Obrazy na stronie
PDF

met externa esse non potest. Si enim Verbum in Deo, A tione D. Zenonis doctrina ; Non etenim explicatione

et Deus est Verbum, et hoc est in quo est, quod illud est, qui inest, duplex persona, duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia, Domino ipso dicemte : Ego et Pater unum sumus. Quod non ulique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam Divinitatis potestatisque omnipotentiam nos doceret. De duabus hisce nativitatibus agit S. Doctor etiam Tract. viii, num. A : 1gitur duas nativitates esse Domini J. C. rudis, aut negligens disce Christiane, ne quo decipiaris errore. Unam quam tibi non licet quærere , alteram quam legitime si possis, permitteris edoceri. Prima itaque nutivitatis Domini Nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet, mec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex Paternitatis affectu processit uno consensu. Secunda vero carnalis prodita, ita invenimus esse completam. Duas itaque personas S. Zeno in hac prima nativitate fatetur: Si enim Verbum in quo est, quod illud est, qui inest duplex persona, duplex vocabulum ; et duas hasce personas in una substantia originalis esse perpetuitatis apertissime asserit : Sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia ; easque non confusas absolute dicit, prosequitur quippe immediatc • Domino ipso dicente , Ego et Pater unum sumus; quod non atique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam Divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret. Quid clarius dici potest ad exprimendam æternam unitatem Divinæ substantiæ ; distinctionemque personarum. Coæternitas etenim distincte exprimitur cum dicit : Sed originalis perpetuitatis, ac Deitatis est una substantia. Hæ itaque D. Zenonis sententiæ penitus excludunt Petavii interprelationem, qua vult S. Antistitem Veronensem asseruisse : Verbum Dei ea, omni æternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum (in persona ) et affixum hæsisse, postea vero cum designatam a se rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese propagasse, ac genuisse. Non enim esset absolute verum, quod idem S. Doctor manifesto docet : Quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo, confunderet. Quippe si antequam designatam a se revera universitatem moliri vellet , licet ex omni arternitate in Patris sinu, et essentia velut indis

indiget quod Tractatu ix, num. 2, protulit disertissimis verbis : 0 nova ratio ! Amore imaginis suæ coactus in infantem vagit Deus. Hæc est enim potestas Dei, ut salvo quod est, possit esse quod non est. Hic est Deus noster, æterni Dei coæternus Filius. Ipse itaque sese explicat S. Zeno, quid intellexerit in objectis a Petavio textibus, cum dicit quod Pater indiscreta Spiritus plenitudine , nescio qua sua conscientia velatum sine discrimine amplectebatur (Filium ). Et in Tractatu ui lib. 11 : Quem ante omnia sæcula Pater in profundo suæ, mentis arcano insuspicabili, ac soli sibi mota conscientia Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebutur. Nihil aliud certe quam discrimen æternam inter Verbi nauivita

B tem , et temporalem ejusdem Filii Dei incarnatio

nem, mirabilem hanc esse dicens : imperscrutabilem illam variis circumlocutionibus asserens. Duas (ait) malivitates esse Domini Nostri J. C.... unam, quam tibi non licet quærere, alteram, quam legitime si possis, permitteris edocere. Prosequitur iisdem fere verbis ac in objectis textibus : Prima itaque nativitas Domini nostri in Patris, et Filii tantum conscientia manet , ac proinde inscrutabilem superius dixit. Nescio qua sua (Patris) conscientia velatum. Hic in Patris, et Filii tantum conscientia manet, quod in idem recidit, ad exprimendaum mysterii profunditatem incomprehensibilitatemqne. Non excludit tamen Filium ab hac generationis notitia cum utrique, et Pater et Filius ejusdem generationis, ut ipse ait, sint conscii in Patris, et

C Filii tantum conscientia manet. Illud vero, nec quidquam

habet interjectum, idem significat ac alia verha indiscreta Spiritus plenitudine. Cum Filius una sit subslantia cum Patre, ea etenim Verba Spiritus p!enitudine, essentiam seu substantiam Divinam exprimunt. Eodem sensu intelligendum est illud, Nescio qua sua cons. cientia velatum, nempe imperceptibilem esse Verbi generationem. Ea vero quæ sequuntur, Sine diserimine nequidquam habet interjectum , unitatem essentiæ exprimunt. Hæc contra Walentini Æonas apprime faciunt, quibus perverse adeo æternam Verbi gene. rationem confundere molitus est impius hæresiarcha.

