Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pistorii vero, ut supra observavimus, in hymno Præ- A addit et confessoris. Rabanus, quem refert Papebro

:

chius, de S. Zenone hæc habet: Eadem die in Civitate Verona, Passio S. Zenonis Martyris. Die vero octava Decembris: In Civitate Veronæ Natule S. Zenonis Martyris. Rabanus autem scripsit imperante Ludovico Pio. Notkerus quoque pridie Idus Aprilis, et vi Idus Decembris S. Zenonem martyrem dicit. Ecclesia quoque Frisingensis tamquam Episcopum et martyrem S. Zenonem colit, ut idem Papebrochius affirmat (In actis SS. mens. Aprilis, die 12, c. 2, n.3). Beda item in Martyrologio pridie Idus Aprilis. Apud Veronensem Civitatem Passio S. Zenonis martyris, de quo B. Gregorius in libro Dialogorum refert vildus Decembris. In Civitate Verona Natale S. Zenonis martyris. Usuardus et ipse in Martyrologio pridie

sulis Sancti commemorabatur martyrium S. Zenonis, et nunc quoque in Oratione et Lectionibus secundi Nocturni. At hanc correctionem fecisse crediderim aliquem Officiorum Ecclesiæ Pistoriensis ignarum, cujus ignoratio ex eo cognoscitur......... Valeriani et quod verba addita : Et tempore Gallieni imperatorum, et turba Paganorum ad Fidem convertit, cum superioribus minime cohæreant. Qua enim ratione bis in anno idem Festum celebrandum sit in eadem Ecclesia, utique non constat. Diversum ergo esse debet Festum mensis Aprilis a Festo mensis Decembris; nempe hoc Ordinationis, illud Natalis; neque tantum ritu solemniori vel minus solemni distingui debent. Quare perperam adnotavit Ejus solemnis Festivitas vi Idus Decembris, etc. Hic error ex ins. B Idus Aprilis: Eodem die S. Zenonis Episcopi, qui irrepsit in aliqua Martyrologia typis edita, ut videre est in publica et amplissima bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Fabroni sumptibus Pistorii constructa, in qua asservatur Martyrologium Florentia editum opera Francisci de Bonaccursiis anno 1486, in quo de S. Zenone sic: Pridie Idus Aprilis.... Item S. Zenonis Veronensis episcopi et confessoris, qui tribus annis Valeriani et Gallieni fide clarissimus, sanctitate conspicuus Christi Fidem genti suæ ferventissime prædicavit, et magnam turbam paganorum ad Fidem Christi convertit. Tamen Festivitas ejus celebratur. sexto Idus Decembris. Mense autem Decembris ita in eodem Martyrologio: vi Idus Decembris apud Veronam S. Zenonis ejusdem urbis episcopi et confessoris tolius sanctitatis viri. Ubi nihil de Festo Ordinationis, C in quo satis aperte liquet Ordinationis, et Depositionis, seu martyrii Festa confundi, quæ optime in Martyrologio Romano et aliis distinguuntur. Licet igitur in veteribus monumentis hujus Ecclesiæ Pistoriensis confusio reperiatur in Officio S. Zenonis de ritu martyris et confessoris, tamen evidenter constat semper illum tamquam martyrem fuisse habitum; ita ut continuata traditio de Martyrio S. Zenonis evidentissime demonstretur, quæ nostris etiam temporibus perseverat.

CAPUT III.

Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis. Sanctus Gregorius Magnus libro tertio Dialogorum, capite 19, miraculum narrans fluvii Athesis S. Zenonem martyrem dicit: Apud Veronensem urbem flu. vius Athesis excrescens ad B. Zenonis martyris atque pontificis Ecclesiam venit: cujus Ecclesiæ dum essent januæ apertæ, aqua in eam minime intravit. `Paulus etiam Diaconus, de Gestis Longobardorum libro tertio, cap. 23, martyrem, et ipse affirmat, de miraculo Athesis agens: Destructa sunt itinera, dissipatæ sunt viæ, tantumque Athesis fluvius tunc excrevit, ut circa Basilicam B. Zenonis martyris, quæ extra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret : licet B. Gregorius post Papa scripserit in eamdem Basilicam aquam minime introisse. Manuscriptum Modoetiense, ut Muratorius notat (Rer. Ital. 1. 1, pag. 447) ad illud verbum martyris

