Obrazy na stronie
PDF
ePub

quos ex tempore in ecclesiis declamabant : ex quibus A que epistolæ versionem ediderit. Hac sententia renos denas ferme singulorum oratiunculas transfudimus in Latinum. Ex hoc postremo loco Tillemontius, t. ix, p. 501, decem Basilii homilias a Rufino Latine redditas opinatur. P. Garnier voculam ferme considerans, non plus octo orationes eum vertisse suspicatur, quod non plures, sed totidem ad Apronianum miserit. At si octo istis addatur homilia de Jejunio, quæ ab Augustino notata, in nostris codicibus legitur, novem saltem a Rufino translatas palam est, et totidem forte latinitate donavit, quod cum formula ferme decem mirifice convenit.

felli non poterat, quamdiu de una epistola sermo fuit : scripta enim id generis e Græco Latine reddita facile invenies. At ex tractatibus, quos non nisi ex celcbrioribus scriptoribus latinitate donatos reperire licet, auctorem Græcæ forte originis, sed Latinæ alicujus urbis episcopum fuisse colligimus, qui scilicet ejus urbis, cui præfectus erat, lingua scribere coactus, difficili stylo usus sit; quemadmodum et alii Græcæ originis auctores Latine scribentes, à nativa Romane lingue puritate ac felicitate plerumque absunt. Hic tamen Potamius alius plane est ab ejusdem ætatis ac nominis episcopo Ulyssiponensi, cui epistolam apud Sirmium conscriptam, quæ in Hilarii Fragmentis legitur, non obscure refert Phoebadius,

enim Potamius Nicænæ fidei olim defensor, a Constantio corruptus ad Arianos accessit; cum Potamius noster, epistolæ quam subjiciemus auctor, non tam post Sirmiense, sed post Ariminense etiam concilium (si inscriptioni codicis fidendum est) catholicæ fidei adsertor, ad Athanasium scripsit. Itaque alterius incerta, at Latinæ urbis episcopus judicandus est (a).

311 IV. De cæteris porro tractatibus quos in duobus codicibus Urbinate et Vaticano sub finem descriptos in præfatione generali memoravimus, non est cur laboremus: quippe certo ac suo quique Auctori in iisdem codicibus attributi, Gaudentio, Vigilio, Hieronymo, Zenonianis non fuerunt adscripti, nec adsanctæ Crucis, qui in duobus manuscriptis Tolentinate scribi quidem potuerunt. Unus tractatus de Signo

III. Nunc reliquum est de duorum brevium traciatuum auctore inquirere, qui inter Hilarianos ac Basilianos nostris in codicibus inserti sunt. Latinitatis quidem ille ac syntaxeos valde obscuræ et implicatæ, B pag. 301, tom. IV Bibliothecæ PP. Ulyssiponensis quæ a Zenoniana plurimum distat at Gaspar Barthius hos profecto tractatus respiciens scripserit, aliquos Zenonianis intermistos sermones longe recentiores esse, quam quilibet de grege cæterarum concionum; ac si ipsorum auctor ad posteriorem multo ætatem, in qua barbare scriberetur, pertineat. Unus tanien locus, quem in editione Veronensi et reliquis inde deductis praetermissum, nos ex editione Veneta et manuscriptis omnibus restituimus, auctorem antiquum et certum prodere visus est. Sic enim in tractatu de Lazaro legitur: Age, age Photami, servus Dei vivi, si aliquid prævales, de lacrymis Domini pauca narrato. Patet hic auctorem inconcinna apostrophe ad se conversa secum loqui, seque excitare, ut de Domini lacrymis uberius disserat. Itaque Photamius C illi nomen est, quo Græcæ originis nomine commode reddito per P(P enim et Ph promiscuæ non numquam in antiquis monumentis scribuntur, ut eruditis notum es!; qua quidem ratione mox in tract. I qui de martyrio Isaia inscribitur, 310 Phithonicorum pro Pythonicorum scripsit librarius codicis, ex quo editio Veneta sumpta fuit, et paulo absimiliter librarius antiquissimi Remensis Ephythonicorum) auctor ejusmodi tractatuum videtur esse Potamius, ille, inquam, Potamius Episcopus, cujus epistola ad S. Athanasium inter monumenta ab Acherio edita reperitur. Sane stylus plane idem est, idque ut magis appareat, eam epistolam tractatibus subjiciendam judicavimus, et ita etiam omnia quæ ad nos pervenere Potámii illius opera, nunc primum suo auctori red- D hymnus est ex versibus dimetris iambicis catalecti