Eodem sensu S. Zeno Tractatu vii libri ii, de duabus Christi nativitatibus agens, æternam Verbi generationem inenarrabilem dicit, temporalem vero

cretum (in persona) et affixum Filium hæsisse, intelli- D mirabilem. Hæc mirabilis (temporalis scilicet), inenarII;cc ct alia, de eadem æterna Verbi generatione A bum immediate dicit : Ineffabilis illa Virtus, incom

gamus, utique duo (eos in unum redigendo } confusi fuissent, saltem antequam designatam a se rerum universitatem (Pater) moliri vellet. Quo niliil magis absonum a Zenonis sententia asseri potest. Illa quoque D. Zenonis sententia de eadem prima nativitate Christi Doinini, Petavii sensum non patilur. Prima itaque nativitas Domini Nostri in Patris , et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex Paterni oris affectu processit uno consensu. Prima nativitas Domini nostri si nihil habet interjectum, ergo neque intercedet prius, nec post : Æterna itaque est. At quid immorandum in tam clara de æterna Filii generaPAtRol. XI.

rabilis illa, Prophela dicente : Nativitatem ejus quis enarrabit? Eaque ratione inenarrabilem dicit, quod cor divinum eructaverit verbum bonum, et ore Altissimi prodierit æternum Verbum ; nempe, ut alibi ait, quod generatio Verbi in Patris, et Filii tantum conscientia maneat, sua conscientia velatum. Quapropter contra Divinæ Majestatis scrutores veliementius invehit : Dementiæ genus est invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum, ejusque interna discutere, cujus extraria nequeat suspicari. Ita in eodem Tractatu vii, ibique ad idem argumentum plura. Caeterum providenlis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle dispositum non colentis, sed dementis. 22

Tracl. vim, num. 1 , quibus cum Verbum velatum in sinu, vel conscientia Patris dicitur a S. Zenone, nil exprimitur aliud, quam incomprehensibilis, et arcana Æterni Verbi generatio. Verbum a Patre in persona distinctum esse in allatis supra D Zenonis sententiis manifestissime patet. Werbum âutem indiscretum, et sine discrimine in sinu Patris delitescens asserere, idem est ac unam substanliam in Patre, et Filio fateri, incomprehensibilemque ejusdem Werbi generationem. Reliqua vero verba sunt , quæ majorem difficultatem pariunt: Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sapientia e regione cordis eructat verbum : Omnipotentia se propagat ; de Deo nascitur Deus ; totum Patris haύens, nihil derogans Patri etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, est dementis opinari. Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne æternæ Majestatis Dominum non possit mundi hujus mediocritas sustinere. Cum imperat Pater orbem fieri, opus cum dicto completur a Filio. Et Tractatu iii lib. ii : Igitur ineffabilis illa, incomprehensibilisque Sapientia Sapientiam , 0mnipotentia 0mnipotentiam propagat. De Deo nascilur Deus; de Ingenito Unigenitus ; de solo solus; de toto totus ; de vero verus ; de perfecto perfectus ; totum Patris habens ; Nihil derogans Patri : procedit in nativitatem qui erat antequam masceretur. Demum Tractatu iv ejusdem libri m : Cujus ex ore, ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, pr0cedit Unigenitus, Filius cordis ejus nobilis inquilinus, exinde visibilis effectus, quia humanum genus visitaturus erat. Hæ, inquam, S. Zenonis sententiæ nihil aliud significant, nisi Æterni Werbi productionem procedere non tantum ex cognitione Divinæ essentiæ, ac Divinarum personarum, sed etiam ex cognitione creaturarum, tum quoad essentiam, tum quoad existentiam, nec non ex cognitione rerum possibilium, quorum omnium una cognitio in Patre est. Deus Pater non integre, perfecteque seipsum dixisset, si aliquid esset minus in Verbo, quam in se ipso, ut S. Augustinus docet. (S. Aug. l. xv de Trin. c. 14.) Idem apertissime exprimunt illa D. Zenonis verba (Zeno Tract. v, lib. ii): Sed ea cogitatarum , ut ordinem instrueret, re

