Obrazy na stronie
PDF
ePub

mur. Antiquissimus etiam S. Justinus martyr si non
apertius, ac S. Zeno contra hanc calumniam, ex
æquo tamen disseruit. Audias illum iterum: Virtutem
illam esse Dei (de Verbo Deo loquitur) ac Deum a
Propheta nuncupari, non ita ut solis lux solo vocabulo
numeratur, sed numero alterum quiddam esse; non ta-
men recisione, tamquam Patris substantia secetur, uti
cætera divisa, atque secta non sunt eadem, atque erant
ante sectionem (In Dial. cum Tryph.). Vide quæ dixi
§ 13 et 14.

§ XVIII. De formulis Arianorum propriis nusquam
meminit S. Zeno.

quippe Vir institutum noverat in Ecclesia tradendi A cat, hunc alienum esse ab ecclesiastica regula arbitraCatechumenis Apostolorum Symbolum. Num forte nudas litteras tradebant? Nonne et mysteria in co contenta explicabant? Hinc ubique semper Filii Divinitas, et cum Patre consubstantialitas propagata, et ita alte Fidelium cordibus infixa, ut tanta fortitudine, atque constantia, exiliis, cruciatibus, sanguine et ipsa morte, contra hæreticos hanc Fidei confessionem tutandam duxerint Orthodoxi. Hanc Verbi Divinitatis Fidem ex eo in Ecclesia vulga· tam, communem, et publicam agnoscunt Petavins, Lupus, Thomasinus, quod contentiones tantæ in Alexandrinum Dionysium fuerint excitatæ. Audi Lupum: Ista vox tunc formosa, ac gloriosa (nempe consubstantialis) est non dumtaxat apud Romanam, adeoque et omnem Latinam Ecclesiam, sed etiam per В Pentapolim, ac omnem Ægypti diœcesim. Hæc vocis gloria fuit accusandi et corripiendi Patriarchæ fundamentum. Quarto discimus, quod etiam Dionysius Patriarcha agnoverit istam vocis abnegationem esse crimen hinc ipsam abnegavit, rescripsit aliud a se non dictum de ista voce, quam quod non esset expressa in Sucris litteris. Haud dubie hoc dictum fecit illum suspectum, et accusationi dedit originem, et ad se purgandum professus est non solummodo significatam rem, sed et ipsam vocem sibi omnino probari. Hæc Gallieni tempora respiciunt. Qua de re igitur S. Zeno, etsi non bis, aut ter, sed centum unius substantiæ voce usus esset, et voce consubstantialis qua de re censendum est in Arianos habuisse conciones, cum

[blocks in formation]

Idem dicendum est de absurdo quod in Catholicos impingebant Ariani. Hanc unam substantiam, ut Ariani de medio tollerent, objiciebant hac ratione de Patris substantia aliquid fuisse demptum, ut Filius gignere. tur, sicque imminutum, et imperfectum Patrem a Ca- D tholicis admittendum dictitabant. Fides etenim unius Dei in tribus distinctis personis, quod perinde est ac unam divinam substantiam in tribus a se, invicem distinctis personis profiteri, semper in Ecclesia floruit, hæreticorumque solemne fuit contra Catholicos hanc calumniam obtrudere, quod dividentes personas substantiam divinam dividerent, atque imminuerent, ac plures deos admitterent: quod animadverterunt et Patres concilii primi Antiocheni contra Samosalenum: Qui autem contradicit Filium Dei non esse ante constitutionem mundi, dicitque credere, et confiteri esse Deum, non esse aliud, quam duos deos prædicare. Qui Filium Dei non esse Deum prædi

