Obrazy na stronie
PDF

fessorem, non Martyrem legimus, eo quod Ordinationis ejus Festum celebraretur, facile et in diplomate Ludovici Pii, S. Zeno Confessor dici potuit, e0 quod ejus princeps Festum, scilicet Ordinationis s0lemnius Weronæ celebrabatur, et vix e sæculo homimes Festum ipsius Martyrii noverant celebrari. Hoc vero probabilius redditur, quia antiquitus in Quadragesima nullum Festum Sanctorum celebrabatur, ut ex Concilii Toletani canone anno 056 habiti colligitur (Apud Martene, tom. v, pag. 63): Nihil de Sanctorum solemnitatibus, sicut eae anliquitate regulari cautum est, convenit celebrari. Et hujusmodi Canoni concordat ms. hujus cathedralis Ecclesiæ Pistoriensis, ex eoque hujus nostræ Ecclesiæ antiquitas compro

batur. De Festo namque Martyrii S. Zenonis mense B

Aprili sic habet : Si Festum B. Zenonis occurrat in aliquo die Quadragesimæ, vel in die Resurrectionis, vel sequenti die Lunæ, vel Martis, eo anno mihil de eo facimus. Si autem occurrat die Mercurii, vel in aliquo sequenti ipsius Paschalis Hebdomadæ, vel ipso die 0ctavæ resurrectionis, tum sola 0ratio fit de eo cum sua Antiphona. (0rdo 0ffic. Ecclesiæ Pistorien., tit. de Deposit. S. Zenon., cap. 2.) Qua de causa puto, quod in alio ms. Kalendario, de quo etiam supra, Festum S. Zenonis in hac Ecclesia Pistoriensi assignatum fuerit xii Kalendas maii, ne scilicet ita frequenter, vel in Quadragesima, vel in solemnitate Paschali occurreret et impediretur. Cum itaque Festum Mar1yrii S. Zenonis pridie ldus, sæpe vel Quadragesima, vel paschalibus solemniis omitteretur, vel tantum de eo commemoratio fieret, notio ejus vel nulla, vel ita occulta erat, ut potius quam Martyr Confessor ob solemniorem ipsius Ordinationis Festivitatem a Laicis potissimum diceretur. Quoad reliquias autem S. Zenonis Confessoris, quæ extra Civitatem Weronæ venerantur, dico plures fuisse S. Zenones Confessores, ut ex Martyrologiis constat, neque eas esse S. Zenonis Veronensis, illa excepta, quam a Walterio Germano Episcopo Veronensi, anno 1038, Ulmam translatam dixit Hermannus Contractus (Ughell. tom. v Ital. sac., de Episc. Veron.). Quapropter sapienter admodum Papebrochius, co quod non omnia de martyrio S. Zenonis monumenta comperta habuerit, a sua voluit abstinere sententia. Nos omnia judicio

prudentiorum virorum permittimus. Sufficiat ostendisse D

quod de S. Zenone scriptum reperimus. IIæc ille.