prehensibilisque sapientia e regione cordis eructat verbum, addens : Totum Patris habens , nihil derogans Patri, ut significaret ex plena, ac perfecta Patris cognitione tum Divinæ substanliæ, ac Divinarum Personarum, quam creaturarum omnium, et vJuoad maturam, et quoad existentiam D. Werbi generationeam processisse. Eodem sensu dixit alibi (lib. 11 Tr. iv): Sicut sacra Scriptura testatur, erat ante omnia manens, unus et idem alter (nota distinctionem æternam personarum Patris, el Filii) ex semetipso in semetipsum Deus, secreli sui solus conscius, cujus ex ore, ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, providit Unigenitus Filius, cordis ejus nobilis inquilinus , ex inde visibilis necessario effectus, quia orbem terrae erat ipse

facturus, humanumque visitaturus genus, alias aequalis

in omnibus Patri. Illa verba hotanda sunt, et semetipso in semetipsum Deus, quæ processionem Verbi ex cognitione Divinæ essentiæ significant. Tum alia : Cujus ex ore ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur,

prodivit Uniqemitus Filius, etc. quæ processionem ejusdem Verbi ex Divina cognitione crealurarum pariter significant, unico Divinæ mentis acu non tum cum creatæ sunt, sed ab æternitate; rerum etedium naturam nondum esse, futuramque creauionem asserit. Ut rerum natura, quæ non erat fingeretur. 0rbem terræ erat ipse facturus. Quæ omnia verbis illis concluduntur: Alias æqualis in omnibus Palri. Si in omnibus æqualis, ergo et in æternitate. Ilanc generationem ineffabilem prædicat: Quomodo

C autem genitus sit, qui processit, dementis est opinari.

Cujus ineffabilis generationis arcanum absconditum, ut probet, subdit: Namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne æternæ Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Simul objectionem illam prævertens, quod ex his creaturis in Dei cognitionem ascendere. Nam licet ex cogniuione Divini intellectus circa res creatas Verbum processerit , attamen cum hæ finitæ sint, non plenam Virtutem (ut pro captu nostro loquamur) Werbum exerit suam iilas creando, sed temperat se propter rerum naturam (finitain scilicet) Filius; ita ut non possimus ex harum rerum cognitione æternam Divini Werbi generatioiiem attingere. Quapropter cum alibi dixit S. Zeno : Procedit in nativitatem, qui erat antequam

rum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque sa- D nasceretur (Tr. iii, lib. 11, Adn. 7, ad eadem verba ),

[blocks in formation]

Incarnatione pauca illa verba inserat, quibus æter- A s metiri, ae discernere posse praesumis. » Et contra

nam generationem a temporali nativitate distinguat. I!oc genuino D. Zenonis verborum sensu omnis amI»iguitas, Arianicæque pestis imaginata suspicio excluditur penitus. Concedendum tamen Petavio est, S. Zenonem in ultimo relatis sententiis non ita distincte fuisse locutum propter Arii errorem : Verbum scilicet solum a Patre ante omnia sæcula creatum, omnes alias res ipsum Werbum creasse. ld et ipsi fatebunlur doctissimi Ballerinii qui tanto studio, eruditione tanta, ac doetrina S. Zenonem ab eodem crrore vindicare nituntur toto fere capite primo secundæ dissertationis. Petavio tamen non assentiendum, qui re mon discussa cum sentire iis videtur, qui D. Zenonem

