Obrazy na stronie
PDF
ePub

defendant, negant, quod credunt: confitentes se non- A nitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris? dum credidisse dum quærunt.

S. Zeno: Edicat mihi perniciosa ista adinventio tractatus sui, quo proficit pugna? Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur, aut docetur. Quod malum est ista ratio mox videbimus. Numero vero sexto sic habet: Negat quodam modo Deum quisquis adserit Deum defensio enim nonnisi imbecilli præstatur, nec potest eum revereri, qui ingenii sui pulat esse, quod ille fuerit æstimatus.

Si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce, eam sibi non esse contrariam: doce omnia, quæ canit, esse credenda. Cæterum si ejus partem probes, reprobes partem, quomodo per hanc Fidem quæris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis ? Vides bic S. Zenonem cos carpere, qui dolo fideles decipiunt. Quia quem putas vel de tuis ipsis studiis fidelissimum, hic infidelis est. Hos et carpit S. Irenæus: Quoriam nonnulli repudiata veritate, sermones, et genealogias varias inducunt, ac per probabilitatem subdole comparatam, seducunt mentes imperitorum. Commendat S. Zeno cos, qui in explicandis Scripturis simplicitatem sectantur, et contra eos reprehendit, qui Scripturas corrumpendo, Fidei contra

Tertullianus: Novissime ignorare melius est, ne quod non debeas, noris, quia, quod debeas, nosti. Fides inquit tua te salvum fecit. Non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est. Habes legem, el salutem de observatione legis; exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solum de peritiæ B dicunt. Cum magis sit ille fidelis, qui sacra in prædistudio. Cedat curiositas Fidei; cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant adversus regulam. Nihil ultra scire, omnia scire est.

S. Zeno Manifestissimum puto, nimis astuto simplicem meliorem, quia simplex omnibus Dei verbis. simpliciter credit; astutus autem nimia sapientia infatuatus, inquisitionibus vanis semetipsum confundit.

En quot uniformes sententiæ diversa sub phrasi includuntur: et alias similes notare cuique liceat. Mibi interim persuasum est, quod et aliis persuasum fore confido, ex his tractatibus seu de Fide disputationibus, nullo pacto conjici posse tempora Ario, ejusque sectariis posteriora, cum et Tertulliani aetate hi multi, et Catholicorum, et hæreticorum tractatus spargerentur, contra quos multa adeo ipse disserit. C Quæ vero allata sunt sententiæ, in genere contra curiositatem in Fidei rebus tractandis quibusvis temporibus aptari possunt.

catione non ultra, quam licitum est aciem suæ tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut Fides nostra per Dei requiratur injuriam.... Cum hæc ila sint, cur legem lege distringis? Cur sub imagine Fidei Fidem deponis?... si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam sibi non esse contrariam.... Cæterum si ejus partem probes, reprobes partem, quomodo per hanc Fidem quæris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis? Quid est qua-rere Fidem per Dei injuriam ; legem lege distringere; sub imagine Fidei deponere Fidem; partem probare et partem legis reprobare; Fidem infidelitatis ream constituere? nisi corruptis adductisque perperam Scripturæ textibus veritati Catholicae contra ire. Hoc non tanta quidem sermonis elegantia, sed magis obvio sermone arguit S. Irenæus : Eosque depravandis oraculis Divinis, iisque, quæ recta dicta sunt, male exponendis captivos trahunt. Philosophicas argutias detestatur D. Zeno; Cur ipsum Fontem Divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris? Detestatur et S. Irenæus. Sermones, et genealogias varias inducunt, quæ quidem quæstiones potius, ul Apostolus ait, præstant, etc. Affectationem scientiae causatur D. Zeno : Si peritiam legis ostendere cupis. Idem et S. Irenæus. Scientiæque prætextu multos

At cur tantummodo de Tertulliano agam, qua-i ipse unus de eodem disputaverit argumento? Nonne et de illo antiquiores secundi sæculi Patres tractationes longiores instituerunt? S. Irenæus certe de hac causa quinque suos contra hæreses libros scripsisse præfatur. Quoniam (ita Irenæus) nonnulli repudiata veritate sermones, et genealogias varias inducunt, quæ quidem quæstiones potius, ut Apostolus ait, præstant, quam ædificationem Dei, quæ in Fide est ac per probabilitatem subdole comparatam seducunt mentem imperitorum, eosque depravandis oraculis Divinis, iisque, quæ recta dicta sunt male exponendis, D tur, Arianorum tempora respicere, dicendum est. captivos trahunt, scientiæque prætextu multos evertunt.