D

inter procellas persecutionis Veronensem Ecclesiam
mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni martyrio coro-
natus est. Nota hic verba Usuardi, quæ eadem sunt
ac verba Martyrologii ms. quod hic Pistorii in biblio-
theca almæ Domus Sapientiæ asservatur, de quo
diximus capite secundo, ubi de ipsius ms. correc-
tione, seu potius depravatione egimus, quod senten-
tiam nostram confirmat, deleta scilicet fuisse in
eodem ms. verba illa, Martyrio coronatus est. Van-
delbertus in suo Martyrologio metrico vi Idus De-
cembris sic cecinit (Apud Dacherium, t. v Spici-
legii):

Has quoque Zenon habet conjuncto
Martyr honore.

Item Petrus Galesinus in notis pridie Idus Aprilis hæc refert S. Zenonis episcopi et martyris, ul ex S. Gregorii testimoniis atque ex omni martyrologio constat, idque pluribus ostenditur in libro, qui de SS. Episcopis Veronensibus nuper in lucem editus est. Hoc ipso die Martyrium: vi Idus Decembris Ordinatio : xHÌ Kalendas Junii translatio Veronæ celebratur. Ejus Vita a Coronato Notario conscripta Lobii extat. Tu præterea lege Surium. Constantius Felicius in suo Kalendario pridie Idus Aprilis vernacula lingua sic habet, quod nos latine reddimus Zenon Verona episcopus martyr sub Gallieno imperatore. Et vi Idus Decembris Zenon Veronensis episcopus miraculis admodum clarus tempore Gallieni imperatoris floruit, cujus filiam a Dæmone liberaverat. Caute igitur legendus De Aste, qui prid. Idus Aprilis in suis Disceptationibus in Martyrologium Romanum adducit. Felicium et Galesinum, utpote qui S. Zenonem con fessorem non martyrem nuncupaverint: quare timendum est ne et in aliis auctoribus afferendis fallatur, sicuti in his fallitur. Falsum est enim quod dicit: Item Vuitford, Bellinus, Galesinus, et Felicius omnes uno ore buccinando S. Zenonem episcopum, et confessorem. Quod alienum esse a veritate, ex nuper allatis Galesini et Felicii verbis licet agnoscere.

CAPUT IV.

Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen
S. Zenoni decernit.

Hi omnes, quos supra recensuimus, ante Roma

num Martyrologium a Summo pontifice Gregorio A Remigii: Non multo post in pace receptus est. Illa quoXIII, emendatum de martyrio S. Zenonis testantur. Eisque idem Martyrologium consentit, in quo festum martyrii a festo ordinationis S. Zenonis optime distinguitur. Pridie namque Idus Aprilis ita de Martyrio S. Zenonis: Veronæ, Passio S. Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam mira constantia gubernavit, et Gallieni tempore Martyrio coronatus est. Sexto Idus Decembris: Veronæ Ordinatio S. Zenonis episcopi. Martyrologii hujus auctoritas apud quos judices satis esse deberet. Neminem siquidem fugit Romanam Ecclesiam, caput et magistram cæterarum maxima usam semper esse solertia in inquirendis martyrum actis; iisdemque a rudium hominum et hæreticorum erroribus vindicandis. Qua plane solertia semper licet Romana Ecclesia usa sit; in Martyrologio tamen emendando exactiorem præstitit curam, ut in brevi eidem Martyrologio apposito ipsemet testatur Gregorius: nempe ipsum Martyrologium Romanum, nonnullis in locis librariorum et typographorum negligentia mendosum per viros eruditos ad fidem historiæ, quæ rerum gestarum, personarum, locorum, temporum varietate continetur, adhibitis etiam codicibus vetustioribus atque emendatioribus correctum fuisse.» Quod autem aliqui veteris Romani Martyrologii auctoritate S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem fuisse conentur asserere eos errare in rejiciendis contrariis objectionibus demontrabimus (cap. 7). Et sane mirum est quosdam, qui inter Catholicos connumerari volunt, contra Romanum Martyrolo- C gium tam leviter effutire, ita ut ipsum nullius apud se esse auctoritatis ostendant.

