Obrazy na stronie
PDF
ePub

461

tentia in cum, prout debitor exstiterit, jure possit expromi. Ita erit, ut justis corona, peccatoribus aut excusatis, aut emendatis indulgentia, impiis autem æterna pœna tribuatur. Per (18) Dominum Jesum Christum, qui est benedictus cum Spiritu sancto in æterna sæcula sæculorum.

quia timent: peccant, quia volunt. Unde non est ab- A mini, ut ponderatis damnis rebusque servatis, sensolutus reatus, ubi de amoris comparatione duarum (12) contrariarum sibimet partium judicium flagitatur; ambiguitas enim nisi fuerit discussa, jure non potest mereri sententiam. Et qui sunt isti, quos ambiguitas (13) judicio reservavit? Utique illi, sicut Apostolus quoque ait, qui cognitum Deum non quasi Dominum honoraverunt, neque ei gratias egerunt, sed vanis persuasionibus cogitationes eorum abductæ sunt, et tenebris opertum (14) est cor eorum (Rom. 1, 21), ut diligerent magis tenebras quam lucem, creaturam potius quam creatorem.

III. Itaque tria convenit esse judicia. Unum justorum, qui non tantum, ut dictum est, non judicabuntur, (15) sed istum mundum judicabunt, Apostolo dicente: An nescitis quia sancti de hoc mundo ju- B dicabunt (I Cor., vi, 2)? Alterum impiorum, qui non sunt judicandi, quia jam judicati sunt, sed perituri, Scriptura dicente: Iter impiorum peribit (Ps. 1, 6). Tertium peccatorum, quorum obliquæ ancipitisque vitæ sunt necessario discutienda secreta, Apostolo utrumque prosequente, nam qui sine lege, inquit, (16) peccaverint, sine lege peribunt. At qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. 11, 12). Videtisne, fratres, multum interesse 224 inter damnatum et judicandum? Quam judicii formam etiam ipsa humanitas, quamvis injusta sit, servat. Nemo namque paterfamilias honesta fidelitatis su lucra offerentem sibi suum servum judicat, sed honorat, ut filium. Alterum vero, quem venena conterentem, in adulterio, in homicidio, (17) in falso, in maleficio C deprehenderit, carnifici destinat statim non audiendum, sed competentibus poenis excruciandum. Tertium quoque, quem adverterit fraudulentum, coloratis ratiociniis sua furta excusantem, reservat exa(12) Ms. Tol., contrarium sibimet partium judicium. Dein pro discussa ms. Urb., discursa.

(13) Tres codices et edit. Ven. addunt suo. Post pauca in Apostoli textu ms. Pomp. pro non quasi scribit numquam, et ms. Tol. Deum pro Dominum.

(14) Est addidimus ex mss. Ponip., Urb. et Zen. (15) Verba sed istum mundum judicabunt supplevimus e mss. et edit. Ven.

(16) Mss. Tol., Pomp. et Urb., peccaverunt. (17) Legebatur in falso maleficio: correximus anetoritate trium codicum et primæ editionis.

(18) Ms. Pomp., per Dominum nostrum Jesum, etc. Verba cum Spiritu sancto desiderantur in ms. Tol., Ed., Ven. com. Mss. Urb. et Pomp., in fine add. Amen. TRACT. XXII. (1) Cod. Rem. et Tol. exsultavi. Hoc porro Isaiæ testim. Lactantius utitur lib. iv Instit. cap. 11, eodem, quo S. Zeno, consilio, Christum idcirco carnem adsumpsisse ostendens, ut religionem sanctam Dei a Judaico populo abjectam ad Gentes transferret.

(2) Mss. et edit. Ven., hortatur nos; sed perperam, cum ad personas alias referatur. In fine præsentis numeri 1, ms. Urb., contempserunt pro contempserint.

(3) In manuscriptis variis et contaminatissimus hic locus est. Primo in mss. Pomp., Tolent. et Basil. Vat. desunt verba : De cœlo et terra, quæ alibi et in editis leguntur. Dein tantum pro testatum scribit ms. Rem. Quocumque autem modo legas, difficilis sententia elicitur. Reliquimus textum, ut in editis, et aliquot iss. reperitur. Sparaverius scribendum putat: Cœlum et terram prophetam fuisse lestatum, quasi

TRACTATUS XXII.
In Isaiam I.

