Obrazy na stronie
PDF
ePub

conservalas, et ipsas propheticas, et a Septuaginta senioribus divino afflatu Græce versas, impium et levissimum esset spernere, et recusare. Vide Theodoritum præfatione in psalmos.

repeteret. Non enim leve crimen est, cum de eo ille A Judaica. Inscriptiones autem psalmorum per Esdramı queritur, qui mox eum potest et punire. Immo lenis commotio illa est, cum quod animadversione peragi potest, verbis et minis exsequitur. Ammianus Mar. cellinus, lib. XIX, in fine de Lauritio, qui in Isauriis tumultuantibus, neque æqua promoventibus, minis potius quam acerbitate pleraque correxit: poterat vi, et armis, sed verbis speravit corrigere se posse quod factum est. Huc quodque tendebant minæ divinæ, ut persuaderent correctionem: nec desinit allicere num. 17: Discite facere bonum, etsi fuerint peccala vestra, ut coccinum, sicut lanam dealbabo.

Ibidem. Apud honestos gravius est aliqua nota confundi, quam mori, etc. Scilicet ignominia pejor morte. Claudian. de bello Gildonico 451:

Nonne mori satius vitæ quam ferre pudorem?

IN TRACT. XXV LIB. II, IN ISAIAM IV. Pag. 250. Et hic inscribitur de Judæis in ms. Ibidem. Sed quia mors apud incredulos futurorum putatur pænæ compendium, etc. Ad illorum mentem Horatius, lib. 1, epistol. xvi, versu ultimo :

Mors ultima linea rerum est.

El Seneca Troadibus 597.

Post mortem nihil est, ipsaque mors nihil,
Velocis spacii meta novissima.

Sed post mortem restat judicium, ex quo aut gloria, aut pœna æterna consequitur.

Ibidem. Ac pene pro infecto, etc. Heic est pro non faciendo, perfectum participium pro futuro.

Ibidem. Denique res impleta est Domini passione, etc. Coelum et terram contestatus fuerat Isaias; at hoc in medio die perdidit diem, et illa motu concussa perdidit firmitatem utraque testimonium perhibuere, denuntiata illis pœna, reos Judæos factos, cum peccatorum exsecrabilissimum atque detestabilissimum Christi morte patrarunt.

Ibidem. Cœlum in medio die perdidit. Ms., Cœlum medio die.

Ibidem. Hinc æstimare licet, quid eis sit reservatum, etc. Concludit ex priori propositione, morte non omnes pœnas finiri.

IN TRACT. XXVI LIB. II, IN ISAIAM V.

Ibidem. Judaicum populum salutis suæ omisisse præsidium, etc. Quum admonitus Isaia interminatione divina, non destitit ab impietate, maluitque ultro esse in reatu, quam eniti ad salutem.

Ibidem. In quo eum non severitas apud omnes condemnat, fratres venerandi, sed pietas, etc., ac si diceret misericordiam potius meretur, quam convicium. Humanum enim est condolere proximo, scu perdito, seu voluntaria præcipitatione pereunti.

Ibidem. Neque enim potest de quoquam bene mereri, quem pater patientissimus et clementissimus abdicavit, ete. Heic hiat oratio, neque videre possum quo sint referenda, aut quid importent. Quocirca non nulla deesse censeo.

B

Ibidem. Qui prior vinea Domini dictus est, etc. Preter auctoritatem psalmi hujus Isaias, cap. v, num. 7, domum Israel vocavit vineam Domini exercituum; Deus ipse per Hieremiam, cap. 11, num. 21, profatur plantasse vitem frugiferam totam veram; el Oseas, cap. x, in principio, vitem frondosam Israel dixit. in qua fructus abundans.

Ibidem. Pro fructibus spinas generavit, pro uva labruscam, etc. Isaias, cap. v, num. 2: Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas in Græco est axάvas, spinas. Utramque lectionem secutus Noster. Labrusca enim ad maturitatem fructum non perducit, sed flore tenus profert, Dioscorides, lib. v, cap. 2. Ideo dixit floruit quidem, sed infeliciter flore discusso nullos potuit fructus afferre; addidit autem et spinas, quibus Theodoritus allusum, ait, ad co

ronam, qua caput Domini cinxerunt.

:

Pag. 252. Aliam sibi, id est populi nostri, pro sua voluntate plantavit, etc. Isaias, dicto cap. v, num. 6: Καὶ ἀνήσω τὸν ἀμπελῶνά μου, καὶ οὐ τμηθῇ, οὐδὲ μὴ σκαφη. καὶ ἀναβήσονται εἰς αὐτὸν, ὡς εἰς χέρσον ἄκαν· θαι, καὶ ταῖς νεφέλαις ἐντελοῦμαι, τοῦ μὴ βρέξαι εἰς ἑαυτὸν ὑετὸν. ὁ γὰρ ἀμπελῶν Κυρίου Σαβαώθ, οἶκος τοῦ Ἰσραήλ, καὶ ἄνθρωπος τοῦ Ἰούδα νεόφυτον ἠγαπημένον : Et dimittam vineam meam, et non putabitur, neque fodietur et adscendent in eam tamquam in terram incultam spine, et nubibus mandabo, ne pluant in eam imbrem. Vineu enim Domini Sabaoth, Domus Israel, et homo Juda novella plantatio dilecta. Vulgata aliter. Origenes in Matthæi cap. xxi, num. 33, observat, a Christo non minas intentatas vineæ, sed agricolis, intelligens vineam esse regnum Dei seu mysteria regni Dei, quæ cum fuerit incuriose, et fraudulenter habita a prioribus, locata fuit fidelioribus et exactioCribus agricolis, scilicet Christianis. Zeno perstat in verbis et sententia psalmi, et Isaiæ, prout e Græco dedit. Porro illud, id est populi nostri, glossema intrusum ab alio quam ab auciore videtur.