que in duobus his codicibus diversitas notanda est. Nam in codice Remensi legitur S. Zenonem fuisse ordinatum episcopum Veronensium, de qua Ordinatione in codice Abbatiæ S. Salvatoris Montis Amiati apud Ughellum nulla fit mentio. Vita quoque S. Zenonis, quæ a Coronato conscripta dicitur, quam Ughellus refert, ab ea discrepat quæ apud Papebrochium legitur (tom. 11, mens. Aprilis die 12). Quare Tillemontius nullius auctoritatis banc Coronati elucubrationem putat, quod certius redditur ex diversitate, quam in prædictis duobus mss. adnotavimus. Non multum itaque Combefisio fidendum qui codices mss. de Vita S. Zenonis a Coronato descripta non absimiles esse dicit; nam et inferius videbimus, B eum in referendis auctoribus non satis tutum. Hanc eamdem Coronati elucubrationem Tillemontius scriptam putat post translationem corporis S. Zenonis, quæ ad annum 805, tempore Pipini regis facta fuit. Certum vero illud est hunc Coronatum Notarium non eadem qua S. Zeno ætate vixisse: narrat enim miraculum Athesis, quod S. Gregorii Magni temporibus contigisse trecentis, et amplius annis a S. Zenone certum est. Hujus itaque ms. incerta fides est, neque tot antiquis et certis monumentis, quæ supra retulimus, præferenda. Quin potius ut dubiam rejiciendam esse quisquis intelligit.

CAPUT V.

Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

lis quæ objiciuntur respondendum in præsens. Et primum de quodam Coronato Notario agendum, qui S. Zenonis vitam, rudi stylo describens de ipsius morte hæc habet : Dei voluntale quando placuit in pace receptus est. Ita apud Ughellum. (Tom. v Ital. sac., de Veronen. Ep. n. 8, in vit. S. Zen.) De hoc Coronato meminerunt etiam PP. Congregationis S. Mauri in Operibus S. Hilarii in admonitione ad Psalm. cxxvi, D cujus commentarium de vita S. Zenonis initio operum ejusdem S. episcopi in bibliotheca S. Remigii servari dicunt hoc inscriptum titulo: Sermo Venerabilis Coronati Notarii de vita S. Zenonis episcopi et confessoris. In quo sermone prædicatur Zeno a matris ulero sanctificatus. Et de ejus morte sic: Non multo post in pace receptus est. Opusculum hoc ex codice ædino Abbatiæ S. Salvatoris Montis Amiati totidem exscripsit verbis Ughellus, et in eo nihil penitus habet de sanctificatione S. Zenonis in utero matris: et ipsa verba de illius obitu variant, ut apud Ughellum videre est loco supra citato, ubi sic legitur: De voluntate quando placuit in pace receptus est. In codice S.

CAPUT VI.

Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysium Lippomanum primum fuisse, qui Officium S. Zenonis tamquam Pontificis Martyris ordinaverit.

[ocr errors]

Panvinii Veronensis auctoritatem Dupinius Tillemontius et alii contra S. Zenonis Martyrium sentientes plurimum laudant, quam hic ex Ughello suscepimus explicandam. Verum quoniam (ut opinor) de Martyrii genere non constaret, Ecclesia Veronensis ab initio usque ad nostra sæcula anniversariam de eo tamquam de pontifice confessore commemorationem fecit. Primus Aloysius Lippomanus Veronensis episcopus, testimoniis quæ supra retuli adductus, nostro tempore ejus solemnem memoriam tamquam pontificis martyris in Ecclesia Veronensi fieri instituit. Idem asserere Cardinalem Valerium in libro de Præsulibus Veronensibus folio 15, testatur de Aste. At Cardinalis Valerius in dedicatoria operum S. Zenonis Sixto V nuncupata S. Zenonem martyrem dicit, et in eodem libro SS. episcoporum Veronensium, ut patet ex Petro Galesino, quem supra retulimus (cup. 3), idem affirmat. Ipse etiam Panvinius S. Zenonem martyrem probat, licet in ea sententia fuerit, ut putaverit Ecclesiam Veronensem Officium S. Zenonis tamquam confessoris pontificis antiquitus celebrasse. Hoc ex Panvinii verbis Dupinius, et Tillemontius non observarunt, sed id solum, quod suæ ipsorum sententiæ favet, opinatam scilicet quoad titulum Confessoris traditionem Veronensis