1. Audi cœlum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui (1) et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (1s., 1, 2). Grandem Judaica gentis offensam libri istius exordia proloquuntur, et iracundiam divinæ indignationis ostendunt, quæ alias personas, ut verbum Dei ab ipsis potius audiatur, hortatur: (2) non est enim parum criminis, ut semper apud ipsos divinus sit sermo prolatus, nunc alteris videatur ingestus. Unde rejectio Judæorum est aliarum electio 225 personarum; quia cum alteris, ut verbum Dei audire debeant dicitur, Israel sic reprobus invenitur; et dum clamat propheta : Audi, cœlum, et terra, significat, quod illi audire contempserint.

II. Audi, inquit, cœlum, et percipe auribus, terra. (3) De cœlo et terra prophetam fuisse testatum, quasi de aliqua re esse conquestum? Vel, cum dicit : Audi, cœlum, et terra, tamquam numquam aut cœlum audierit, aut terra, cum (4) jussui Dei et cœlum obsecundet, et terra, quia cœlum pluvias, et fruges terra non denegat? Sed quia hæc prophetia novissimis erat complenda temporibus sub Dómini salvatoris adventum, qui non esset a Judæorum populis audiendus, quod eum Apostoli essent, et homines ex Gentibus audituri, ideo ait: Audi, cœlum, et terra. Coelos autem Apostolos esse claro testimonio veritade re aliqua esse conquestum, id est prophetam advo· casse cœlum et terram in testimonium de questubus, quos non in ipsos, sed in filios ingratos effudi'. Hanc quidem conjectationem confirmant ea, que sequentibus in tractatibus subjiciuntur, cum scilicet tract. 24 ait: Cœlum terramque testes citat; et tract. 25, Censuit eos cælo et terra testibus denotare; ac tandem tract. 26 : Injuriæ suæ testes citat cœlum terramque. Sed alia prorsus esse videtur hujus loci sententia. Prophete nimirum verba S. Zeno interpretaturus, cum cœli terræque nomina non proprie de terra et cœlo accipienda existimet, sed, ut mox subdit, de Apostolis et Gentibus; hoc loco ad ejusmodi interpretationem gradum facturus, litteralem sententiam de coelo térraque non posse accipi ex eo insinuat, quod nibil sit, cur propheta de cœlo terraque proprie conqueratur, tamquam nunquam aut cœlum audierit, aut terra, etc. Itaque recte per interrogationem hoc testimonium efferendum fuit, ut rejecte litteralis interpretationis consilium indicaretur. Quod si nullo codicum suffragio manus inferre liceret in textum; subandita statim ab initio aliqua interrogationis particula, aut verbo, ex. gr. credibilene est, vel aliquid simile, scriberemus: Credibilene est de cœlo et terra prophetam fuisse testatum, vel quasi de re aliqua esse conquestum, cum dicit : Audi cœlum et terra, etc. Dicit tamquam numquam, dicitur ex quinque pro mss. posuimus.

D

(4) Quatuor mss. Rem., Pomp., Zen. et Basil. Vat. jussu Dei et cœlum obsecundetur. Hoc postremum verbum obsecundetur est etiam in ms. Vai.

:

tis affirmat, sic enim ait: Et videbo cœlos opera digi- A Deum patrem non dilexisse, cum peccatum sit, hetorum tuorum (Ps. ví, 5). Heic utique non de cœlis istis loquitur, quos semper viderat, sed de Apo to. lis, quos videre optabat. Et iterum Texit cœlos virtus ejus (Habac., III, 3); co quod Apostolos ad mirabilia facienda Spiritus sanctus obumbravit et texit. Et denuo Coli, inquit, enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 2). Et heic utique non jam cœlos loqui dicit, quos loquentes nullus audivit, sed Apostolos adseverat, quorum prædicatione gloria Domini 226 per tota terrarum spatia nuntiata est. Terram homines intelligendos frequens prophetarum adsertio demonstravit : Jubilate, inquit, omnis terra. Et alibi: Audi, inquit, terra, ex ore meo (Ps. LXV, 2); quo vocabulo Gentiles (5) homines sine dubio comprehendit, in quibus adhuc erant opera terrena. Hoc est ergo, B quod ait: Audi, cœlum, et terra, quod Judæis non audientibus, Christus Dominus esset ab Apostolis et Gentibus audiendus.

