Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XI.

Quæ de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

nem in Martyrologiis aliquibus et Missalibus, con- A fessorem, non Martyrem legimus, eo quod Ordinationis ejus Festum celebraretur, facile et in diplomate Ludovici Pii, S. Zeno Confessor dici potuit, eo quod ejus princeps Festum, scilicet Ordinationis solemnius Veronæ celebrabatur, et vix e sæculo homines Festum ipsius Martyrii noverant celebrari. Hoc vero probabilius redditur, quia antiquitus in Quadragesima nullum Festum Sanctorum celebrabatur, ut ex Concilii Toletani canone anno 656 habiti colligitur (Apud Marlene, tom. v, pag. 63): Nihil de Sanctorum solemnitatibus, sicut ex antiquitate regulari cautum est, convenit celebrari. Et hujusmodi Canoni concordat ms. hujus cathedralis Ecclesiæ Pistoriensis, ex eoque hujus nostræ Ecclesiæ antiquitas comprobatur. De Festo namque Martyrii S. Zenonis mense B Aprili sic habet: Si Festum B. Zenonis occurrat in aliquo die Quadragesima, vel in die Resurrectionis, vel sequenti die Lunæ, vel Martis, eo anno nihil de eo fɑcimus. Si autem occurrat die Mercurii, vel in aliquo sequenti ipsius Paschalis Hebdomadæ, vel ipso die Octava resurrectionis, tum sola Oratio fit de eò cum sua Antiphona. (Ordo Offic. Ecclesiæ Pistorien., tit. de Deposit. S. Zenon., cap. 2.) Qua de causa puto, quod in alio ms. Kalendario, de quo etiam supra, Festum S. Zenonis in hac Ecclesia Pistoriensi assignatum fuerit xn Kalendas maii, ne scilicet ita frequenter, vel in Quadragesima, vel in solemnitate Paschali occurreret et impediretur. Cum itaque Festum Martyrii S. Zenonis pridie Idus, sæpe vel Quadragesima, vel paschalibus solemniis omitteretur, vel tantum de C eo commemoratio fieret, notio ejus vel nulla, vel ita occulta erat, ut potius quam Martyr Confessor ob solemniorem ipsius Ordinationis Festivitatem a Laicis potissimum diceretur. Quoad reliquias autem S. Zenonis Confessoris, quæ extra Civitatem Veronæ venerantur, dico plures fuisse S. Zenones Confessores, ut ex Martyrologiis constat, neque eas esse S. Zenonis Veronensis, illa excepta, quam a Valterio Germano Episcopo Veronensi, anno 1038, Ulmam translatam dixit Hermannus Contractus (Ughell. tom. v Ital. sac., de Episc. Veron.). Quapropter sapienter admodum Papebrochius, co quod non omnia de martyrio S. Zenonis monumenta comperta habuerit, a sua voluit abstinere sententia. Nos omnia judicio prudentiorum virorum permittimus. Sufficiat, ostendisse D qui Ordinationis et Martyrii Festa non plane callentes,

quod de S. Zenone scriptum reperimus. Hæc ille.

