Obrazy na stronie
PDF
ePub

noti fuere. In monasterio namque S. Remigii Re- A nensis, quod inter ipsos nonnulli sermones de Psalmensis, ut testatur Ruinart in actis S. Arcadii Martyris, habetur codex manuscriptus, quem sæculo nono huic Monasterio Hincmarus Remorum Pontifex concessit, in quo continentur Tractatus S. Zenonis Veronensis Episcopi in duos libros divisi, iidem omnino qui in Bibliotheca Patrum editi sunt. Quod testantur, et monachi S. Mauri in Parisiensi editione operum S. flilarii anni 1695 in admonitione ante Psalmum CXXVI.

mis, e S. Ililarii commentariis, ne verbo quidem immutato, transcripti sint. Tum etiam quod sermo in illud Attende tibi, et sermo de Livore et Invidia D. Basilii sint. Ob diversitatem quoque styli in reliquis sermonibus diversos suspicatur auctores : præcipue ex sermone de Continentia ubi Auctor affirmat se a Christi ortu abfuisse annis quadringentis et amplius. Dicendum itaque pra dictos sermones, qui ad expositionem sacræ Scripturæ pertinent, parum accurate recensitos reperiri apud Sixtum Senensem, qui aliorum forte opera in eorum collectione usus est. Nam quinque tantum leguntur apud Sixtum Senensem, qui in Genesim sunt conscripti, quibus et sermones de Abraham, de somnio Jacob,

datis prælo sunt novem: nimirum in Genesim quatuor, de Abraham tres, unus de somnio Jacob, et de Juda unus. In Exodum Sixtus quinque numerat, cum in dicta editione quindecim reperiantur. In Psalmos apud Sixtum septem sunt, in editis prælo novem. Illud etiam observandum est cum Peretto et Bagatta, Sixtum in eo errasse, quod dixerit sermonem in Psalmum LXXIX, et sermonem in Psalmum c apud S. Hilarium reperiri, quod falsum est. Neque tractatus, seu sermo in Psalmum XLIX qui est inter opera S. Zenonis, in operibus S. Hilarii legitur. Quinque vero sermones, et apud S. Zenonem, et apud S. Hilarium reperiuntur, nempe in Psalmium CXXVI, dempto proœmio: in Psalmum CXXVII, cxxvIII, cxxix, cxxx. Nec sermo primus in Psalmum xxx de humilitate inter sermones S. Hilarii habetur, ut notant etiam PP. Congreg. tionis S. Mauri in præfata editione operum S. Hilarii anno 1693. In Isaiam quatuor Sixtus numerat, in excusis septem sunt, si eis adnumerentur sermo de Martyrio Isaiæ. Tres de Daniele ponit Sixtus, novem sunt in dicta editione.

Servatur etiam in hoc Archivio reverendissimorum canonicorum hujus Cathedralis supradictus manuscriptus codex pergamineus, in quo extant tractatus S. Zenonis Veronensis episcopi, et ipsi in duos libros digesti, iidemque sermones sunt, qui in Bibliotheca Patrum leguntur, alio tamen ordine : quo or- B de Juda, et Thamar annumerantur. Verum in mandine se illos digess sse dicunt Bagatta et Perettus in eadem præfatione. In fine vero hujus Pistoriensis manuscripti duo sunt inserti sermones, unus S. Gandentii Brixiensis episcopi, qui in manuscripto Veronensi non reperitur, alter S. Vigilii episcopi, de sanctis martyribus Sisinno, Alexandro et Martyrio. Tituli hujus manuscripti Pistoriensis non conveniunt cum iis, qui in sermonibus prælo cusis leguntur inscripti et ex quibusdam conjicitur S. Zenonis sermones in Officio divino consuevisse legere Veronenses. Videlicet ex sermone de Genesi, qui inter typis editos primas obtinet,in manuscripto ordine. septimus est, et ita inscribitur: Tractatus Genesis. In sexagesima. Lect. 1, secundam require in antea in folio quinto: quod et in aliis observare est, ut in C sermone de Genesi, qui est secundus in iis, qui editi fuerunt in lucem, in manuscripto ordine 27, et concluditur ex more : Tu autem, Domine, miserere nobis ; et sermone de Job, qui in manuscripto ponitur 15 initio legitur: Tractatus de Job. Lectio B. Zenonis hujus sedis episcopi. Ita antiquitus legi solebant in Ecclesiis litteræ Polycarpi et quorumdam qui fuerunt apotolorum discipuli : liber Hermetis et aliorum. Secundo etiam libro manuscripto in plurium sermonum fine sic legitur: Explicit de humilitate tractatus S. Zenonis feliciter sicque in aliis. Non itaque soli Guarino horum sermonum editio tribuenda est, cum, et Veronæ publice in choro legi consueverint, et ab alis auctoribus laudentur, et in aliis bibliothecis reperiantur. De illis enim et Petrus de Natalibus in D monem de Evangelio secundum Lucam de duplici tensuo Sanctorum Catalogo (Lib. 1, cap. 43) meminit, pluresque recenset: et Paulus episcopus Semproniensis, aliique recentiores. Verum de his hactenus dicta sint satis. Nunc eorum sententiam DD. qui Divum Zenonem horum sermonum auctorem negant, attentius expendamus.

