna Verbi, generatione. principaliter agat; nil officit, quod incidenter de

685

Incarnatione pauca illa verba inserat, quibus æter- A nam generationem a temporali nativitate distinguat. lloc genuino D. Zenonis verborum sensu omnis ambiguitas, Arianicæque pestis imaginata suspicio excluditur penitus.

Concedendum tamen Petavio est, S. Zenonem in ultimo relatis sententiis non ita distincte fuisse locutum propter Arii errorem : Verbum scilicet solum a Patre ante omnia sæcula creatum, omnes alias res ipsum Verbum creasse. Id et ipsi fatebuntur doctissimi Ballerinii qui tanto studio, eruditione tanta, ac doctrina S. Zenonem ab eodem errore vindicare nituntur toto fere capite primo secundæ dissertationis. Petavio tamen non assentiendum, qui re non discussa cum sentire iis videtur, qui D. Zenonem Nicæno concilio posteriorem volunt. Ex eo quippe B evidenter constat, multo ante idem concilium scripsisse, quod non ita distincte contra proprium Arii errorem disseruit, utpote sibi ignotum, neque adhuc inventum. Si etenim sermones post Arium exarasset suos, quam luculenter profecto Arii impios errores evertisset, qui tanta vi et eloquentia alios ab Ario adoptatos errores, et ante ipsum vulgatos disjecerit, ac profligaverit. Hac sane propria est catholicæ S. Zenonis doctrine propugnandæ ratio. Nam quæ hactenus disputavimus, ostendunt, nullum Arii proprium errorem a D. Zenone impetitum fuisse: quinimmo (quod et aliis antenicænis Patribus contingit) quædam in ipsius sermonibus reperiri, quæ verborum cortice pro Ario facere videantur; cum aliis vero ipsius sententiis collata, catholicam sententiam continere agnoscuntur. Id perinde est ac funditus eversam eorum opinionem ostendere, qui ex commemoratis, et confutatis a S. Zenone Arii erroribus, ut faiso astruunt, S. eumdem doctorem a tertio sæculo amovendum, et ad quartum referendum inani certe conatu contendunt.

CAPUT II.

PLURA E SERMONIBUS S. ZENONIS ARGUMENTA PETUNT DOC◄
TISSIMI BALLERINII, UT EJUSDEM EPOCHAM QUARTO
SECULO ASTRUANT: POTIORA CIRCA ARIANORUM ERRO-
RES PRIMO CAPITE CONSIDERAVIMUS, ALIA RESTANT,
QUÆ SUBSEQUENTIBUS PARAGRAPHIS AD LANCEM SUS-
PENDIMUS PONDERANDA.

C

metiri, ac discernere posse præsumis. Et contra hos Spiritus sancti æqualitati præjudicantes Troct. 13, num. 1, lib. 11, præclaram illam professionem edidit virSpiritus sanctus.... habens unam substantiam, tutem, deitatem, majestatem, voluntatemque Patris, et Filii. Qui autem ex antiquioribus hæreticis Spiritui sancto detraherent, atque decerperent una cum Filio, ut auctoris textus fert, nemo unus est omnium. Posteriores solum Ariani, seu potius Semiariani id erroris invexere. Hoc Sozomeni auctoritate confirmant (Sozom. l. vi, c. 23). Utrique ( Anomiani scilicet, seu puri Ariani, et Semiariani) enim Spiritum sanctum ministrum esse, et ordine, atque honorè tertium, et substantia similem asseverabant.

[ocr errors]