De Arianorum formulis huc usque consideratis nullum superesse dubium, S. Zenonem suis in sermonibus minime contra Arianos egisse, demonstratum esse, confidimus. Modo vero, et illud tamquam certum ponimus, ipsum S. Præsulem ne unam quidem propriam Arianorum formulam leviter attigisse. Quod ut constet in mentem illud revocandum est, quod superius ostendimus, Arium nempe, ejusque sectatores, post Arii ab Ecclesia expulsionem, errores suos quadam ex parte immutatos, alia circumvestitos exhibuisse. Illum præcipue correxit errorem a Beryllo, seu a Samosateno acceptum, quem primo S. Alexander patriarcha Ario objecit. Asserunt tempus aliquando fuisse cum non esset Filius Dei. Aríus in Epistola ad Eusebium Nicomediensem, Filium ante tempora genitum fatetur ante tempora, et ante sæcula plenum Deum exstitisse. Sanctus Zeno primum Arii errorem confutavit illis verbis: Videamus nunc, optime christiane, quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias : si enim tempori non sibi debent, quod est alter alteri obnoxius, procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus. At cum naturam ex nihilo fecerit Christus, sit autem ex natura tempus, ineptum satis est opus suo præponere Artifici. Optime contra primum errorem argumentum procedit ea ratione, quia ex tempore interposito inter Patrem et Filium inferretur, naturam majorem esse Deo. Procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus. Nam Christus naturam fecit ex nihilo: Cum naturam ex nihilo fecerit Christus. Tempus vero quid naturale est. Sit autem ex natura tempus. Si ergo tempus ante Christum Deum creatum est. Opus suo præponitur Artifici. At contra Arii errorem emendatum, scilicet quod Christus fuerit ante tempora, et ante sæcula plenum Deum. Nihil valet argumentatio, eo quod sui in erroris emendatione Arius tempus Creatori postponit, neque deduci potest: Ineptum satis est opus suo præponere artifici. Contra primum itaque errorem, quem Arius ab anterioribus hæreticis mutuum acceperat, urget Zenonis ratio, ideoque vel contra Samosatenum coævum, vel contra Dionysii Alexandrini imprudentem verborum lapsum S. Zeno argumentum fecisse dicendus est, non contra Arium, quem a pristino errore resilientem, novumque docentem S. Doctoris non revineit instantia. Illud vero maxime notandum est, S. Zenonem tamquam certum proponere Chris

sisset suam, neque in Arianismi suspicionem potuisset adduci: Sicuti aliis etiam Antenicænis Patribus contigisse comperimus.

tum ex nihilo fecisse rerum naturam. At cum natu- A sanctus Zeno, cautius profecto sententiam expresram ex nihilo fecerit Christus. Arius vero Christum ex nihilo esse dicebat. Tum quod dicimus eum (Christum) ex nihilo constare. Ita Arius. Hunc errorem S. Zeno neque uno verbulo arguit. Illi ergo compertus non erat, si cum præcise convellendus esset, proprium ad confirmandum argumentum præterit. Ante ipsum ergo errorem scripsit.