dita simul habebis. Quis autem sit Potamius iste, non liquet. Stylus obscurus valde, quemne Mercurius quidem alicubi interpretetur, novum Spicilegii Acheriani editorem movit, ut Græcum eum suspicaretur, qui Grace scripserit, et Latine a quodam posterioris ævi interprete redditus sit. In indice enim Chronologico tomi ш, de Potamii memorata epistola paulo post medium quartum sæculum scripta loquens Videtur, inquit, e Græco versa, sed fœdissimis mendis conspersa ad nos venit; et in adnotatione ad eamdem epistolam pag. 299, versionis iterum meminit, miraturque cur Acherius tam obscuram foedam

ac Vaticano Basilianis a Rufino redditis sine ullo auctoris nomine statim subjicitur; in Pompeiano autem codice cum postremo Basilii tractatu uno contextu descriptus fuit, aliquid præcipuum habere videtur, ut in Appendicem cum reliquis conjiciatur; nam Zenoni peræque ac cæteri tributus apparet, unde Tolentinas ms. hanc clausulam in hujus fine apponit: Expliciunt tractatus S. Zenonis, etc. At cum nec in editis Zenoni fuerit affictus, nec in omnibus Zenonianis codicibus inveniatur, ab eodem imprimendo supersedendum judicavimus. Solum hoc loco satis fucrit indicare, quid et cujus auctoris sit. Etsi omnibus in codicibus in cæterorum tractatuum ac solutæ orationis formam describatur uno contextu, re tamen

cis, qui incipit Cultor Dei momento, octoque strophis conficitur. Hoc detecto de Auctore inquirendo solliciti, ne quod in cæteris feliciter obtigit, in hoc uno deesset, post multa tandem deprehendimus eum hymnum esse fragmentum hymni longioris Prudentii, nimirum hymni 6 libri KA@HMEPINON, qui hymnus apud Prudentium inscribitur Ante somnum, constatque ex strophis 39. Ex his septem tantum postremæ de Cruce loquentes in hymno nostro leguntur: nam octava quandam hymnorum clausulam refert. Hunc eumdem hymnum reperimus etiam apud Georgium Cassandrum inter Hymnos Ecclesiasticos, pag. 217,

(a) Conf. Gall. Proleg. in Potamium, Bibliothecæ nostræ tom. vii, col. 1411, a linea 3.

[ocr errors]

relinqui, tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei, sed subjici multa et anteserri, etc. Reliqua reperies ibid., col. 704-710.

editionis Parisiensis an. 1616, quos iste ex codice A mo, anidmavertendum est, numquam eum solitarium hymnorum collectionem veterem continente typis dedit: unde ipsum hymnum e Prudentio jamdiu decerptum patet, ut in Zenonianos codices referri potuerit. 312 Unam hymni clausulam, quam nec apud Prudentium, nec apud Cassandrum aliquo saltem in hymno deprehendimus, non nullis utilem hic describimus.

Laus sit Patri supremo,
Quem nemo vidit unquam,
Patris sermoni Christo,

Et Spiritui beniguo. Amen.

POTAMII EPISCOPI

TRACTATUS DUO, QUIBUS ACCESSIT EPI-
STOLA AD ATHANASIUM.

TRACTATUS 1. DE LAZARO.

Grandi, fratres, stupore, grandique miraculo per ambiguas curas hinc inde in concavo vertiginis sinu pronis fluctibus torqueor, etc.

Cætera videsis Patrologiæ tom. vin, col. 14111115.

TRACTATUS 11. DE MARTYRIO ISAIE PROPHETÆ.

Isaias cum Christum prædicaret, vel cum futuræ damnationis elogium Israelitico populo nuntiasset, atroci feritate blasphemantium commota barbaries, etc.

Cætera videsis ibidem, col. 1415-1416.

EPISTOLA AD ATHANASIUM AB ARIANIS (IMPETITUM), POST-
QUAM IN CONCILIO ARIMINENSI SUBSCRIPSERUNT.

Domino Fratri gloriosissimo ac beatissimo Athanasio C
episcopo Potamius.

Tanti carceris fossa crudam illuviem damnabilis officina coacervatam, etc.

Cætera videsis ibid., col. 1416-1418.

SANCTI HILARII EPISCOPI TRACTATUS ISALMORUM CXXVI-CXXX.

TRACTATUS PSALMI CXXVI.

1. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam. In vanum est vobis diluculo surgere. Volunt plures sanctum Salomonem ædificationi civitatis et templi studentem, etc.

Reliqua legere poteris Patrologiæ nostræ tom. 1x, col. 694-703.

TRACTATUS PSALMI CXXVII.

I. Quoties de timore Domini in Scripturis est ser

B

D

TRACTATUS PSALMI CXXVIII.