In allatis verbis S. Zenonis Tract. primo num. 5, lib. primo, nihil de Spiritu sancto lego ad impugnandum eorum errorem, qui dicerent Spiritum sanctum ministrum esse ordine, et honore tertium, ac substantia a Patre, et Filio dissimilem. Eos reprehendit S. Doctor, qui philosophicis argumentis divinitatem Filii, et Spiritus Sancti perscrutari præsumunt. Sæcularis amore (ita S. Zeno) jactantiæ accensus nascentis Dei de Deo, Spiritusque sancti inestimabilem Divinitatis perpetuitatem jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri, ac discernere posse præsumis? Verba illa,‹ jure ipso, quo ex sese est, Pernarum distinctionem non recipiunt, nec relationes inter easdem Personas naturam divinam exprimunt, quæ ex sese est. Persona vero Filii a Patre procedit, et Spiritus sancti persona a Patre, et Filio. Scrutatores ergo divinæ essentiæ, ac Majestatis arguit S. Zeno, neque de æqualitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti agit, quam Semiariani impugnabant. Hic est hujus tractatus S. Zenonis scopus, totusque in eo est ut ostendat ea, quæ fidei sunt, humanis rationibus non esse inquirenda, ut legenti tractatum hunc evidenter patet, numero quinto potissimum in illis verbis: Cur legem lege distringis? Cur sub imagine fidei, fidem deponis? Cur ipsum fontem Divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris?

Aliis in verbis tractatus x lib. 1, num. 1, supra relatis S. Zeno fidem non profitetur, neque contra hæreses agit; explicat autem mysterium somnii Jacob, is enim est sermonis titulus: De somnio Jacob de quo ita S. Zeno: Jacob habet imaginem

§. I. De aliis hæresibus quarto sæculo exortis non agit D Christi, sed et lapis ipse, quem ad caput suum posuisse

S. Zeno.

Quasdam hæreses quarto decurrente sæculo in Ecclesiæ agro veneficas veluti herbas enascentes S. Zenonem radicitus suis eradicare sermonibus voluisse asserunt eximii Ballerinii (Dissert. 1. c. 2, § 3): ‹ Primum Tract.A, num. 5, lib. 1 præter eos qui in Dei Filium errores sparserunt, illos etiam reprehendit (S. Zeno, ut ipsi putant) qui in Spiritus sancti Divimitatem subtilius ratiocinantes peccabant... sub sono legis inquit ‹ ac Fidei sæcularis amore jactantiæ

accensus, nascentis Dei de Deo, Spiritusque sancti inæstimabilem Divinitatis perpetuitatem, jure ipso, examinare, <quo ex sese est, argumentis te cogere,

cognoscitur: quoniam caput viri Christus, qui aliquoties lapis est nuncupatus. Scala autem duo testamenta significat, quæ et Evangelicis intexta præceptis credentes homines, voluntatemque Dei facientes; quasi per quosdam observantiæ gradus in cœlum levare consueverunt. Hanc in Apocalypsi Joannes bis acutum gladium cum uno copulo nuncupavit, quem ex ore Domini prodire descripsit. Gladius enim Spiritus sanctus est unum capulum habens, id est unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem, voluntatemque Patris, et Filii, contestans duas acies, id est, duo testamenta gerens, quorum regalibus monitis, et creduli, devotique servantur, et increduli desertoresque puniuntur

thematico sensu accepto tempore affirmare S. Zeno, ut quidam putant. Vide quæ diximus cap. 1, § 15.

Verba illa Unam substantiam, virtutem, deitatem, ▲ sateni sæculo tertio scribentium potuerit etiam mamajestatem, voluntatemque Patris et Filii, explicant gladii similitudinem; quare præmisit S. Zeno: Gladius enim Spiritus sanctus est, unum capulum habens, id est unam substantiam, etc. Qua occasione, et sinceceram catholicamque doctrinam de Spiritu sancto tradit. Nam et ante Semiarianos Spiritus sancti divinitas, et cum Patre, et Filio æqualitas nota erat. Mirum itaque non est, sanctum Zenonem in explicando somnio Jacob, prædicta de Spiritus sancti divinitate scripsisse, quæ licet Semiarianis adversentur, S. Zenonem vel coævum, vel posteriorem Semiarianis non faciunt. Lege, quæ Petavius congerit SS. Patrum sententias contra errores in Spiritum sanctum ab hæreticis posterioribus prolatos Tract. Theolog. Dogm. lib. vi, cap. 8.