Pag. 231. Filios appellat, ut exaggeret crimen, etc. D toties ista repetit, ut videri possit, tanti ingenii virum argumentorum penuria laborasse. At vir doctrina et pietate insignis præmaluit æstimationem sui vilescere, quam in Ecclesia semen verborum suorum supprimere. Non quotidie ista expromebat, sed aut quotannis, aut statis anni temporibus, aut forsan longioribus, ut audientibus non futura fuerit ingrata ea repetitio, cujus jam alias facte, non poterant aut scire, aut meminisse: qua fiducia tempus in fructuosiorem Dei cultum inipendendum, novorum argumentorum inventioni atque exquisitis verborum lenociniis, quorum si opus foret, non indigus erat subtraxisse, credibile est.

IN TRACT. XXVII LIB. II, IN ISAIAM VI.

Ibidem. Propheta quod pro veteri vinea, etc. Ex psalmi inscriptione arguit, tempore novella vilis Christianæ perfectum, quod exegerat Asaph in vetere

Ibidem. Beatissimi ignoscite agricultores, etc. Hora tius Epod. 2, beatum agricolam vocavit, de quo causas ibi vide. Noster imitatus beatissimum dixit. Philostratus Heroicis admiratur agricolæ etiam in vinetis beatitudinem. Ὡς ποικίλη, inquit, σοὶ ἡ ὥρα τοῦ χωρίου, καὶ ὡς ἐκδεδώκασιν ἱλαροὶ οἱ βότρυς, quam varia est tibi prædii pulchritudo, quamque hilares eruperunt racemi.

Ibidem. Mensura servata computatur in surcu lum, etc., in malleolum, de cujus mensura consule Columellam lib. m, cap. 19.

Ibidem. Animatus ibidem genitalis humor, manente semper substantia nutriatur, etc. Lego genitalis humoris manente semper substantia; non enim animatur genitalis humor, sed malleolus genitalis humoris, id est terræ substantia. Lucretius, lib. 11:

Humorum guttas mater cum terra recepit, Feta parit nitidas fruges arbustaque læta. Cicero, de natura Deor. lib. 1: Terra gravidata seminibus omnia parit, et fundit ex sese, stirpes amplexa alit et auget, ipsaque alitur vicissim a' superis externisque naturis.

Ibidem. Pura materia tabulatis infertur, etc. Solent agricolæ arbores decacuminare, ubi visum est conimodius. Natura enim recisa parti subvenit, nova sufficiendo germina, quæ adulta post annum partim præcidunt, partim relinquunt, et quotannis eodem loco eligentes, scamnum amplum in arbore faciunt, quod tabulatum est, et veluti bassis expansa, e qua solidiores rami relicti vitis novos palmites sustentant in spem futuri proventus. Columell. lib. v, cap. 6: Cum deinde adolescere incipient, falce arbores formandæ, et tabulata instituenda sunt; hoc enim nomine

usurpant agricolæ ramos, truncosque prominentes, A
eosque vel propius ferro compescunt, vel longius pro-
mittunt, ut vites latius diffundantur. Plin. lib. xvi,
cap. 23: Tabulata ulmorum ab octavo pede altitudinis
dilatantur in collibus, siccisque agris, a decimo secundo
in campestribus et humidis. Per isthæc scamna seu
tabulata electi palmites digeruntur, quos puram ma-
1eriam vocal; nam materia sunt palmites novelli in
spem futuri proventus. Columell. lib. in, cap. 10:
Unde etiam materiæ vehementissimæ reperiuntur, aut
in capite vitis, aut in crure vicino radicibus. Idem
lib. v, cap. 5 ; Putationis autem ratio eadem est, quæ
in jugatis vitibus: uno tantum differt, quod pro male-
riis longioribus pollices quaternum, aut quinum gem-
marum relinquuntur. Puram autem vocavit, quod non
omnes palmites reservandi, sed fructuosiores pro
arte eligendi. Ibidem 180: Mox ubi materia vitis exi-
git, insequitur pampinator, et supervacuos deterget;
fructuososque palmites submittit. Idem, cap. se-
quenti 188 Cætera putationis ratio est, ut veteres
palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes
recidantur, novi circumcisis undique capreolis, et ne-
potibus, qui ex his nati sunt, amputati committantur.
Plin. lib. xvi, cap. 22 : Quidquid materiæ adimitur,
fructui accedit.

Pag. 253 Longius invitata producitur, etc., quasi extensione, et dilatatione palmitum invitetur ad prolixiorem ubertatem.

Ibidem. Decore dissipato, etc. neque enim simpliciter, ut cæteri fructus colligitur, ut servetur, sed que ad usum vini, colligitur ut calcetur et dissipetur.

simplici jugo, aut compluviate quadruplici. Idem, lib. codem, cap.'sequenti. Alii proximo quidem anno recidunt, quarto demum perducunt ad jugum. Habet jugata vitis crucis figuram, ideo dicit: Ad jugum pervenit, cum præerogata omni facultate, pauperibus crucem suam portans. Hujusmodi adsimilitudines placuere antiquis Patribus, ut videre est in Justino martyre Apolog. n, fol. 90, et Tertull. Apologetico, c. 16.