De reliquis propriis Arianorum formulis quas recensuimus, apud S. Zenonem altum silentium. Formulæ Arianorum hæc sunt: Non semper Deus erat Pater, non semper Filius. . . Cum omnia sint condita, ipse quoque (Filius) conditum quiddam, et opus haberi debet... Eum (Filium nempe) non natura in Patre existere, nec esse proprium ejus substantiæ Verbum, nec propriam Sapientiam, in qua mundum illum crea- B vil, sed in Patre esse aliud proprium, et peculiare Verbum, aliamque item propriam sapientiam, in qua sapientia ipsum Verbum fecit: Atque adeo ipsum Dominum Christum respectu rationalium, quæ verbis utuntur, Verbum esse nuncupatum. . . . Deum non nos propter illum (Filium) sed illum propter nos condidisse. . . Cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem postquam genitus est, appellavit Verbum: Sed et ipsum gratia exstitit. . . Christum non esse naturalem, et veram Dei potentiam, sed sicut erucæ, et bruchi appellantur potentiæ Omnipotentis Dei, ita ipsum quoque appellari Omnipotentiam Patris. . . Filium non exacte cognoscere Patrem, nec suam quidem ipsius substantiam cognitam habere. Hæ sunt quas Socrates lib. 1, cap. 6, novellas, et inauditas Arii adsertiones C vocavit: Et Sozomenus lib. 1, cap. 15, quod a nemine umquam dictum fuerat ipse (Arius) in Ecclesia ausus fuerit prædicare; ante quos utrosque Ruffinus lib. x hist. cap. 1: Prava quædam de fide Christi proferre, et quæ antea in quæstionem numquam venerant, cœpit (Arius) unde et Hilarius Arianam novam hæresim vocat lib. vu de Trinitate n. 3, hæresim novellam n. 6, et novellam luem post quadringentos fere annos nuper inventam lib. 1, ad Constantium num. 5, quam scili cet ante Arium docuit, et propugnavit nemo. Contra hæc D. Zeno nec mutit quidem. Alias formulas, seu errores alios, quos Arius a Samiosateno, Artema ac Ebione hausit, eumdem auctorem nostrum impetisse vidimus, et ea quae Dionysio Alexandrino exciderunt, eo quod incaute protulerit. Cum sit res facta, non erat antequam fieret: Hæc vulgata atque damnata ab Ecclesia, ut demonstratum est supra, cum Arii tempus minime connotent, sed Gallieni; nulla ratione ab hujus imperatoris ævo romovendus est S. Zeno: Quin imo cum de Arii propriis erroribus nullam fecerit mentionem, multo ante vixisse dicendus est.

Ex eo quidem S. Zenonem tertio sæculo scripsisse constat, quod circa præcipuum illum Arii errorem . Cum vellet nos procreare (Pater), tunc quoque istum (Filium) procreavit. Quamdam cum hoc errore affinitatem verborum saltem in quibusdam S. Zenonis sermonibus reperiri putat Petavius, de quo inferius agemus. Si namque post Arium sermones suos habuisset

D

Arii etiam impia dogmata præ oculis non habuisse nostrum Zenonem evidenter concluditur, quia in pri ma hæresi, quam Tractatu septimo lib. secundi commemorat nempe : Una denique asserit J. C. ab utero Virginis Mariæ sumpsisse principium Deumque exinde ob justitiam factum esse non natum. Qui Pauli Samosateni error est: Contrarium Ario errorcm indicat. Arius uempe Episcopum gratia factum esse Deum prædicat. Cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem postquam genitus appellavit Verbum: sed et ipsum gratia extitit. Arius (inquam) gratia Deum extitisse dicit. Error contra quem invehit S. Zeno, non gratia, sed merito, ob justitiam Deum factum asserit.

Quantum profecto longe ab impietate Arii, Arianorumque insectanda abfuerit S. Veronensis Antistes, bac manifesta observatione evidenter ostenditur: Numquam in Tractatibus S. Doctoris Arium, vel Arianos nominari: De concilio Nicæno ne verbum quidem reperiri : De Constantino, et Constantio nullam mentionem fieri. Cum vero iis temporibus S. Zeno a Dominis Balleriniis constituatur, quando ipsimet Ariani primavos impii sui Doctoris errores ab antiquis hæreticis acceptos anathematizarunt, ut in Antiochena Arianorum synodo post Constantini mortem habita anno C. 341, in qua formula Fidei edita est, et in ea damnantur ii, quæ asserunt : Tempus, aut momentum, aut sæculum esse, vel fuisse antequam gigneretur Filius: Vel si quis dixerit, Filium creaturam esse tanquam unam ex crcatis. Ita et in formula a Narcisso Cilice, aliisque tribus Episcopis promulgata, qua anathemate feriuntur, qui dicerent Filium esse ex non existentibus, vel ex altera hypostasi, et non ex Deo, aut fuisse aliquando tempus cum nondum esset. Idem, et in synodo Sirmiensi ab Arianis habito anno 351. Cum inquam a Dominis Balleriniis ætas S. Zenonis post omnia hæc reponatur, anne credibile est S. Zenonem in antiquas hæreses ab ipsis Arianis damnatas disserere, recentesque omittere voluisse ? Nihilque de celebri contentione illa circa verbum Tò quoovarov penitus attigisse? quæ tanto, et Catho licorum, et Arianorum ardore, et defensa, et impugnata fuit eo ipso tempore, quo Veronensi ecclesiæ S. Zenonem præficiunt eruditissimi laudati Viri. De hoc vero agemus, cum de Arianorum formulis re dibit sermo. Intactas itaque S. Zeno Arianorum proprias formulas cum reliquerit, Ario posteriorem babendum non esse evidentissime constat.