hos Spiritus sancti æqualitati præjudicantes Troct. 13, num. 1, lib. ii , præclaram illam professionem edidit Spiritus sanctus.... habens unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem, voluntatemque Patris, et Filii. Qui autem eae antiquioribus hæreticis Spiritui sancto detraherent, atque decerperent una cum Filio, ut auctoris tertus fert, nemo umus est omnium. Posteriores solum Ariani, seu potius Semiariani id erroris inperere. Hoc Sozomeni auctoritate confirmant (Sozom. l. vi, c. 25). Utrique (Anomiani scilicet, seu puri Ariani , et Semiariani) enim Spiritum sanctum ministrum esse, et ordine , atque honore tertium, et substantia sim:ilem asseverabant. In allatis verbis S. Zenonis Tract. primo num. 5,

Nicæno concilio posteriorem volunt. Ex eo quippe B lib. primo, nihil de Spiritu sancto lego ad impugnan

evidenter constat, multo ante idem concilium scripsisse, quod non ita distincte contra proprium Arii errorem disseruit, utpote sibi ignotum, neque adhuc inventum. Si etenim sermones post Arium exarasset suos, quam luculenter profecto Arii impios errores evertisset, qui tanta vi et eloquentia alios ab Ario adoptatos errores, et ante ipsum vulgatos disjecerit, ac profligaverit. Haec sane propria est catholicæ S. Zenonis doctrinæ propugnandæ ratio. Nam quæ hactenus disputavimus, ostendunt, nullum Arii pr0prium errorem a D. Zenone impetitum fuisse: quinimmo (quod et aliis antemicænis Patribus contingit) quædam in ipsius sermonibus reperiri, quæ verborum cortice pro Ario facere videantur; cum aliis vero ipsius sententiis collata, catholicam sententiam continere agnoscuntur. Id perinde est ac funditus eversam eorum opinionem ostendere, qui ex commemorauis, et confutatis a S. Zenone Arii erroribus, ut faiso astruunt, S. eumdem doctorem a tertio sæculo amovendum , et ad quartum referendum inani certe conatu contendunt.

- CAPUT II.

PLURA E SERM0NIBUS S. ZEN0NIS ARGUMENTA PETUNT D0C* tissiMi BALLERiNii , UT EJUSDEM EPOCHAM QUART0 SÆCULO ASTRUANT : POTIORA CIRCA ARIAN0RUM ERR0RES PRiMO CAPITE CONSIDERAVIMUS, ALIA RESTANT , QUÆ subsEQUENTIBUS PARAGRAPHIS AD LANCEM SUSPENDIMUS P0NDERANDA.

[ocr errors]

Quasdam hæreses quarto decurrente sæculo in Ecclesiæ agro veneficas veluti herbas enascentes S. Zenonem radicitus suis eradicare sermonibus v0luisse asserunt eximii Ballerinii (Dissert. 1. c. 2, § 5): v Primum Tract. M, num. 5, lib. i præter eos qui in Dei Filium errores sparserunt, illos etiam reprehendit (S. Zeno, ut ipsi putant) qui in Spiritus sancti Divimitatem subtilius ratiocinantes peccabant... sub sono legis , inquit , ac Fidei sæcularis amore jactantiæ v accensus, nascentis Dei de Deo, Spiritusque sancti v inæstimabilem Divinitatis perpetuitatem,jure ipso, * quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare,