III. Filios, inquit, genui-et exaltavi. Hæc Domini vox est, quia jam tunc per prophetam Judæos objurgabat incredulos, et quae essent futura, priusquam fierent, admonebat. Proprium est enim Dei scire transacta, el nosse ventura. Filios, inquit, genui et exaltavi. Infinita Judæi infidelitate sua apud Dominum nostrum odia meruerunt, (6) quod jam quanta fuit de amore gratia, tanta de eorum offensione futura vindicta est: certum est enim in eum filium, posteaquam deliquit, (7) granditer vindicari, quem pater plurimo dilexit affectu; et quantam pietatem dilecto filio amatus pater exhibuit, tantam læsus C exigit ultionem, quia cum vicem non reddidit patri dilectus filius, dignam sententiam percipit abdicatus: cujus enim impietas paterno affectui parem gratiam non refert, quantum sit criminis dici non potest,

(5) Vox homines desideratur in ms. Tol.

(6) Scripsimus quod pro quo ex ms. Pomp. Forte etiam pro quo, vel quod jam legendum est quoniam. Ms. Urb., de timore pro de amore.

(7) Sidonius hoc adverbio utitur lib. vi, epist. 1, et aliis in locis. Post pauca amator pater pro amatus pater in ms. Urbin. et Dominum pro Deum in ms. Pompeian.

(8) Varia et corrupta heic est cum editorum, tum manuscriptorum lectio. In editis sic legebatur : Quid, quibus de coelo quotidianum manna in eremo, et aquæ potus e saxo, quæ per lignum amara dulcis effecta, D quam per lignum crucis amaritudine exclusa Gentilitas bibituri essemus? in quibus præterquam quod nos ex amara dulcis effecta legendum esse, et rò Gentilitas perperam positum videtur pro ex origine Gentiles, ilJud maxime offendit, quod miraculum aquæ amaræ in dulcein conversæ, Exodi xvi, non de aqua affirmatur, quam e saxo per virgam Moyses eduxit, sed de aqua, quam in Mara inventam, cum Judæi præ amaritudine bibere non possent, injecto in illam ligno, seu virga Moyses dulcem effecit. Plerique mss. nihil remedii adferunt, sed potius novas difficultates ingerunt. In Tol. desunt et aquæ in Pomp. et Zen. et conjunctio tantum desideratur. In Rem. Quid quibus de cœlo quotidianum in eremo potus e saxoque per lignum amara dulcis effecta, quæ lignum crucis, etc. In Vat. e saxo, qui per lignum amara dulcis effecta, quæ lignum crucis amaritudinem, etc. Tandem codex Basil. Vatic. : Quid, quibus de cœlo quotidia

minem non amasse. Unde infelices et miseri sunt Judæi, qui Deum patrem, a quo sunt geniti, respuerunt, tanti immemores honoris, tantæ dignitatis ignari. Quid enim beatius, quam si homines Deus paterno honore dignetur attendere, et tanta illa sublimitas humanam mediocritatem aut caram habeat, aut dilectam? Filios, inquit, genui. Hoc Dominum de hominibus dixisse quam dulce est! talem patrem læsisse quam turpe! Filios genui et exaltavi. Utique filios Israel Dominus genuit, qui Abraham, unde nascerentur, elegit (Gen. xi, Exod. xvu). Hos in Ægypto genuit, ubi ingressis paucis hominibus innumerabilis multitudo processit, et ad eremum Dominus perduxit manu forti et brachio excelso (Ps. cxxxv, 12). Exaltatus est Israel, quando per triduum tenebræ (Exod., x, 22), et caligo totam Ægyptum circumdedit. Exaltatus est Israel, quando tot et tanta tormenta Ægyptiorum solus ipse nihil aut timuit, aut sensit. Quid illud quod per mare medium, terrenum duxit ingressum? (Ib., XIV) 227 (8) Quid, quibus de cœlo quotidianum manna in eremo (Exod., XVI), potus e saxo (Exod., XVII), per lignum amara aqua dulcis effecta? quam per lignum crucis, amaritudine Gentilitatis exclusa, *bibituri essemus (Exod., xvi, 17). Exaltati filii Israel, quando (9) ad Jordanem securus ab Horeb accessit. (Deut. 1.) Quid quotidiana Dei (10) colloquia (Exod, c. 14)? 1psi autem me spreverunt; ad crucem enim perduxerunt, per quam crucem evaserunt Pharaonem; sed iterum derelinquetur filia Sion (Is. 1, 8). Videntur deesse nonnulla. 228 TRACTATUS XXIII. In (1) Isaiam II.