Ibidem. Cum præerogata omni facultate, etc. Erogare est distribuere, elargiri. Plin. Paneg. 75 : Interrogandus videris, satisne computaveris imperii reditus, an tantas vires habeat frugalitas principis, ul lot impendiis, tot erogationibus sola sufficiat. Legen dum igitur præerogata, non prærogata, ut legitur in editione Veronensi. Solebant Christiani tunc ( semper enim persecutio imminebat) bona sua divendere, et pretia erogare Ecclesiis in usum pauperum fidelium, aut ipsi abs se electis elargiri, non tantum ut liberi mundanis curis expeditiores in martyrium B irent, sed etiam ut Christi præcepto parerent. Marci cap. x, n. 21: Venderemus cuncta, pauperibus daremus, ut haberemus thesaurum in cœlo, et alacriores sequeremur eum. Pontius, de Cypriano: Distractis rebus suis ad indigentiam pauperum sustentandam, tota prædia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut et ambitionem sæculi sperneret, qua perniciosius nihil est, et misericordiam, quam Deus etiam sacrificiis suis prætulit impleret.

Ibidem. Duabusque tabulis vehementer urgetur, elc. Quia prelum per se strictius parum quantitatis subiget. Servius Georgic. II, vers. 242, docet prela esse trabes, quibus uva jam calcata premitur, intellige in torculo tabula superior et inferior est; inferior est ipsius torcularis pars inferior asseribus junctis, et contignatis simul constans, super quam acini prius calcati et expressi digeruntur, a quibus su- C perimposita alia tabula asseribus solutis et divisis, at minui et augeri possit, contumax succus exigi tur, ne quid sit reliqui. Plin. lib. xvm, cap. 31, de torculis ait: Spaciosa melius premunt. Adjuvanda igitur prela tabulis, nam ampliori materiæ quantitate comprehensa opus celerius producitur.

Ibidem. Medullitus exigatur, etc. Medulla est intima pars. A medulla exsugere est totum exprimere; sic a vinaceis succus medullitus exigitur, ut nec minimum supersit.

Ibidem. Et patrifamilias cellis vinariis, etc. Melior lectio ms., Patris familias.

Ibidem. Ut melius veterascendo reddatur, etc. Vinum vetustate commendari protritum. Pindar. Olymp. Ix, antistroph. 2,

Αίνει δὲ παλαιόν

Μὲν οἶκον, άνθεα δὲ ὕμνων νεωτέρων.

Ibidein. Consummata omni justitia, etc., id est adimpleto omni eo, quod ad justitiam divinam spectat; quæ sit justitia divina collige ex notis ad fol. 337, infra, nunc tract. 11, 1. 1. Eodem colore Cyprianus, epist. LXXVI: Ut ex vobis pax jam martyrii sui consummatione præcesserit, id est peractum sit, quidquid opus fuerat ad confitendum Christo.

Pag. 235. Similiter judicii die a Christo confessorum sanguinis vindicta ad ultimum quadrantem exigitur, etc. Heic comparatio longius procedit et claudicat. Non enim in expressoribus musti culpa poterat excogitari, quam exigeret in fusoribus innocentis Christiani sanguinis; illi impenderant sese, ut mustum colligerent, et ministerium perficerent; isti ul sanguinem spargerent, et disciplinam pessumdarent; illis merces, istis animadversio debetur.

IN TRACT. XXVIII LIB. II, IN ISAIAM VII. Pag. 236. Compendiosum felicitatis genus alterius periculo discere, quid debeas evitare, etc. Publius Syrus ad hanc ipsam mentem:

Bonum est fugienda adspicere alieno in malo. Ex vitio alterius sapiens emendat suum. Ibidem. Iram Dei generaliter comminantis qui vult effugere, debet illi inculpate servire, etc. Scopus enim divinæ legis est vitia amputare, atque animos devios in viam rationis revocare. Hierocl. Comment. in carm. Pythag. num. 18 : Θεὸς τοὺς κακωθέντας αὐτε ξουσίαις ὁρμαῖς, καὶ τὸν ἐν αὐτοῖς ὀρθὸν λόγον ἀμνημο

Lauda autem vetus quidem vinum, flores autem hym- D ζήσαντες ως μετὰ κακοὺς κολάζει κατὰ τὸν νόμον τὸν

norum recentium. Cicero Lælio 223 : Ea vina, quæ vetustatem ferunt, esse debent suavissima. De vinis, quæ et quantam vetustatem sentiant, consule Athenæum Пapexбoduīs tib. 1, cap. 21.

Pag. 234. Luxuriosi crines falee tunduntur, etc. Non male editori Veronensi suboluit legendum tondentur, ut proprietas verborum et sensus servetur; non enim vites tundendæ sunt, sed neque falce retusa secandæ, Columell. lib. iv, cap. 24 : Ne vitis laniata, scabralaque putrescat humoribus, nec plage consa

nentur.