[ocr errors]

dum eorum errorem, qui dicerent Spiritum sanctum ministrum esse ordine, et honore tertium, ac substantia a Patre, et Filio dissimilem. Eos reprehendit S. Doctor, qui philosophicis argumentis divinitatem Filii, el Spiritus Sancti perscrutari præsumunt. cularis amore (ita S. Zeno) jactantiæ accensus nascentis Dei de Deo, Spiritusque sancti inæstimabilem Divinitatis perpetuitatem jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri, ac discernere posse præsumis? Verba illa, a jure ipso, quo eae sese est, » Pernarum distinctionem non recipiunt, nec relationes inter easdem Personas naturam divinam exprimunt, quæ ex sese est. Persona vero Filii a Patre procedit, et Spiritus sancti persona a Patre, et Filio. Scrutatores ergo divinæ essentiæ, ac Majestatis arguit S. Zeno, neque de æqualitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti agit, quam Semiariani impugnabant. Hic est hujus tractatus S. Zenonis scopus, totusque in eo est ut ostendat ea, quæ fidei sunt, humanis rationibus non esse inquirenda, ut legenti tractatum hunc evidenter patet, numero quinto polissimum in illis verbis : Cur legem lege distringis? Cur sub imagine fidei, fidem deponis? Cur ipsum fontem Divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris?

Aliis in verbis traclatus xiii lib. ii, num. M, supra relatis S. Zeno fidem non profitetur, neque contra hæreses agit; explicat autem mysterium sommiii Jacob, is enim est sermonis titulus : De somnio Jacob : de quo ita S. Zeno : Jacob habet imaginem

. I. De aliis hæresibus quarto sæculo exortis non agit D Christi, sed et lapis ipse, quem, ad caput suum posuisse

cognoscitur : quoniam caput viri Christus, qui aliquoties lapis est nuncupatus. Scala autem duo testamenta significat, quæ et Evangelicis intexta præceptis credentes homines , voluntatemque Dei facientes; quasi per quosdam observantiæ gradus in cælum levare consueverunt. IIanc in Apocalypsi Joannes bis acutum gladium cum uno capulo nuncupavit, quem er ore Domini prodire descripsit. Gladius enim Spiritus sanctus est unum capulum habens, id est unam substantiam, virtutem , deitatem, majestatem, voluntatemque Patris, et Filii, contestans duas acies, id est, duo testamenta gerens, quorum regalibus momitis, et creduli, devotique servantur, et increduli desertoresque puniuntur majestatem, voluntatemque Patris et Filii, explicant gladii similitudinem; quare praemisit S. Zeno : Gladius enim Spiritus sanctus est, unum capulum habens, id est unam substantiam, etc. Qua occasione, et sinceceram catholicamque doctrinam de Spiritu sancto tradit. Nam et ante Semiarianos Spiritus sancti divinitas, el cum Patre, et Filio æqualitas nota erat. Mirum itaque non est, sanctum Zenonem in explicando somnio Jacob, prædicta de Spiritus sancti divinitate scripsisse, quæ licet Semiarianis adversentur, S. Zenonem vel coævum, vel posteriorem Semiarianis non faciunt. Lege, quæ Petavius congerit SS. Patrum sententias contra errores in Spiritum sanctum ab hæreticis posterioribus prolatos Tract. ii Theolog. Dogm. lib. vii, cap. 8. At enim vero non soli Ariani errores contra Spiritum sancium vulgarunt. Primum fuisse Origenem, qui contra Spiritus sancti æqualitatem cum Patre, et Filio obloqueretur Petavius demonstrat lib. 1 de Trin. cap. 14, Tract. ii Theolog. Dogm., num. 8. Effugiumque illud nonnullorum Origenem patrocinantium, quod ab Arianis corrupta fuerint ejus scripta evidenter revincit. Nos Origenis textum, in quo contra Spiritum sanctum agit, supra retulimus (c. 1, § 18, Epist. 41, apud Pet. n. 15). Ejusdem erroris labe circa Spiritus sancti personam S. Dionysii Alexandrini scripta fuisse respersa notat S. Basilius. Quamvis itaque S. Zeno expresse contra impugnantes S. Spiritus divinitatem tractasset, nulla inde ratio, ipsum Semiarianos respexisse, cum ei sæculo C tertio et Origenes, et S. Dionysius hac labe comperiantur infecti. S. Doctorem nostrum Photinianos non reprehendisse Tractatu 7, l. ii, iis in verbis : Una denique asserit Jesum Christum ab utero Virginis Mariæ sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitiam factum esse non natum, demonstravimus supra (c. 1, § 25.), ubi et adnotationem tertiam expendimus, in qua iidem eximii Adnotatores Origenis textum allegant, quo et sæculo tertio hunc invaluisse errorem probatur (Buller. d. Tr. vii, l. ii, adnot. 5, 0rig. l. viii). Virtutum suarum merito anima Christi cum Verbo Dei unum efficitur. Ita 0rigenes ibidem relatus. Neque illa verba Tractatus vi ejusdem libri viii,