CAPUT III.

Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

Ex diversis auctoribus, qui pene ducentis annis a S. Zenone floruerunt, eos collectos esse sermones qui S. præsuli tribuuntur, ex eo conjicit Sixtus Se

His itaque observatis fatendum est prædictos quinque sermones de Psalmis apud S. Hilarium legi, eorumque S. Hilarium auctorem esse probant prædicti PP. Congregationis S. Mauri. Fatendum etiam inter opera S. Basilii non solum esse duos sermones a Sixto notatos, nempe sermonem in illud Attende tibi, et sermonem de Livore et Invidia: sed et ser

[ocr errors]

tationum specie, et sermonem de Jejunio. At his non
obstantibus male infert Sixtus Senensis sermones
qui S. Zenonis nomine circumferuntur, collectionem
esse ex diversis Auctoribus, qui ducentis pene annis fue-
runt Zenone posteriores. Sermones namque,
de qui-
bus agitur, centum et quatuor numerantur : qui vero
apud S. Hilarium et Basilium habentur, novem
sunt. Cur ergo reliqui nonaginta quinque S. Zenoni
tribuendi non sunt ? Quid enim magis obvium in ope
ribus antiquorum PP., quam inter unius S. Patris
scripta aliorum Patrum, et auctorum etiam hæreti-
corum elucubrationes reperiri? Hoc manifesto patet
in libris Tertulliani, Origenis, SS. Cypriani, Ambro-

timas solitas immolari aliud prorsus ab Ambrosii temporibus illud fuisse sæculum auctor aperte significat ; cum constet jam olim non tantum a Constantino, ut ait Eusebius in Vita ipsius, lib. 11, cap. 42, 43, el a Constantio ut Ammonius, lib. xix, et alii testantur victimas fuisse vetitas et templa jussa claudi. Sed eo tempore nec Romanos obtinere potuisse vel aram unam erigere Victoriæ, ut pluribus ad Valentinianum scribit Ambrosius, et adversus Symmachum disputat. Sic igitur cum ex his, quæ dicta sunt, nulla ratione ea lectio subsistere possit annorum quadringentorum, nec minus trecentorum superadditis illis quinquaginta septem, qui præcesserunt illius Pauli epistolæ scriptionem, jure meritoque in recentiori editione restitutus est numerus an

sii, Hieronymi, Joannis Chrysostomi, ut apud Bellar- A monstrat Idolorum templa tunc fuisse patentia, et vicminum et alios, qui de scriptoribus ecclesiasticis tractant. Si autem propter illos tantum novem sermones, qui apud alios reperiuntur, de sermonibus D. Zenonis esset dubitandum: dubitandum utique esset de operibus plurium SS. PP. de quibus nemo dubitat. Illud quoque considerandum videtur, quod si opera S. Zenonis ex variis auctoribus collecta fuissent, sicut illi novem sermones inter aliorum opera reperti sunt, ita cæteri apud alios legerentur auctores. Nec enim est cur credamus illorum omnium Auctorum, e quibus prædicti sermones descripti putantur, penitus nomina et opera excidisse. Si ergo illi novem tantum apud Hilarium et Basilium babentur, reliqui D. Zenonis opus dicendi sunt: neque temere fingendi sunt auctores ignoti, cum tot vetera B norum ducentorum. Nam numerando ducentos annos monumenta habeamus nomine S. Zenonis inscripta, de quibus supra egimus cap. 2: quæ si vidisset Sixtus Senensis, non ita facile S. Zenonis opus collectionem esse sermonum ex diversis auctoribus affirmasset.