nem in Martyrologiis aliquibus et Missalibus, con- A

CAPUT XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

Ecclesiæ Veronensis, sicuti etiam insignis hujns Cathedralis Ecclesiæ Pistoriensis, continuata traditio, martyrem S. Zenonem demonstrat. Quamvis enim in Festis S. Zenonis celebrandis, ritus, et Martyris, et Confessoris admixtus fuerit, semper iamen Martyrii meminerunt hæ duæ Ecclesiae, quæ S. Zemonem Patronum suum venerantur et colunt. Hæc traditio S. Gregorii auctoritate probata ad annum 595 posterioribus quoque saeculis celeberrimorum auctorum testimonio ac monumenlis velustissimis confirmatur. Confirmatur in primis testimonio Venerabilis Bedæ , qui circa annum 751; confirmatur testimonio Pauli Diaconi, qui post elapsum annum 774; confirmatur testimonio Wandelberti, qui anno 855, vel circiter floruerunt. Rithmica quoque narratio, de qua supra (cap. 1), quæ, ut Muratorius putat, circa annum 790, elucubrata fuit, et a Ralherio Weronensi episcopo, in Laubiensi, Cœnobio anno 970 collocata, s. Zenonem Martyrem esse confirmat. Martyrologium in Pistoriensi Bibliotheca piæ Domus Sapientiæ, licet depravatum, sæculo undecimo elabente S. Zeiioni Martyris nomen attribuit. Alia insuper, quæ Pistorii exstant, ms. Kalendarium videlicet, et Ordo 0ivini Officii Cathedralis hujus Ecclesiæ po$terioribus sæculis eidem D. Praesuli Martyris cultum impertiunt. Quibus Galesinus et Felicius Martyrologio Romano non adhuc emendato a Gregorio XIII minime refragantur. Hic namque scripsit anno 1556, ille vero anno 1578. Martyrologium denique Romanum anno 1584, emendatum, omnem sustulit dubitandi locum, et Martyrem S. Zenonem definivit : ita ut non sit opus de Aste correclionem admittere, qui Marlyrologium Romanum correctum, non agnito Molani errore, ita legendum voluit : Hæc adeo implexa controversia in præsentiarum eliminetur, interposito saniorum placito, adinstar Molani enuntielur. Veronæ S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam rexit, et multa passus vitam finivit. Si vero in aliquibus Martyrologiis S. Zeno Confessor tantum dicatur, hoc vel 6 Idus Decembris notatur, quando ordinationis Festum de Confessore Pontifice celebratur, vel pridie Idus Aprilis appositum invenitur imperitia nonnullorum , qui Ordinationiset Martyrii Festa non plane callentes, a.solemniori Ordinatioiiis Festo Confessoris titulum mutuati, eumdem quoque Martyrii Festo tribuerunt.

DISSERTATIONES DUÆ IN APPENDICIS VICEM DUOBUS PRÆCEDENTIBUS LIBRIS DE SERMONIBUS ET MARTYRIO S. ZENONIS SUPERADDITÆ, AUCTORE FRANCISCO BONACCHI.

DISSERTATIO PRIMA,
sive SANCTI ZENONIS EPISCOPI VERONENSIS EPOCHA.

CAPUT PRIMUM. § I. — Iterum scribendi occasio et finis. Exacto ferme biennio ab editis in Sermones et

Martyrium S. Zenonis lucubrationibus meis, libri a Clarissimis Viris Petro et Hieronymo Ballerini Preshyteris Weronensibus copiam habui anno 1739 We

ronæ typis excusi. Eximium profecto laboratumque A impietatem prior est insectatus, eumque suo cum

opns, quo conquisitis undique vetustioribus mss., adhibitisque aptissimis ac eruditissimis adnotationibus Sermones S. Zenonis (quem splendoris gradum aliis in editionibus numquam sunt adepti) nitori suo restituti, suoque Auctori vindicati jure quidem ac merito dicendi sunt. Summa quidem voluptate affectus, dum non tam oculos, quam in illud mentem conjiciens, rerum ordinem optime digestum, latini sermonis mitidam elegantiam, omnisgeneris consummatam doctrinam , non satis posse mirari, gavisus sum. Cum vero præclaris tot rationibus ac monumentis S. Zenoni sermones suos adjudicari conspexi, tenuitatis meæ, in iisdem sermonibus pro genuino S. ejusdem Patris fœtu asserendis non quidem piguit, quam viderem tantæ eruditionis ubertate pensatam. Haerere tamen mihi contigit, cum praeclarissimos hosce viros in ejusdem S. Zenonis Epoclia constituenda aliud a veteri vulgata opinione (cui ego sum adstipulatus sententiae) opinari deprehendi, rationibusque non levis ponderis suam confirmare sententiam. Qua de re, ut a meâ opinione non sine judicio recederem, vel temere in ea consisterem, quæ ad difficultatem faciebant, attentius examinanda duxi, quo tamen exitu lectoris judicio ex animo ac libenter committo. Minime mihi quidem probari potest illud Tillemontii consilium mutand;e D. Zenonis Epochae, nt a variis dubitationibus se extricet, qui in ea temporibus Gallieni firmanda lat operam Astrologi, namque est ad conciliandos planetarum motus arbitrio suo systemata sibi fingere. Jlislorici vero in antiquorum enarrandis gestis, vcteribus monumentis inniti , quæ si desint, ea sua in obscuritate relinquere. Hac igitur mente, de tempore quo D. Zeno Veronensis Ecclesiæ episcopatum gessit, agere constitui, non ut in mea sententia animo perstem obfirmato, verum ut id experiar, an diversas hinc inde contrariasque rationes ad veritatem revocare contingat (V. cap. 9 de Martyrio S. Zenonis lib. 11).