§ XIX. SS. Patres Ario posteriores, Arii, et Arianorum proprias formulas suis in operibus exprimunt. Aliquot seligemus SS. Patrum, qui post Arium scripserunt, sententias, ut in iis proprias Arianorum formulas indicemus. Ex supra enumeratis Arianorum formulis prima est: Non semper Deus erat Pater, non semper Filius. Contra hunc errorem pro con

cione ad Populum exclamavit S. Alexander Patriar- A genitus est appellavit Verbum. S. Hilarius secundo cha Alexandrinus, qui eam hæresim primus damnavit. Semper Deus, semper Filius, simul Pater, simul Filius. Cum Deo ingenito Filius perpetuo existit, semper genitus ab ingenito genitus; neque cogitatione, neque momento ullo Deus Filium antecedit. Semper Deus, semper Filius ex ipso Deo Filius. Theodoretus quoque synodalibus epistolis Sardicensis concilii hoc additamentum subdit Profitemur neque Patrem sine Filio, neque Filium fuisse unquam sine Patre, nec esse posse, quod est Verbum sine Spiritu. Absurdissimum namque est dicere aliquando Patrem non fuisse Patrem, el Patrem sine Filio neque nominari, neque esse posse, ipse Filius testatur.

[ocr errors]

Secunda Arii hæresis est. Cum omnia sint ex nihi

lo, etiam Dei Filius ex nihilo emersit. Hanc formulam refert Athanasius in laudata prima oratione contra Arianos, sicut et reliquas, quas ex ipso retulimus. De ea meminit, et S. Hilarius. Plures autem non vere Divinitatis Deum, neque ex Paternæ Majestatis naturæque proprietate subsistere disserunt ; sed æternæ substantiæ Deoque diversæ, quæ in adoptionem Filii electa sit modo creaturarum ex nihilo, quibus nulla origo anterior sit, constiterit. Et in lib. de Trin. num. 4: Ut aliqui hujus nunc temporis prædicatores, qui ex nihilo, atque a tempore formam, et sapientiam, et Virtutem Dei provehunt. S. Gregorius Nazianzenus (Oral. 49) Filium Dei mutabilem, et convertibilem, ulpole non de Patris substantia constitisse confingant : Et qui initium ex tempore, et ortum ex nihilo, et nomen ex altero habere semper docuerunt. Lucifer Caleritanus lib. 1 apologetico pro S. Athanasio: Catholicam dicit fidem illam, quæ dicat, Deum non habere verum Filium, quæ dicat fuisse, quando non fuerit, quæ dicat factum ex nihilo? Ita ille adversus imperatorem Constantium.

Tertia Arianorum formula. Etiam id quoque addunt. Eum non natura in Patre existere, nec esse proprium ejus substantiæ Verbum, nec propriam sapientiam, in qua mundum istum creavit : sed in Patre esse aliud proprium, et peculiare Verbum, aliamque item propriam sapientiam, in qua sapientia istud Verbum fecit: atque ideo ipsum Dominum Christum respectu rationalium, quæ verbis utuntur, Verbum esse nuncupa:um. Ita S. Athanasius (Oratio citáta 5 contra Arianos), et de Sententia Dyonisii. Ad cætera mala sua, et hanc quoque sententialem, et esterquilinio depromptam adjecit. Verbum non esse Patri suum ac proprium, sed alterum esse Verbum in Deo; hunc autem Dominum nostrum esse alienum a Patris substantia, dici Verbum imaginarium, neque esse naturaliter verum Dei Filium, sed adoptione hoc nomen obtinuisse utpote