Sæpe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Sæpe impugnaverunt me a juventute mea. Elenim non potuerunt mihi......... Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio super vos, benedicamus vos in nomine Domini.

I. Instituimur dictis propheticis, ad tolerantiam præsentium passionum, etc.

Reliqua videsis ibid., col. 711-718.

TRACTATUS PSALMI CXXIX.

I. Inter multa præclara quæ ad Romanos Apostolus scribit, cum de fide Gentium et infidelitate Judæorum locutus esset, et multa super judiciis Dei tractassel, ait, etc.

Cætera videsis ibid., col. 718--725.

TRACTATUS PSALMI CXXX.

I. Brevis psalmus est, et distinctione magis quam tractatu explicandus, ad humilitatem nos et mansuetudinem docens, etc.

Reliqua videsis ibid., col. 725-727.

SANCTI BASILII CESAREENSIS TRACTATUS QUATUOR, RUFINO INTERPRETE.

TRACTATUS 1. DE LIVORE ET INVIDIA.

I. Bonus est Deus, et indignis largitur quæ bona sunt malus est diabolus, et malitiam quam semel ipse concepit, hanc etiam homines docet, etc.

TRACTATUS 11. DE ADTENDE TIBI.

1. Sermonis usum Deus nobis, qui nos creavit, indulsit, pro eo ut cordis occulta consilia invicem no. bis verbi ministerio panderemus, etc.

TRACTATUS III. DE JEJUNIO.

I. Canite tuba in initio mensis, in die insignis solemnitatis vestræ, propheta præcipiebat populo Israel, etc.

TRACTATUS IV. DE AVARO DIVITE.

J. Duplex est tentationum species. Aut enim tribulatio cor vexat humanum, et sicut aurum in camino, ele.

Quatuor illos tractatus, uti jam monuimus, inter Opera S. Basilii collocandos reservamus.

ADMONITIO IN SPARAVERII ANNOTATIONES.

Franciscus Sparaverius Nobilis Veronensis, in Latinis Græcisque auctoribus apprime versatus, politiorumque litterarum ac eruditionis excultor exinius, de quo plura Scipio Maffeius prodidit part. II Verone Illustratæ, postquam non nulla lucubravit

summa cum laude, postrema ætate novam S. Zenonis editionem meditabatur, in quam plures adnotationes paravit. At morte præventus an. 1697, opus imperfectum reliquit. Veronensis autem editionis ordinem secutus, commentarium perduxit ad medium

vero id opus imperfectum et veluti ex tempore ac sine praemeditatione lucubratum (unde αυτοσχεδίασμα inscriptum ab auctore fuit) immaturus celeberrimi viri fetus sit; ob multa tamen præclara, quæ continet, in editione nostra haud prætermittendum judicavimus, ne vel exspectatio quamplurium, quibus illud notum, et in desiderio est, vel vir ille de hac editione bene meritus sua laude fraudetur. Duo tandem advertenda maxime sunt primo nos hasce animadversiones in novæ editionis seriem, Auctoris ordine commutato, daturos, quod lectorum commodo necessarium est visum, si quando inter legendos Zenonis tractatus Sparaverii observationes velint consulere dein vero, sicubi lectionem ab hoc indicatam

usque sermonem De ædificatione Domus Dei, post A longiorique meditationi tempus superfuisset. Etsi quem tres alii supra decem sermones ea in editione supersunt sine ullo commentario; quem tamen parasse, etsi descriptus non fuerit, vel saltem animo præcepisse, indicant adnotationes alique, in quibus ad observationes in eosdem postremos quoque sermones lectorem remittit. Hisce autem in adnotationibus et corruptiora quædam loca tentavit emendare, et difficiliores quasdam sententias explicare naviter et erudite studuit. Uno codice usus, quem posterius etiam accepisse videtur, alios sape desideravit, queis sinceram lectionem restitueret. Aliquos tractatus supposititios plane cognovit at cum vulgatum de Gallieni ætate præjudicium nondum detexisset, hæsit alicubi, quominus aliquos addititios tractatus alienos crederet, alicubi etiam genuinum Zenonis B ab editis nostris diversam invenies, eam Veronensis

sermonem, qui ci ætati non congruit, ab eodem abjudicandum putavit ut ne tamen certum sit an, mutaturus fuisset sententiam, si editioni perficiendæ

editionis lectionem esse, quam in adnotationibus a nobis suo loco commemoratam reperire licebit.

FRANCISCI SPARAVERII ADNOTATIONUM
IN B. ZENONIS VERONENSIS SERMONES ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

IN TRACT. I LIB. I DE FIDE.