Ecclesiæ, ab ea fide desciscentes, quæ si desit, nu- A Ecclesiæ nihil est quod dicamus; die namque octava

tat omnis historiæ veritas. Hæc tamen quæstio inspecta ms. veritate facile dissolvitur. Nam ex Veronensis, nec non Pistoriensis Ecclesiæ monumentis supra relatis (cap. 1 et 2) ex iisque potissimum que Pistoriensem Ecclesiam a Veronensi mutuatam esse credendum est, liquido constat in Lectionibus, in Hymno et in Antiphonis Martyrium S. Zenonis commemorari. Verum quidem est reliquum Officium Festorum S. Zenonis ex communi confessorum pontificum ordinatum fuisse; et ita patet confundi ritum de martyre et confessore in Officio S. Zenonis, ea forte de causa, quia cum solemnis festivitas, tam apud Veronenses quam apud Pistorienses de S. Zenone vi Idus Decembris, qui dies Ordinationis est,

decembris celebratur festum ordinationis S. Zenonis, uti confessoris pontificis, non modo Mediolani, sed et Veronæ, et Pistorii, et Pisis. Ita et de cathedra S. Petri tum Romana, tum Antiochena Festum celebratur absque ulla mentione martyrii. In Missali tamen Ambrosiano jussu Frederici cardinalis Borromei Archiepiscopi Mediolanensis edito, octava die decembris festum Conceptionis B. Marie virginis habetur, cum commemoratione S. Zenonis, et in orationibus S. Zeno martyr et pontifex dicitur. Quod autem, ut Tillemontius affirmat in Missali Ambrosiano anni 1560, nulla fiat commemoratio de martyrio, mirum non est, cum et Veronæ, ut supra (cap. 1) ex Don. dorio notavimus, de martyrio S. Zenonis in festo or

celebraretur, unum tantum officium duabus festivita- B dinationis ejus altum silentium. Nunc de Martyrolo

tibus rudis antiquitas accommodavit, ita ut memoria
martyrii S. Zenonis unice servaretur in Lectionibus,
Hymno, Antiphonis, et forsitan in Oratione, quæ in
nostro etiam officio immutata non videtur in præ-
sens, cum multam præ se ferat antiquitatem.
Hoc igitur præstitisse Lippomanus dicendus est:
sustulisse scilicet hanc Officii confusionem, et re-
licto ritu Confessoris Pontificis pro die Festo Ordi-
nationis, ritum totius Officii de Pontifice Martyre
pro Festo Natalitio S. Zenonis prid. Idus Aprilis des-
tinasse. Illud autem certum est ante Lippomanum
Festum Ordinationis vi Idus Decembris solemnius
celebrari solitum Veronæ post Lippomanum vero
solemniorem Festivitatem die Natalis seu martyrii
ibidem celebrari his quoque nostris temporibus prid. C
Idus Aprilis consuevisse; et hoc præceptum fuisse a
Lippomano, putaverim, ut Martyrium S. Zenonis ce-
lebriori memoria ageretur. Lippomanum namque
primum fuisse qui memoriam Martyrii S. Zenonis
instituerit, nullo pacto dici potest, cum id veteribus
omnibus monumentis adversetur. Non ergo primus
martyrii celebritatem instituit Lippomanus, sed ad-
mixta discrevit Officia, et Confessoris Officium Or-
dinationi, Martyris Natali S. Zenonis addixit.
CAPUT VII.