Sicut Isaia beatissimi indicat carmen, Judaico

num in eremo polus ex saxo q per lignum amara aqua dulcis effecta, que lignum crucis amaritudine Gentilitale exclusa bibituri essemus. Hec lectio quatenus præcipuam difficultatem a miraculo aquæ amara deductam dispellit, præferenda visa est; et addito ex editis ac manuscriptis aliquot vò manna, scriptoque et pro q vel que, nec non Gentilitatis pro Gentilitate, ac tandem ex editis retento quam per lignum, eam textui inseruimus, et sententia est: Quid, quibus de colo quotidianum manna in eremo (subaudi pluit), potus e saxo (subaudi fluxit) et per lignum amara aqua dulcis effecia? etc.

(9) Mss. Pomp. et Zen. per Jordanem securus ad Horeb accessit (In ms. Rem. præpositio per deest, et ad Horeb pariter legitur), sed male; nam ab Horeb ad Jordanem Israel profectus est, ut ex sacris litteris constat. Ms. Vat. ad Choreb pro ab Horeb; sed Choreb et Horeb eumdem montem significant, eædemque sunt voces sola adspiratione diversa. In edit. Ven. accesserunt pro accessit, cum ad filios Israel referendum videretur. At præterquam quod securi pro securus scribendum quoque fuisset, accessit ad Israel commode refertur.

(10) Ms. Pomp., Dei collocutio pro Dei colloquia: et infra evaserant pro evaserunt in mss. Tolent., Urbin. atque Vatic. legitur.

TRACT. XXIII.-(1) Subjicimus heic alios 4 tract., licet breviores, quippe qui ad eumdem Isaia locum referuntur, de quo in superiori tractatu sermo fuit: Audi, cœlum, et auribus percipe, terra, etc. Ha

populo irascitur Deus (2), eumque,(3) ne forte pœni- A teat, publica objurgatione confutat. Humana sentienti (4) nundinari deterius est, quam puniri. Denique filios vocat, ut abdicatio timeatur ; exaltatos, ut ruina terrori sit; spretores, ut pœnam supplicii sibimet impendere cognoscant. Quod exemplum, fratres, fortiter fugite: simulque gaudete, 229 quod alienis plagis (5) Dei discitis disciplinam per Dominum nostrum Jesum Christum.

TRACTATUS XXIV.

In (1) Isaium III.

Vehemens commotio est, fratres, cum is de injuria sua queritur, qui se potest facillime vindicare. Sed quia apud sapientes et honestos gravius est, aliqua nota confundi, quam mori, Deus Judaicum populum luxurie æstu (2) exuberante corruptum publica increpatione confutat: cœlum terramque testes citat (Is. 1, 2), ut exaggeret crimen filios appellat, ut abdicatio; exaltatos, ut ruina timeatur spretores sui, ut impios monstrct. Infelix culpa est, fratres, in qua locum (3) qualiscumque non invenit ex. cusatio. Detestabilis certe filius, quem pater pius, quem pater damnat invitus.

biti autem videntur tempore passionis, cum in sacris officiis ad exprobrandam Judæorum perfidiam textus heic indicatus legeretur (occasione autem sacræ lectionis hos tractatus a Zenone recitatos liquet), et cum per id tempus sacra officia longius tempus postularent, S. Episcopus, ne pastorale verbum populo penitus subtraheret, id elegisse videtur, ut brevi op portunaque consideratione proposita in Isaia lectionem, tractatus paucis absolveret; de quo nonnulla uberius dicemus in Admonitione præmis a tract. 30.

(2) De voce carmen, quæ propositionis initio legitur, pro effato et formula quadam solemni, vel etiam scripto prophetico accepta satis diximus adnot. 26 in tract. 12, et adnot. 49 in tractat. 1. lib. 1.

(3) Respicere hoc loco auctor videtur illa Isaia cap. vi, v. 9 et 10. Vade et dices populo huic : Audite audientes, et nolite intelligere; videte visionem, et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audirt, et corde suo intelligat, et convertatur, el sanem eum,

C

230 TRACTATUS XXV. In Isaiam IV.

Humanus circa impietatem Judaici populi delicit sermo, qui Dei patientiam sui obstinati cordis impatientia superavit; non enim leve crimen est (1) ejus, cum de eo ille queritur, qui mox eum poterat et punire. Sed quia (2) mors apud incredulos futurorum putatur pœnæ compendium, ac pene pro infecto habetur, quod non diffamatur; censuit eos cœlo et terra testibus denotare, ut inexcusati facinoris competenti judicio subjacerent. Denique res impleta est Domini passione coelum (3) in medio die perdidit diem, terra tremore nimio (4) firmitatem. Hinc æstimare licet, quid eis sit reservatum, quorum in causa funerei luctus pœnæ pertulit natura suppliB cium. TRACTATUS XXVI.