Eodem sensu D. Zeno (Serm. 1, n. 4, l. 1): Igitur cum possibilitatis humanæ non sit Fidei videre secreta, nusquam, Frater, tua curiositas, nusquam tua proficit pugna; quia quem putas vel de tuis ipsis studiis fidelissimum, hic infidelis; et quem putaveris infidelem, hic fidelis est. Forte in eo se quis existimat fideliorem, si loquatur argute, cum magis verus sit ille fidelis, qui sua in prædicatione non ultra quam licitum est, aciem suæ tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut Fides nostra per Dei requiratur injuriam........ Cum hæc ita sint cur legem lege distringis? Cur sub imagine Fidei Fidem deponis? Cur ipsum Fontem Divi

evertunt.

Quæ huc usque sunt allata D. Zenonis sententiæ, quis putet Arianorum tempora sapere? At nec qua sumus allaturi, ea licet tamquam præcisa adnoten

Quod etenim dicit S. Zeno. Novellas fides, seu Tractatus venales esse propositos de largitionibus a Constantio in eos factis, qui pro Arianis starent, exponere, sensus eorum verborum non patitur. Hæc sunt verba : Quas, quia vera vix potest inveniri, credo ne populi penuria laborarent venales esse propositas. Obvius sensus est: Ne scilicet populi penuria disputa tionum, seu tractatuum de Fide, quam novellam S. Zeno dicit, quia contra Fidem Catholicam, ideo expositas in foro fuisse, ut curiosis emptoribus distraherentur.

Hæc quoque D. Zenonis verba: O quam indefensa (Fides) quæ regum, judicum, divitum, aliquoties quoë

Tempus etiam, quo hic D. Zenonis Tractatus scriptus fuerit, conjicere sibi posse videntur clarissimi Ballerinii (Adn. 38): Quod si cui probetur, jam hic primus Tractatus lucubratus fuisset post diem quartam Kal. Aprilis anno 564, quo Valens regnare cœpit. Ita ipsi. Cum vero alienam eorum viderimus interpretationem, excidit conjectura temporis.

Si vero conjecturis indulgere liceat, potiori jure ante annum C. 254, quo Origenes obiisse creditur, vel post ipsius Origenis obitum, tractatum hunc scriplum fuisse dicendum erit. Conjecturæ hujus rationes consideremus.

pejus est gentium desiderat per momenta patrocinia. A De patrocinio suæ ipsorum sectæ a Constantio, et Valente, imperatoribus ab Arianis captato exponere, quæ ratio est? Nam et post primum Ecclesiæ sæculum imperatoribus, ac Romano senatui oblatas Christianorum defensiones fuisse constat; et a S. Quadrato Athenarum episcopo, atque Aristide, Christiano Philosopho, Hadriano imperatori: a S. Justino martyre primum Antonino Pio, tum Marco Aurelio, et Lucio Vero imperatoribus, ac senatui Romano; et a Melitone episcopo Sardensi in Asia, Marco Aurelio imperatori: atque ab aliis, nempe ab Apollinari episcopo Herapolitano, a Miltiade theologo, et aliis. Christianos vero esse eos, qui regum nomine nuncupantur, excogitata interpretatio est, nulla vel levi conjectura suffulta. Sensus quippe proprius allato- B rum verborum est. Tractatus Fidei suum pondus, et vices emendicare a regibus, a judicibus, a divitibus, et quod magis urget, ab ipsa gentilium philosophia, atque fabulis poetarum; quod factum fuisse in recensitis pro christianis apologiis in confesso est. Ipse namque S. Justinus martyr, aiente Eusebio (1. w Hist. c. 18), defensionem pro Christianis, ubi de Christiana Fide agitur, Non solum nostris, id est Divinis, sed etiam gentilium scriptis confirmaverit. Hæc S. Zenonis in allatis verbis interpretatio ipsius contextui consonat, cum hoc in eodem numero de doctrina agat, non de vi per imperatores, præfectos, vel judices Catholicis inlata. Nunc scire cupio, Fides ex doctrina constet, an ex credulitate, an ex utroque? Sin vero ex utroque Patriarcharum semensa Fides est, C verosimili non abhorret, dico hanc epistolam a S.