§ II. — Prima ratio Epochæ S. Zenonis Arianis temporibus posthabendae.

Urget quidem argumentum illud, quosdam scilicet S. Zenonis Sermones Arii errores impetere, ut Ario posteriorem Zenonem quis arbitrelur, vel sermones illos Zenonis non esse foetum existimet. Hoc Eminentissimus Baronius putavit, illud clarissimi Ballerinii. Baronii rationes refutavimus libro primo de Sermonibus S. Zenonis, capite septimo. De iis quæ uberrime a doctissimis Wiris disputata, atque adnotata sunt novissima in editione Weronensi agendum modo (Dissert. primæ cap. 2, §2). Arii itaque errores præcipuos recensere, eorumque originem perscrutari operæ pretium erit: tum D. Zenonis contra eosdem errores allegatas sententias conferre, ut hac ratione opposita juxta se posita lucidiore discrimine discernamus.

§ III. — Arii errores præcipui. S. Alexander Patriarcha Alexandrinus, qui Arii

[ocr errors][merged small]

auctore anathemate perculit, ipsius errores enume• rat in epistola ad Alexandrum episcopum Constantinopolitanum : Qui asserunt tempus aliquando fuisse, cum non esset Filius Dei: postea factum cum non ante extiterit : talem fuisse tum, cum factus erat, qualisquisque hominum est. 0mnia enim Deum ex nihilo fecisse, qua sententia etiam Filium Dei comprehendunt. Quibus etiam consequenter addunt, eum natura posse nutari virtutis, et vitii capacem esse. Itaque hoc posito eum eae nihilo factum : non enim natura, aut quidquam præter cæteros filios habuisse prærogativæ (nullum namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quemquam esse, qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit), sed cum esset natura mutabilis, et propter singularem in vita, et moribus rite instituendis diligentiam, ac studium non ad vitia deflecteret , Deum eum elegisse. (Refert Theodor., cap. 4 Hist. Ecc.) § IV. I{ecensitos errores unde Arius hauserit.

Has impias in Filium Dei blasphemias non adinvenit Arius, sed ab aliis antiquioribus hæreticis accepit eodem S. Alexandro teste. Quippe cum ipsi sitis docti a Deo, et non ignoretis, tum Ebionis, et Artemae doctrinam, quæ non ita pridem veram Ecclesiæ pietatem oppugnare cæpit, tum pestiferum studium Pauli Samosateni Episcopi Antiochiæ, qui concilio omnium ubique Episcoporum, atque adeo judicio Ecclesiæ ejectus est. Luciamus successor factus multorum annorum spatio, hoc est tantisper, dum tres Episcopi alius post alium Ecclesiam illam reacere , exclusus ab Ecclesia mansit. Istorum hæreticorum impietatis [arces, hi qui modo in lucem editi Filium Dei ea: nihilo ortum asserunt, quique sunt velut stolomes occulti eae illis nascentes animis, hauserunt. Arium dico Achillam, et reliquam illis adhærentium turbam (In eadem Epistola). Cui et S. Athanasius adstipulalur. Videtur mihi aut ignorantiam callide simulare , quasi nescirent, etiam amte Concilium Nicænum Haeresim istam abominabilem fuisse, quo tempore Artemas ejus fundamenta jaciebat. (De Syn. Arim. et Seleuc.)

§ W. Ebionis errores circa Filii dirinitatem.