CAPUT IV.

De annis quadringentis est amplius in Sermone de
Continentia illapsis.

Quod autem ad Sermonem attinet de Continentia,
ubi Auctor de prima epistola D. Pauli ad Corinthios
testimonium affert, his verbis: Tempus coarctatum
est, superest, ut qui habent uxores sic sint quasi non
habentes, præterit enim figura hujus mundi, subdit:
At cum ante annos ferme quadringentos, vel eo am- C
plius Apostolicum hoc operetur edictum (Non enim
a Christi ortu, ut est apud Sixtum Senensem, sed a
scripta Epistola prima ad Corinthios quadringentos
annos, et amplius excurrisse dicit Auctor), certum
videtur, ut Sixtus observat, hunc Sermonem tempo-
ribus Gallieni, sub quo Martyrium subiisse traditur
S. Zeno, convenire non posse. At hanc difficultatem
sustulit Eminentissimus Baronius in notis ad Marty-
rologium Romanum duodecima Aprilis, cujus verba
hic referre non pigeat. Quod vero ad S. Zenonem mar-
lyrem spectal, errare certe illi nobis videntur qui unum
asserentes Zenonem eum Ambrosii temporibus vixisse
volunt, eaque potissimum innixi ratione, quod auctor
in oratione de pudicitia (alias de continentia) numeret
ab Apostoli Pauli ad Corinthios primam scribentis Epi- D
stolam tempore annos (ut ait) ferme quadringentos, et eo
amplius. Certe si quis numerel annos quadringentos ab
anno Domini quinquagesimo septimo, quo illam esse a
Paulo scriptam Epistolam in annalibus demonstravimus,
oportuit auctorem eorum scripsisse anno Domini qua-
dringentesimo quinquagesimo septimo; post obitum vero
Ambrosii, qui (ut habet Marcellinus in Chronico) obiit
anno Domini trecentesimo nonagesimo septimo, annis
sexaginta. Quamobrem cum illa numeri nota nec ( ut
volunt) Ambrosii temporibus aptari possit, mendosum
esse neminem puto jure posse negare. Sed his accedit
quod dum auctor in eodem sermone invehitur vehemen-
Ler in fœminas, quæ gentilibus nubunt, dum apertissime

[ocr errors]

et amplius (quod habet vetus lectio) ab anno Domini ducentesimo quinquagesimo septimo, quo (ut diximus) ea ad Corinthios epistola scripta est, ad Gallieni tempora, qui imperare cœpit anno Domini ducentesimo quinquagesimo quinto, sub quo Zeno ponitur passus, deducitur numerus restitutus. Rursum vero dum in sermone secundo de avaritia auctor ait in nummis excudi solere signum idololatriæ, eademque Idola, quæ coluntur in templo, clare demonstrat Auctorem longe ante Christianorum imperatorum tempora claruisse. Nam a Constantino Magno jussum esse, ut nummus Crucis signo imprimeretur, testatur Sozomenus lib. 1, cap. 8. Scd multo apertius numismata ipsius, et successorum Augustorum, quæ extant, id demonstrant. Adhuc insuper cum auctor in sermone de Spirit. ædific. Domus Dei plene demonstrat eo tempore nullum Templum, aut perrarum fuisse erectum, quod posset componi cum ædibus Idolorum: prorsus significat, se ante Constantini tempora claruisse, cujus opera certum est, tam in Occidente (præsertim Roma) quam in Oriente, ut Hierosolymis, Anthiochiæ et Constantinopoli, aliisque in locis augustissimas erectas esse Basilicas. Has Eminentissimi Baronii observationes leviter admodum infringere audet Combefisius in judicio auctorum quos recenset in primo tomo sua Bibliothecæ concionatorice de S. Zenone agens; nihil aliud contra cas afferens quam hæc verba Ut non sit necesse ad ea recurrere, quæ Baronius, ut illam novi Martyrologii sub Gallieno Zenonis epocham tueatur. Quod si saltem vel summis labiis eas attigisset, nullo pacto dixisset Baronium ad tuendam Martyrologii novi epocham incassum laborasse. Quasi novum Martyrologium confictis egeat rationibus suam ad tuendam auctoritatem.