Ibidem. Ad jugum pervenit. Jugata vitis, quæ pedamentis diversis transversa ducitur. Varro, de Re rustica lib. 1, cap. 8: Quibus stat rectis vinea, dicuntur pedamenta, quæ transversis jugantur, juga. Jugum aliud simplex, aliud compluviatum. Plin. lib. xvi, cap. 24: Sparsis per terram palmitibus, aut per se vite subvecta, vel cum adminiculo sine jugo, aut pedatæ

ἀπαγορεύοντα τὰ κακά. Deus quos appetitus animi voluntarii a recto abduxerunt, et qui rectæ rationis, cujus sunt compotes, obliti videntur, hos tanquam improbos ulciscitur ex lege quæ mala vetat; qua autem de causa, consule Clementem Alexand. Stromat. lib. v, 536.

Ibidem. Urgentium sacramentorum non sinit pondus, etc. Quot sunt mysteria in fide Christiana, tol sacramenta vocantur scriptoribus antiquis; et ipsa christiana professio sacramentum christianae religionis dicitur Septimio semper Florenti lib. 1v adversus Marcionem cap. 2, Sacramenta Nostro nominata intelligi putem de cœna eucharistica, quam sacrificii Dominici sacramentum vocavit Cyprianus, epist. LXIII. Certe præter istud, urgens sacramentum aliud essc non potest, cætera differri possunt; hoc suum tempus habet, et non potest dispesci, si pro digaitate et merito Gat. Possit intelligi, et de tinctione

Catechumenorum, nam et hæc utpote indicta non A illis, hæc est maler omnium quæ nos adunatos ex eral disserenda.

Ibidem. Vinea Dei, etc. Confer sermonem olim in psalmum LXXIX, nunc tract. 27, lib. 11, et quæ ibi adnotavi. Nam heic videtur sermo non diu factus post sermonem eum, cum dicat memoratæ vineæ disputatio, quæ non alibi, quam in eo sermone in psalm. LXXIX.

IN TRACT. XXX LIB. II, INVIT. AD FONT. I. Pag. 240. Jam maler nostra adoptat, ut parial, sed non ea lege, etc. Majus est parere quam adoptare; parere est opus naturæ ; adoptio legis atque naturæ imitatio. Vult adoptionem per baptismum non esse ad filiationem, sed verum partum, quo fiamus veri filii Dei; sed amplius, non talem esse parturitionem, qualem mulieris, sed qualem divinitus mysterio infusa gratia hominem perficit, et Deo asserit.

Pag. 241. Altaris feliciter enutrita cancellis, etc., erat nimirum altare cancellis septum, ne plebs tumultuaria accessione sacerdotis munera perturbaret, neve reverentiam sacris diminueret. Euseb. Eccles. histor. lib. x, cap. 4, ex oratione panegyrica de exædificatione Ecclesiarum 381 Postremo sanctum sanctorum, altare videlicet in medio constituit: ats καὶ τάδε ὡς ἂν εἴη τοῖς πολλοῖς ἄβατα, τοῖς ἀπὸ ξύλου TEρLEPрATTE SIXtvos, ut hæc sacraria multitudini inaccessa essent, ea rursus ligneis cancellis munivit. Auctor vitae Basilii Macedonis, cap. 55 et 56: Kai ai τῶν ἐκτὸς διείργουσαι τὰ θυσιαστήρια κιγκλίδες ; Ει qui ab externa parte templi sanctuarium secludunt cancelli.

IN TRACT. XXXI, L'B. II, INVIT. AD FONT. 11.} Ibidem. Ad æthereas portas, fratres, intrate, etc. Ms. æthereas portas, omissa præpositione, quod retineo. Ibidem. Æternique gurgitis alveo genitali condentes ullam pro personis operari ne æstimetis heic gratiam, etc. Quid istud condentes? utique incongruum; cum potius condendi dicendum esset, si sensus pateretur. Dubium diu me hæc scriptura habuit, neque unguium morsus quidquam adjuvit, ut pro genio quid substituerem. Quid si legamus, capientes undam, metaphorice, ut solet? ut sic legendum sit, æternique gurgitis alveo genitali capientes undam, pro personis, etc.

Ibidem. Pro personis operari ne æstimetis heic gratiam, etc. Horum interpretamentum dabit sequens invitatio quarta, in qua genere, ætate, sexu, conditione diversi, mox unum futuri, et in serm. 1 ad neophytos: Ex quo qui eratis ætate diversi, diversi natione, subito germani fratres, subito unigeniti emersistis infantes.

Ibidem. Judicio vestro nascimini, etc., hoc est electione vestra, et fide, constanti proposito.

Ibidem. Hominem istum vestrum veterem, etc. Tertull. de Resurrect. car. c. 47: Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne. Excerpta ex Theodoto edita post Clem. Alexand. fol. 800 : Θάνατος δὲ τέλος λέγεται τοῦ παρ λαιοῦ τὸ βάπτισμα.

Pag. 242. Fæterosis cum pannis, etc. Vide adnotata supra, ad pag. 115.

IN TRACT. XXXII LIB. 11, INVIT. AD FONT. III. Pag. 243. Ad desiderata quantocius festinate, etc., scilicet Sacramenta baptismi. Fides jam allicuit, catechesis firmavit, destinata genitalis unda concepit, aqua per Sacramentum enixura est enitimini igitur ad partum, ut simul futuri s tis lactentes.

Pag. 244. Ecce mox infantum dulcis vagitus auditur : corrige ex ms. Ecce vox infantum et dulcis vagitus auditur.

Ibidem. Quæ tunc non laborat, etc. Quæ excipit liberos, quo numerosiores sunt, indicat Ecclesiam omnium salutem in Christo oppetentem, etc.