(4) Quid sit, humana sentienti nundinari deterius est, quam puniri, tractatu sequenti explicatur sic: Apud sapientes et honestos gravius est aliqua nota confundi, quam mori. Similia leguntur tract. 25: Mors apud incredulos futurorum putatur pœnæ compendium, et pene pro infecto habetur, quod non D diffamatur. Nundinari itaque dicitur pro aliqua nota publica confundi, vel diffamari: quæ significatio inde profecia videtur, quod nundinarum dies a Romanis fuissent instituti, ut rustici convenirent non tam mercandi et vendendi gratia, quam accusandi (lege enim Hortensia nundinarum dies ob rusticorum commodum ex nefastis facti sunt fasti, Macrobio teste, lib. 1 Saturn. pag. 9), si quid criminosæ quæstionis in aliquem haberent, quam aliis diebus ipsi aliis curis distenti movere et prosequi non facile possent: quod quæstionum genus quanta cum reorum ignominia ob nundinarum frequentiam ageretur, omnes intelligunt. Id autem infamiæ eos pracipue spectabat, qui ære alieno solvendo fuissent. Hi enim ante prætorem convicti, vel confessi, si triginta dierum, quos justos appellabant, spatio non solvissent, ante prætorem iterum vocati, ex duodecim tabula

In Isaiam V.

Judaicum populum universum salutis suæ (1) omisisse præsidium, divini carminis textus ostendit. In quo eum non severitas apud omnes condemnat, fratres venerandi, sed pietas; neque enim potest de quoquam bene mereri, quem pater patientissimus et clementissimus abdicaverit, et quidem non accusa

rum L. III, nervo, vel compedibus devincti tenebantur per dies sexaginta, quibus cum creditore pacisci poterant; et inter eos dies trinis nundinis continuis ad Prætorem in comitium producebantur, quantæque pecuniæ judicati essent, prædicabatur. Tertiis autem nundinis cupite pœnas dabant, aut trans Tyberim peregre venum ibant, Gellio teste, lib. xx, cap. 10. Hæc ergo erat infamia, quæ nundinandi verbo subjecta, ad omnem notam publicam traducta fuit: unde S. Zeno publicam objurgationem paulo ante appellavit. Nundinor autem passive sumi potuisse suadet Capitolini exemplum, in Gordiano, cap. 24, ubi nundinatus pro divenditus passive legitur. Firmicus etiam, lib. vi, cap. 31, nundinare active scripsit. In mss. Urb. et Zen. est abest a vocibus deterius est.

(5) Dei vox desideratur in ms. Pomp., mss. Vatic. et Urb. scribunt Deo. Vox autem nostrum ab iisdem mss. Vaticano et Urbinate abest.

TRACT. XXIV. (1)In mss.Spar. De Judæis hic et sequens.in Isaiam tract. inscribuntur. Veneta editio non bos solum, sed et quintum de Isaia, et alios suis locis notandos eodem titulo cum ms. Zenon, exhibet. De Isaia in cæteris miss. libris vocatur. Utramque inscriptionem editio Ver. servavit. Nos in Isaiam scripsimus, cum in mss. alii ex his tractatibus de Isaia, alii Isaiæ, alii vero in Isaiam inscribantur : et hæc postrema lectio nobis magis arrisit ne hi tractatus de Isaia persona, perinde ac superiores de Abraham, Jacob, etc., habiti viderentur, qui in Isaia textum sunt. Hac semel monuisse sufficiat.

(2) Ms. Pomp. exuperante : Remensis autem codex luxuriæ æstu ante corruptum.

(3) Quliscumque, abest a ms. Vaticano.