:

Audium vero, vel Audæum a quo Antropophormitarum hæresis erupit S. Zenonem confutasse nulla ratione constat. In laudato quippe tractatu xix, et in tractatu xx lib. 1, explicat illa verba Genesis : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Et hanc imaginem non in corpore consistere asserit Non ergo carnale hoc domicilium imaginem Dei debemus accipere, sed cœlestis hominis spiritalem, quam in se credentibus Dominus ætherea nativitate renovatis, plenitudinis suæ pio de fonte largitur. Nullum contrarii erroris assertorem indicat, nullum reprehendit. Si vero tacite velimus S. Doctorem aliquem Berrorem coarguisse, Tertulliani sententias notare potuit, qui imaginem Dei in hominis corpore reponebat putans hominem creatum ad imaginem Cbristi. Limus ille jam tunc imaginem indutus Christi (Tertull. lib. de resur. Carnis cap. 6). Quod et in S. Iren co notatur, quasi imaginem Dei in corpore constituerit. Vide Petavium Tract. in, Theolog. Dogm. de Opificio Dei lib. 11, cap. 2, num. 3.

At enim vero non soli Ariani errores contra Spiritum sanctum vulgarunt. Primum fuisse Origenem, qui contra Spiritus sancti æqualitatem cum Patre, ct Filio obloqueretur Petavius demonstrat lib. 1 de Trin. cap. 14, Tract. 1 Theolog. Dogin., num. 8. Effugiumque illud nonnullorum Origenem patrocinantium, quod ab Arianis corrupta fuerint ejus scripta evidenter revincit. Nos Origenis textum, in quo contra Spiritum sanctum agit, supra retulimus (c. 1, § 18, Epist. 41, apud Pet. n. 15). Ejusdem erroris labe circa Spiritus sancti personam S. Dionysii Alexandrini scripta fuisse respersa notat S. Basilius. Quamvis itaque S. Zeno expresse contra impugnantes S. Spiritus divinitatem tractasset, nulla inde ratio, ipsum Semiarianos respexisse, cum et sæculo C tertio et Origenes, et S. Dionysius hac labe comperiantur infecti.

S. Doctorem nostrum Photinianos non reprehendisse Tractatu 7, 1. 11, iis in verbis: Una denique asserit Jesum Christum ab utero Virginis Mariæ sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitiam factum esse non natum, demonstravimus supra (c. 1, § 25.), ubi et adnotationem tertiam expendimus, in qua idem eximii Adnotatores Origenis textum allegant, quo et sæculo tertio hunc invaluisse errorem probatur (Buller. d. Tr. vi, l. 11, adnot. 3, Orig. I. VIII). Virtutum suarum merito anima Christi cum Verbo Dei unum efficitur. Ita Origenes ibidem relatus.

Neque illa verba Tractatus vi ejusdem libri vn, nempe si hominem solum, sicuti quidam putant ab 1) utero Virginis eum sumpsisse principium, quæ spes,etc. Photinianos designant. Conjectura quippe illa ex his verbis accepta: Sicut quidam putant, quasi hunc errorem æque ac Arianum præsentem indicent, ut iidem Adnotatores animadverterunt. Photiniani omnium novissimi, quos ipsi Ariani condemnarunt, hoc loco a S. Zenone indicare videntur ex ea præsertim formula....... ut quidam putant... nil probat. Nam ipsimet erudite admodum eadem adnotatione tertia a pluribus antiquioribus hæreticis eumdem errorem disseminatum fuisse notant; tot vero inter hæreticos Photinianos tantum discernere quis audeat? Præsertim cum, et de Origenis temporibus, ac Sabellii, et Pauli Samo