Pag. 4. Non ab alio, sed ejus ex voluntate prææveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio nascatur, etc. In ms. est: Non ab alio commodetur, sed ejus ex voluntate nascatur. Cæterum si, etc. D. Paulus ad Romanos, cap. x, num. (a) 17. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Cyrill. Hierosol. Catech, prooem. fol. 6 : Δεῖ ἀκούειν τὰ περὶ θεοῦ ζῶντος· δεῖ ἀκούειν τὰ περὶ κρίσεως· δεῖ ἀκούειν τὰ περὶ Χριστοῦ· δεῖ ἀκούειν τὰ περὶ ἀναστάσεως, καὶ Toa, etc., repete argumentum ex eodem capite num. 14, ad Romanos.

C

Pag. 4. Quod nisi insinuationem legis omni devotione succincta præcedens amplectatur fides, etc. Non. negat didascalia necessitatem, non tollit auditionem, sed requirit Spiritus sancti inspirationem, atque auxilium. Clemens Alexand. Strom. lib. 11, 364, ideo fidem gratiam vocavit, quia ἐξ ἀναποδείκτων εἰς τὸ καθόλου αναβιβάζοντα τὸ ἁπλοῦν, ὃ οὔτε σὺν ὕλῃ ἐστὶν, οὔτε ὕλη, οὔτε ὑπὸ ὕλης: ex indemonstrabilibus adscendere faciat ad incomprehensibile, quod neque cum materia est, neque materia, neque sub materia: ad hoc autem requiritur de anticipata opinio: pois, seu præjudicium, quo rectam opinionem putet, quam de credendis concepit, atque docenti se morigerum præbeat, cum non satis sit audire, sed oporteat eruditionem audire, atque ultro amplecti. Clemens D Alexand. iots doti mpóknfis èxocios, fides est voluntaria anticipatio; neque male sentiebat Epicurus apud eumdem : Μή δύνασθαι μηδένα, μήτε ζητῆσαι, μήτε ἀπορῆσαι, μηδὲ μὴν δοξάσαι, ἀλλ' οὐδὲ ἐλέγξαι χωρίς pokafes, neminem posse nec quærere, nec dubitare, neque probare, aut redarguere, sine anticipatione. Eadem in Laertio, 274.

Pag. 5. Alioquin ista innumerabilis simplicitate sua felicior turba, etc. Turbam felicem simplicitate sua appellat christianam, hoc cum Martiale vera simplicitate bonam. Christiani ob id apud Ethnicos tradu cebantur tamquam obtusi, et fatui, quod inter cæteros indicat Arnobius, libro 1, 45, quod tamquam imperiti facile adsentirentur. Sed Jesus in Spiritu exsultans Matthaei cap. x1, num. 25, agit Patri gratias, quod abscondiderit mysteria sapientibus et intelligentibus, et revelaverit parvulis, hoc est, ut di(a) Numerus auctori idem ac versus.

vus Paulus interpretatur 1 ad Corinth., cap. xiv, 20. Parvulis malitia, perfectis virtute. Tertull. lib. vi adversus Marcion., cap. 25: Reos habuit sapientes, atque prudentes, ex ipsis operibus tot ac tantis intelligibilem Deum non requirentes, vel perperam in ipsum philosophantes, et ingenia hæreticis subministrantes.

Pag. 6. Nam per ipsam Dei voluntas populis intimatur, etc. Docetur, nota fit. Elius Spartian. in Vero versus finem: Quod quidem contrarium his, quæ de adoptionis poenitentia per auctores plurimos inlimata sunt. Ammian. Marcell. lib. xxvin, cap. 3, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent, et passim in Cod. Theodos.

Ibidem. Nunc severa, nunc blanda præmium demonstrat, et gladium, etc. D. Paulus ad Rom. cap. iv, num. 15, ὁ γὰρ νόμος ὀργὴν κατεργάζεται, lex iram operatur, hoc est punit qui eam transgrediuntur. Cæterum, quæ sequuntur, unicuique quod elegerit tributura, ut jure possit implere, quod gerit, corrupta puto, quibus opem, nec subsidiariam ferre sum potis.

Pag. 7. Lex semper manat ex libro genitali; fides autem tenaciter inhæret suo soli proposito, etc. Leges E apud Athenienses consignalas, tabulis apul Romanos antiquitus notum fuerit, qui legerit Plutarchum in Solone, Tit. Livium, atqu Dionysium in historiis. Sed insecutis temporibus, cum annua Pratorum edicta ex albo ad perpetuum jus deducta fuerint, auctore Juliano J. C. Adriani imperatoris auctoritate, libris exceptæ, uti constat ex lege prima de his, qui not. infam. Has itaque perpetuo easdem manere dicit, quod verum est, donec fuerint abrogatæ, quarum librum genitalem vocat, hoc est originalem, seu archetypum, unde illis fides adstrueretur. Fides contra non alio nititur quam se ipsa, et si solum titubet, non restabilita, interit.