Ecclesiæ Veronensis, sicuti etiam insignis hujus Cathedralis Ecclesiæ Pistoriensis, continuata traditio, martyrem S. Zenonem demonstrat. Quamvis enim in Festis S. Zenonis celebrandis, ritus, et Martyris, et Confessoris admixtus fuerit, semper lamien Martyrii meminerunt hæ duæ Ecclesiæ, quæ S. Zenonem Patronum suum venerantur et colunt. Hæc traditio S. Gregorii auctoritate probata ad annum 595 posterioribus quoque seculis celeberrimorum auctorum testimonio ac monumentis vetustissimis confirmatur. Confirmatur in primis testimonio Venerabilis Bedæ, qui circa annum 731; confirmatur testimonio Pauli Diaconi, qui post elapsum annum 774; confirmatur testimonio Wandelberti, qui anuo 855, vel circiter floruerunt. Rithmica quoque narratio, de qua supra (cap. 1), quæ, ut Muratorius putat, circa annum 790, elucubrata fuit, et a Ratherio Veronensi episcopo, in Laubiensi, Cœnobio anno 970 collocata, S. Zenonem Martyrem esse confirmat. Martyrologium in Pistoriensi Bibliotheca piæ Domus Sapientiæ, licet depravatum, sæculo undecimo elabente S. Zenoni Marty ris nomen attribuit. Alia insuper, quæ Pistorii exstant, ms. Kalendarium videlicet, et Ordo Divini Officii Cathedralis hujus Ecclesiæ posterioribus sæculis eidem D. Præsuli Martyris cultum impertiunt. Quibus Galesinus et Felicius Martyrologio Romano non adhuc emendato a Gregorio XIII minime refragantur. Hic namque scripsit anno 1556, ille vero anno 1578. Martyrologium denique Romanum anno 1584, emendatum, omnem sustulit dubitandi locum, et Martyrem S. Zenonem definivit : ita ut non sit opus de Aste correctionem admittere, qui Martyrologium Romanum correctum, non agnito Molani errore, ita legendum voluit: Hæc adeo implexa controversia in præsentiarum eliminetur, interposite saniorum placito, adinstar Molani enuntietur. Veronæ S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam rexit, et multa passus vitam finivit. Si vero in aliquibus Martyrologiis S. Zeno Confessor tantum dicatur, hoc vel 6 Idus Decembris notatur, quando ordinationis Fe stum de Confessore Pontifice celebratur, vel pridie Idus Aprilis appositum invenitur imperitia nonnullorum,

a.solemniori Ordinationis Festo Confessoris titulum mutuati, eumdem quoque Martyrii Festo tribuerunt.

DISSERTATIONES DUE

IN APPENDICIS VICEM DUOBUS PRÆCEDENTIBUS LIBRIS DE SERMONIBUS ET MARTYRIO S. ZENONIS SUPERADDITÆ, AUCTORE FRANCISCO BONACCHI.

[blocks in formation]

ronæ typis excusi. Eximium profecto laboratumque A impietatem prior est insectatus, eumque suo cum

opus, quo conquisitis undique vetustioribus mss., adhibitisque aptissimis ac eruditissimis adnotationibus Sermones S. Zenonis (quem splendoris gradum aliis in editionibus numquam sunt adepti) nitori suo restituti, suoque Auctori vindicati jure quidem ac merito dicendi sunt. Summa quidem voluptate affectus, dum non tam oculos, quam in illud mentem conjiciens, rerum ordinem optime digestum, latini sermonis nitidam elegantiam, omnis generis consummatam doctrinam, non satis posse mirari, gavisus sum. Cum vero præclaris tot rationibus ac monumentis S. Zenoni sermones suos adjudicari conspexi, tenuitatis meæ, in iisdem sermonibus pro genuino S. ejusdem Patris fœtu asserendis non quidem piguit, quam viderem tantæ eruditionis ubertate pen- B satam. Hærere tamen mihi contigit, cum præclarissimos hosce viros in ejusdem S. Zenonis Epocha constituenda aliud a veteri vulgata opinione (cui ego sum adstipulatus sententiae) opinari deprehendi, rationibusque non levis ponderis suam confirmare sententiam. Qua de re, ut a mea opinione non sine judicio recederem, vel temere in ea consisterem, quæ ad difficultatem faciebant, attentius examinanda duxi, quo tamen exitu lectoris judicio ex animo ac libenter committo. Minime mihi quidem probari potest illud Tillemontii consilium mutandæ D. Zenonis Epocha, ut a variis dubitationibus se extricet, qui in ea temporibus Gallieni firmanda dat operam Astrologi, namque est ad conciliandos planetarum motus arbitrio suo systemata sibi fingere. Historici vero in C antiquorum enarrandis gestis, veteribus monumentis inniti, quæ si desint, ca sua in obscuritate relinquere. Hac igitur mente, de tempore quo D. Zeno Veronensis Ecclesiæ episcopatum gessit, agere constitui, non ut in mea sententia animo perstem obfirmato, verum ut id experiar, an diversas hinc inde contrariasque rationes ad veritatem revocare contingal (V. cap. 9 de Martyrio S. Zenonis lib. 11). § II.