ac per hoc illis constitutionis nostræ decernendi sunt libri, ut possint esse perfecti. O quam misera est Fides, quam verba concinnant! O quam debilis, cujus quotidie dissipantur variis argumentationibus membra! O quam indefensa, quæ regum, etc. Doctrinam, libros, verba, argumentationes hic enuntiari vides, non arma, non milites, ut in SS. Patrum testimoniis in adnotatione adductis inspicitur, S. Ambrosii : Pone nunc ante conspectum sæcularibus Arianos studiis intentos, qui Societatem potentiæ Regalis affectant, ut armis militaribus impugnent Ecclesiæ veritatem; S. Hilarii: Neque postea præsumant, atque usurpent, el pulent se consensus cognoscere Clericorum, et innocentes homines variis afflictationibus, minis, violentiis, terroribus frangere, atque vexare.

Si vero penitus sancti Zenonis sensum inspiciamus, non possunt ipsius verba sine manifesta extorsione de imperatorum Arianorum protectione Arii asseclis præstita intelligi. Ipsi namque imperatores Fidem oppugnabant; ac de eo in laudatis textibus Ambrosius, et Hilarius conqueruntur. S. autem Zeno de patrocinio ab imperatoribus præstando agit, quod significant illa verba : Desiderant per momenta patrocinia. Id S. Quadratas, S. Justinus aliique apologiarum Scriptores ab imperatoribus, et Senatu expetebant, ut a persecutione cessarent, et persecutoribus judicibus, præsidibus, ministris Christianos liberos esse juberent.

Prima ratio est, quod hic Tractatus epistola potius fuisse videtur, quam concio ad Populum habita. Ita adnotant ipsimet sapientissimi Ballerinii : Unum illud movebat, ne hunc primum Zenonianis Tractatibus accenseremus, quod epistola potius ad quemdam, quem Fratrem appellat, tradita, quam tractatus ad Populum habitus videatur; eum enim perpetuo alloquitur, multisque argumentis ab ejusmodi Tractatuum scriptione, quæ plena erat periculi, deterrere, el amovere conatur. Accedit, quod Petrus Calo, Ordinis Prædicatorum, qui vixit ineunte sæculo XIV, in mss. collectaneis apud Henschenium tom. 11, Aprilis pag. 76, opera commemorans S. Zenonis, quæ se vidisse ait in ms. Monasterii S. Zenonis de Verona non ‹ Tractatus › solum octoginta, sed et epistolas se in eo legisse affirmat. Inter Opera vero-S. Zenonis nulli melius epistolæ nomen, quam huic tractatui convenire potest. Si ergo hic Tracta'us epistola dicenda est, quod a

Zenone Origeni fuisse datam post annum Christi 232 quando degente Alexandriæ Origene tantis fuit exagitatus vexationibus propter errores, quibus ejus scatebant scripta, præcipue opus illud quod Periarchon inscribitur, seu de Principiis quo in libro multa a Philosophis Ethnicis mutuavit, multisque refertus erroribus a S. Hieronymo notatur. Si vero post Origenis mortem scriptam fuisse epistolam quis opinaretur, alicui Origenis sectatori missam fuisse, dicendum erit. Ea enim omnia que contra hos tractatus congerit S. Doctor in librum Periarchon op、 time congesta videntur, quod hac secunda ratione confirmatur.