Ibidem. Lex hominis conscientiam alloqui tanlum potest, videre autem non potest, etc. Potest, quæ facienda sint, aut credenda docere; non potest videre, quid homo credat, neque de ejus fide cognos

cere.

Ibidem. Lex partibus et discitur, et docetur, etc. Lex nimirum dividua quæ, ut subdit, tota nec intelligitur, nec tenetur. At fides individua. Tertull. de

Virg. veland. cap. 1: Regula fidei una omnino est, A negandum non est quin causa quædam præcessesola immobilis, et irreformabilis.

Ibidem. Adde quod ab omnibus appetitur, ut a nullo completur, etc.; lego eta nullo completur. Magis servatam volunt, quam servare.

Ibidem. Adde quod index Dei voluntatis est, non Dei originis, aut naturæ, etc. Deus ipse legem edixit, eamque D. Paulus ad Romanos, cap. vi, num. 12, ob id vocavit Sanctam, quam nihilominus legem peccati, et mortis appellavit cap. VIII, num. 2, et contraposuit fidei, quam legem dixit spiritus vitæ in Christo pergit num. 11: El de Tò жYEμα TOû èyɛiραντος Ἰησοῦν ἐκ νεκρῶν οἰκεῖ ἐν ὑμῖν, ὁ ἐγείρας τὸν Χριστὸν ἐκ νεκρῶν ζωοποιήσει καὶ τὰ θνητὰ σώματα ὑμῶν, διὰ τὸ οἰκοῦν αὐτοῦ πνεῦμα ἐν ὑμῖν, Quod si spi ritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christuma mortuis, vivificabit mortua corpora vestra, propter inhabitantem spiritum ejus in vobis. Jusūnus martyr Apologia 1, 58: Ut ab initio exsisteremus, non nostrum id fuit, itidem vero, ut delectu adhibito ea sectemur, quæ grata illi sunt, per donatas ab eo rationis virtutes persuasione ipsius id fit ad fidem nos adducentis. Huc credo respexisse Zenonem, dum dixit Dei originis, aut naturæ.

B

Pag. 8. Si tractatum fidei dixerimus, etc. Hoc epicheremate videtur velle, neque fidem tractari posse, quæ in recto judicio stat, et ut ait Clemens Alexandrinus Stromat. lib. 11, 362, est fundamentum prudentis electionis θεμέλιος ἔμφρονος προαιρέσεως, neque tractatui fidem posse conciliari, quia demonstrationes desunt. Idem ὁ πιστεύσας τοίνυν ταῖς Γραφαῖς ταῖς θείαις, τὴν κρίσιν βεβαίαν ἔχων ἀπόδειξιν ἀνανεύῤῥητον, τὴν τοῦ τὰς Γραφάς δεδωρημένου φωνὴν λαμβάνει Θεοῦ. Qui divinis credidit Scripturis, firmum habens judicium, cui contradici nequit, demonstrationem, ejus qui Scripturas dedit vocem accipit. Ad quam rem dicebat Ambrosius: Aufer argumenta, ubi fides quæritur. In ipsis gymnasiis suis jam dialectica taceat: piscato ribus creditur, non dialecticis: sicuti et Augustinus : Noli intelligere, ut credas, sed crede ut intelligas : in- C tellectus merces fidei est. Sed indiget fides cognitione. Theodoritus, sermone 1, περὶ θεραπευ. 479, δεῖται μέν τοι ἡ πίστις τῆς γνώσεως, καθάπερ αὖ ἡ γνῶσις τῆς πίστεως· οὔτε γὰρ ἄνευ γνώσεως πίστις, οὔτε γνῶσις δίχα πίστεως γένοιτο ἂν Indiget autem fides cogni tione, sicut et cognitio fide indiget; neque enim posse potest fides sine cognitione, neque cognitio sine fide.· Neque minus indiget tractatu. Clemens Alexand Stromat. lib. 1, 286, ἀλλὰ καθάπερ καὶ ἄντι γραμμά των πιστὸν εἶναι δυνατόν φαμεν· οὕτως συνεῖναι τὰ ἐν τῇ πίστει λεγόμενα οὐχ οἷοντε, μὴ μαθόντα ὁμολογοῦμεν : quemadmodum vel sine litteris fidelem posse esse dicimus, ita quæ in fide dicuntur, non posse intelligere eum, qui non didicit, confitemur.