IN TRACT. XXXIII LIB. II, INVIT. AD FONT. IV. Ibidem Mox unum futuri, etc. Vide in fine, et ex

B

C

D

omni gente et natione collectos unum post modum efficit corpus, hæc interpretare. Adde D. Pauli ad Corint. cap. xii, num. 12.

Ibidem. Quoniam quantum quis crediderit et operatus fuerit, etc. In ms. desunt illa et operatus fuerit.

Pag. 245. Hæc est mater omnium, etc. Ecclesia. Supra invitat 3. Ultro currite ad matrem, quæ tunc non laborat, si quos pariter numerare non possit.

IN TRACT. XXXIV LIB. II, INVIT. AD FONT. V. Ibidem. Quos sua parturit fides, etc. Per fidem enim homo accedit ad baptismum, credens sic placiturum Deo, et sibi fore remuneratorem, per quod renascitur, et novus partus fit.

Ibidem. Mundi hujus fugientes insidias, etc. Baptismus enim non tantum resecat præterita peccata, sed etiam, ut ait Theodoritus, hæretic. fabul. lib. v, cap. 18, mortis dominicae et resurrectionis efficit participes, dona Spiritus Sancti largitur, et facit Dei hæredes atque Christi cohæredes. Vide Cyrill. Hierosol. Catech. mystag. 2 fol. 233.

IN TRACT. XXXV, LIB. II, INVIT. AD FONT. VI. Pag. 246. Igne dulcissimo temperata, blando murmure jam vos exspectat, etc. Alludit ad balnea quæ in more, et luxu antiquorum, quorum alia ferven tia, alia calida, alia tepentia, alia frigida pro conditione et gustu. Ferventia abominatur Epigrammatographus ille apud Salmasium in Lampridium fol. 115, sicuti et apud Athenæum, lib. 1, cap. 14, Antiphanes; atque ab horum usu defatigatione lassos prohibet Cornel. Cels. lib. 1, cap. 3. Istis sudorem provocabant ad differentiam sudationis assæ (uti vocat Celsus lib. m, cap. 25) quæ captabatur in laconicis. Frigida ab exercitatione prohibet Plutarchus in commentario de sanitate tuenda. Calida a tepentibus diserte distinxit Vitruvius lib. v, cap. 10. Ideo tepentia igne dulcissimo temperata, que allevarent el foverent, non resolverent, magis grata.

Pag. 247. Quod unctui, quod tersui opus est, etc. Homerus Iliad. x. v. 577:

Τὼ δὲ λοεσσαμένω, καὶ ἀλειψαμένω λίπ ̓ ἐλαίῳ.

Postquam loti fuerunt et uncti pingui oleo. Cornel. Cels. lib. 1, cap. 3: Ubi paulum conquieverunt intrare et descendere in solium, tum multo oleo ungi, leniterque perfricari.

IN TRACT. XXXVI LIB. II, INVIT. AD FONT. VII. Pag. 248. Lacteum genitalis fontis ad laticem convolare, etc. Alludit ad novam nativitatem, qua baptismo regeneratus laticem fontis, tamquam nutricis Ecclesiæ lac, sugit non ore, sed mersione, et lavacro. Figurate nimirum in hoc et similibus ludit, non enim erat aqua bibenda, non vasa replenda, non ardor corporalis sitis exstinguendus; sed Sacramentum imbibendum, templum interius spiritui divino præparandum, atque ardor divini amoris excitandus magis, et cumulandus, non exstinguendus. Sed viri eloquentis prompta facultas, quandoque ad normam non exacta videtur protulisse, ut gratiam captaret magis, atque ejus mentem intelligentibus lenocinium faceret. In ms. conjunctim legitur, convolate incontanter, ac fortiter bibite, quod elegantius sonat.

Pag. 249. Hoc ante omnia scientes, quia nec effundere licet, nec rursus haurire, etc. Intellige sine pœnitentia, quam interpretationem ipse dedit supra, Invitatione sexta Quam qui non polluerit, regna cœlestia possidebit. Alio sensu nec rursus hauritur, quia hæc sacra mersio non iteratur.

IN TRACT. XXXVII, LIB. II, INVIT. AD FONT. VIII. Ibidem. Cupiditate, et velocitate cervina, etc. Allosio manifesta ad Psalm. XLI: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum : nec male, si, ut nos ad illum Psalmum docet Theodoritus, cervi seris venenatis devoratis sitim vehementissimam contrahunt,

Joannis cap. : Nisi renati fueritis ex aqua et spiritu, secundam nativitatem indicavit.

ut aquas magnopere expetere illis sit necesse. Qua- A cundam quam a sacro Fonte. Christus dum dixit drabit nimirum homini, qui illuvie peccatorum squallido, cum animam suam venenosa labe atque serpente infecerit, cœlesti numine tactus, ad fontem baptismatis properet, ut a captivitate diaboli libcretur, peccatorum remissam consequatur, animam regeneret, accipiat signaculum sanctum atque indelebile, quo regno cœlesti conciliatus, adoptionem Dei consequi mereatur, cujusmodi delincat Cyrillus Hierosol. in Proœmio.

IN TRACT. XXXVIII LIB. II, AD NEOPHYTOS I.