Ebionem nominat S. Alexander non tamquam pri. mum , sed ut præcipuum Filii divinitatis hostem. Ipse siquidem Cerinthi, Simonis Magi discipuli et

D apostolorum coetanei, hæresim jam collapsam instau

ravit, propagavitque. (Till. t. 2, Nota pr. de Cerinthithianis. Theod. l. ii, adver. hæreses, cap. 5). Cerinthus etenim Jesum similiter ac Hebræi dicebat matum esse secundum naturam ex viro et muliere, nempe Joseph et Maria; temperantia autem et justitia, et aliis bonis eaecelluisse, Christum autem in specie columbæ e supernis in ipsum descendisse, et tunc Deum , qui ignorabatur, prodisse, et quæ scripta sunt miracula fecisse; tempore autem passionis recessisse quidem Christum , Jesum autem passionem obiisse. Eodem modo Ebion omne initium Filii eae Maria concedens, non eae Deo hominem , sed eae homine Deum proferat, neque subsistens antea , quod in principio apud Deum Deus

erat Verbum, Virgo in carne susceperit, sed carnem A Ad quæstionem vero quinlam. Quod autem dicit

genuerit per Verbum, quia in Verbo non antea existentis Unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum. Ejusdem Ebionis errorem et refert Theodoretus. Dominum Jesum Christum dicebat ex Joseph et Maria esse natum, qui homo quidem erat , sed virtute, vitaeque innocentia et integritate aliis antecellebat. Carpocras, quem Ebioni posteriorem facimus, et ipse Cerinthi, et Ebionis errorem amplexus, ut Augustini verbis utamur (De Hær. cap. 7). Hic etiam Jesum hominem tantummodo, et de utroque seacu putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, quæ sciret ea quæ superna essent, atque nuntiaret.

§ VI. De Artema, seu Artemone.

Artemas Ebionis hæresim non ipse, sed Theodotion ab inferis revocavit. Theodotione tamen notior Artemas, quamvis ille auctor, seu restamrator fuerit, hic eam propagavit (Eus. Hist. l. v, c. 28). Qua de re S. Alexander omisso Theodotione Artemam hujus hæresis assertorem nominat, sicuti et Augustinus. Ita hæresis cujusdem Artemonii fuit, sed cum defecisset instaurata est a Paulo. Hæresi lamen xxxiii, Theodotionem erroris hujus auctorem agnoscit. Theodoiiani a Theodotione quodam: instituti, hominem tantummodo Christum asseverant. Theodoretus prius Artemonem locat, cujus errorem ita refert : Dominum J. C. s0tum hominem esse dicebat (Artemon) natum ex Virgine, prophetis tamen virtute præstantiorem. Tum Theodotum, de quo ita breviter. Theodotus Bizantinus coriarius idem cum eo (Artemone) sentiens. Hi duo hæretici, vel coetanei fuere, vel ætate suppares circa annum Christi 200. Divulgatos eorum errores etiam ltomæ Wietor Papa anathemate damnavit, cum ipsorum aucloribus Theodotione et Artema.

[blocks in formation]

mam qu;estionem habet : Dicis duas hypostases esse, et duas personas, unius et solius Christi, et duos Christos, et duos Filios, unum natura Filium Dei, qui fuit ante sæcula, et unum homonyme Christum, et Filium David, qui non fuit ante, et fuit in tempore, et secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii. (In Ep. ad Paulum Samosatenum, quam refert Labbe, t. p. Conciliorum in concilio. Antioch. pr., pag. 850, ed. Paris.) Samosatenus itaque in Deo personas confundel)at unum Deum asserens, ut illi exprobrat Dionysius. Ecclesia, inquis, duos Deos non dicit, neque traditum accepit. Patrem eum Filio confundens, quem hic superius referente Dionysio dicebat natura Filium Dei,