Prima ratio Epocha S. Zenonis Arianis tem-
poribus posthabenda.

Urget quidem argumentum illud, quosdam scilicet S. Zenonis Sermones Arii errores impetere, ut Ario posteriorem Zenonem quis arbitretur, vel sermones illos Zenonis non esse fœtum existimet. Hoc Eminentissimus Baronius putavit, illud clarissimi Ballerinii. Baronii rationes refutavimus libro primo de Sermonibus S. Zenonis, capite septimo. De iis quæ uberrime a doctissimis Viris disputata, atque adnotata sunt novissima in editione Veronensi agendum modo (Dissert. primæ cap. 2, § 2). Arii itaque errores præcipuos recensere, eorumque originem perscrutari operæ pretium erit: tum D. Zenonis contra eosdem errores allegatas sententias conferre, ut hac ratione opposita juxta se posita lucidiore discrimine discernamus.

[blocks in formation]

auctore anathemate perculit, ipsiùs errores enume.
rat in epistola ad Alexandrum episcopum Constan-
tinopolitanum: Qui asserunt tempus aliquando fuisse,
cum non esset Filius Dei: postea factum cum non ante
extiterit: talem fuisse tum, cum factus erat, qualisquis-
que hominum est. Omnia enim Deum ex nihilo fecisse,
qua sententia etiam Filium Dei comprehendunt. Qui-
bus etiam consequenter addunt, eum natura posse mu-
tari virtutis, et vitii capacem esse. Itaque hoc posito
eum ex nihilo factum: non enim natura, aut quidquam
præter cæteros filios habuisse prærogativæ (nullum
namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quem-
quam esse, qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit),
sed cum esset natura mutabilis, et propter singularem
in vita, et moribus rite instituendis diligentiam, ac stu-
dium non ad vitia deflecteret, Deum eum elegisse.
(Refert Theodor., cap. 4 Hist. Ecc.)

§ IV.

Recensitos errores unde Arius hauserit.

Has impias in Filium Dei blasphemias non adinvenit Arius, sed ab aliis antiquioribus hæreticis accepit eodem S. Alexandro teste. Quippe cum ipsi sitis docti a Deo, et non ignoretis, tum Ebionis, et Artemæ doctrinam, quæ non ita pridem veram Ecclesiæ pietatem oppugnare cœpit, lum pestiferum studium Pauli Samosateni Episcopi Antiochiæ, qui concilio omnium ubique Episcoporum, atque adeo judicio Ecclesiæ ejectus est. Lucianus successor factus multorum annorum spatio, hoc est tantisper, dum tres Episcopi alius post alium Ecclesiam illam rexere, exclusus ab Ecclesia mansit. Istorum hæreticorum impietatis fæces, hi qui modo in lucem editi Filium Dei ex nihilo ortum asserunt, quique sunt velut stolones occulti ex illis nascentes animis, hauserunt. Arium dico Achillam, et reliquam illis adhærentium turbam (In eadem Epistola). Cui et S. Athanasius adstipulatur. Videtur mihi aut ignorantiam callide simulare, quasi nescirent, etiam ante Concilium Nicænum Hæresim istam abominabilem fuisse, quo tempore Artemas ejus fundamenta jaciebat. (De Syn. Arim. et Seleuc.)

§ V.Ebionis errores circa Filii divinitatem. Ebionem nominat S. Alexander non tamquam pri mum, sed ut præcipuum Filii divinitatis hostem. Ipse siquidem Cerinthi, Simonis Magi discipuli et D apostolorum coetanei, hæresim jam collapsam instauravit, propagavitque. (Till. t. 2, Nota pr. de Cerinthithianis. Theod. l. 11, adver. hæreses, cap. 3). Cerinthus etenim Jesum similiter ac Hebræi dicebat natum esse secundum naturam ex viro et muliere, nempe Joseph et Maria; temperantia autem et justitia, et aliis bonis excelluisse, Christum autem in specie columbæ e supernis in ipsum descendisse, et tunc Deum, qui ignorabatur, prodisse, et quæ scripta sunt miracula fecisse; tempore autem passionis recessisse quidem Chrislum, Jesum autem passionem obiisse. Eodem modo Ebion omne initium Filii ex Muria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat, neque subsistens antea, quod in principio apud Deum Deus