Nempe toto in eodem tractatu, seu Epistola nihil D de hæreticis nominatim meminit S. Zeno, neque usquam contra eosdem invehit: quare videtur potius in eo, quem alloquitur fratre reprehendere curiositatem nimiamque subtilitatem in rebus Fidei, philosophicamque rationem sequi iis in explicandis. Hoc ex his, quæ superius allatæ sunt D. Zenonis sententiis manifestum est, atque toto ex hujus Tractatus contextu evidentius patel. S. etenim Doctor totus in eo est, ut ostendat Fidem non addici, ut cæteræ disciplinæ, ideoque internam dicit initio illis in verbis: Christianæ Fidelitatis felicitas maxima est Fidei nosse naturam, quæ talis, ac tanta est, ut unicuique homini non ab alio commodetur, sed ex ejus voluntate nascatur. Neque illo verbo voluntate gratiam

excludit (ut opportune adnotant celeberrimi Balle- A sunt contenti..... ipsi quoque conveniunt et de Fide staillud rinii ) ( adn. 3, Tr. 1). Quod cum S. Zeno dixit, unum in animo habuit, non ut gratiam excluderet, de qua tum non agebatur, quamque et paulo post, et alibi satis luculenter adstruit, sed ut eos refelleret, qui argumentis, et tractatibus Fidem exponere conabantur, ac si ejusmodi industria Fides cordibus inseretur; Glossemaque illud textui D. Zenonis contra ms. veritatem intrusum merito abraserunt. Homini non ab alio, sed ejus ex voluntate, præveniente Spiritus Sancti inspiratione, atque ejus adjutorio nascatur. Internam itaque S. Zeno esse Fidem alfirmat, que non addiscitur, sed illuminante Deo, ac revelante concipitur; quare sequitur: Cæterum sit ut quidam putant, docentis pendet ex ore, procul dubio eodem aut cessante, aut aliter docente consumitur. Præ- B ostendere cipuus itaque sancti Doctoris scopus est, non humana arte neque hominum eruditorum scientia, ac peritia, fidem haberi, cum errori humana mens sit obnoxia, aut aliter docente. Non reprobat quidem doctrinam : Sed non eo dico, ut ingratum faciam doctrinæ beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse Fidem, aliud esse Tractatum. Nam fidem supra naturam esse aperte docet. Igitur cum possibilitatis humanæ non sit Fidei videre secreta, suo tamen semper argumento inhærens, Tractatuum, sive disputationum circa Fidem vitium optime arguit; quando videlicet argumentationibus philosophicis, et humanis rationibus quis nimis indulget, modumque de Fide tractandi fratri quem alloquitur, præscribit. Vide eumdem Tractatum circa finem C num. 5 et 6. Que omnia cum tractatibus auctorum, quos supra memoravimus secundo, et tertio Ecclesiae sæculo exaratis conveniant, nulla ratio est hunc D. Zenonis Sermonem ad Fidei formulas ab Arianis editas amandare. Quin satius videtur illum Origenis tempore scriptum fateri, vel ipsi Origeni transmis sum, qui propter nimium philosophiæ studium, tot erroribus sua respersit opera. Potuit, et post Origenis mortem alicui Origeniana doctrinæ addicto scribi ad illius instructionem.

Accedit tertia, et ultima ratio: Nullam scilicet circumstantiam in hoc S. Zenonis tractatu reperiri, neque in aliis,ut in iis, quæ prolaturi sumus, patebit, que necessario aptari debeat Arianorum temporibus.

Reperiri putant, et quidem irrefragabiles-Adnotatores solertissimi Veronenses (Adn. 53, eod. Tr. 11, 1. 1). Ut autem intelligantur quæ de vago incertoque Fidei Arianorum statu id loci traduntur, simulque confirmetur dilucide hasce S. Zenonis sententias, cum hujus temporis historia probe congruere, adeo ut nihil simile superioribus sæculis, quibus illum vixisse nonnulli existimant, afferri queat, cui illæ peræque respondeant, recitanda putamus aliquot insignia Patrum loca, quæ cum præsenti mirifice concinunt Tum duo allegant S. Athanasii textus, et S. Hilarii unum. In S. Athanasii adducto textu commemorantur decreta, et conventus Arianorum. Nec tamen suis decretis ipsi