(Samosatenus) ingenitum Patrem, dicit, ut doceat Christum recentem esse, et creaturam. Christum quoque ante Mariam non fuisse jactabat. Tu vero dicis quod ante Mariam non erat. Ita S. Dionysius anle primam quæstionem de ipsius Samosateni opinione testatur. Purum hominem fuisse Christum aperte asserit ipse Paulus. Videmus enim Ghristum ire ad passionem, et dicere: Nunc anima mea turbato est. Age, estne hæc natura Dei? Iterumque contra Dionysium instat. Quod scriptum est : Tristis est anima mea usque ad mortem, de quo vis ut confiteamur? Annon est natura homo, cujus anima tristis est? Eodem modo c;eteris in omnibus quæstionibus suum hunc refricat errorem. Christum vero ex Virgine natum fatetur idem Paulus. Scriptum est in Evangelio quod puer crescebat et comfortabatur, quasi diceret : Crescebat Jesus, ex Spiritu Sancto et ex Maria Virgine natus. Ebionis inhærens errori, qui, et ipse Jesum ( ut ex Hilario supra relulimus) ex Wirgine natum agnoscit; in eo a Cerinlho et Carpocrate discordans, qui Christum volebant natum esse secundum naturam ex viro et muliere; nempe ex Joseph et Maria, et de utroque sexu. Theodoretus tamen ipsum quoque Ebionem docuisse perhibel Christum ex Joseph et Maria esse natum (lib. ii de Hæreticis fabulis de Ebionitis). Duas tamen Ebionilarum sectas distinguit, quæ in eo tanlum discordes erant, quod una (-hristum ex utroque sexu natum vellet, altera ex Virgine. Quod et Eusebius affirmat (Eus. Hist.

C I. iii, cap. 5). Quamvis autem Christum hominem (la Epist. sex Episcoporum Samosatem. apud Labbe.) A autem virtute præstantiorem. Clarius Samosatensis, Paulus Samosatenus : Non vero Cerinthum, Carpo- A mus. Nos autem quæ sit nostra sententia (ita Arius)

diceret Samosatensis, assumptum lamen propter eximiam Virtuteim in Deum voluit: ita contra ipsum Dionysius : Vides in quantum absurdi te præcipitas, cum dicis Virum sumptum a Deo Verbo. Superius etiam : Absurdum autem est dicere hominem Christum magis Deo placuisse quam omnes homines ad habitandum in eo. Deum itaque fatebatur Christum uon natura, sed participalione. Quare idem S. Dionysius cavendum monet ab eo quod Paulus dixerit, Christum natum ex Spiritu Sancto et Maria. Cum igitur callide ait Samosatenis ex Spiritu Sancto, et Maria , decipere vult, ut sicut scriptum est, non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt, sic dicat de Nato, ex Deipara. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit ut doceat Christum recentem esse et creaturam. Contra hos Pauli Samosateni errores concilii primi Antiocheni Patres eidem Paulo scripserunt. Hunc autem Filium genitum Unigenitum imaginem Dei invisibilis, primogenitum omnis creaturæ sapientiam, et Verbum, ac virtutem Dei ante sæcula non pra'cognitione, sed substantia, et hypothesi Deum Dei Filium cum in Veteri et Novo Testamento cognovimus, confitemur, et prædicamus. Qui autem contra dicit Filium Dei non esse ante constitutionem mundi, dicitque credere, et confiteri esse Deum, non esse aliud quam duos Deos praedicare. Qui Filium Dei non esse Deuin prædicat, hunc alienum esse ab Ecclesiæ Regula arbitramur, el omnes Ecclesiæ Catholicæ nobiscum sentiunt, His circa errores Pauli Samosateni animadversis : cur S. Patriarcha Alexander omissis Cerintho, Carpocrate atque Theodotione, de Ebione et Artema mentionem tantummodo fecerit, tum ipsius Ebionis et Artemæ cum Paulo Samosaleno in errore consensio, tum Cerinthi et Carpocratis dissensio ab Ebione et Artema in causa fuit, quod hi Christum ex Wirgine, illi vero ex Joseph et Maria matum asseruerint. Ad Theodotionem vero quod spectat, nihil de eo S. Patriarcham videlicet meminisse; non errorum diversitas ad silendum impulit, sed quos Artemas Theodotionis errores clariores fecerit.

§ VIIl. — Arii errores a S. Alexandro Patriarcha enumeratos Ebionis, Artemæ, ac Pauli Samosateni erroribus conformes.