[blocks in formation]

B

fragmento historico num. 26: Tradebant autem Arii talia: Patrem Deum instituendi Orbis causa, genuisse Filium, et pro potestate, sui ex nihilo in substantiam novam, atque alteram, Deum novum alterumque fecis se profani in Patrem ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari: blasphemi in Christum infinitatis eum Paternæ generositate expoliantes. In libro xu de Trin. num. 43, idem Hilarius: Aut forte velis, id quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum. Id est ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus ut ipse servus potius, et operator mundi maneret, non Dominus gloriæ natus esset. S. quoque Gregorius Nazianzenus ( Orat. 46) quartam hanc, et sequentem quintam formulam commemorat: Filius quoque ità credendus est (Arii hæresim refert ipsius Arii sensum exprimens) ut per Esaiam populo dictum est, Filios generavi, et exaltavi; et alibi Dii estis, et Filii Altissimi omnes vocamini; sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus Filius appellatus est, nec non et primoge· nitus totius creaturæ, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur, ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignant.

Quinta Formula. Non enim est Patris proprius, et naturalis fœtus Verbum, sed et ipsum gratia extitit. Eadem exprimit S. Hilarius lib. v de Trinitate num. 3: Aiunt namque hæretici non ex Deo esse Christum, id est Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse, adoptionem scili C cet ejus in nomine, quia sicut plures Deo Filii, ita et hic Filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate; quia sicut Dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo, et adoptionis, et nuncupationis affectu, ut, et præ cæteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit Filius, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipsis cæteris præstat. Aiunt etiam quidam eorum, Dei Omnipotentiam confitentes in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo, ut cætera in æterni illius Creatoris sui imaginem constituisse: Verbo videlicet de non extantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo cooptare. Have satis esse possunt ad innuendum SS. Patres, qui post Arium scripserunt, Arii proprias hæreses enuntiasse, ac refutasse : Quod in S. Zenonis sermonibus inD veniri non potest.

§ XX. Nullum argumentum ex eo, quod in operibus SS. Patrum vel innuantur, vel refellantur recentiores hæreses, erui potest, ad ipsorum SS. Patrum Epochem constituendam.

Non utique inficior ex iis, quæ D. Zeno suis in tractatibus dixerit veritatem omnibus Arii erroribus contrariam aperte deprehendi; nam Filium ejusdem esse substantiae cum Patre apertissime cum fateatur, ipsique Patri aqualem coæternumque; perinde est ac Patrem semper fuisse Patrem asserci e; Filium ex nihilo non fuisse creatum; neque initium habuisse etiam ante omnes creaturas, ut Ariani delirabant,

neque aliud esse Verbum in Patre a Christo Domino A batur in epistola, quam suæ Ecclesiæ clericis dedit. diversum; eoque minus Verbum propter nos esse factum, minimeque essentiam Patris sua cognitione comprehendere. Haec procul dubio ex ejusdem S. Zenonis doctrina esse a fide devia demonstrantur. At cum superius ostensum sit, SS. Trinitatis Mysterium ab ipso Ecclesix initio fuisse notum, nihil profecto mirum est, si in eodem explicando errores oppositi, etiam recentiores, perstringantur.

Eodem modo etiam illud Filium Patri consubstantialem esse ratione, el exquisitum est et probatum, non more corporeo debere intelligi, neque quidquam habere simile cum mortalibus animantibus. Nam neque divisione substantia, neque mutatione Paternæ essentiee e! facultatis posse constare. Ingenitam enim Patris naturam ab iis omnibus prorsus alienam esse, nikit aliud ostendere, quam Filium Dei ad reliquas creaturas nullam habcre similitudinem, sed unius Patris, qui illum genuit, omnino similem esse, neque ex alia, quam ex Patris substantia et essentia genitum. Eadem epistola affirmat Constantinum Magnum Verbum consub-tantiale intellexisse. Consubstantiale de corporis affectionibus non posse intelligi, neque Dei Filium vel