TRACT. XXV. (1) Vox ejus cur ab ed. Ver. et sequentibus fuerit exclusa, cum in omnibus, quos videre potuimus, mss. nec non in edit. Ven. legatur, latet nisi forte ea superfluere visa est, quæ tamen clariorem certioremque sententiam reddit. (2) Vide in hanc rem adnotationem 4, in tract. 23. (3) Abest in particula a quatuor manuscriptis. (4) Ms. Pomp. repetit hoc loco perdidit firmitatem. TRACT. XXVI. (4) In margine cod. Pomp. correctum amisisse. De voce porro carmen, qua Isaia Iber innuitur, videsis adnot. 2 in tract. 23.

vit, in quam omnis fructus propheticus deencurrit. Hic mihi rustico vestro beatissimi ignoscite agricultores, si quid vestræ solertiæ, vine in ratione reddenda, ignavia nostra detraxerit.

tione, sed probatione convictum. Denique injuriæ A sibi, id est populi nostri, sua pro voluntate plantasuæ testes citat coelum terramque (Is. 1, 2) terram in 231 qua universa geruntur: cœlum, sub quo geruntur. Filios appellat, ut exaggeret crimen ; exaltatos, ut ingratos ostendat. (2) Bovem illis, asinumque præponit, ut gravius possint, si resipiscant, comparatione torqueri, quam pœna (Is. 1, 3). TRACTATUS XXVII.

In (1) Isaiam VI.

1. Propheta, quod pro veteri vinea, quæ a Domino in (2) Egypto fuerat instituta, postulabat, ad tempus novella profecisse, inscriptio ipsa tituli psalmi (5) lecti declarat; sic enim se habet: In finem pro his, qui immutabuntur (Ps. LXXIX, 1). Judaicus etenim populus, qui prior vinea Domini dictus est, floruit quidem, sed infeliciter flore discusso nullos potuit fructus adferre (Is. v. 4, 6). Denique pro fructibus spinas generavit, 232 pro uva labruscam. Cujus abhorrens infelicitatem Dominus (4) rei, aliam

(2) Respicit Zeno ad ea quæ sequuntur 1, 3 13. : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israel vero me non cognovit. Bovis autem et asini nominibus per allegoriam Gentes intelligi, nonnulli Patres prodidere. Vide inter cæteros S. Gaudentium, serm. x, p. 123.

TRACT. XXVII.— (: ) In edit. Ven. erat: De psalmo LXXIX, et sane habitus fuit hic tract. occasione lectionis psalmi LXXIX, ut apparet ex prima periodo: in quo quidem psalmo vineæ comparatio hoc tractatu explicata proponitur vers. 9 et seq.: Vineam de Egypto transtulisti, etc. line porro in edit. Ver. et seq. inscriptioni de psalmo LXXIX additus bie alius titulus, Comparatio vineæ, ex ms fortasse Zenoniano, qui hunc titulum tantum habet. Præferendam tamen

II. Igitur, ut optime sæpe recolitis, (5) mensura servata amputatur in surculum, (6) palmes in scrobem dimittitur, ut animatus ibidem genitalis humor manente semper secum substantia nutriatur : auxiliare illi necessario jungitur lignum, cujus tutela defensus se se sustollat. At ubi adoleverit in vitem perfectam, ad (7) jugumque pervenerit; ejus omnes crines luxuriosi (8) falce tondentur, pura materia (9) tabulatis infertur, (10) nodis astringitur, ne a ligno, quo portatur, vel cujus adminiculo, vel ducatu in uberes fructus longius 233 invitata producitur, vi aliqua B separetur. Tum solemniter plorans, clementer imbre Suo rorat, conceptaque musti felicibus lacrymis fluenta denuntiat. Statim (11) oculis apertis folia radiata procedunt, quibus subjecti, ac se commenliquet ex Palladio, lib. ur, num. 9, ubi unius cubiti mensuram surculo, quem sarmentum vocat, constituit. (6) Surculi cum serebantur, vitiarium fiebat ex Columella, lib. III, num. 4. Vitiarium autem erat vitium seminarium, ut explicat Palladius, lib. in,num. 10. Porro qui ex surculis nascebantur ramusculi, novelli palmites vocabantur, sive malleoli ex Columella, lib. 1, num. 6, qui a surculis ita præcisi, ut nihil veteris surculi haberent, ex vitiario transferebantur in campos et in scrobem demittebantur. Vide Palladium, lib. I, num. 10. Scrobs autem erat fovea, quæ vitium palmitibus recipiendis in terra parabatur. Adi Columellam, IV, 4, et vii, 5, et xi, 2. Hic, et qur subjiciemus, ad vocum a Zenone usurpataram, nec non ad ipsius rei, quam paucis describit, intelligentiam accuratius dicenda fuere.

duximus inscriptionem, quæ in omnibus præter Ze- C
nonianum mss. legitur De Isaia, qui sane propheta
vineæ comparationem in Zenonis consilium vele-
mentius urget; unde pari titulo prenotatur cum
in mss. tum in editis tractatus sequens, qui eidem
comparationi vineæ insistit.