De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Mar-
tyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.
Molanus in adnotationibus ad Martyrologium
Usuardi pridie Idus Aprilis, ubi de S. Zenone, hæc
verba Usuardi sustulit: Ac tempore Gallieni martyrio
coronatus est. Cujus correctionis rationem his verbis
reddit: De Zenone sustuli Usuardi verba, ac tempore
Gallieni martyrio coronatus est. Honorari eum ut con-
fessorem constat ex Romano Martyrologio et officio
Mediolanensis Ecclesiæ, die octava decembris et
aliunde; extatque Lobii narratio venerabilis Coronati
Christianissimi notarii de Vita S. Zenonis episcopi et
confessoris. Gregorius interim tertio Dialogorum cap.
19, bis eum martyrem nominare maluit quam confes-
sorem, eo quod inter procellas persecutionis multa vi-
riliter pertulerit; qua eadem causa Juvenalem quoque
alibi martyrem nominat. De narratione Coronati nota-
Fii jam dictum est (cap. 5). De officio Mediolanensis

D

gio Romano dicendum est. Quæstio autem non est de Martyrologio Romano emendato, in quo S. Zeno martyris titulo decoratur, sed de Martyrologio Romano antiquo, ut Combefisius putat, qui Molani errorem non animadvertit, cum illum vel Molanus post editum Usuardi Martyrologium agnoverit. Ipse enim fatetur in epistola ad lectorem ante Usuardi Martyrologium se pro Romano Martyrologio usum fuisse Martyrologio Bellini de Padua, neque ullum alium Martyrologium Romanum vidisse. Extant (ait ipse) alia Romana Ecclesiæ Martyrologia, quæ non vidi. Cum vero Martyrologium Romanum tempore Baronii editum vidisset, notationes suas in Usuardum correxit ac Martyrologio Romano accommodavit; sed morte præventus edere non potuit. Ita testatur Baronius in prolegomenis de Martyrologio Romano ante suas notationes, capite nono. Præterierunt enim Molanum quamplurima antiqua ms. Romani Martyrologii exemplaria, ex quibus quodnam qualeve esset Germanum ipsum Romanum Martyrologium intelligere certius potuisset. Tolerabilis quidem, et venia dignus error, cum ipse tam longe positus, ea nescierit quæ illi, qui Romæ agunt, vix magno labore, pervigili, diligentia, et summa sunt industria consecuti. Gavisus vero non mediocriter fui, cum nuper opportune admodum accincto jam ad secundam editionem typographo conjecturam suspicionemque hanc meam ex litteris reverendissimi Domini Henrici Gravi theologi Lovaniensis minime vacuam aut inanem. fuisse cognovi. Scribit is enim ad me reverendissimum Dominum Molanum accepto jam recens edito Martyrologio Romano notutiones suas, quas in Usuardum jam pridem scripserat probe recognitas auctasque eidem Martyrologio attemperasse alque accommodasse; sed et præmatura morte subtracto, minus facere licuisse. Hæc Baronius. Illud quoque est observandum, ipsum scilicet Molanum in opusculo de Martyrologiis affirmare Ecclesiam romanam uti solitam Martyrologio Usuardi aucto, in quo S. Zeno tempore Gallieni martyrio coronatus dicitur. Martyrologium ergo Romanum, quod idem est ex ipsius sententia, ac Martyrologium auctum Usuardi S. Zenonem martyrem esse confirmat; Martyrologium vero Bellini, quod vidit Molanus, S. Zenonem confessorem dicit v1 Idus decembris.