tuere simulant. Commemoratur Nicæna synodus, et Arianorum pseudosynodus in secundo ejusdem S. Athanasii textu. Disceplontesque adversus Nicænam Synodum, multas et ipsi Synodos celebrarunt. Et in S. Hilarii textu de Nicæna Synodo mentio fit, et latorum in Synodis anathematum. Conscii enim nobis invicem sumus, post Nicæni conventus synodum, nihil aliud, quam Fidem scribi.......... monstruas de Deo Fides decernimus, decretis pænitemus, pænitentes defendimus, defensos anathematizamus. Profecto in học S. Zenonis tractatu hujusmodi res ne vel per somnium quidem quis leget. Nihil de Ario, quem nusquam suis in Tractatibus vel implicite nominat. Nihil de Nicæna Synodo; Nihil de Arianorum Synodis, de anathematibus nihil. Qua ergo conjectura S. Zenonis sermones Arianorum temporibus conformes ostendere quis poterit? Evidentissima siquidem est diversa scribendi ratio inter S. Zenonis Sermones, adductosque Athanasii, et Hilarii textus, quam et oblevatis oculis quisque conspicere potest. Fatentur ipsimet Veronenses perspicacissimi adnotatores (Adn. 36, In eod. Tr. 1, lib. 1), S. Zenonem tractatus nomine non accepisse Fidei formulas, seu symbola, sed fusiores expositiones Fidei, in quibus suam quisque Fidei sententiam argumentis, et rationibus ad. struere conatur, ut ex contextu exploratum est. Hi Fidei tractatus, seu disputationes ab ævo nascentis Ecclesia in usu fuere; quid ergo S. Zenonis sententiae ad solas Arianorum formulas coarctandæ sunt, cum nulla in iis Arianorum temporum circumstanti inveniri possint? Hoc sine aperta vi fieri non posse dicam. Circumstantia namque illa de multitudine formularum Fidei, eorumque contrarietate inter Arii sectatores nil quidem revelat. Cum S. Zeno ipsis opinantibus Dominis Balleriniis non de brevioribus formulis ad instar symboli, sicuti erant formulæ Arianorum, sed fusioribus Fidei expositionibus agat. Horum vero tractatuum circa Fidem multitudinem sane majorem inter Gnosticos fuisse, et Valentinianos Ecclesiastica Historia recenset. Satis itaque superque ostendisse arbitramur, nullam incumbere necessitatem S. Zenonis sententias ad Arianorum tempora rejicere: Quin cum Origenis temporibus apprime conveniant, Origeni potius directum Dhunc primum de Fide Tractatum saniori utique judicio affirmandum est. Cui nibil in hoc Tractatu discordans; quin imo mirum in modum consentire omnia ex iis, quae dicta sunt, facile est opinari.

Alia multa profecto sunt, quæ tum in hoc, tum in reliquis S. Zenonis Tractatibus clarissimi Adnotatores ad Arianos trahunt, et secundo horum Trac tatuum libro titulum, Contra Arianos, ipsi confin gunt. At in iis omnibus eruditionem quidem satis præcipuam; in interpretationibus vero, quæ Arii errores, ac tempora concernunt arbitrium potius, quam genuinum D. Zenonis sensum deprehendet attentus lector.

§ XXII. De Zenonis doctrina, quasi Arianismum olens

077

a Petavio traducta explicatur, defenditur, sana, et A nus hic sensus a Petavio in S. Zenonis allatis verbis Catholica demonstratur,

af

notatur, nempe; Verbum Dei ex omni aternitate in
Patris sinu, et essentia, veluti indiscretum, et affixum
hæsisse, latuisseque... postea vero cum designa'am a se
rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese
lem-
propagasse, ac genuisse. Excludunt, inquam,
pus inter Patrem, et Filium, sed non prius, et
post; cum Pater in sensu Arii genuerit Filium ante
omne creatum tempus, ei non videtur adversari
sanci Zenonis sententia, qua asserit, Filium in
Deo Patre velatum, ac delitescentem, tune e corde
Patris prodiisse, cum res omnes procreare voluit, ut
Petavius explicat, allatis ejusdem S. Zenonis verbis:
Cujus ex ore ut rerum natura, quæ non erat, finge-
retur, prodivit cordis ejus nobilis inquilinus exinde vi-

Quapropter eadem semper ambiguitas in D. Zenonis sensu manet, ejusdemque erroris conjectura.