Primo S. Alexander Arianos arguit : Qui asseruerunl tempus aliquando fuisse, cum non esset Filius Dei. Ebion omne initium Filii ea: Maria concedebat. Artemon Dominum Jesum Christum solum homincm esse dicebat natum eae Virgine. Paulus Samosatenus Christum (aiebat) et Filium David qui non fuit ante, et fuit in tempore, hominemque passim esse dicebat, ut adnotavimus.

Secundo. Omnia enim Deum ex nihilo fecisse, qua sententia etiam Filium Dei comprehendunt. Hic error licet ex præcedentibus oriatur, attamen in præfatis hæreticis expressus non reperitur. Ita ipsi Ariani . eorumdem haereticorum sententiam explicabant.

Tertio. Quibus etiam consequenter addunt eum natura posse mutari, Virtutis et Vitii esse capacem. Non enim natura, aut quidquam praeter cæteros Filios habuisse prærogativæ (nullum namque natura Filium Dei esse affirmant, neque quemquam esse, qui ulla cum eo proprietate conjunctus sit), sed cum esset natura mutabili, et propter singularem in vita et moribus rite instituendis diligentiam ac studium mom ad vitia deflecteret, Deum eum elegisse. Mutabilem esse natura

[ocr errors]

Christum ex illo falso asserto sequitur quo Ebion .

et Artemas hominem ipsum esse tantummodo volebant, quare apte S. Alexander dicit : Quibus etiam consequenter addunt. Samosatenus vero aperte hunc asseruit errorem. Quomodo igitur qui crescebat, et confortabatur, hunc dicis ante sæcula esse. S. qu0que Dionysius contra Samosatenum infert hoc absurdum ipsius instantiæ respondens, qua textum Evangelii opposuit. Tristis est anima mea usque ad mortem ; subdens : Alioqui, et Spiritum Sanctum intelliget Samosatensis patibilem esse. Non esse autem Christum natura Filium Patris Æterni, eumque ob eximias virtutes in Filii dignitatem assumptum, docebat Ebion ex allato S. Hilarii textu : Hebion non ex Deo homine Deum proferat. Theodoretus etiam testatur Ebionis errorem referens. Homo quidem erat, sed virtute, vitæque innocentia, et integritale aliis antecellebat. Et S. Augustinus : Accepisse (Jesum) talem animam, quæ sciret ea quæ superna essent, atque nuntiaret, Idem sentiebat Artemas, Prophelis

[ocr errors]