Mos a majoribus acceptus semper in Ecclesia viguit, semperque viget novos exortos errores Veteris ac Novi Testamenti, necnon SS. Patrum doctrina refeilere, quod et in recentiorum hæreticorum impiis dogmatibus refutandis præsenti etiam tempore in usu est. Num itaque et Scripturæ canonicæ, et SS. omnes antiquiores Patres, atque Ecclesiæ doctores Cal- B divisione, vel defectione, ut ita dicam, ex Patre con

vino, Luthero, Jansenio posteriores sunt? Quis hoc vel suspicari audeat ?

Certe in Ephesina synodo, ut exemplum aliquod præcipuum afferamus, anno Christi 431 celebrata, testimonia allata sunt, ut ex ejusdem concilii actis constat, et Basilii, qui anno C. 378, Ambrosii, qui an. C. 397, Gregorii Nazianzeni, qui an. G. 389, Gregorii Nisseni, qui an. C. 394 defuncti sunt, allegatæ, inquam, sententiæ fuerunt, ad Nestorii convellendos errores; quin et S. Cypriani qui 170, et Athanasii, qui 60 ferme annis ante idem Ephesinum concilium e vivis excesserant. Nemo autem ausus est, hos SS. Patres Ephesina synodo posteriores asserere, posteriores licet hæreses prædamnarint. Verum afferre libet S. Athanasii textum quo Eutychetis ante septua- C ginta fere annos ita præcise redarguit exortum errorem, ut illum præ oculis habuisse videatur. Hæc quando prodierunt? Imo quis infernus ista eructavit? Ut consubstantiale dicat corpus ex Maria genitum cum Verbi divinitate, aut Verbum in carne, et ossa, el costas, et nervos, et prorsus in corpus esse commutatum, el a sua natura degenerasse? Quis ista in Ecclesia, aut a Christianis audivit? Fictione non revera Deum Verbum corpus esse factum? Aut quis ita impius fuit, ut vel verbis diceret, vel animo cogitaret, ipsam Deitatem, qua Patris est consubstantialis, fuisse circumcisam, et ex perfecta redditam imperfectam? Et illud corpus, quod in cruce pependit non corpus humanum, sed ipsam esse opificem Sapientiam (Ep. ad Epict. Corinth. Epis.). Quid expressius haberi potest ad improban-D dam Eutychetis hæresim, qua docebat in Christo unam tantum esse naturam, non duas, divinam scilicet et humanam, sed has duas naturas post adunationem confusas et contemperatas fuisse ? Attamen tanto post Athanasium tempore Eutyches hæc somniavit deliramenta, quæ idem S. doctor tanto ardore revincit.

Addit huic rei fidem id quod in hoc verbo consubstantialis explicando, in ipso concilio Nicæno anno 325 celebrato, factum est: nempe ut Eutychetis in ipsius Verbi explicatione damnaretur hæresis, quæ post 126 annos in Chalcedonensi concilio proscripta fuit, quod ipsius Cæsareensis Eusebii testimonio pro

stare. Nam non posse fieri, ut natura, quæ materiæ expers est, quæ sola intelligentia percipitur, quæ corpore vacal, corpoream ullam affectionem in se excipiat. Vides quam præcise Eutychetis error explicatur, configiturque, qui carnem Christi in divinitatem transisse somniabat. Nam non posse fieri, ut natura, quæ materiæ expers est, quæ sola intelligentia percipitur, quæ corpore vacal, corpoream ullam affectionem in se excipiat. Et illud ejusdem Eutychetis, ‹ Christum, ut Deum fuisse passum, apertissime refellitur. Neque divisione substantiæ, neque defectione, neque mutatione Paternæ essentiæ et facultatis posse constare. Itaque verbum illud consubstantiale explicando, quod de sola divinitate Christi, qui eamdem cum Patre habet substantiam intelligi debeat, apertissime duæ in Christo agnoscuntur naturæ, divina scilicet et humana, contra impium Eutychis dogma, qui post adunationem easdem confundendo, unam tantum in Christo confusam, et divina, et humana, naturam admittebat. Minime igitur ex allatis contra Arii errores S. Zenonis docuinis inferri potest, ipsum Ario posteriorem fuisse. Perinde siquidem esset, ac Athanasium, Nicanumque concilium postponere concilio Chalcedonensi. Stat itaque quod probandum suscepimus. Nullum argumentum, ad SS. Patrum ætatem firmandam, desumi posse ex ipsorum doctrina, qua recentiores hereses convelluntur.