Verl)a illa : Unam substantiam , virtutem, deitatem , A sateni sæculo tertio scril»entiu:m potuerit etiam ma

thematico sensu accepto tempore affirmare S. Zeno, ut quidam putant. Vide quæ diximus cap. 1, § 15. Audium vero, vel Audæum a quo Antropophormitarum hæresis erupit S. Zenonem confulasse nulla ratione constat. In laudato quippe tractatu xux, et ' in tractatu xx lib. ii, explicat illa verba. Genesis : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Et hanc imaginem non in corpore consistere asserit : Non ergo carnale hoc domicilium imaginem Dei debemus accipere, sed cælestis hominis spiritalem , quam in se credentibus Dominus ætherea nativitate renovatis, plenitudinis suæ pio de fonte largitur. Nullum conirarii erroris assertorem indicat, nullum repreliendit. Si vero tacite velimus S. Doctorem aliquem

B errorem coarguisse, Tertulliani sententias notare

potuit, qui imaginem Dei in hominis corpore reponebal putans hominem crealum ad imaginem Christi. Limus ille jam tunc imaginem indutus Christi (Tertull. lib. de resur. Carnis cap. 6 ). Quod et in S. lrenæo notatur, quasi imaginem Dei in corpore constituerit. Vide Petavium Tract. iii, Theolog. Dogm. de Opificio Dei lib. ii, cap. 2, num. 5. Idem dicendum est de formulis illis, quas clarissimi Ballerinii præcisas vocant; nempe tractalus v lib. 1, ubi S. Zeno sic habet: Sed dicet aliquis, Etiam Maria Virgo, et nupsit, et peperit. Sit aliqua talis, et cedo; cæterum illa fuit virgo post connubium, virgo post conceptum, virgo post Filium. Et Tractatus ii lib. ii : Maria virgo incorrupla concepit, post conceptum virgo peperit, post partum virgo permansit. In his formulis Mariam ante partum, in partu, et post partum virginem dici, iidem Adnotatores legunt. In priino Textu S. Zeno ohjectionem refellit non hæreticorum, sed eorum, qui nubunt. In secundo satis eloquenter, ut solet, singularem Virginis partum oratorio more describit, neque de ullo errore meminit, quo Mariæ virgiuitas in dubitationem adduccretur. Quod vero eas formulas reperire non liceal in quopiam, antequam B. Mariæ virginitas quarto culo oppugnaretur, num id asseri possit, cum non omnia SS. Patrum opera, quæ primo, secundo et tertio sæculo edita sunt habeamus, aliis judicandum permittimus. Illud vero pro certo tenendum est, Mariæ virgiuitatem, et primo sæculo a Cerintho et Carpo

nempe si hominem solum, sicuti quidam putant ab I) cra traductam, aliisque hæreticis, qui Christum Domiet Victorini Pictaviensis episcopi verba proponit. Et de A mandavit. Plures ergo ante Constanlinum Diocletiano