CAPUT V.

Tillemontii errores in redarguendo Baronio. Acriori sane calamo contra Baronium utitur Tillemontius (Nota 6, Iv tom. de persecut. Valeriani ), quasi labore inutili levia congesserit, ut assereret S. Zenonem auctorem sermonum de quibus agitur. Certe quidem, et ipse Baronius fatetur eos inter sermones, qui vulgo Divo Zenoni tribuuntur, quo-dam esse, quorum ipsemet D. præsul non est auctor, præ

cipue ubi contra Arianos agitur, de quibus infra A tunc temporis Idolorum templa fuisse patentia, ac tractabimus (cap. 7). At ut vidimus, non est cur ex paucis aliorum sermonibus inter sermones D. Zenonis admixtis, sermones reliquos S. Zenoni minime tribuamus. Fallitur itaque Tillemontius, primo dom asserit Baronium suis in annalibus nullam mentionem de S. Zenone, neque de ejus sermonibus fecisse: nam ante primum Christi annum recenset quemdam sermonem D. Zenonis de Nativitate, quem dicit sextum, cum idem in editione Parisiensi in bibliotheca PP. anni 1624 sit secundus, ubi quæ de obstetrice incredula dicuntur ex apocryphis sumpta esse notat. De hac tamen obstetrice in prædicta editione nihil legitur. In hoc vero ms. Pistoriensi, quæ de obstetrice notat Baronius reperiuntur. Antiquiori forsitan et correctiori autographo Perettus et Bagatta in edendis operibus S. Zenonis usi sunt. Item ad annum Christi 47, Baronius ex sermone S. Zenonis de timore confirmat S. Theclam bestiis simul et igne fuisse damnatam. Et anno 589, miraculum narrat, quod tum contigit, cum Athesi fluvio inundante, et ad fenestras ecclesiæ S. Zenonis martyris atque Pontificis exerescente stantes pro foribus apertis aquæ ecclesiam non introierunt. Quod Baronius de S. Zenone in annalibus ex professo non egerit, non ea est ratio, quod nil solidi de eo exploratum babuerit, ut Tillemontius putat, sed quod sui non erat instituti privatarum ecclesiarum res prosequi, ut idem Baronius ad annum Christi 75 testatur.