Pag. 250. Post devotissima completa expiationis sacræ, etc., Ante baptismum Catechumeni præparabantur jejunio. In excerptis ex Theodoto fol. 801. Α. Διὰ τοῦτο νηστείαι, δεήσεις, εὐχαὶ γονυκλισίαι. Tertull. de Baptism. cap. 10: Ingressuros baptismum orationibus crebris, jejuniis, et geniculationibus, et pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium etiam retro delictorum. Hinc destinabatur baptizandis sabbatum primum post Pascha post Quadragesima je B junium expletum, et actum pœnitentiæ exercitium. Cyrill. Hierosol. in Proœmio Catech. Hohn σo n προθεσμία, τεσσαράκοντα ἡμερῶν μετάνοιαν ἔχεις : Salis longum habes intervallum, cum pœnitentia dierum quadraginta tibi datur. Tertull. ibid. cap. 9. Diem baptismo solemniorem Pascha præstat. Vide Canon 45 et 46 Laodicenos. De confessione autem ante baptistnum vide eumdem Cyrillum, Catech. 3, 18.

Ibidem. Post clarissimæ noctis suo Sole, etc. Sole justitia Christo pernoctante, et divinitatis splendore illustrante; vigilabant enim, ut adstipulatur Tertull. jam citatus, el pervigilia pie in oratione insumebant, ut elicitur e Concilio Eliberitano cap. 35.

Ibidem. Post lactei fontis lavacro vitali, etc., lacteum dicit nativitati novæ conveniens, futurum alimentum ad immortalitatem.

Ibidem. Ex quo qui eratis ætate diversi, etc. D. Paulus, I ad Corinth. c. xII, num. 12.

Pag. 251. Lato celebrat convivio, etc. Ritum dat Justinus Martyr. Apolog. 11, 92. Et'ante Tertull. ad- C vers. Marc. lib. IV cap. 34, 558. C. et Jobus, apud Photium, 595, 43. Ad hoc enim ducit necessitas gaudii, et gratulatio salutis, ut ait Tertull., de Baptismo cap. ultimo.

Ibidem. Nutrimentorum lenocinio, id est ciborum varietate ganeonibus expetita.

Ibidem. Obrutum pectus sæpe crudis atque acidis vomitibus inurgetur, etc. Pectus obruitur, cum cibi corpus superent, neque a corpore cibi superantur, utant Hyppocrates, περὶ τόπων τῶν κατ' ἄνθρωπον. Cyprianus, epist. 64: Cœnis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam nuper superstite in dies cruditate ructabant. Inurgetur autem dicit, quod vomitiones provocarent. Seneca Consolation. ad flelu. cap. 9: Vomunt, ut edant; edunt, ut vomant, et epulas quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Suetonius Vitellio, c. 13: In jentacula et prandia, et cœnas commessationesque facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine.

Ibidem. In quo musti vestri dulcedo. In ms. in quo non musti vestri dulcedo, etc.

Ibidem. Esurienter accipite, etc. Sobrie, non ad satietatem.

Ibidem. Paterfamilias, etc, Christus, qui vino et pane corpus et sanguinem suum communicat.

Ibidem. Tres pueri unanimes legumina, etc. Ana · nias, Misael et Azarias. Vide Danielem, cap. I.

Ibidem. Oleum Christus infundit, etc. Solebant enim denudari, et oleo inopiat, hoc est exorcisato a capillis ad pedes perungi, inde ad lavacrum baptismi deduci. Ritum docet et explicat Cyrillus Hierosol., Catech. mystag. 11, 231 et 232.

IN TRACT. XXXIX LIB. II, AD NEOPYTOS 11. Pag. 253. In prima nativitate persistens, etc. Primam nativitatem vocat, quan a matre habuit, se

D

Ibidem. Fex incensa omnibus momentis exurit, etc., legerem potius fax. Sic Cyprianus, ad Donatum de se: Postquam cœlitus spiritu hausto in novum me hominem nativitas secunda reparavit, deinde addit : Vitiis adhærentibus obsecundans eram, et desperatione meliorum malis meis velut propriis et vernaculis favebam; eadem epistola ad Donatum. Seneca, controvers. lib. 1, 8: Ille in nos dominatur affectus, qui animum primus intravit. Luxuria, avaritia, desidia, injustitia, timor non dediscuntur, et quotidie hæc omnia castigantur aut puniuntur: in tantum etiam vitiorum

tenaces sumus.

Ibidem. Conscientia suum numquam deserit peccatorem. Seneca, epist. XLIII: Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita

est.

Ibidem. Sed fortiter examinati estis, etc., tractum a militibus, qui fortes dicti, et pro munere fortiter facere tenebantur. Trebell. Poll. Claudio, cap. 9: Ipsis, qui superfuerant, fortiter facientibus. Ammian. Marcell. lib. XVII, cap. 6: Ne vita postea consul. et affuisse et fortiter fuisse firmatur. Themistius, orat. 9: 'H Ρωμαίων φωνή, καὶ ὁ θεσμὸς τῆς πολιτείας τοῖς στρατιώ ταις ἐξ ἀνδρίας μόνης τὰς ἐπωνυμίας νομοθετήσας. Κοι manorum more et instituto milites de sola fortitudine indigitantur. Christianus autem militare dicitur. Tertull. ad Martyr. cap. 3: Vocati sumus ad militiam Dei vivi. Fortiter examinatos dicit, id est tyrocinium viriliter et inculpate præstitisse.

Ibidem. Novum judicii genus, etc., id est, quod alicubi in diverso sensu dixerat Tertullianus, confessio nominis non examinatio criminis. Absolvitur, si fatetur se impium, se reum; excusare autem non debet, quod abominari et abjurare debet.