utero Virginis eum sumpsisse principium, quæ spes,etc. Photinianos designant. Conjectura quippe illa ex liis verbis accepta : Sicut quidam putant, quasi hunc errorem aeque ac Arianum præsentem indicent, ut iidem Adnotatores animadverterunt. Photiniani omnium novissimi, quos ipsi Ariani condemnarunt, hoc loco a S. Zenone indicare videntur ex ea præsertim formula... ul quidam putant... nil probat. Nam ipsimet erudite admodum eadem adnotatione tertia a pluribus antiquioribus hæreticis eumdem errorem disseminatum fuisse nolant; tot vero inter hæreticos Photinianos 1antum discernere quis audeat? Præsertim cum, et de 01igenis temporibus, ac Sabellii, et Pauli Samo

num ex utroque sexu natum obloquebantur. Tertio autem sæculo, Tertullianus de virginitate Mariæ post partum perperam sensit. Et ('hristum (inquit) quidem Virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi censu dispungeretur per Matrem virginem, et univiram. Origenes etiam sua aetate Mariæ virgiuitalem impetitam testatur, quem errorem redarguit: In tuntam quippe nescio quis prorupit insaniam, ut assereret negatam fuisse Mariam a Salvatore, eo quod post nativitatem illius juncta fuerit Joseph. Tertulliani testimonium ad Mariæ virginitatem impugnandam adducebat Ilelvidius; cui reponit S. Ilieronyuuus . Tertullianum in testimonium vvcat, Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiæ hominem non fuisse... Verum nugas terimus, et fonte veritalis omisso opinionis rivulos consectamur. Numquid non possum tibi totam veterum Scriptorum seriem commovere, Ignatium, Polycarpum, Irenæum, Justimum martyrem multosque alios apostolicos, et eloquentes viros, qui adversus Hebionem, et Theodotum Bizanuinum hæc eadem sentientes plena sapientiæ volumina conscripserunt ? Non unus itaque S. Zeno Mariæ tuetur virginitatem, si et primis Ecclesiæ sæculis ante ipsum Zenonem tot Patres virginitatis Mariæ assertores ab Hieronymo producuntur. Neque quarto tantum sæculo virginitas Mariæ impiis patnit hæreticorum calumniis. Nihil ergo convincit adducta ratio, ut quis putet, S. Zenonem redarguere voluisse Eunomium, qui Mariam a Josepho post Divini Verbi partum cognitam pro concione affirmarit. Quare ex eadem ratione a tertio sæculo non est expellendus , quin velimus ad quartum sæculum amandare, et Ignatium martyrem, et Polycarpum, et Irenæum pariter martyrem, aliosque apostolicos, eloquentes viros qui adversus Hebionem, et Theodotum Bizantinum, et Valentinum hæc eadem sentientes plura plena sapientiæ rolumina conscripserunt.

§ II. Tractatus xiv lib. i, occasione novæ Ecclesiæ Veronae constructæ a D. Zenone habitus, quartum sæculum non indicat.

Tribus primis Ecclesiæ sæculis quibusdam privatis in locis sacros cœtus habuerunt ( Christiani) quos ecclesias, vocabant, novas tamen, publicasque in eum usum aedes ædificare illis non licuit. Solum per Constantinum imperatorem, qui Christo nomen dedit, publicarum ecclesiarum construendurum facultas quarto primum culo facta fuit : ac proinde auctorem de nova publica Ecclesia tam explorate disserentem ante id sæculum virisse perperam dixeris. Ita domini Ballerinii. Huic tamen tam præcisæ assertioni, Christianos scilicet ante Constantinum publicas non habuisse ecclesias, manifesto repugnat Ecclesiastica historia.