victimas immolari solitas, manifesto concludit, hoc tempus minime convenire posse quadringentis anniş in eodem sermone expressis. Quomodo namque clarius demonstrari poterat error, quam ex eodem sermonis contextu? Ut vero evidentius pateat Tillemontium nugari potius quam Baronium reprebendere, ejusdem sermonis verba proferamus: Quid quod illius Sacrificium (viri gentilis) publicum est, tuum (uxoris Christiana) secretum. Illius a quolibet libere tractari potest; tuum etiam a Christianis minime consecrari, sine sacrilegio videri potest. Hæc quidem verba non de cultus differentia (ut Tillemontius putat), sed de cultus exercendi libertate esse intelligenda ex ipso contextu patet. Divus enim Zeno hic Bagit de impedimento, quod uxori provenit ex connubio cum gentili circa exercitium et libertatem Religionis quare prius agit si eodem die contingat, et in Ecclesia, et in Fano festa celebrari. Ita ante prædicta verba: Proponamus itaque ut sæpe contingit in unum sibimet convenire diem, quo tibi Ecclesia, illi adeunda sint templa. Tum addit aliud impedimentum quod cultus gentilium libere et publice exerceatur: Christianorum vero secreto, et contra jussum Imperato rum, ideoque dicit neque permissum Christianis sine sacrilegio videre consecrari sacrificium, sine sacrilegio, inquam, quia hi, qui sacris Christianorum intererant, licet Christiani, tamen ut sacrilegi et Deorum contemptores, plectebantur. Tuum etiam a Christianis minime consecrari sine sacrilegio videri potest. Cur ergo Tillemontius hæc verba depravat, et sacrilegium in Christianis fingit, si dum Missæ intersunt videant consecrare? Certe si auctor ser monis de continentia vixisset quadringentos et amplius annos post scriptam primam ad Corinthios, quæ juxta Baronium, ut vidimus (Cap. 4), quinquagesimo septimo Christi anno scripta fuit, vixisset utique tempore Marciani aut Leonis imperatorum, sedente in Romana cathedra S. Leone papa, ‘anno quadringentesimo quinquagesimo septimo ; quo tempore certe non dixisset Idolis publice sacrificia fieri : Christianos vero occulte sacra peragere; cum multo ante Constantini Magni tempora ipse Tillemontius (Tom. 1y Hist. Imp. art. 54) narret templa idolorum clausa, publicumque christianæ religionis cultum propagatum. Mirum tamen quanta ipse audacia dicat facile dilui posse per Baronium addueta! Unam tantum Baronii notationem, et adeo leviter ipse carpit, de reliquis vero, quæ supra ipsius Baronii verbis retulimus, ne verbum quidem : nempe quod in sermone de avaritia Auctor sermonum dicat, solere in nummis excudi idola, quæ colebantur in Templo, et in sermone de spirituali ædificatione domus Dei idem Auctor affirmet, eo tempore nullum Christianorum templum, aut perrarum fuisse erectum, quod posset cum Idolorum ædibus comparari. Quid ad hæc objicit Tillemontius, ut facile adeo Baronium redarguat?

Fallitur etiam Tillemontius, dum dicit antiquitus solis Clericis permissum esse videre sacrificium C Miss:r, non autem reliquis Christianis. Quid enim hoc absurdius excidisse potuit homini in Ecclesiastica historia versato: cum luce meridiana sit clarius quod excommunicati, catechumeni et pœnitentes Missæ sacrificio interesse unice vetarentur. Nam quod addit de velamine expanso, quod laicis impediebatur sacrificium Missæ videre, id non Ecclesiæ Occidentali, ut ipse falso autumat, sed Orientali solemne fuit. In Ecclesia namque Occidentali, et præcipue Romæ, nullis velaminibus adhibitis sacra celebrabantur, contra morem Valentinianorum, quorum sacra in abdito fiebant. Ita Baronius ad annum Christi 145 : ‹ Hinc quoque accidisse putamus, ut Romæ ubi Valentinus diu versatus est, nequaquam ipsa sacra (ut mos est in Oriente) velis inter agendum obductis operirentur, sed patentibus omnibus, non tantum diei luce, sed luminibus incensis fierent ubique clara atque conspicua. Siquidem nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi : ac proinde ne pansis velis occultata sacrificia, sacris illorum viderentur esse similia, omnia aperta, omnibusque patentia consulto Romana Ecclesia sua mysteria esse voluit. Ilæc adhibet commenta Tillemontius, ut unam ex animadversionibus, et aptissimam quidem Baronii eludat, qua errorem circa annorum numerum irrepsisse demonstrat. Ex eo namque quod auctor sermonis de Continentia in fœminas invehatur, quæ gentilibus nuberent, dicatque,