Pag. 8. Video præterea, sicut adsertorum indicant nomina, quæ si auferas nulla fortassis, etc., scilicet hæreticorum, qui corpus Christi Ecclesiam impiis sectis laniarant.

Pag. 9. Multos fuisse tractatus, etc. Tractatus sunt disputationes, quibus opiniones suas suasum ibant; labore enim, et favore captabant, quibus persuade rent, et quibus veros Christianos seducerent. Tertuli. de Resurrect. carn., cap. 5: Ita nos rhetoricari quoque provocant hæretici, sicut et philosophari.

Ibidem. Eligendum quid sit, non potest nosci, etc. Intellige in catechumeno, aut initiando, alioquin paradoxum esset; nam recta fides una, a qua non licet nec deficere, nec desciscere, et quam infra nominat illam nobilem, et antiquam, quæ Deum Deo credendo promeruit, qua que credere non didicit, sed præsumpsit.

Pag. 11. Quæque credere non didicit, sed præsumpsit repele notas in hunc ipsum sermonem, supra, ad pag. 2, ad illa verba, quod nisi insinuationem legis. Fuere divinitus inspiratorum; qui e re nata Christiani facti, ultro se morți confessione obtulere, hulla prævia doctrina, aut professn voluntate. Sed

rit, quæ commovente Deo opinionem impresserit, ex cujus præjudicio credere didicerint. Lato igitur modo heic intelligendus Zeno.

Ibidem. Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur, aut docetur, etc. Eadem fuit sententia Tertulliani uterque ex Apostolo ad Titum cap. III, num. 9, De Præscript, hæretic, cap. 14: Fides in regula posita est, adversus regulam nihil scire, omnia scire est. Deinceps: At cum tenent quidem, et credunt, quærendum tamen dicunt ut defendant; antequam defendant negant quod confitentur, se nondum credidisse dum quærunt.

Ibidem. Nunc scire cupio, fides ex doctrina constel, an ex credulitate, an ex utroque, etc. Cyrillus Hierosol. Catech. 5, indivisibilein natura sua fidem, primo gradu dogmaticam facit συγκατάθεσιν τῆς ψυ zas: Secundo, atque eminentiori, quæ fit èv zápitos μέρει παρὰ τοῦ Χριστοῦ : admonens, ut posteriorem et gratiam adipiscamur, priorem imbibamus ex succo Catholicæ Ecclesia, neque ductemur variis questionibus, neque curiosis colloquiis, sed sacrarum Scripturarum collatione in nobis roboremus.

Ibidem. Sin vero ex utroque, patriarcharum semensa fides est, ac per hoc illis, etc. Semensa, imperfecta, quasi dimidia mensura fraudati. Metiri est ad mensuram præbere, et minore mensura admetiri est fraudare mensuram. Cæsar de Bello Gallico lib. vn, cap. 71, Frumentum parce, et paulatim metiri instituit, hoc est parce et restricte, ut tempora ferebant, et annonæ caritas. Cyprianus, epistola LXXVI, prope finem parili, et codem sensu ait: An consecuti sunt quidem gratiam Dominicam, sed breviore, el minore mensura? quod est semensa gratia. In hoc totus est noster, ut sicuti Abrabam, et cæteri Patriarche per fidem justificati fuerunt sine doctrina, sed sola nivoa, ita et Christianum quemlibet velit, qua Christianuin, nullo alio adminiculo, quam spi ritus advenientis constitui. Sed quid fiet verbis Dominicis, Ite, docentes? Matth. xxv, 49, quid fiet Paulo ad Rom. xi, 17: Fides ex auditu? At, ut videre est, non ia probat doctrinam, qua: simpliciter, et pure a vero Christiano fuerit inculcata, sed vaniloquentia fucatam, circumlocutionibus ad ostentationem paratis turgidam, sed in præcipuo languentem. Vide D. Paulum, ep. 1 ad Timoth., cap. vi, num. 4, et Clementem Alex., Stromat. lib. 1, non longe a principio. Si enim simpliciter credidissent, neque mentem rebus imperceptibilibus suam onerassent, Saturnillus non tam absona et monstrosa fuisset commentus, non Basilides, non Carpocrates, non Valentinus, non tot alii. Quid in perversum rapuit Origenem, quid Arium? Lisi superflua in fide inquisitio, qua sapientiæ studio sapientiam perdiderunt. Et huc referenda sunt nostri ve;ba paulo ante prolata Quia nec erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum, quippe cum unius electio sit alterius reprobatio : vel si omnes omnino amplectendæ sint, etc. Porro obscuritatem facit, quod Dalias usurpet legem pro mandato veteris Testamenti, alias pro d dascalia fidei Christianæ, quod salebrosum est, et impeditum. Nam si, ut ille ipse approbat, non sumus amplius sub lege, sed sub gratia, quid opus retentare de lege edicente; que christiano inutilis est? Si distinctionem hanc observaveris suo loco et tempore, in hoc tractatu res facilius procedet.