Ebionis, et Artemae errorem sectatus ipsorum sententiam explicat: Duos (dicis) Filios, unum matura Filium Dei, qui fuit ante sæcula, et unum homonyme Christum, et Filium David, qui non fuit ante, et fuit in tempore, et secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii. Ita Dionysius contra Paulum, et inferius : Ais enim quod Verbum erat ante Mariam, Christus vero non erat ante Mariam, et quod Maria non genuit Verbum (non enim senior Verbo est), sed genuit Christum erinde honoratum in Filium Dei. Christum creaturam esse non nalura Filium Dei manifesto asserit. Quod autem dicit ingenitum Patrem, dicit, ut doceat, Christum recentem esse et creaturam. Ita Pauli dolum profert Alexandrinus Dionysius. Aliis hæreticis eosdem errores ex Theodoreto adscribunt Domini Ballerinii. Contrarium hunc errorem undecim tenuerunt heterodoacorum sectæ a Theodoreto nominatæ lib. xi adversus hæreses, nimirum Ebionitæ, Nazareni, Cerinthiani, Artemom, Theodotus, Melchisedechiani, Helceseitae, Paulus Samosatensis, Sabellius, Marcellus, Photiniani, quibus addendæ aliæ duæ Carpocratianorum er Irenæo lib. i, cap. 24, et Berillus ex Eusebio, lib. vi, cap. 11. Non ita tamen sunt hæc accipienda, ut in omnibus hi haeresuin Parentes consenserint. Nazzarei siquidem, Augustino teste, Christum Dei Filium fatebantur. Nazzarei cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris legis observant. Qua le re cum Epiplianius dicat : Nazzareos multa cum Ebione habuisse communia, hoc de observatione legalium intelligendum est, cum et ipsi Ebionei legalia servarent. Ebionei Christum etiam tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia legis observant, circumcisionem scilicet carnis, et cætera, a quorum omeribus per novum Testamentum liberati sumus (S. Aug. de Hær. c. 10, § 7). Dissentiebant itaque circa Divinitatem Christi Nazzarei, et Ebionitæ, hi tantummodo hominem, illi vero Dei Filium agnoscentes Christum : Cerinthum quoque et Carpocram in eo non convenire cum Ebione adnotavimus, cum hic ex Wirgine, illi ex Joseph, et Maria, et de utroque sexu Christum natum esse asseruerint. Photinum vero Ebionis et Pauli Samosateni errores refrixisse non est ambigendum. Hunc circa medium quarti sæculi in concilio Sardicensi, et ab ipsis Arianis im Sirmiensi eorum conventiculo damnatum, ejusque sectarios D. Zenonem impetisse volunt eadem in adnotatione Domini Bullerinii. Photiniani omnium novissimi, quos ipsi Ariani condemnarunt, hoc loco a Zenone indicari videntur ex ea præsertim formula, ut quidam putant. At potuit, et vetustiores hæreticos impetere D. Zeno Gallieni temporibus scribens. Sancti quidem Præsulis verba eos tantum respiciunt, qui Christum purum hominem affirmabant. Si hominem solum, sicut quidam putant , ab utero Virginis eum sumpsisse principium, quæ spes futuræ Beatitudinis credenti, cum scriptum sit : Maledictus homo, qui spes habet in homine ? Ex iis vero eos. præcipue qui ex Virgine natum fatebantur, ut Ebion, Artemas, et cram, aliosque Christum ex Joseph, et Maria, ac de utroque sexu natum blasphemantes. Quem errorem nempe Christum purum hominem ex Virgine matum ætate Gallieni in Ecclesia serpuisse ac divulgatum fuisse, inferius demonstrabimus. Interim adnotasse sufficiat S. Alexandrum Patriarcham Alexandrinum in laudata epistola Ebionem, Artemam ac Samosatenum enumerasse ante Gallienum, ipsiusque Gallieni ætate, utpote qui magis in errore conformes Arianæ luæresi stravere viam.

§ IX. Arius circa suos errores inconstans et varius.

S. Alexandro ad Alexandrinam Cathedram assumpto, Arius, qui se posthabitum iniquo ferebat animo, invidia tabescens Alexandrique in illibatos mores mutire cum non posset, in ipsius doctrinam dentem acuere ausus est. Nam cum S. Alexander Filium confiteretur honore Patri æqualem, ac ejusdem essemtiae, ex adverso Arius Filium nugari cœpit creaturam, et facturam, et fuisse quamdo non erat, et quæ magis sunt impia. Digna profecto quæ oblivioni-mandentur ac æterno silentio. Ita Gregorius Cæsareensis. Quamvis enim et vivente gloriosissimo Martyre S. Petro Alexandrino Patriarcha virus cœpisset suum Arius evomere, eaque de causa fuerit ab eo degradatus: Attamen tunc (ut Christiani Lupi verbis utar) utpote dumtaxat Diaconus prædicare et publice populum docere necdum poterat. Alexandri vero tempore jam Sacerdos ac Verbi prædicandi ipsi demandala cura, aperte in concion;bus apostolicae Alexandri C doctrinæ detrahere, Ebionique, Artemae, et Pauli errores recoctam veluti crambem opponere coepit. Qua de re ab eodem S. Alexandro damnatus, atque ab Ecclesia ejectus, Ebionis et Artemæ hæreses, quas divulgarat, a summo pontifice Wictore Roma, damnatas, Paulique Samosateni, qui eas instaurare ausus est, tanta episcoporum frequentia in concilio Antiocheno profligatas, docere ac defendere cum non auderet, cautius agens, easdem circumvelare alioque aspectu concinnare curavit. lllud in primis : Cliristum nempe ante Mariam non fuisse ; fuisseque tempus quando non fuerit Filius ; mutabilemque a Deo creatum : has, inquam, quas primo sparserat blasphemias , ita temperavit, ut fateretur Filium