(2) Psalmus LXXIX, v. 9, Judæos tanquam vineam de Ægypto terra sterili in fertile Palæstina solum translatam prodit, ut Judæos de Ægyptiorum captivitate in Palæstinam traductos significet. At S. Zeno titulum ejusdem psalmi hoc loco respiciens, Pro his, qui commutabuntur, intelligit novam Ecclesiam, quæ ex Gentibus pro Judæis collecta, Deo satori uberiores fructus dedit. Itaque veterem vineam, quæ in Ægypto, id est in sterili plane solo, fuerat instituta, appellat Zeno Judaicum populum, de quo Isaias, cap. v, sub vinea sterilis symbolo queritur; novella autem vinea est Christianorum Ecclesia ex Gentibus collecta, ad quas Judæis ob improbitatem derelictis, Evangelium et fides transiit. Vide hæc expressius a Zenone explicata tractatu sequenti.

(3) Legebantur itaque etiam psalmi, nec solum canebantur, de quo plura adnot. 3 in tract. 15, lib. 1. Inferius pro Domini (quæ vox deest a ms. Pomp.) in Tol. et Zen. Dei legitur.

(4) Nisi quis scripturæ error in rei nomine latet, eam constructionem sane æquiorem habere videtur, qua ad pronomen cujus referatur sic: Cujus rei infelicitatem abhorrens Dominus, etc.

(5) Surculus pars est rami frondens, quæ ex virenti arbore abscinditur, ut terræ inseratur. Hinc Cicero, lib u de Orat. n. 69, Da mihi ex ista arbore, quos seram surculos. Vide Columellam, lib. 1, c. 1 et 2. Certa autem esse debebat surculorum mensura, ut

(7) Jugum in vinetis est pertica transversa, cui vites, cum ad certam mensuram excreverint, alligantur, amputatisque superfluis ulterius progre li non permittuntur. Vide Plinium, lib. xv, 21, 22, et Columeliam, lib. iv, num. 47, qui num. 19 jugi altitudinem et positionem definit.

(8) Falce addidimus ex mss. Rem., Tol., Urb., Zenon. et Pomp., nec non ex edit. Ven..., pro qua voce perperam in Val. facile scriptum est. Vinitoriæ autem falcis descriptionem exhibet Columella, lib. IV, num. 25. Tondentur correximus, pro eo quod tunduntur et in mss. et in editis legitur; falcis egim proprium est tondere, non tundere. Similiter tondentur scripsimus paulo post, num. 3, ubi falcis nomen omnes mss. et editi præferunt. Amanuenses hæc duo verba tondere et tundere facile confuderunt. ex. gr. apud Vegetium in libris Artis Veterinari tondeo pro tundo frequenter scribitur, uti animadvertit J. Baptista Morgagnius, epist. IV, Scriptoribus Rei rustica subjecta, §, et Matthæus Gesnerus, in Indice eorumdem Scriptorum. V. tunsa,

Sic

(9) Tabulatum pensile horreum granario simile dicitur a Columella, lib. xu, num. 50. In hoc componebantur res siccæ, ut frumenta, fenum, frondes, paleæ, etc., ex eodem lib. 1, num. 6.

(10) De vite, non de materia e vitibus excissa hic sermo est, eaque nodis astringebatur auxiliaribus lignis paulo ante appellatis, de quo plura videsis apud laudatum Columellam, lib. iv, num. 26, ubi de adminiculanda jugandæque vineæ cura disserit.

(11) Vitibus oculos, qui et gemmæ appellantur, tribuunt Rei rusticæ auctores. Vide Columellam, lib. III, num. 18, et lib. iv, num. 24. Adridunt scripsimus

dantes sequaces fructus adridunt, quos solis ardo- A monstratur. 234 (15) Ligaturis adstringitur, cum res, pluviæ, ventique exercendo provehunt, ad maturitatemque perducunt. At ubi vindemia venerit tempus, decore dissipato passim uva detrahitur, in (12) torcularique operariorum pedibus subjecta. calcatur, (13) prelo premitur, duabusque tabulis vehementer urgetur, donec omnis dulcedo medullitus exigatur. Sicque pretiosum fluentum a suis calcatoribus et bibitur, et patrisfamilias cellis vinariis infertur, ut melius veterascendo reddatur.