Tertio namque saeculo publicas capacioresque a Christi.inis extructas fuisse ecclesias, testatur Eusebins ( Hist. Eccl., lib. viii, c. 1); Similiter, et singulis ecclesiarum antistitibus summum honorem, cultum

posteriorem a Christianis constructæ fuerant ecclesias publicae, et quidem amplæ. Antiquiorem publicarum ecclésiarum inter Christianos ædificationem ponit Tillemontius auctoritate Origeiis ductus, qui combustas ecclesias commemorat, quod in persecutione Maximi factum variis conjecturis argumentatur (Tillem. Tr. 3, Mon. Eccles. de persecut. Maxim., Art. 6). Et Alexandri imperatoris tempore Christianis permissum ecclesias construere probat : ipse namque imperator Alexander Christo templum construere cogitavit, Christianisque locum quemdam publicum, quem sibi adjudicari popinarii contendebant, concessit teste Lampridio, melius esse dicens, ut quomodocumque illic Deus colere

B tur quam dari popinariis; ibique Christianos eccle

siam ædificasse recte opinatur cardinalis Bona. Quia et apostolorum ætate publicas fuisse Christianis ecclesias ex D. Joanne Chrysostomo constat ; ipse namque Antiochiæ ecclesiam ab ipsis apostolis fundatam fuisse dicit, quam ea de causa omnium ecclesiarum matrem appellat; ipsa pluries diruta semper reædificata fuit. S. quoque Augustinus testatur, S. Stephani cappellam, quæ suis temporibus conspiciebatur a temporibus apostolorum, ibi ædificatam. Et Romæ ecclesiam S. Petri ad Vincula ab ipso S. Petro consecratam, vetustissimis monumentis probat eminentissimus Bona. Ecclesias quoque ædificatas fuisse in locis, ubi S. Petrus, ac S. Paulus apostoli martyrio affecti sunt, ex quodam Caio refert Eusebius.

C Ante Decii persecutionem, aiente S. Gregorio Nis

seno, ubique a Christianis templa excitata, et idolorum fana fuisse diruta, atque eversa comperitur (Greg. Nissen. in Vita S. Gregor. Thaum.): Cum jam in omnes partes divini Verbi praedicatio divulgata esset, et omnes tam qui urbem habitarent, quam qui agrum vicinum incolerent ad piam doctrinæ fidem traducti essent, altaribus, atque delubris, quæ inibi inerant simulacris eversis..., omnibus item in omni loco templa ad orandum sub nomine Christi studiose eaestruentibus, furor quidam, atque invidia invasit eum , qui tunc praeerat imperio Romanorum. Hæc a Tillemontio colliguntur; at non pauca dubilanter videtur afferre. Nam ad ea, quæ ex cardinali Bona refert, non sibi vacare dicit illa ad examen

ac benevolentiam ab omnibus tam privatis, quam pro- I) revocare, ut dijudicare valeat, quid sit de iis sentien

vinciarum rectoribus deferri vidisses. Jam vero quis innumerabilem hominum quoties ad fidem Christianam confugentium turbam, quis numerum ecclesiarum in singulis urbibus, spatiosas ab ipsis fundamentis extrueremt ecclesias. Atque hæc progressu temporis increscentia, et quotidie in majus, et melius proficientia, nec litor ullus atterere, nec malignitas dæmonis fascinare, nec hominum insidiæ prohibere umquam potuerunt, quamdiu omnipotentis Dei dextera populum suum, utpote tali dignum præsidio texit, atque cust0dirit. H;ec Eusebius de Ecclesiæ statu ante Diocletiani persecutionem : quod et confirmatur ipsius edicio Diocletiani, quo Christianorum ecclesias dirui

dum. De triumphis autem, quos Eusebius Caii auctoritate erectos dicit, ubi martyrium SS. Petrus et Paulus passi sunt, prol)abile Tillemontius putat ad conventus habendos loca a Christianis ibidem destinata : auctoritatem vero Gregorii Nisseni, qui ubique in Christi honorem templa a Christianis erecta testatur hac restrictione admittit, si ad litteram intelligatur.

A Baronio autem dissentit, qui pontificalis Damasi, ut nuncupatur, auctoritate; Calixtum summum pon1ificem ecclesiam in homorem beatissimæ Mariæ Virginis trans Til)erim Romæ asserit aedificasse. Baronio hæc objicit; tantam rem solis conjecturis, ac tàm parvi momenii auctoritate , ut pontificali*

« PoprzedniaDalej »