Maximum vero pondus iis, quæ hactenus disseruimus accedit ex eo, quod tantum abest S. Zenonem Arii erroribus, de quibus egimus, obstitisse, ut coundem a Petavio reus insimuletur. At Petavius Antenicænis aliquot Patribus male traductis, cum venerit ad Zenonem episcopum Veronensem, eum, quem post Nicænam synodum florentem subindicat, nec non adversus Arianos testimonium dicentem alicubi allegat, una cum Mario Victorino ejusdem sæculi scriptore, ob aliquot ejusdem generis locutiones, in ejusdem erroris suspicionem inducere mhil dubitat. Accenset nempe Petavius D. Zenonem cum iis Antenicænis Patribus, qui ævo, dignitate, ac potentia superiorem esse Verbo Patrem arbitrati sunt, ex quibusdam adduc- B sibilis effectus, quia humanum genus visitaturus erat. tis S. ejusdem Patris sententiis, quarum unam ferre sufficiat ex Tractatu v lib. 1: Principium, Fratres, Dominus noster incontanter est Christus, quem ante omnia sæcula Pater adhuc utrumque in semetipso Deus beatæ perpetuitatis indiscreta Spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum Filii non sine affectu, sed sine discrimine amplectebatur; sed excogitatarum, ut ordinem instruerent, rerum ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque Sapientia e regione cordis eructat Verbum, Omnipotentia se propa. gat, de Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Ita D. Zeno cui Sententia subinfert Petavius: Hic Zeno Verbum Dei ex omni Eternitate in Patris sinu, et essentia velut indiscretum, et affixum hæsisse, latuisseque demonstrat; postea vero C. cum designatam a se rerum universitatem moliri vellet, eum ipsum ex sese propagasse, ac genuisse dicit; atque hanc primam e duabus esse nativitatibus, quam in sequentibus sermonibus (nunc tract. vII et vin) exponit.

Nullam vero allato S. Zenonis textui lucem afferre constat, quæ ut præcipua in dicta dissertatione 2, cap. 1, § 2, laudatur hæc ejusdem S. Doctoris sententia: Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum inter Patrem, et Filium tempus infulcias. Recolendum namque est quod supra circa Arii errores notavimus paragrapho nono: Arium videlicet primo cum Ebione, Artema, et Paulo Samosateno asseruisse, Christum ante Mariam non fuisse, fuisseque tempus, quando non fuit. Postea vero cum a S. Alexandro Patriarcha Alexandrino ab Ecclesia D ejectus fuerit, hunc errorem correxit, asserens : Filium ante tempora, et ante sæcula plenum Deum extitisse unigenitum, immutabilem, et antequam gigneretur, aut conderetur, aut præfiniretur non fuisse : nam ingenitum non erat. Verba itaque S. Zenonis: Videamus nunc optime Christiane quemadmodum inter Patrem, et Filium tempus infulcias, tempus excludunt tantummodo inter Patrem et Filium, qui fuit primus error ab Ario antiquioribus ab hæreticis haustus, et evulgatus: non vero excludunt errorem ab Ario correctum, qua correctione, et ipse Arius tempus excludebat inter Patrem et Filium, Ante tempora, el ante Sæcula plenum Deum extitisse. Aria

Absit tamen, longeque procul absit a nostro D. Zenone hujusmodi Ariane pestis suspicio. Sana prorsus de SS. Trinitate, ac præcipue de Divinitate Filii ejus doctrina est; ipsius enim Catholica mens unde magis, quam ex ejusdemmet verbis erui possit, non video. Proferantur itaque Zenonis sententiae, quibus diserte adeo coæternitatis Filii, æqualitatisque cum Patre, ejusdemque substantia, ac in Persona distinctionis veritas exhibetur.