Pag. 14. Quæ duobus confligentibus Christianis, ab altero eorum si non transducitur, perfidia, cum transducta fuerit, fides vocatur, etc., cùm non transducitur in animos, in adsensum, id est persuadetur, quod Titus Livius dixit transduci in sententiam lib. XLIV cap. 40, Cicero, lib iv de Finibus initio : Si istud obtinueris, traducas me ad te to tum licebit.

Ibidem. O quam præsumpta, etc. Monet Claud. Salmasius ad Elium Spartian., cap. 2, quandoque præsumptionem esse de re pene certa, fiduciam

cessabunt.

quamdam, et spem indubitatam rei necessario even- A tiles erunt. Ms. Quibus si deneges charitatem, utræque turæ, ut heic. Exclamat ergo Zeno: 0 quam male præsumpta fides! subintelligendum enim illud male, quæ cum indubitata prius haberetur, ut debuit, novelle traditioni locum dare debet.

Pag. 15. Forte in eo se quis æstimat fideliorem, lege æstimet ex ms.

Ibidem. Eo enim res deducta est, ut fides nostra per Dei requiratur injuriam, etc. Anonymus, apud Eusebium, Eccles. hist. v, cap. ultimo, de hæreticis habet, quæ huc transferre libet ad lucem Zenonis. Sacras Scripturas audacter adulterarunt, primitivæ fidei regulam rejecerunt, atque ipsum Christum ignorantes non contendunt, quid sacræ doceant Scripturæ, sed cujusmodi syllogismorum figura impietatem suam confirment.

Pag. 16. Cur legem lege distringis? etc. Heic legem habe pro dogmate Ecclesiastico.

Ibidem. Sin vero fidem spiritus calles, etc. Cyrillus Hierosol., Catech. 5: Αὕτη τοίνυν ἡ κατὰ χάριν δωρου

Ibidem. Tolle spem et interempta sunt omnia, etc. Hoc idem argumentum applicuere fidei Cyrill. Hierosol., Catech. 5, et Theodor. Ospaπeut. λóye a; sed multo congruentius Noster spei. Conferre tuum erit lector.

Ibidem. Ad litteratorem puer, etc. Litterator est, qui elementa prima docet, legere et scribere. Lampridius, in Alexandro Severo, cap. 3, prima vocat pueritia magistros: oppositi litteratis: rem notam facio ex notis Salmasii ad Tertull. de Pall., cap. prostremo, et ex Voss. de arte Grammat. lib. 1, cap. 1.

Ibidem. Profundo gurgiti nauta commisit, etc. Gurges heic pro mari aliorum exemplo. Propertius, lib. i, Eleg. xvII, v. 14:

Ah! pereat quicumque rates, et vela paravit
Primus, et invito gurgite fecit iter.

μένη πίστις ἐκ τοῦ πνεύματος, οὐ δογματική μόνον εστιν, Β Idem Elegia vi, lib. ur, v. 25 :

ἀλλὰ καὶ τοῦ ὑπὲρ ἄνθρωπον ἐπεργητική. Hac igitur se cundum gratiam'donaia fides ex spiritu, non modo est dogmatica, verum etiam supra humanas vires effectiva. Sunt enim divisiones gratiarum, ministeriorum, et operationum ab uno, et eodem spiritu dividente seorsum singulis, sicut vult. Vide Paulum ad Corinth. epist. 1, cap. XI.

Ibidem. Getina cymba, etc. Metaphorice cetum, qui Jonam deglutivit, et vivum per maria vehebat, cymbam dixit cetinam.

Ibidem. Solis cursus, ac lunæ ab occidui, etc. Tangit historiam Josue, cap. x, num. 12 et 13.

Ibidem. Si obvenerint dura, fidem tamquam granum sinapis te habere demonstra, etc. Potius spem, sed spes non est sine fide. Noster sermone sequenti: Fides si non sit, quomodo spes ipsa nascetur? Clemens Alexand., Paedagog. primo, cap. 6. Revera sanguis fidei est spes, in qua continetur quemadmodum fides ab anima. Cum autem spes expiraverit, per- C inde ac si sanguis effluxerit, vitalis facultas dissolvitur.