erat Verbum, Virgo in carne susceperit, sed carnem A Ad quæstionem vero quintam. Quod autem dicit

genuerit per Verbum, quia in Verbo non antea existentis Unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum. Ejusdem Ebionis errorem et refert Theodoretus. Dominum Jesum Christum dicebat ex Joseph et Maria esse natum, qui homo quidem erat, sed virtute, vitæque innocentia et integritate aliis antecellebat. Carpocras, quem Ebioni posteriorem facimus, et ipse Cerinthi, et Ebionis errorem amplexus, ut Augustini verbis utamur (De Hær. cap. 7). Hic etiam Jesum hominem tantummodo, et de utroque sexu putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, quæ sciret ea quæ superna essent, atque nuntiaret.

S VI.

De Artema, seu Artemone. Artemas Ebionis hæresim non ipse, sed Theodotion ab inferis revocavit. Theodotione tamen notior Artemas, quamvis ille auctor, seu restaurator fuerit, hic eam propagavit (Eus. Hist. l. v, c. 28). Qua de re S. Alexander omisso Theodotione Artemam hujus hæresis assertorem nominat, sicuti et Augustinus. Ita hæresis cujusdem Artemonii fuit, sed cum defecisset instauraia est a Paulo. Hæresi tamen xxxm, Theodotionem erroris hujus auctorem agnoscit. Theodoriani a Theodotione quodam instituti, hominem tantummodo Christum asseverant. Theodoretus prius Artemonem locat, cujus errorem ita refert: Dominum J. C. solum hominem esse dicebat (Artemon) natum ex Virgine, prophetis tamen virtute præstantiorem. Tum Theodotum, de quo ita breviter. Theodotus Bizantinus coria

(Samosatenus) ingenitum Patrem, dicit, ut doceat Christum recentem esse, et creaturam. Christum quoque ante Mariam non fuisse jactabat. Tu vero dicis quod ante Mariam non erat. Ita S. Dionysius ante primam quæstionem de ipsius Samosateni opinione testatur. Purum hominem fuisse Christum aperte asserit ipse Paulus. Videmus enim Christum ire ad passionem, et dicere: Nunc anima mea turbato est. Age, estne hæc natura Dei? Iterumque contra Dionysium instat. Quod scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem, de quo vis ut confiteamur? Annon est natura homo, cujus anima tristis est? Eodem modo cæteris in omnibus quæstionibus suum hunc refricat errorem. Christum vero ex Virgine natum fatetur Bidem Paulus. Scriptum est in Evangelio quod puer crescebat el confortabatur, quasi diceret : Crescebat Jesus, ex Spiritu Sancto et ex Maria Virgine natus. Ebionis inhærens errori, qui, et ipse Jesum (ut ex Hilario supra retulimus) ex Virgine natum agnoscit; in eo a Cerintho et Carpocrate discordans, qui Christum volebant natum esse secundum naturam ex viro el muliere; nempe ex Joseph et Maria, et de utroque sexu. Theodoretus tamen ipsum quoque Ebionem docuisse perhibet Christum ex Joseph et Maria esse natum (lib. 1 de Hæreticis fabulis de Ebionitis). Duas tamen Ebionitarum sectas distinguit, quæ in eo tantum discordes erant, quod una Christum ex utroque sexu natum vellet, altera ex Virgine. Quod et Eusebius affirmat (Eus. Hist.

rius idem cum eo (Artemone) sentiens. Hi duo hære. Cl. 1, cap. 3). Quamvis autem Christum hominem

tici, vel coetanei fuere, vel ætate suppares circa annum Christi 200. Divulgatos eorum errores etiam Romæ Victor Papa anathemate damnavit, cum ipsorum auctoribus Theodotione et Artema.