Quid apertius de coæternitate? Ilic est Deus noster Eterni Dei coæternus Filius (S. Zeno l. u, Tr. IX, § 2). Si coeternus Filius, non prius Pater, et posea Filius, sed tota simul in Æternitate cum Patre Filius una in substantia, in Verso: a distinctus a Patre. De coæternitate non solum Filii, sed et Spiritus Sancti cum Patre. Hic est Deus noster qui se digessit in Deum. Hic Pater qui suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret. Denique alter in altero exultat cum Spiritus Sancti plenitudine una originali coæternitate renitens. Ac de Filio agens et explicans, cur primogenitus ante omnem aliam creaturam dicatur, ejusdem cum Patre coæternitatem, perinde confirmat. Hic itaque dictus est primitivus, quia Paternæ antiquitatis solus est conscius. Si conscius, ergo et coæternus, conscius enim est simul sciens, eadem utique notitia, ac Pater, suam antiquitatem, séu magis æternitatem novit.

Coæternitatem Filii simul cum unitate substantiæ, et æqualitate cum Patre manifestissime etiam profitetur. Cum quo (nempe Filii cum Patre) originalis perpetuique Regni una possessio coæternitatis, omnipotentiæque una substantia, una æqualitas, una Virtus majestatis augustæ. De distinctione quoque Persone Filii a Persona Patris in unitate substantiæ, et coxternitate, nil clarius hac, quam subjicimus, excogitari potest sententia. Si enim Veroum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est in quo est, quod ille est, qui inest: Duplex Persona; duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis, et Deitatis est una substantia, Dumino ipso dicente Ego et Pater unum sumus quod non utique sit ait, ut in unum duos redɩyendo confun

deret, sed ut duorum unam Divinitatis, Potestatisque A distinctionis causa iterum afferre opportunum videesse Omnipotentiam nos doceret. (S. Zeno. d. l. 11,

Tr. vii, num. 2.) Personas agnoscit duas, Patrem, et Filium in una Originalis perpetuitatis ac Deitatis substantia. Originalem itaque perpetuitatem tam in distinctione Personarum, quam in unitate substantiæ fatetur D. Zeno.

At illud præcipue ad S. Zenonis de SS. Trinitate sinceram discernendam doctrinam est afferendum, quod profert tractatu primo ejusdem secundi libri de æqualitate Patris, Filii, et Spiritus Sancti. Integrum exscribimus. Agnoscat lector primis etiam Ecclesiae temporibus perfectam de Mysterio SS. Tri. nitatis floruisse notitiam. Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi, scandalum patiuntur, non studio noscendæ, sed frustrandæ veritatis, quoties Deus Dei B Filius, qui Patris maxima est gloria, æqualis Patri a Catholicis, prædicatur. Denique inde est, quod legis fundamenta temnentes, versuta disputatione, prætermisso Deo de Deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quæ possunt argumentis attingi Patris et Filii festinant, nec intelligunt, quia in exordio carminis Sacri, Deus de Deo sua sibi et Divinitate, et nomine com paratus, omnes humani sensus opinationes excludit, quippe cum dicat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non inquit, Fac ad tuam, sed ait Faciamus ad nostram, ne quam Filius hominem induturus pati videretur injuriam . Videtisne, Fratres dilectissimi, quia nullus exerte hic alteri jubel in opere, nullus otiosus est. O Sancta æqualitas, ac sibi soli dignissima individuæ Deitatis! Unus homo ad duorum imaginem, et similitudinem fingitur, nec tamen in ecquid cujus sit invenitur. Si igitur in opere extraneo paritas sacra distingui non potest, Deus in alio se inferior esse quemadmodum potest? Quidquid enim uni ex duobus indiscrete in omnibus sibimet simulantibus detraxeris, cui detraxeris nescis.