calumniarum rivulos e fontibus hæreticorum recentiores hi derivarunt. Quanta vero temeritate S. Gregorium levitatis arguant, ex eo patet quod ipse sanclissimus pontifex Augustino Cantuariensi Archiepiscopo de cultu alicui tamquam Martyri exhibendo, ita præcepit, dum eidem Augustino S. Sixti martyris reliquias indulsit (Epistolarum, lib. 11, Ind. 7). Fecimus quod pelisti, quatenus populus, qui in loco quodam S. Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuæ fraternitati, nec verum, nec veraciter Sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi Martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamen videtur, quia si corpus, quod a populo cujusdam Martyris esse creditur, nullis ille miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt, qui se a parentibus passionem ejus audisse fateantur, ita reliquiæ quas petisti seorsum condendæ sunt, ut locus, in quo præfatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, el incertum venerari. Hæcne censenda credulitas est, quæ ad Martyris titulum alicui tribuendum, populi rumore contempto, vel miracula exigit, vel probatam antiquorum traditionem? Num quod S. Gregorius aliis præscripsit in Martyris cultu adhibendo, ipsum non præstitisse credendum est? Quid habent recentiores hi, quod in tribuendo S. Zenoni martyris titulo S. Gregorium erroris redarguant? Coronati Notarii narrationem? Incerti auctoris apocryphum opusculum, nulla dignum fide, ut ipsimet fatentur, et superius probavimus (cap. 5)? Ecclesiæ Veronensis contrariam traditionem? Manifestum Panvinii errorem, ut ex antiquis constat monumentis. (Cap. 6.) Romani veteris Martyrologii auctoritatem? Imprudentem Molani lapsum, qui pro Romano, Bellini Martyrologium adhibuit (cap. 7). Hæene sunt argumenta, quibus S. Gregorio fidem habendam non esse demonstrent? Cujus auctoritas, et ipsius Veronensis Ecclesiæ, et hujus Pistoriensis traditioni ac vetustioribus ms. consonat. (Cap. 1, 2.) Dicent fortasse in laudato S. Gregorii responso, non de solo Martyrii titulo agi, sed de cultu dubiis S. Martyris reliquiis tribuendo: neque in dubium verti an D. Zeno sanctitatis laureola dignus sit, sed id solum Confessor ne tantum, an simul etiam martyr habendus sit. At ex eo quod S. Pontifex tam prudens et

eo scilicet die, quo festum ordinationis celebratur. A historia martyris titulum aliis largitum esse. At hos Prid. autem Idus Aprilis nullatenus de S. Zenone ipse meminit. Quare mirandum non est ipsum Bellinum confessorem putasse S. Zenonem eo die, quo ipsius memoria celebratur officio confessorum. Id enim, et in hac dioecesi Pistoriensi fit, ubi S. Zeno ut martyr colitur usque in præsentem diem; attamen vi Idus decembris in kalendario singulis annis notatur titulo confessoris, ad indicandum scilicet ritum, quo ipsius festum celebratur, licet in oratione et lectionibus secundi nocturni martyrii ipsius memoria recolatur. Octava decembris: Ordinatio S. Zenonis episcopi et confessoris, patroni et Ecclesiæ cathedrulis titularis. Duodecima vero Aprilis : S. Zenonis episcopi et martyris (kalend. Pistorien.). Idem etiam notandum est in edicto hoc anno 1732 ab illustrissimo B et reverendissimo Domino Columbino Bassi, episcopo nostro Pistoriensi, et Pratensi promulgato, circa translationem quorumdam festorum, ubi festum Immaculate Conceptionis B. M. V. transfertur, eo quod occurrat cum festo ordinationis S. Zenonis, quo in loco S. Zeno titulo confessoris nominatur. Officium conceptionis B. M. V. duplex secundæ classis recitandum die octava decembris; quæ dies solemnissima nobis est ob festum Ordinationis S. Zenonis episcopi et confessoris, patroni et ecclesiæ cathedralis titularis, duplex primæ classis. Quod etiam dicendum est de Martyrologio ms. de quo supra ( cap. 2), in eo enim octava die decembris S. Zeno episcopus et confessor dicitur. Quin, et ipsum Martyrologium Romanum correctum cadem die ordinationis S. Zeno- C nis non dicit martyrem; hæc enim habet: Veronæ ordinatio S. Zenonis episcopi. Cui vetusta kalendaria Ecclesiæ Pistoriensis supra recensita conveniunt. In eo namque, quod primo loco posuimus vi Idus decembris legitur: Natale S. Zenonis patroni nostri, licet in eodem kalendario XII kalen. Maii S. Zeno martyrii titulo illustretur. In alio ms. relato vi Idus decembris S. Zenonis episcopi. Itaque si in aliis etiamn Martyrologiís VI Idus decembris S. Zeno confessor legatur, hoc ea ratione factum fuisse dicendum est, quia eadem die S. Zenonis festum ritu confessorum celebratur. Quod cum esset præ aliis festis celeberrimum, ab eodem auctores Martyrologiorum confessoris titulum desumebant; ut etiam Felicius in suo kalendario servavit. Nam prid. Id. Aprilis cum S. D cautus fuit in dubiæ reliquiæ cultu permittendo, num Zenonem martyrem dixisset; vi Idus decembris episcopum solummodo nominavit. Non est igitur cur S. Zenoni martyrii palmam detrahamus, licet in aliquibus Martyrologiis S. Zeno unice nuncupetur.