[blocks in formation]

Que de Cerintho, Ebione, Theodotione et Artema per compendium a D. Augustino ac Theodoreto dicta sunt, jam retulimus: modo de Paulo Samosateno agentes distinctius recensitorum hæreticorum impia dogmata percipiemus, quæ a Samosateno renovata, et a S. Dionysio Alexandrino contra ipsum pertractata, ac in conciliis Antiochenis discussa atque damnata manifestiora erunt. Dionysius itaque contra decem Pauli Samosateni quæstiones scribens, ita de ipsius circa Christum Dominum opinionem ante primam quæstionem habet: Dicis duas hypostases esse, et duas personas, unius et solius Christi, et duos Christos, el duos Filios, unum natura Filium Dei, qui fuit ante sæcula, et unum homonyme Christum, et Filium David, qui non fuit ante, et fuit in tempore, et secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii. (In Ep. ad Paulum Samosatenum, quam refert Labbe, t. p. Conciliorum in concilio. Antioch. pr., pag. 850, ed. Paris.) Samosatenus itaque in Deo personas confundebat unum Deum asserens, ut illi exprobrat Dionysius. Ecclesia, inquis, duos Deos non dicit, neque traditum accepit. Patrem eum Filio confundens, quem hic superius referente Dionysio dicebat natura Filium Dei.

diceret Samosatensis, assumptum tamen propter eximiam Virtutem in Deum voluit: ita contra ipsum Dionysius Vides in quantum absurdi te præcipitas, cum dicis Virum sumptum a Deo Verbo. Superius etiam: Absurdum autem est dicere hominem Christum magis Deo placuisse quam omnes homines ad habitandum in eo. Deum itaque fatebatur Christum non natura, sed participatione. Quare idem S. Dionysius cayendum monet ab eo quod Paulus dixerit, Christum natum ex Spiritu Sancto et Maria. Cum igitur callide ait Samosatenis ex Spiritu Sancto, et Maria, decipere vult, ut sicut scriptum est, non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt, sic dicat de Nato, ex Deipara. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit ut D doceat Christum recentem esse et creaturam.

Contra hos Pauli Samosateni errores concilii primi Antiocheni Patres eidem Paulo scripserunt. Hunc autem Filium genitum Unigenitum imaginem Dei invisibilis, primogenitum omnis creaturæ sapientiam, et Verbum, ac virtutem Dei ante sæcula non præcognitione, sed substantia, et hypothesi Deum Dei Filium cum in Veteri et Novo Testamento cognovimus, confitemur, et prædicamus. Qui autem contra dicit Filium Dei non esse ante constitutionem mundi, dicitque credere, et confiteri esse Deum, non essc aliud quam duos Deos prædicare. Qui Filium Dei non esse Deum prædicat, hunc alienum esse ab Ecclesiæ Regula arbitramur, el omnes Ecclesiæ Catholicæ nobiscum sentiunt,

(la Epist. sex Episcoporum Samosaten. apud Labbe.) A autem virtute præstantiorem. Clarius Samosatensis, His circa errores Pauli Samosateni animadversis : cur S. Patriarcha Alexander omissis Cerintho, Carpocrate atque Theodotione, de Ebione et Artema mentionem tantummodo fecerit, tum ipsius Ebionis et Artemæ cum Paulo Samosateno in errore consensio, tum Cerinthi et Carpocratis dissensio ab Ebione et Artema in causa fuit, quod hi Christum ex Virgine, illi vero ex Joseph et Maria natum asseruerint. Ad Theodotionem vero quod spectat, nihil de eo S. Patriarcham videlicet meminisse; non errorum diversitas ad silendum impulit, sed quos Artemas Theodotionis errores clariores fecerit.

§ VII. Arii errores a S. Alexandro Patriarcha enumeratos Ebionis, Artemæ, ac Pauli Samosateni erroribus conformes.