[ocr errors]

Pag. 254. Puniri festinant, etc. Pœna innoxia baptismi. Alludit ad id, quod per baptismum moriatur homo vetus; inde pergit de gladio, de interfectione, et de elementi sacri gurgitis sepultura.

IN TRACT. XL, AD NEOPHYTOS III.

Pag. 255. Pia sanctione, ut aiunt, claves vere aureas misit, etc. Illud, ut aiunt, solet de dicto vulgari, et tamquam proverbio; at apud adagiorum collectores quaesitum reperire non potui, ut possit commodo expungi. Aurea dicta, quæcumque in pretio, jam scimus, et tangit Martial. ad carmina Pythagoræ. Sic claves, de quibus hic Zeno agit, procul dubio quantivis pretii et æstimationis sunt, quippe quibus cœli janua reseretur. Data namque per eas ligandi et solvendi animas potestas ministris Ecclesiæ tum peccantibus post baptismum, et poenitentibus: tum emergentibus ad baptismum ex secta impia, et nomen Christo dantibus, ut nihil minus quam aureæ dici possint, quæ tantum præstare possint, ut adserant hos Deo, volentes tamen in mandatis ejus pers tare, et Christi sanguinis fructum emereri.

Ibidem. Non illas, quæ maligno beneficio crimina excipiunt, etc., quæ abscondunt reum, ut animadversioni subtrahatur, quod malignum beneficium

vocat.

Ibidem. Nostra acervatim absolvunt, etc., a quantocumque cumulo peccatorum. Supra de psalmo LXXIX, nunc tract. xxvII: Omnia omnino peccala baptismate Spiritus sancti vigore amputantur.

Ibidem. Nec aliquid subsecivi esse patiuntur, id est nil relinquunt inabsolutum, nihil extra clusum, omnia delicta hujus Sacramenti gratia deleta. Subsecivum est, quidquid de extremitate pertica superest, dictum a subsecante linea, ait Frontinus de agrorum qualit. 49. Solebant agrimensores agros per centurias quadrilateras dividere, quod autem extra quadratum, et de extremitate pertica excurrit, illud subsecivum dicere. Centuria est ager ducentorum jugerum, qui apud antiquos cum centum hominibus

tizatis, et edenda azyma, ut Paschate Judæi edebant, jam pro Christianis immolato Christo, qui illorum Pascha verum est.

adsignaretur, inde nomen habuit, ait Siculus Flace. A fuit ante baptismum, quod dediscendum fuerat a bapde condition. agrorum. Aggenus, in Frontin: Subseciva dicuntur quæ assignari non potuerunt, idest cum sit ager centuriatus in locu culta divisus, quæ in centurias erant, cum centuria expleri non potuit, subsecivum appellant. Hæc aliquando auctor divisionis aut sibi reservavit, aut aliquibus concessit, aut Reipublicæ, aut privatis personis, quæ subseciva quidam vendiderunt, etc. Vide eumdem Aggen. fol. 57 et 58, ut plenissime de subsecivis discas. Hæc enim satis sunt ad percipiendam Zenonis mentem, qui ex hoc more indicare voluit, per virtutem baptismi nihil excep

tum.

Ibidem. Salvo reo punitur reatus in eo. Ms. habet punitur realus in reo.

Pag. 256. Inde est, quod nostra non habet necessaria tormenta confessio, etc., ham ultro fiebat. Matth. cap. I, num. 6; Marci cap. 1, num. 5, et Actor Cap. XIX, uum. 18 Cyrill. Hierosol. Catech. 3, Πρῶτον ἐδείκνυν τὰ τραύματα, εἶτα ἐπῆγεν ἐκεῖνος τὰ iάτpeμata. Primum 'ostendebant vulnera, deinde ille medicamenta apponebat. Loquitur de Joaune bapti

zante.

Ibidem. Cæterum qui parcit venefico, homicidæ, adultero, etc., nisi ejus curaverit mentem, etc. Seneca, epist. 95, post medium. Non contigit tranquillitas, nisi immutabile certumque judicium adeptis: cæteri decidunt subinde, et reponuntur, et inter omissa appetitaque alternis fluctuantur. In nova nativitate Christiano id erat debitum, ut renasceretur mutatis pridianis moribus; nova quippe professio, dum ne fucata, mors fuerat criminum, vita virtutum, ut eleganter et 06 Cæcil. Cyprianus in epistola elegantissima, cujus et ista ad hanc rem sunt : Tantum sitial pectus, et paleat; quantum illuc fidei capacis adferimus, tantum gratiæ inundantis haurimus.

B

IN TRACT. XLII, AD NEOPHYTOS V. Pag. 259. Etenim vester contractus omnis ablatus est, etc. Ad annum Jubilæi hæc referenda sunt, non C quod inter Christianos mos ille et lex Mosaica locum haberet, sed a simili adumbrat, quantum differentiæ fuerit inter superstitionem impiam ethnicam, et securitatem religiosam christianam. De Jubilæo notum est ex libris sacris, et ex Josepho lib. in Antiquitatum cap. 40, quinquagesimo quoque anno contractus omnes adæquatos, fenus remissum, servos manumissos; quæ autem de corporeis sancita fuerant, de spiritualibus adsomit Zeno, ut nexus sæculi, nexus voluptatum, nexus diaboli per baptismum dicat solutos, fractos, abruptos, et neophytum adsertum in conscientie fiduciam, qua eniti possit ad salutarem vitam, si constiterit in fide, spe, charitale et constantia in mandatis Dei.