§ XXI. Tractatus Fidei, quos S. Zeno commemorat lib. primo, Sermone primo de Fide, de Arianorum formulis intelligendi non sunt.

In sermone primo de Fide ad hæc verba D. Zenonis: Sequitur, ut scire debeamus utrum tractatum Fidei, an Fidem tractatus debeamus asserere, adnotant doctissimi Ballerinii: Hic S. Zeno non Nicænum tractatum intelligit, sed eos, qui post Nicænum ab Arianis conscripti fuerunt, quos post pauca multos tractatus appellat, propterea quod tum in pseudosynodis, tum etiam a nonnullis episcopis separatim editi fuere. Ita et adnotatione 15, 16, 29. 32, potissimum vero adnot. 33, hos, quos S. Zeno commemorat tractatus formulas esse volunt circa fidem ab Arianis con-criplas, qua observatione confirmari putant: Hasce S.

pigeat.

Tertullianus. Ea est, inquit, materia Sapientiæ sæcularis temeraria interpres Divinæ Naturæ, et Dispositionis, quibus Valentinum carpit subdens: Inde eonas, et formæ nescio quæ, et trinitas hominis apud Valentinum.

Zenonis sententias, cum his temporibus (vulgatæ scili- A similes reperiri sententias, quas hic conferre non cet Arianorum hæresis) historia probe congruere, adeo ut nihil simile superioribus sæculis, quibus illum vixisse nonnulli existimant, afferri queat, cui illæ peræque respondeant. Ha et cap. 1 Dissertationis secundæ affirmant pariter. Erant quippe plures Fidci formulæ tum variis Arianorum et Semiarianorum synodis editæ, tum quæ a quibusdam episcopis in suæ sectæ defensionem promulgabantur. Hæ itaque sunt Illi muiti tracta‹tus, multæ Fides, et quidem novella, et litis labore, et favore nutrite quas S. Zeno commemorat, tract. 1, num. 5, lib. prim.

Nulla tamen incumbit necessitas, hos tractatus a D. Zenone enuntiatos de formulis Arianorum intelligere; quod ut manifestum sit, animadvertendum est, erudite quamvis iidem Ballerinii adnotent, Expositio- B nes Fidei, seu formulas Fidei ab episcopis in concilio tractantibus editas, tractatus Fidei, seu etiam solum tractatus appellari solere. Attamen tractatus nomen his formulis, seu expositionibus Fidei non ita esse proprium, ut aliam quamvis tractationem extra conciJium habitam significare non possit; nempe et concionem ad populuin habitam, et apologeticos tractatus pro Fide, aut contra; hoc iisdem S. Zenonis sermonibus comprobatur, qui omnes tractatus titulo inscribuntur; quare ut iidem monent inferius clarissimi viri S. Zeno tractatus nomine, non simplices Fidei formulas, sed fusiores expositiones Fidei, in quibus suam quisque Fidei sententiam argumentis et rationibusadstruere conabatur, ut ex contextu exploratum est, accepit. Hoc sensu et Tertullianus Valentinianorum C et Marcionitarum, aliorumque hæreticorum contra Fidem disputationes retractatus appellat. Eadem materiæ apud hæreticos et philosophos volutantur, idem retractatus implicantur. Præcise etiam tractatus dicit de hereticis loquens : Sed cum decipiendi gratia prætendunt, se adhuc quærere, ut nobis per sollicitudinis injectionem tractatus suos insinuent. Non tantum vero agit Tertullianus de hæreticorum disputationibus circa Fidem, sed et Catholicorum, Venio itaque ad illum articulum, quem et nostri prætendunt ad ineundam curiositatem, et hæretici inculcant ad importandam scrupulositatem.