D

Alia sunt vetustatis indicia in præfatione operum

S. Zenonis non ita prætereunda, ut Tillemontius A Isaiam e græco in latinum sermonem aggressus...... præterit, quæ hic ad lectoris commodum ex præfatione eadem exscribimus. Antiquissimi Auctoris esse indicium, cum sæpe ad Judæos sermonem habuerit: Catechumenos in sacrum Fontem invitaverit: reprehenderit Græcos tunc ad fidem Christi conversos, quod vana sua sapientia etiam in Ecclesia Dei vana quædam de Deo introducerent, ut sermone primo de Psalmo CXXX (hic sermo apud Hilarium non reperitur), idem osten ditur, cum in sermone de spirituali ædificatione Domus Dei Auctor demonstrat, tum non fuisse jam Templa Christianis construc'a, sed novum populum et minimum numero extitisse. Ad Neophytos porro sermone Iv cum de iis mentionem facit, qui universam rem familiarem pauperibus erogarent, quippe Dei templum essent, cum templum idololatriæ antea extitissent. Id ipsum præterea licet perspicere ad Neophytos sermone v cum eos hortatur, ut idololatriam fugiant, et ne captent amplius auguria. Quid? Nonne id clare patel ex sermone primo de Pascha, et sermone de patientia ? quorum altero interpretatur autumnum sui temporis martyres significare; patientiam in altero coronam martyrum appellat quotidianam ? Beata Thecla S. Pauli apostoli discipula, et prima illius sexus martyr in sermone de timore in exemplum timoris Domini adducitur. Quosdam meminit in sermone de resurrectione in idololatria suo tempore obiisse: et Christianos quosdam arguit corporum resurrectionem non credentes. Ab eo præterea descripta est S. Arcadii vita suo tempore, ut Petrus Equilinus testatur, marlyrio in Mauritania coronati. His profecto et hujus- C modi aliis quam plurimis antiquissimus horum sermonum auctor demonstratur.

CAPUT VI.

De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

dicit stylum ipsorum Basilii non esse, sed alicujus eodem nomine nuncupati vel alterius, qui nomine S. Basilii edidit. Nam phrasis ac verborum textura ab ea, qua Basilius est usus admodum cum sit diversa, fieri non potest, ut commentaria illa a tam diserto theologo sint conscripta. Ita fit ut parum nasutus lector illis commentariis amplius non fidat, nec iis utatur eaque parvi pendat; quod autem de Basilio affirmo, idem de Augustino diversis in locis, de Hieronymo, et aliis dicendum est..... styli diversitas diversum non innuit auctorem: cum idem auctor aliis in libris alio utatur stylo, ut liquide constat ex Augustino, qui alio in libris de Civitate Dei, alio in Psalmis est usus. Quod ipse Erasmus minime inficiabitur, in uno eodemque libro B diversos modos adhiberi, ut idem Augustinus in ipso Psalmorum tractatu ; quoniam, ut ipse Erasmus affirmat alio initio, alio in fine ratione usus est. Aliam rationem dico, non quod hic brevior, illic longior tantummodo sit; sed quia hic, et illic diversis modis utatur. Aliud siquidem est summatim sententias afferre tanquam notationes, aliud ad modum homiliæ fusius declarare.... Quapropter cum Psalmorum initio Augustinus notationum (ut ita dicam) stylo scribat, in fine vero (quod Erasmus fatetur) longius, ut in homiliis fil, protrahat sermonem; nonne itaque dicendus ipse Augustinus eodem in libro diversus? Quid vero in re tam manifesta est immorandum? An non Magni Basilii præcepto in proœmio de vera et pia fide doctori secundum temporis, loci auditorumque quibuscum lo quitur, vel quibus scribit rationem stylus variandus est? Nonne ipsius Basilii hæc sunt verba? Quemadmodum enim non eadem instrumenta in manus sumel, et qui prælium est initurus, et qui colere agrum velit ; alia siquidem supellex instrumentorum iis congruit, qui in pacis quiete res sibi ad victum necessarias parant alii armorum apparatus iis, qui in bello se adversus hostiles copias instruunt: similiter quoque nequaquam eodem dicendi genere utatur, et qui in sa · cra doctrina cohortatur, et qui in disputatione sibi repugnantes redarguit. Siquidem aliud est genus dicendi, quo utimur in refellendo, aliud, quo in cohortando .... Infert itaque (non enim hic brevitatis causa totum est exscribendum) debere stylum sicuti expediens videtur accommodari. Quæ cum ita sint parum, quin Dimo nihil Erasmi probat argumentum, cum dicere solet: Hoc non redolet stylo hujus vel illius: igitur tantum abest ut partum ipsius agnoscamus. Hæc de styli diversitate quoad sermones D. Zenonis dicta sufficiant, cum, ut initio diximus, in omnibus ipsius sermonibus, demptis iis, quos excepimus, suo utatur proprio stylo ac phrasi S. Zeno, ut inspicienti patel.