Ibidem. Non vos ullus terror exagitet, etc., fide et spe constantes.

Ibidem. Ne quid adulterum pariat, etc., lego ne quid adulterinum.

IN TRACT. XLIII, AD NEOPHYTOS VI. Pag. 262. Sed curiositatem vestram bene novi, etc.; vocal curiosos in eo, qui fieri possit, ut dicantur renati infantes ejusdem ætatis, cum veteris vitæ usus adhuc sub eorum schola sit; et eam usurpant amodo, à qua ut deterret, ita novæ genituræ horoscopos scrutatur eleganter et ad propositum ingeniose. Pag. 264. Sed has omnes salutari profluens omne non magnopere, etc., lege ut in ms. amne.

IN TRACT. XLIV, LIB. II, AD NEOPHYTOS VII. Pag. 265. Quæ nullo adulterata fermento est, etc. tractum a dicto Christi Matth. cap. xvi: Cavete a fermento Pharisæorum, quod interpretatur Origenes Pharisæorum doctrinam, de qua Jesus non vult discipulos suos comedere, parata illis potiori, recenti, et spiritali massa. Theodoretus, in epistolam primam ad Corinth., cap. v, num. 6, vetus fermentum vocatum ab Apostolo ait, τὸ πρὸ τοῦ βαπτίσματος, quod

D

Ibidem. Levigata est oleo germinali, etc. Tertullianus, de Baptismo, cap. 7: Exinde egressi de lavacro perungimur benedicta unctione. Cyrill. Hierosol. jam citatus, ait unctos prius ante baptisma: sed tu vide Pamelium ad locum Tertulliani.

Ibidem. Officiis competentibus temperata, elc., quos describit serm. 1, 235.

Pag. 266. Certe cacabacii non sunt, etc. Tertull. adversus Hermog. cap. 41: Si æqualis momenti, jam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus. Turbulentus videtur opponi composito et sedato: cacabacius ebullienti et despumanti, ut turbulentus sit, qua movetur in cacabo humor ignei æstus ebullitione. Cacabacius, cum ebullitionis motu sopito, effervens nihilominus, labiis admotus ferri non possit, ut videtur et Noster voluisse, panes non esse adeo ardore ferventes, qui labia et dentes arceant, non adeo vetustos, ut dentes frangant, non sic ustos, ut sint potius carbones quam panes, non crudos, ut massa adhuc sint, non mucidos, ut nauseam moveant. Cæterum panes in clibano coquebantur, puls in cacabo. Julius Paul., in 1. xvm, § 3, De Instruct. et instr. legat. lib. xxxin Digest., ut minus recte dicere visus sit Zeno, dum panes cacabacios non esse dixerit. Sed (Vide Adnot. 6, in pag. 266) vocem visus est amare magis quam proprietatem.

Ibidem. Sed fortassis, quod nonnulli forma viden-` tur minores, etc. Quid hoc? An perstat in metaphora de panibus azymis? At infra dicet tripondes esse sine discrimine omnes. An intelligit de forma et sta tura corporis? At hoc non cadit sub adsumpto novæ nativitatis, et remotum a propositó est. Obscura isthec mihi.

Pag. 267. Denique et vos retinetis pondus antiquum ; habetis hædinam, etc. Isaacus Casaubonus, in Æl. Lampridium 150, rectissime monet, pro hædinam legendum aginam, quam lectionem confirmat Tertull. proxime citato loco adversus Hermogenem : In neutram partem pronus et præc‹ps; mediæ (quod aiunt) aginæ æquilibrato impetu ferebantur. De agina, vidė festum.

Ibidem. Exagium facite, etc. Inscriptio vi, f. 647 : Ratio docuit utilitate suadente, consuetudine micandi summota, sub exagio potius pecora vendere, quam digitis concludentibus tradere, ut adpenso pecore proficiat venditori sub conspectu publico fide ponderis comprobata, ut quantum caro occisi pecoris adpendat, et emptor norit, et venditor. In novella xv Theodosii: De ponderibus quoque, ut fraus penitus amputetur, e nobis aguntur exagia. Exagium igitur pensatio est. Glossa ἐξάγιον pensatio: ἐξαγιάζω examino, perpendo,

Ibidem. Singulos ponderate, invenietis nullam habere minus, etc. Nullam habere minus, cujus ? aliquid deesse res ipsa clamat, quod quantitatem denotet ; nam quod alii substituunt nullum, nullo modo habere lo

cum censeo.

Pag. 268. Tripondes sunt homines, etc. Hoc est trinæ virtutis pondere aucti, macti; quod baptizati in nomine Patris, Filii et Spiritus' sancti, non solum veteribus peccatis exciderint, sed facti filii Dei, atque cohæredes Christi, participent illius mortem, illius resurrectionem, atque dona Spiritus sancti. Cæterum dupondium, tripondium apud scriptores est duo pondo, tria pondo, subintellecto, quod rei proposita convenit. Sic Varro, lib. iv de Ling. latin. versus finem, dupondium a duobus ponderibus dici ait, ut neque speciem, neque corpora, sed pondus cujuscumque rei conuotare innuat. Vage igitur applicata eá nomina, et in glossis dupondium divovos dicitur, cum nummus de qualibet pecunia intelligatur. Justinianus imperator in proœmio digestorum, juri civili operam dantes primo anno, vetat imposterum dapondios appellari, quasi frivolo, et in contemptum facio

« PoprzedniaDalej »