Primo S. Alexander Arianos arguit: Qui asseruerunt tempus aliquando fuisse, cum non esset Filius Dei. Ebion omne initium Filii ex Maria concedebat. Artemon Dominum Jesum Christum solum hominem esse dicebat natum ex Virgine. Paulus Samosatenus Christum (aiebat) et Filium David qui non fuit ante, et fuit in tempore, hominemque passim esse dicebat, ut adnotavimus.

Secundo. Omnia enim Deum ex nihilo fecisse, qua sententia etiam Filium Dei comprehendunt. Hic error licet ex præcedentibus oriatur, attamen in præfatis hæreticis expressus non reperitur. Ita ipsi Ariani

B

Ebionis, et Artemæ errorem sectatus ipsorum sententiam explicat: Duos (dicis) Filios, unum natura Filium Dei, qui fuit ante sæcula, et unum homonyme Christum, et Filium David, qui non fuit ante, et fuit in tempore, et secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii. Ita Dionysius contra Paulum, et inferius : Ais enim quod Verbum erat ante Mariam, Christus vero non erat ante Mariam, et quod Maria non genuit Verbum (non enim senior Verbo est), sed genuit Christum exinde honoratum in Filium Dei. Christum creaturam esse non natura Filium Dei manifesto asserit. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit, ut doceat, Christum recentem esse et creaturam. Ita Pauli dolum profert Alexandrinus Dionysius.

Aliis hæreticis eosdem errores ex Theodoreto adscribunt Domini Ballerinii. Contrarium hunc errorem undecim tenuerunt heterodoxorum sectæ a Theodoreto nominatæ lib. x1 adversus hæreses, nimirum Ebionita, Nazareni, Cerinthiani, Artemon, Theodotus, Melchisedechiani, Helceseitæ, Paulus Samosatensis, Sabellius, Marcellus, Photiniani, quibus addendæ aliæ duæ Carpocratianorum ex Irenæo lib. 1, cap. 24, et Berillus ex Eusebio, lib. vi, cap. 11. Non ita tamen sunt hæc accipienda, ut in omnibus hi hæresum Parentes consenserint. Nazzarei siquidem, Augustino teste, Christum Dei Filium fatebantur. Nazzarei cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris legis observant. Qua de re cum Epiphanius dicat: Nazzareos multa cum Ebione habuisse commu

• eorumdem hæreticorum sententiam explicabant. Tertio. Quibus etiam consequenter addunt eum C nia, hoc de observatione legalium intelligendum est, natura posse mutari, Virtutis et Vitii esse capacem. Non enim natura, aut quidquam præter cæteros Filios habuisse prærogativæ (nullum namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quemquam esse, qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit), sed cum esset natura mutabili, et propter singularem in vita et moribus rite instituendis diligentiam ac studium non ad vitia deflecteret, Déum eum elegisse. Mutabilem esse natura Christum ex illo falso asserto sequitur quo Ebion el Artemas hominem ipsum esse tantummodo volebant, quare apte S. Alexander dicit: Quibus etiam consequenter addunt. Samosatenus vero aperte hunc asseruit errorem. Quomodo igitur qui crescebat, et confortabatur, hunc dicis ante sæcula esse. S. quoque Dionysius contra Samosatenum infert hoc absurdum ipsius instantiæ respondens, qua textum Evangelii opposuit. Tristis est anima mea usque ad mortem; subdens: Alioqui, et Spiritum Sanctum in telliget Samosalensis patibilem esse. Non esse autem Christum natura Filium Patris Eterni, eumque ob eximias virtutes in Filii dignitatem assumptum, docebat Ebion ex allato S. Hilarii textu: Hebion non ex Deo homine Deum proferat. Theodoretus etiam testatur Ebionis errorem referens. Homo quidem erat, sed virtute, vitæque innocentia, et integritate aliis antecellebat. Et S. Augustinus Accepisse (Jesum) talem animam, quæ sciret ea quæ superna essent, atque nuntiaret. Idem sentiebat Artemas. Prophetis

[ocr errors]