Sanctus quoque Zeno in hoc Sermone de Fide quoscumque tractatus, quibus de Fide agitur sive Catholicorum sive hæreticorum, nomine tractatus D intelligit, quod ex ipsius verbis percipi potest præcipue num. 2. Disputatio enim sicut excolit Fidem, ita si versuta sit eradicat Fidem, quia Fides profecto non est, ubi quæritur Fides, et inferius: Multos fuisse tractatus, multas Fides, et quidem novellas, et litis labore, ac favore nutritas. De Catholicorum vero di-putationibus circa Fidem post ejusdem sermonis medium addit. Sed non eo dicam, ut ingratum faciam doctrinæ beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse Fiaem, aliud esse tractatum, nec Fidem per tractatum posse vel dari, vel nasci, vel destrui.

Illud quoque notandum est, complures tam in Tertulliano, quam in hoc D. Zenonis Sermone con

S. Zeno (Serm. præd. n. 3): Sin vero quod magis est, sub sono legis, ac Fidei sæcularis amore jactantiæ accensus nascentis Dei de Deo piritusque Sancti inæstimabilem, incomprehensibilemque Divinitatis perpetuitatem jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri ac discernire posse præsumis. Illa etenim verba sæcularis amore jactantiæ accensus argumentis te cogere, examinare, metiri, ac discutere philosophiam Gentilium reprehendit, ut Tertullianus. Ea est materia sapientiæ sæcularis temeraria interpres Divinæ naturæ. Aliis vero S. Zenonis: Nascentis Dei de Deo Spiritusque Sancti, etc., Valentiniani reprehensi videntur, qui turpiter adeo circa Dei (verbo sit venia) originem suis in eonibus delirarunt. Nam et in fine sermonis Apostoli textum D. Pauli allegat noster auctor, quo Genealogias, et fabulas carpit S. Apostolus.

Tertullianus . c. c. 10).Cæterum si quia, et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum credere debemus, in quantum possumus invenire, semper quæremus, el nunquam omnino credemus. Ubi erit finis quærendi? Ubi statio credendi?

S. Zeno: Video præterea, sicut adsertorum indicant nomina (quæ si auferas nulla fortassis est pugna) multos fuisse tractatus, multas fides, et quidem novellas, et litis labore, &c favore nutritas, quas, quia vera vix potest inveniri, credo ne populi penuria laborarent venales esse propositas. Verumtamen ex his omnibus eligendum quid sit, non potest nasci, aut comprehendi, quia non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum, quippe cum unius electio sit alterius reprobatio. Et Tertulliani itaque tempore multi erant Fidei Tractatus: Et alia tanta ab aliis sunt instituto; quibus concinit S. Zeno: Multos fuisse tractatus, multas fides et quidem novellas. Uterque etiam ambiguitatem causatur. Tertullianus: Semper quæremus, et nunquam omnino credemus. Ubi erit finis quærendi? Ubi statio credendi? S. Zeno: Non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum, quippe cum unius electio, sit alterius reprobatio.

Tertullianus (l. c. c. 11): At enim si quod debui credere, credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique, et aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud, nisi quia, aut non credideram, qui videbar credidisse. Ita Fidem meam deserens, nega. tor invenio. Semel dixerim. Nemo credit, nisi qui, aut non habuit, aut perdidit.

Pressius, pari tamen vi, sanctus Zeno: Fides profecto non est, ubi quæritur Fides.

Tertullianus: At cum tenenti quidem, ut credunt, quærendum tamen dicunt, ut defendant, antequam

« PoprzedniaDalej »