CAPUT VIII.

Ea expenduntur, quæ contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius præsertim et Tillemontius, objiciunt.

Sancti Gregorii auctoritatem (Sæcul. 6, 1. Iv, de S. Greg., loc. cit.), elevare conantur Dupinus et Tillemontius nimiæ credulitatis ipsum insimulantes, additque Tillemontius S. Gregorium contra veritatem

tam levis esse debuerat, ut Zenonem martyrem primus diceret, quem, si martyr non fuisset, universa Verona tamquam Confessorem veneraretur. Gaudeat itaque S. Zeno gloriosi sui Martyrii se tantum habere Patronum et assertorem, qui tanto usus consilio est, tanta prudentia antequam sanctos cultu Martyris dignaretur, neque tam cæco impetu acutis suis calamis tanti Pontificis auctoritatem hi recentiores proscindant. Cur ea tantum afferunt, sine ullo delectu, quæ ita facile incerta et falsa probantur contra §. Gregorii probatam fidem? Cur hæc, quæ in hujus libelli tractatione digesta sunt, videre neglexerunt, quorum plura apud Baronium et alios quos laudavimus au.

tum S. Zenonem tempore Gallieni fuisse. Missalis Mediolanensis meminit, anno 1560, editi, ubi ritu Confessoris Festum S. Zenonis habetur. At observare debuerat, ipsum Festum Ordinationis esse, non martyrii, in quo etiam Veronæ nulla de Martyrio fit mentio (lib. II, cap. 7). Auctoritate Coronati Notarii Confessorem S. Zenonem probat. Unica historia (ait ipse) quam de hoc Sancto habemus, quæ post sanctum Gregorium ante nonum sæculum scripta dicitur, ipsum in pace quievisse dicit, nihilque pro Fide eum tulisse narrat. Eam historiam postea improbat, cum in ea S. Zenonem Gallieni tempore vixisse dicitur. Utcumque sit hæc vita a quodam Coronato Notario composita tot erroribus abundat, ut nullius auctoritatis ha

clores videre potuissent? A calumniis itaque absti- A bona fide nos agnoscere, nullum nos habere argumenneant, neque Bedam aut alios culpent, si forte S. Gregorii auctoritate ducti, S. Zenonem martyrem dixerint. Nonne Verona Urbs est Italiæ præclara, cujus S. Patronum facile agnoscere poterat Gregorius summus Pontifex, et ipse Italus Romanus, in rebus Italiæ versatissimus, tum propter res Italiæ gestas, tum propter Romani pontificatus administrationem? De Paulo etiam Diacono, qui S. Zenonem martyrem dicit quid dubitant? Qua ratione putant ipsum auctoritate S. Gregorii ductum id affirmasse? Cum ille Patria Aquileiensis ac Desiderii Longobardorum regis, a secretis Veronensem urbem a Papia non longe admodum sitam apprime calluerit. Num ignorare potuit, quo cultu Patronum suum Verona coleret universa? Hæc pro S. Gregorii auctoritate, qui B benda sit. Alia omittimus de quibus supra egimus. lib. Dialogorum, cap. 19, S. Zenonem martyrem asserit, dicta sufficiant. De eo vero, quod Tillemontius temere admodum affirmat, scilicet S. Gregorium contra veritatem historiæ, alios sanctos Martyres nominasse, seorsim agendum est.

CAPUT IX.

Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem

non Martyrem, sed Confessorem jactitent. Cum itaque ea everterimus, quæ contra S. Zenonis martyrium objiciuntur, admiratione quidem digna videtur, Dupinii, Tillemontii ac quorumdam recentiorum securitas, qui antiquitate contempta, novis semper opinionibus præcipites assentiuntur. Hoc vero ut evidenter agnoscas, hic ex Gallico sermone in lati- C num ipsorum effata exhibemus. (Dupin, Biblioth. Eccl., t. 1, part. 1, trium prim. sæcul.) Communis opinio est (ait Dupinus) quemdam fuisse Zenonem Veronæ episcopum, qui sub imperio Gallieni, Martyrium tulerit. Et ipsi sermones quidam tribuuntur a Guarino, editi Venetiis et Veronæ prælo excusi anno 1508 et 1586, qui postea in bibliotheca PP. fuere inserti. At hujus auctoris, quem prorsus antiquitas ignoravit opera rejiciuntur. Et in dubium vertitur an hujus nominis Episcopus Veronæ fuerit, qui sub Gallieni Imperio martyr obierit. Ad hoc probandum, nihil aliud affert, quam S. Ambrosii epistolam ad Syagrium scriptam (lib. 1, cap. 11), in qua dicit de Zenone quodam mentionem fieri, falso tamen Syagrii decessore. Affert et Molani correctionem ac Panvinii opinionem de tra- D ditione Ecclesiæ Veronensis de quibus supra egimus (lib. 11, cap. 6, 7). Quam vero turpiter labatur negando S. Zenonem tempore Gallieni Veronæ Episcopum, manifesto patet ex Mabillonii ms. supra relato (lib. 11, cap. 1), qui in Veronensium Episcoporum albo, octavo scribit loco Zenonem. Octavus autem Episcopus Veronæ, nonnisi temporibus Gallieni convenit. Tillemontius quoque (tom. iv, mon. Eccles, de Persecut. Valeriani, not. 5) adductus rationes, quas supra rejecimus, tanti facit, ut nullo alio pacto hanc solvi quæstionem posse putet, quam si S. Zenonem tempore Gallieni non vixisse credamus. Ratio facilior ab his omnibus difficultatibus se extricandi est,

Constat autem ex his, quam temere spretis antiquioribus auctoribus et monumentis, viam veritatis obtrudant, incertas tantummodo asserentes, falsasque rationes. Quo enim pacto quis fidem iis adhibeat, quæ incerto et nullius auctoritatis scriptore afferuntur? Eaque spernat, quæ ipsum Romanum Martyrologium, Beda, Paulus Diaconus, aliique clarissimi auctores testantur, quorum opera ubique diffusa justa reprehensione non caruissent, si aliquis in eis error irrepsisset? At recentiores hi, qui se præ omnibus veteribus sapere falso putant, et pro libito auctoritates easdem recipiunt et respuunt, nimia facilitate antiquos carpunt auctores, a quorum sententia recedere, in his præsertim, quæ ad veterem historiam pertinent, nisi de apertissimo arguantur errore, non satis tutum, quin a periculo non longe procul esse crediderim.

CAPUT X.

Examinantur reliqua quæ Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur. Plura apud Papebrochium leguntur, de quibus supra opportune tractavimus. De Bellino enim et Molano egimus, cap. 7, item de Ecclesiæ Veronensis traditione, cap. 6. De aliis quæ restant hic dicemus, ut omnia quæ novimus, discutiamus. Non proinde mirum videri debet, quod in Ecclesia Ambrosiana et in Missali ejusdem Ecclesiæ anni 1522 et 1560, sicuti et in Breviario S. Zeno Confessor dicatur, cum in eadem Ecclesia solum Festum Ordinationis S. Zenonis agatur, quod de Confessore Pontifice celebratur, tam in Ecclesia Veronensi, quam Pistoriensi, in qua, ut observavimus (cap. 7), ad hæc usque tempora idem Festum sub titulo Confessoris Pontificis notatur in Kalendario ad ritum indicandum. Nunc autem ipsa Ambrosiana Ecclesia, ut videre est in Missali prædicto anni 1692, S. Zenonem martyrem colit pridie Idus Decembris: id autem non leve est argumentum ad confirmandam martyrii S. Zenonis veritatem : Cum ipsa Ecclesia Ambrosiana suis in ritibus observandis adeo religiosa, ita antiqua Missalia correxit, quod utique non fecisset, nisi certo sibi constitisset S. Zenonem martyrio coronatum. Si vero S. Zeno.

« PoprzedniaDalej »