D

cum et ipsi Ebionei legalia servarent. Ebionei Christum etiam tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia legis observant, circumcisionem scilicet carnis, et cætera, a quorum oneribus per novum Testamentum liberati sumus (S. Aug. de Hær. c. 10, § 7). Dissentiebant itaque circa Divinitatem Christi Nazzarei, et Ebionitæ, hi tantummodo hominem, illi vero Dei Filium agnoscentes Christum : Cerinthum quoque et Carpocram in eo non convenire cum Ebione adnotavimus, cum hic ex Virgine, illi ex Joseph, et Maria, et de utroque sexu Christum natum esse asseruerint. Photinum vero Ebionis et Pauli Samosateni errores refrixisse non est ambigendum. Hunc circa medium quarti sæculi in concilio Sardicensi, et ab ipsis Arianis in Sirmiensi eorum conventiculo damnatum, ejusque sectarios D. Zenonem impetisse volunt eadem in adnotatione Domini Ballerinii. Photiniani omnium novissimi, quos ipsi Ariani condemnarunt, hoc loco a Zenone indicari videntur ex ea præsertim formula, ut quidam putant. At potuit, et vetustiores hæreticos impetere D. Zeno Gallieni temporibus scribens. Sancti quidem Præsulis verba eos tantum respiciunt, qui Christum purum hominem affirmabant. Si hominem solum, sicut quidam putant, ab utero Virginis eum sumpsisse principium, quæ spes futuræ Beatitudinis credenti, cum scriptum sit : Maledictus homo, qui spes habet in homine? Ex iis vero cos. præcipue qui ex Virgine natum fatebantur, ut Ebion, Artemas, et

Paulus Samosatenus: Non vero Cerinthum, Carpo- A mus. Nos autem quæ sit nostra sententia (ita Arius) cram, aliosque Christum ex Joseph, et Maria, ac de utroque sexu natum blasphemantes. Quem errorem nempe Christum purum hominem ex Virgine natum ætate Gallieni in Ecclesia serpuisse ac divulgatum fuisse, inferius demonstrabimus. Interim adnotasse sufficiat S. Alexandrum Patriarcham Alexandrinum in laudata epistola Ebionem, Artemam ac Samosatenum enumerasse ante Gallienum, ipsiusque Gallieni ætate, utpote qui magis in errore conformes Arianæ hæresi stravere viam...

sensusque, el docuimus et docemus: Filium nimirum neque ingenitum esse, neque partem ingeniti ullo modo, neque ex ullo subjecto, sed voluntate et consilio ante tempora, et ante sæcula plenum Deum extitisse, unigenitum, immutabilem, et ante quam gigneretur, aut conderetur, aut præfiniretur non fuisse: nam ingenitum non erat. Exagitamur igitur quod Filium principium, Deum Patrem carere principio dicimus ; atque tum hac de causa, tum quod dicimus, eum ex nihilo constare, nos persequuntur adversarii. Istud vero sic ideo asseruimus, quod non sit pars Dei Patris, neque ex ullo subjecto existat. Hac de re nos insectantur (Extat apud Theod., Hist. eccl., cap. 4). Idem pressius, at majori cum dolo 'expressit ipsemet Euse