At ille cui jubetur, est, inquis, inferior. Quid quod inde non esse approbatur inferior, quia unde processit Paterni cordis est executor; non enim minus est facere magna, quam dicere. Quamvis, et quod dictum est a Patre, vel dici potest, et quod factum est a Filio, vel fieri potest sine dignatione Paterna non est, quia Filius sine Patre non est ipso dicente..... Si non facio facta Patris mei, nolite mihi credere : sed si mihi credere non vultis, factis credite, et cognoscite, quia in me est Pater, et ego in illo..... Constat ergo æqualem esse, quod invicem se capit in Spiritu Sancto.

Tanto rationum pondere, ac Scripturæ auctoritate æqualitatem in Patre, et Filio demonstrat Zeno: ex hac æqualitate demonstrata, et coæternitas, et substantiæ Unitas, necnon et Personarum distinctio necessario emergit. Nemo enim sibi æqualis est, sed alteri.

Explicata itaque D. Zenonis mente circa Sanctissimæ Trinitatis Mysterium, Filiique Divinitatem, nunc ad examen ii sunt revocandi textus, quibus S. hujus Doctoris sententia Arium sapere dubitatur. Unum superius attulimus, at eumdem hic majoris

C

D

tur. Principium, Fratres, Dominus noster incontanter est Christus: quem ante omnia sæcula Pater adhuc utcumque in semetipso Deus, Beatæ perpetuitatis indiscreta Spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum, Filii non sine affectu, sed sine discrimine amplectebatur. Sed excogitatarum, ut ordinem instrueret rerum, ineffabilis illa Virtus, incomprehensibilisque substantia e regione cordis eructat Verbum. Omnipotentia se propagat. De Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri, etc. Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari. Namque temperal se propter rerum naturam Filius, ne Æternæ Majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. Cum imperat Pater orbem fieri, opus cum dicto completur a Filio.

Secundus textus a Petavio notatus. Quem (Filium) ante omnia sæcula Pater in profundo suæ mentis arcano insuspicabili ac sibi soli nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque Sapientia Sapientiam, Omnipotentia Omnipotentiam propagat : De Deo nascitur Deus; De Ingenito Unigenitus; De solo solus; De toto totus; De vero verus; De perfecto perfectus: Totum Patris habens, nihil derogans Patri, procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur in Patre. Quibus verbis subinfert Petavius: Ergo Filium antequam a Patre gigneretur, in Patre extitisse significat: generatio vero, et nativitas fuit cum res omnes procreare voluit, quod in secundo sermone declarat: ‹ Cujus ex ore, ut rerum Natura, quæ non erat fingeretur, prodivit Unigenitus Filius cordis ejus nobilis inquilinus, ex inde visibilis effectus, quia humanum genus visitaturus erat, etc.)

Petavius itaque duas in Christo Domino Nativitates S. Zenonem agnovisse fatetur : primam eumdem S. Doctorem assignasse putat non æternam, sed cum res omnes procreare voluit: sicque Filium ex omni æternitate in Patris sinu, et essentia veluti indiscretum, et affixum hæsisse: Indiscretum videlicet a Patris Persona non distinctum, neque propriam hypostasim habuisse ante rerum creationem. At S. Zeno (ut optime reponunt eximii Ballerinii) primam Verbi nativitatem æternam asserit, quod ex ipsius sententia luculenter ostenditur. En S. Doctoris verba : Quapropter duas esse nativitates Domini Nostri Jesu Christi necessario scire debet Populus Christianus, ne quem patiatur errorem : unam qua natus est, alteram qua renatus: sed sicut est Spiritualis prima sine matre, ita sine Patre secunda carnalis : hæc miranda, inenarrabilis illa, Propheta dicente: Nativitatem ejus quis enarrabit? Cur autem sit inenarrabilis Patre loquente noscamus. Dominus ipse nos docet. Eructavit cor meum Verbum bonum, etc. et apud Salomonem hactenus dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam. Prosequitur S. Zeno de eadem prima generatione, seu nativitate disserens in eodem Tractatu : Admirabilis gratia, Fratres charissimi, conspicuæ veritatis, quæ dum secerni potest, tamen sibi

« PoprzedniaDalej »