Pag. 17. Heic tibi ego respondere non audeo, etc. quia naturam divinam scire haud est hominis. Clemens Alexand., Strom. lib. v, 582: 'H μèv yàp Chinois ἀειδής, καὶ ἄορατος. ἡ χάρις δὲ τῆς γνώσεως παρ' αὐτοῦ Sid rou viod. Inquisitio enim nec ex forma, neque ex adspectu fieri potest: gratia autem cognitionis est ab ipso Deo per Filium. Atque ista quidem non adhuc perfecte intelligimus enim Deum quantura possumus, ut ait Aurelius Augustinus, lib. v de Trinitate, hoc est bonum sine qualitate, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsen tem, sine habitu continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione omnia mutantem, atque impassibilem: Quisquis Deum ita cogitat, et si nondum potest invenire quid sit, pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de eo sentire, quod non sit. Cognoscentes oùx ő éσtiv, ő de pn èoti non quod est, sed quod non est, ut conso-D

nat ibidem Clemens.

Ibidem. Multos enim seduxit suspicio illorum. Ms. addit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum.

Pag. 18. Neque attenderent fabulis et genealogiis, etc. Epist. 1 ad Timotheum, cap. 1, num. 5. Ad quem locum Theodoritus: Ductas ex Abraham et ex David recensebant genealogias perscrutantes scilicet, an ex iis Dominus secundum carnem natus esset.

Ibidem. Negat quodam modo Deum quisquis rationibus humanis, etc., pressius et solidius ms. Negat quodam modo Deum quisquis adserit Deum. Defensio enim, etc.

IN TRACT. II LIB. I. DE FIDE, SPE ET CHARITATE.
Pag. 19. Quibus si deneges charitatem, utræque inu-

Positaque in gurgite vita.
Pætum sponte tua vilis arena tegat.

Pag. 19. Quamvis in futuro sit posita, fidei tamen est jure subjecta, etc. Habuit in mente illud D. Panli ad Romanos cap. VIII, num. 25: El dé ô où BÉTOμEY ἐλπίζομεν, δι' ὑπομονῆς ἀπεκδεχόμεθα : si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Spes autem semper in futurum fertur; Seneca loquens de Spe, epist. cr, ait: Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Achil. Tatius Leucip. lib. iv, 221 : Ταῖς τοῦ μέλλοντος ἐλπίσιν ἡδόμην : futuri spe lætabar. Max. Tyr. serm. xxxvII, Ai èλπides пρooτátτουσαι τούτοις ανήνυτα πονεῖν, καὶ ἀτελεύτητα : spes impellunt ad ea, quæ nec fieri possibilia, neque finem habitura. Legerim porro juri subjecta, ut syntaxis procedat. Cum enim non sint condigna passiones hujus mundi ad futuram gloriam, ut ait alicubi D. Paulus, spes illius futuri est constabilienda per fidem: alioquin, et illa corruat necesse sit.

Ibidem. Et omni genere custodienda virtutum, etc. quas et quales pete a D. Paulo ad Rom. cap. xii, a num. 7.

Pag. 20. Ecclesiæ pulchritudo vel murus, etc. Le gerim potius vel turris.

Ibidem. Contra spem autem est quod impossibile, etc.; in ms. Contra spem autem est, quodi mpossibile est, et non videtur, sed possibile ac spei fit, cum Dei dicto indubitanter, etc.

Ibidem. Ut jure speremus aliena, etc. Fides, quam a Deo imbibimus, nostra est nostrum non est, quod fide exspectamus, sed virtutibus, et rectitudine vitæ expetendum; ideo alienum dixit, quod a Deo decernendum. Regnum utique cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt, Matth. cap. xI, num. 12. Non quidem contentiosis orationibus, sed rectae vitæ assiduitate, atque deprecationibus humillimis, et piis sine intermissione factis, quibus quia priorum peccatorum semina exstirpantur, et macula delentur dicitur vis inferri, et nobis et cœlo, ut suggerit Cle

mens Alexand., Stromat. lib. v. 553.

Ibidem. Nemo enim censum debitori committit, etc. Reddit rationem dicti superioris nemo siquidem quem habet in ære suo, si rapiat, are numerosiori suo periculo obruet; neque rex bravium dabit desertori, sed victori, aut suas partes utrumque sustinenti pro viribus generose.

Pag. 21. Qui habet dabitur illi, etc. Matth. cap. xit, num. 12, et cap. xxv, num. 29, et alibi apud alios Evangelistas.

Ibidem. Per hanc evadens Noe non invenit, cum quo diluvium fuisse conferret, etc. Ille namque solus credens veras Dei minas, et obediens i!lius mandatis, per fidem servatus est, sic ut post diluvium omni homine (præter consortes in Arca) perempto non haberet, cum quo de aquarum immanitate serniones duceret.

« PoprzedniaDalej »