§ IX. Arius circa suos errores inconstans et varius. S. Alexandro ad Alexandrinam Cathedram assumpto, Arius, qui se posthabitum iniquo ferebat animo, invidia tabescens Alexandrique in illibatos B bius Nicomediensis Arii Arianæque hæresis validismores mutire cum non posset, in ipsins doctrinam dentem acuere ausus est. Nam cum S. Alexander Fi lium confiteretur honore Patri æqualem, ac ejusdem essentiæ, ex adverso Arius Filium nugari cœpit creaturam, et facturam, et fuisse quando non erat, et quæ magis sunt impia. Digna profecto quæ oblivioni mandentur ac æterno silentio. Ita Gregorius Cæsareensis. Quamvis enim et vivente gloriosissimo Martyre S. Petro Alexandrino Patriarcha virus coepisset suum Arius evomere, eaque de causa fuerit ab eo degradatus: Attamen tunc (ut Christiani Lupi verbis utar) utpote duntaxat Diaconus prædicare el publice populum docere necdum poterat. Alexandri vero tempore jam Sacerdos ac Verbi prædicandi ipsi demandata cura, aperte in concionibus apostolicae Alexandri C doctrinæ detrahere, Ebionique, Artema, et Pauli errores recoctam veluti crambem opponere cœpit. Qua de re ab eodem S. Alexandro damnatus, atque ab Ecclesia ejectus, Ebionis et Artemæ hæreses, quas divulgarat, a summo pontifice Victore Romaæ damnatas, Paulique Samosateni, qui eas instaurare ausus est, tanta episcoporum frequentia in concilio Antiocheno profligatas, docere ac defendere cum non auderet, cautius agens, easdem circumvelare alioque aspectu concinnare curavit. Illud in primis : Christum nempe ante Mariam non fuisse ; fuisseque tempus quando non fuerit Filius; mutabilemque a Deo creatum has, inquam, quas primo sparserat blasphemias, ita temperavit, ut fateretur Filium ante tempora, et ante sæcula plenum Deum extitisse D Unigenitum, immutabilem; suamque impiam doctrinam veluti catholicum dogma venditans, se docere professus est, Filium non esse ingenitum, ut Patrem, neque partem ingeniti, in eo Catholicos carpens, ut pote qui Filium Patri æqualem asserentes, ejusdem que substantiæ, Filium ingenitum facerent, partemque esse substantiæ Patris docerent. Suam tamen impietatem retinens, ibidem docebat, Filium ex ullo subjecto, quod idem est, ac ex nihilo, sed voluntate et consilio Patris creatum; antequam gigneretur, non fuisse pro generationis verbo creationem intelligens. Hæc omnia ex ipsius Arii Epistola ad Eusebium episcopum Nicomediensen clarius intellige.

simus propugnator: Neque enim de duobus ingenitis nos audivimus, neque unum in duo divisum, neque illud ullam corpoream affectionem subiisse didicimus, credimusve, Domine mi Pauline, sed unum ingenitum, unum ex eo vere, sed non ex substantia ejus genitum, naturæ ingeniti omnino, et ejus essentiæ expers (In Ep. ad Paulin.). Unum ingenitum eum Ecclesia Catholica fatetur, ut videatur Menandri errorem damnare, qui Dominum J. C. dicebat ingenitum. Ingenitum dicebat et Ebion, ut refert Theodoretus. Is unum dicebat ingenitum, sicut et nos, et eum ostendebat esse mundi opificem. Ab ea vafritie, quam in Samosateno notavit S. Dionysius Alexandrinus. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit ut doceat Christum recentem esse, et creaturam. Indivisum et incorporeum dicit Deum, ut innuat Catholicos consubstantialitatem Filii cum Patre sustinentes, divisionem in Deo admittere. Id, et Praxeani Catholicis succensebant falso religionis zelo, ut ex Tertulliano. Quomodo autem numerus sine divisione ponátur, procedentes retractatus demonstrabunt. Consubstantialitatem itaque negat Eusebius. Unum ingenitum, unum ex eo vere, sed non ex substantia ejus genitum, naturæ ingeniti omnino, et ejus essentiæ expers. Alios quos Arius aperte asserit errores ex negata consubstantialitate manentes silentio præterit; nempe Filium non extitisse antequam gigneretur, aut conderetur: et ex nihilo fuisse productum, ut dogmatis virus, quantum valet, abscondat. Hanc Arii ejusque sectatorum circa suos errores varietatem notavit Augustinus. Audio vos jam emendasse, an forte falsum est eos hoc aliquando dixisse quod fuerit aliquando Pater sine Filio? tamquam fuerit lux æterna sine candore quem genuit. Et in libris de Trinitate: Si Filius est, natus est, si natus est, eral tempus quando non erat Filius. Posteriores Ariani abjecerant istam sententiam. Ab ipso veromet Ario hanc variationem cœpisse constat ex iis quæ supra hoc in eodem paragrapho ex Theodoreto retulimus.

§ X. Propriæ Arii Arianorumque verborum formulæ suis in explicandis erroribus.

Propria Arii ejusque sectatorum verba suis in ex

« PoprzedniaDalej »