Styli diversitas in sermonibus S. Zenonis, his exceptis, qui apud alios reperiuntur, tanta utique non est, ut in ipsis proprius ejusdem S. episcopi character dignosci non possit. Quamvis tamen diverso stylo iidem sermones conscripti essent, pro certo tenendum est quod ex una styli diversitate Auctor nequeat diversus inferri. Ea enim exceptione utuntur ut plurimum heterodoxi, ut sinceris SS. PP. operibus detrahant. Liceat hic afferre judicium evange lista Marcellini Pistoriensis e D. Francisci Familia, quam vocant de Observantia, viri doctrina quidem, potissimum vero sanctitate, atque apostolico zelo in concionibus habendis clarissimi, de quo Possevinus meminit in apparatu : qui non modo tractatum de conversione peccatoris ad Deum, et lectiones in Tobiam a Possevino notatas edidit, sed et annotationes in librum Judicum, et lectiones in Cantica Canticorum, ubi de Commentariis S. Basilii in Isaiam prophetam contra Erasmum agens ita de styli diversitate disseruit vulgari quidem sermone, quem nos latine reddimus (Lect. 21). Ipse (de Erasmo loquitur) versionem commentariorum S. Basilii in

CAPUT VII.
Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit

[ocr errors]

temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt. Baronius notat (In notis ad Mart. prid. id. Aprilis ) sermonem quintum libri tertii, qui in impressis in dicta editione Parisiensi primus est, inter sermones

opus, aut creaturam asseverant scriptis clare ostenditur, hæresim Christo rebellium Arianorum non lunc jam primum, sed olim ab omnibus damnatam fuisse. Ita Athanasius apud Baronium, anno Christi 263. Cum itaque, et S. Zenonis tempore Arii error prodierit, quid mirum si ipse suis in sermonibus contra eum egerit? Non itaque a S. Zenonis ætate sermones in quibus Arii refelluntur errores discrepant, neque alterum Zenonem recentiorem ipsorum auctorem fingere necesse est. De duobus tamen Zenonibus infra capite undecimo.

CAPUT VIII.

De Eminentissimi Bellarmini judicio circa Sermones
S. Zenonis.

de Nativitate Christi, et in eo dicit Arii hæresim A mani episcopi voluminibus contra eos qui Filium Dei egregie dilui, et elevari. Ubi agit de Hæreticis illis, qui dicerent Dei Filium esse Deum, sed non Patri coæternum, et tempus fuisse, quando non fuit. Ejusmodi portentosas voces atque sententias, numquam antea auditas, quam post Arii emergentem hæresim, nemo est qui nesciat, qui illorum temporum res gestas calleat. Ita ipse Baronius, ex quo necesse inferri videtur sermonem prædictum S. Zenonis temporibus minime convenire. Attamen ut ingenue dicam quod sentio, memoria Baronium hic arbitror excidisse. Quod ut agnoscamus notandum est, D. Zenonem de Ario, neque in novissimo laudato sermone, neque alibi meminisse. De errore autem Arii hæc habet: Alia modestius, sed mordacius nocens dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex parte nobilitatis B perpetuitate progenitum fuisse, fuisseque tempus quando non fuit. Hunc errorem ante Arium inauditum dicit Baronius. At eumdem errorem ipsemet Baroius multo ante Arium, et ante D. Zenonem suis in annalibus agnovit : nempe anno Christi 229, quando Beryllus quidam episcopus Bostrensis in Arabia ausus quidem temere asserere Salvatorem et Dominum nostrum Jesum Christum propria substantiæ incircumscriptione non ante fuisse quam in humanam carnem migraret, neque propriam habuisse ex se divinitatem, sed solam Patris in eo extitisse. Ita Eusebius, lib. vi, cap. 26, apud Baronium supradicto anno. De hoc Beryllo meminit S. Hieronymus, et de ejus hæresi libro de Scriptoribus Ecclesiasticis; et Augustinus libro de Definitionibus orthodoxæ fidei, cap. 3. Hanc C autem eamdem esse ac Arii hæresim ex Athanasio patet, qui his verbis Arii sententiam refert (De Syn. in Dec. contra hæresim Arianam): Non fuisse Filium antequam gigneretur indeque ratiocinari vellent, eum ne ante carnis quidem naturam extitisse. Quod idem est ac illud quod apud S. Zenonem legimus: Fuisseque tempus quando non fuit. Neque dicas hanc Berylli hæresim, quæ vix exorta statim interiit, minime innotuisse, cum ipse Beryllus ab Origene ad catholicam sententiam redactus sit in Synodo contra eum habita in Arabia. Nam S. Zeno vel Syria oriundus, vel ad eam appulsus, in eaque prædicans (ut babetur ex veteri ms. initio operum S. Zenonis in dicta editione Parisiensi typis mandato: Non queo tanta hujus S. opera narrare, quæ veniendo a Syria usque in Italiam mirabilia per ipsum Deus ostendit, Orientis res compertas habuit. In Occidente vero hanc hæresim fuisse vulgatam, ex eo constat quod Dionysius papa, qui anno Christi 261, Petri Cathedram regebat, dum S. Zeno adhuc viveret, in causa Dionysii Alexandrini, qui Romano Pontifici delatus, quasi divisionem in divinis Personis videretur admittere; non modo Dionysium Alexandrinum a fal is criminationibus purgatum absolvit, et Sabellianam hæresim damnavit coacto Roma concilio, sed editis commentariis contrariam etiam Arii sententiam tanto ante Arium confutavit teste Athanasio (de Sententia Dionysii contra Arianos): Porro ex Dionysii Ro