[ocr errors]

ante tempora, et ante sæcula plenum Deum extiuisse D

Unigenitum, immutabilem; suamque impiam doctrinam veluti catholicum dogma venditans, se docere professus est, Filium non esse ingenitum, ut Patrem, iieque partem ingeniti, in eo Calholicos carpens, utpote qui Filium Patri æqualem asserentes, ejusdemque substantiæ, Filium ingenitum facerent, partemque esse substantiæ Patris docerent. Suam tamen impietatem retinens, ibidem docebat, Filium ex ullo subjecto , quod idem est, ac ex nihilo, sed voluntate et consilio Patris creatum; antequam gigneretur, non fuisse pro generationis verbo creationem intelligens. Hæc omnia ex ipsius Arii Epistola ad Eusebium episcopum Nicomediensem clarius intellige.

sensusque, et docuimus et docemus : Filium nimirum neque ingenitum esse, neque partem ingeniti ullo modo, neque ex ullo subjecto, sed voluntate et consilio ante tempora , et ante sæcula plenum Deum extitisse, unigenitum, immutabilem, et ante quam gigneretur, aut conderetur, aut præfiniretur non fuisse : nam ingenitum non erat. Exagitamur igitur quod Filium principium, Deum Patrem carere principio dicimus ; atque tum hac de causa, tum quod dicimus, eum ex nihilo constare, mos persequuntur adversarii. Istud vero sic ideo asseruimus, quod non sit pars Dei Patris, meque eae ullo subjecto eristat. Hac de re nos insectantur (Extat apud Theod., Ilist. eccl., cap. 4). Idem pressius , at majori cum dolo exprcssit ipsemet Eusebius Nicomediensis Arii Arianæque hæresis validissimus propugnator: Neque enim de duobus ingenitis nos audivimus, neque unum in duo divisum, neque illud ullam corpoream affectionem subiisse didicimus, credimusve, Domine mi Pauline, sed unum ingenitum, unum ex eo vere, sed non ex substantia ejus genitum, naturæ ingeniti omnino, et ejus essentiæ expers (In Ep. ad Paulin.). Unum ingenitum eum Ecclesia Catholica fatetur, ut videatur Menandri errorem damnare, qui Dominum J. C. dicebat ingenitum. Ingenitum dicebat et Ebion , ut refert Theodoretus. Is unum dicebat ingenitum, sicut et mos, et eum ostendebat esse mundi opificem. Ab ea vafritie, quam in Samosateno notavit S. Dionysius Alexandrinus. Quod autem dicit ingenitum Patrem , dicit ut doceat Christum recentem esse, et creaturam. Indivisum et incorporeum dicit Deum, ut innuat Catholicos consubstantialitatem Filii cum Patre sustinentes, divisionem in Deo adimittere. ld, et Praxeani Catholicis succensebant falso religionis zelo, ut ex Terluiiiano. Quomodo autem numerus sine divisione ponatur, procedentes retractatus demonstrabunt. Consubstantialitatem itaque negat Eusebius. Unum ingenitum , unum eae eo vere, sed non ex substantia ejus gemitum, naturæ ingeniti ommino, et ejus essentiæ expers. Alios quos Arius aperte asserit errores ex negata consubstantialitate manentes silentio præterit; nempe Filium non extitisse antequam gigneretur, aut conderetur: et ex nihilo fuisse productum. ut dogmatis virus, quantum valet, abscondat. Iianc Arii ejusque sectatorum circa suos errores varietatem notavit Augustinus. Audio vos jam emendasse, an forte falsum est eos hoc aliquando dixisse quod fuerit aliquando Paler sine Filio? tamquam fuerit luæ æterna sine candore quem genuit. Et in libi is de Trinitate : Si Filius est, matus est, si natus est, erat tempus quando non erat Filius. Posteriores Ariani abjecerant istam rententiam. Ab ipso veromet Ario hanc variationem coepisse constat ex iis quæ supra hoc in eodem paragrapho ex Theodoreto retulimus.

§ X. — Propriæ Arii Arianorumque verborum formulæ suis in explicandis erroribus.

Propria Arii ejusque sectatorum verba suis in ex

« PoprzedniaDalej »