Idem dicendum est de formulis illis, quas clarissimi Ballerinii præcisas vocant; nempe tractatus v lib. 1, ubi S. Zeno sic habet: Sed dicet aliquis, Etiam Maria Virgo, et nupsit, et peperit. Sit aliqua talis, et cedo; cæterum illa fuit virgo post connubium, virgo post conceptum, virgo post Filium. Et Tractatus lib. n: Maria virgo incorrupta concepit, post conceptum virgo peperit, post partum virgo permansit. In his formulis Mariam ante partum, in partu, et post partum virginem dici, iidem Adnotatores legunt. In primo Textu S. Zeno objectionem refellit non hæreticorum, sed eorum, qui nubunt. In secundo satis eloquenter, ut solet, singularem Virginis partum oratorio more describit, neque de ullo errore meminit, quo Mariæ virginitas in dubitationem adduceretur. Quod vero eas formulas reperire non liceat in quopiam, antequam B. Mariæ virginitas quarto sæculo oppugnaretur, num id asseri possit, cum non omnia SS. Patrum opera, quæ primo, secundo et tertio sæculo edita sunt habeamus, aliis judicandum permittimus. Illud vero pro certo tenendum est, Mariæ virginitatem, et primo sæculo a Cerintho et Carpoera traductam, aliisque hæreticis, qui Christum Dominum ex utroque sexu natum obloquebantur. Tertio autem sæculo, Tertullianus de virginitate Mariæ post partum perperam sensit. Et Christum (inquit) quidem Virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi censu dispungeretur per Matrem virginem, et univiram. Origenes etiam sua ætate Mariæ virginitatem impetitam testatur, quem errorem redarguit: In tuntam quippe nescio quis prorupit insaniam, ut assereret negatam fuisse Mariam a Salvatore, eo quod post nativitatem illius juncta fuerit Joseph. Tertulliani testimonium ad Mariæ virginitatem impugnandam adducebat felvidius; cui reponit S. Hieronymus : Tertullianum in testimonium vocat,

posteriorem a Christianis constructæ fuerant ecclesia publicæ, et quidem amplæ.

et Victorini Pictaviensis episcopi verba proponit. Et de A mandavit. Plures ergo ante Constantinum Diocletiano Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiæ hominem non fuisse... Verum nugas terimus, et fonte veritatis omisso opinionis rivulos consectamur. Numquid non possum tibi totam veterum Scriptorum seriem commovere, Ignatium, Polycarpum, Irenæum, Justinum martyrem multosque alios apostolicos, et eloquenles viros, qui adversus Hebionem, et Theodotum Bizantinum hæc eadem sentientes plena sapientiæ volumina conscripserunt? Non unus itaque S. Zeno Mariæ tuetur virginitatem, si et primis Ecclesiæ sæculis ante ipsum Zenonem tot Patres virginitatis Mariæ assertores ab Hieronymo producuntur. Neque quarto tantum sæculo virginitas Maria impiis patuit hæreticorum calumniis. Nihil ergo convincit adducta ratio, ut quis putet, S. Zenonem redarguere voluisse Eu- B nomium, qui Mariam a Josepho post Divini Verbi partum cognitam pro concione affirmavit. Quare ex eadem ratione a tertio sæculo non est expellendus, quin velimus ad quartum sæculum amandare, et Ignatium martyrem, et Polycarpum, et Irenæum pariter martyrem, aliosque apostolicos, eloquentes viros qui adversus Hebionem, et Theodotum Bizantinum, et Valentinum hæc eadem sentientes plura plena sapientice rolumina conscripserunt.

§ II. Tractatus XIV lib. 1, occasione novæ Ecclesiæ Veronæ constructæ a D. Zenone habitus, quartum sæculum non indicat.

Tribus primis Ecclesiæ sæculis quibusdam privatis in locis sacros cœtus habuerunt (Christiani ) quos eccle- C sias, vocabant, novas tamen, publicasque in eum usum ædes ædificare illis non licuit. Solum per Constantinum imperatorem, qui Christo nomen dedit, publicarum ecclesiarum construendarum facultas quarto primum sæculo facta fuit: ac proinde auctorem de nova publica Ecclesia tam explorate disserentem ante id sæculum vixisse perperam dixeris. Ita domini Ballerinii. Huic tamen tam præcisæ assertioni, Christianos scilicet ante Constantinum publicas non habuisse ecclesias, manifesto repugnat Ecclesiastica historia.