D

Bellarminus (De Script. Eccles., an. 260) equissimum tulit de sermonibus S. Zenonis judicium, aperte cum dicat sermones in illud Attende tibi, et in Evangelium Lucæ, et de jejunio, et de livore, et invidia S. Basilii esse. Sermones item de Psalmis, si non omnes, majori tamen ex parte apud S. Hilarium reperiri. In aliis Zenonem brevem et obscurum optime notat; et in quibusdam etiam eadem sæpissime repetentem. Nihil de correctione annorum in sermone de Continentia notat, utpote qui sapientissimas Baronii notationes expenderat, cujus judicio defert. Nihil quoque de errore Arii. Neque Sixti Senensis secutus morem, infert ex iis quæ in iisdem sermonibus animadvertit, D. Zenoni omnes esse penitus eripiendos. Ingenue fatetur quod suum facessat animum nempe de Sermonibus S. Zenonis, nullam apud veteres extare mentionem. At ipse non vidit quæ supra (Cap. 2) retulimus, quibus aperte cognoscitur non fuisse veteribus ignotos S. Zenonis sermones. Quod autem Eusebius et Hieronymus de iilis non meminerint, non inde colligitur eos D. Zenoni tribuendos non esse: quia, et Hieronymus, et Eusuebius, ut idem Bellarminus observat de Athenagora, alios auctores prætcriere. Quod autem S. Hieronymus hunc scriptorem omiserit, non esse adeo mirum, cum satis constet Catalogum S. Hieronymi ex historia Eusebii esse desumptum, quoad illos scriptores qui Eusebium præcesserunt. Ita Bellarminus. De industria forte S. Zenonem Eusebius præteriit, ne Arii errores tanto ante reprehensos in Operibus ejusdem indicaret. S. Hieronymus quoque, et Bellarminus anno 260, quo S. Zeno Martyrium subisse dicitur, nihil agunt de Aurelio socio et contubernali S. Pontii, de quo Oudinus in supplemento de Scriptoribus Ecclesiasticis. Itaque nec mirum esse debet a D. Hieronymo et Eusebio S. Zenonem omissum. Illud autem quod Bellarminus observat, sermones scilicet quosdam S. Zenonis ita breves fuisse, ut sermones dici non mereantur ultro fateamur necesse est. At hi sermones breviores praefationis titulo inscribuntur in hoc ms. Pistoriensi, ut sermone sexto, qui in prælo commissis est quintus de Pascha, hoc titulo inscribitur Incipit præfatio. Et sermone decimo

« PoprzedniaDalej »