Tertio namque sæculo publicas capacioresque a Christianis extructas fuisse ecclesias, testatur Eusebius (Hist. Eccl., lib. vin, c. 1); Similiter, et singu lis ecclesiarum antistitibus summum honorem, cultum

Antiquiorem publicarum ecclesiarum inter Christianos ædificationem ponit Tillemontius auctoritate Origenis ductus, qui combustas ecclesias commemorat, quod in persecutione Maximi factum variis conjecturis argumentatur (Tillem. Tr. 3, Mon. Eccles. de persecut. Maxim., Art. 6). Et Alexandri imperatoris tempore Christianis permissum ecclesias construere probat ipse namque imperator Alexander Christo templum construere cogitavit, Christianisque locum quemdam publicum, quem sibi adjudicari popinarii contendebant, concessit teste Lampridio, melius esse dicens, ut quomodocumque illic Deus coleretur quam dari popinariis; ibique Christianos eccle. siam ædificasse recte opinatur cardinalis Bona. Quia et apostolorum ætate publicas fuisse Christianis ecclesias ex D. Joanne Chrysostomo constat; ipse namque Antiochiae ecclesiam ab ipsis apostolis fundatam fuisse dicit, quam ea de causa omnium ecclesiarum matrem appellat; ipsa pluries diruta semper reædificata fuit. S. quoque Augustinus testatur, S. Stephani cappellam, quæ suis temporibus conspiciebatur a temporibus apostolorum, ibi ædificatam. Et Romæ ecclesiam S. Petri ad Vincula ab ipso S. Petro consecratam, vetustissimis monumentis probat eminentissimus Bona. Ecclesias quoque ædificatas fuisse in locis, ubi S. Petrus, ac S. Paulus apostoli martyrio affecti sunt, ex quodam Caio refert Eusebius.

Ante Decii persecutionem, aiente S. Gregorio Nisseno, ubique a Christianis templa excitata, et idolorum fana fuisse diruta, atque eversa comperitur (Greg. Nissen. in Vita S. Gregor. Thaum.): Cum jam in omnes partes divini Verbi prædicatio divulgata essel, et omnes tam qui urbem habitarent, quam qui agrum vicinum incolerent ad piam doctrinæ fidem traducti essent, altaribus, atque delubris, quæ inibi inerant simulacris eversis..., omnibus item in omni loco templa ad orandum sub nomine Christi studiose exstruentibus, furor quidam, atque invidia invasit eum, qui tunc præerat imperio Romanorum.

Hæc a Tillemontio colliguntur; at non pauca dubitanter videtur afferre. Nam ad ea, quæ ex cardi. nali Bona refert, non sibi vacare dicit illa ad examen

ac benevolentiam ab omnibus tam privatis, quam pro- D revocare, ut dijudicare valeat, quid sit de iis sentien

vinciarum rectoribus deferri vidisses. Jam vero quis innumerabilem hominum quoties ad fidem Christianam confugentium turbam, quis numerum ecclesiarum in singulis urbibus, spatiosas ab ipsis fundamentis extruerent ecclesias. Atque hæc progressu temporis increscentia, et quotidie in majus, et melius proficientia, nec livor ullus atterere, nec malignitas dæmonis fascinare, nec hominum insidiæ prohibere umquam potuerunt, quamdiu omnipotentis Dei dextera populum suum, utpote tali dignum præsidio texit, atque custodivit. Haec Eusebius de Ecclesiæ statu ante Diocletiani persecutionem: quod et confirmatur ipsius edicto Diocletiani, quo Christianorum ecclesias dirui

dum. De triumphis autem, quos Eusebius Caii auctoritate erectos dicit, ubi martyrium SS. Petrus et Paulus passi sunt, probabile Tillemontius putat ad conventus habendos loca a Christianis ibidem destinata: auctoritatem vero Gregorii Nisseni, qui ubique in Christi honorem templa a Christianis erecta testatur hac restrictione admittit, si ad litteram intelligatur.

A Baronio autem dissentit, qui pontificalis Damasi, ut nuncupatur, auctoritate; Calixtum summum pontificem ecclesiam in honorem beatissimæ Mariæ Virginis trans Tiberim Romæ asserit ædificasse. Baronio hæc objicit; tantam rem solis conjecturis, ac tam parvi momenti auctoritate, ut pontificalis

« PoprzedniaDalej »