III. Quantum spiritaliter mediocritas nostra conjicere potest, computatus ad mensuram palmes Competens intelligitur, (14) legitimo examinis numero examinatus. Scrobem fontem sacrum debemus accipere, qui vero sacramento homines suscipit mortuos, et inspiratos aqua cœlesti mox efficit vivos. B Lignum auxiliare, quo tenditur, vel portatur, crucis est dominicæ signum, sine quo vivere, immortalitatemque apprehendere in toto non potest Christianus. Quod tabulatis infertur, cœlestis viæ vitæque altitudo ex plerisque codicibus ac præsertim Remens. pro arrident: rido autem ridis, non minus quam rideo, Latine dicitur; unde Lucretius, lib. 1, vers. 22:

Diffuso lumine ridit.

(12) Torcular non unicum erat instrumentum, ut plures credidere, sed locus recipiendis uvis destinaius, in quo plura erant instrumenta et vasa, quæ musto exprimendo inserviebant. Vide Catonem, de Re rust. cap. 12. In torculari erat calcatorium a Palladio memoratum, lib. 1, c. 18, in quo uva operariorum pedibus calcabatur.

(15) In torculari prelum quoque erat ex Catone loco laudato. Hine Cyprianus, epist. LXIII, ad Caeci lium in torculari præter pedumi calcationem, quam vocat, preli quoque pressuram factam commemorat, ac præterea hæc habet: In torculari aqua est, quæ pedibus calcatur, vel prelo exprimitur. Prela au'em trabes sunt, quibus uva jam calcata premitur, inquit Servius, in vers. 242 lib. I Georgicor. Virgilii. Similiter Varro, lib. t, c. 54: Quæ calcate uvæ runt, earum scopi cum folliculis subjiciendi sub prelum. Hujus preli formam exhibet Cato, c. 17, et hine intelligitur, cur S. Zeno paulo post preli pondus memoret, quod tota premendi vis a trabis pondere penderet, nec ea tum esset preli forma, quæ nostris temporibus obtinet. Inferius mss. Rem., Pomp., Zen. cum edit. Ven. veterescendo pro veterascendo.

e

C

(14) Legitimus, quem heic S. Zeno vocat, examinis numerus, sunt septem illa scrutinia, quibus competentes probationibus instituebantur, antequam ad baptisma reciperentur. Vide Martene de Antiquis D Ecclesiæ ritibus part. 1, lib. 1, c. 11, art. 11. Ms. Zen. examinatur pro examinatus.

(15) Ligaturam habet etiam Palladius, lib. 1, n. 6, et lib. u, num. 13.

(16) Non mera cæremonia, sed solemne sacra mentum, id est jusjurandum, semper habitæ sunt sponsiones illæ, quibus baptizandi Sacerdote interrogante renuntiare se sæculo profitebantur, ut ex hoc Zenonis aliisque aliorum Patrum testimoniis liquet. Hinc autem colligas sacramenti hujus formulam per sacerdotum interrogationes et baptizando rum responsiones vel tum elatam fuisse, ut nostris etiam temporibus fieri mos est, quod ex Cyrilli etiam Catechesibus demonstrari facile potest.

(17) Mss. Vat. et Urb. inserunt spiritaliter cœlestis.

(18) Sequela apud Scævolam, D. 1. 95, de solutio

renuntians sæculo, (16) sponsione facta spiritaliter sacris interrogationibus obligatur. Luxuriosi crines falce tondentur, id est omnia omnino peccata baptismate, Spiritusque sancti vigore amputantur. Plorat feliciter vitis purgata materia; de homine loto felicius manant doctrinæ(17) cœlestis divina fluenta, ruptis oculis, id est spiritaliter patefactis. Pra cedentibus foliis fructus (18) sequela sese commendat. Similiter Christianus, monitis divinis præcinentibus obsecundando, in quibus æternæ fructus est vitæ, et defenditur pariter, et nutritur. Ad jugum pervenit, cum (19) prærogata omni facultate pauperibus, crucem suam portans, consummata omni justitia, expeditior sequitur Christum. Vi tempestatis, solis, atque imbris ad maturitatem cogitur; et justus tentationibus crebris, magnis, ac variis perducitur ad coronam. At ubi vindemia venerit tempus, id est (20) persecutionis dies, passim uvæ diripiuntur, id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infernibus, Tertullian. 1. de Patientia cap. 5, et Lactantium, lib. vii, cap. 5, Divin. Inst., et de Opific. Dei cap. 4.

(19) Prærogo sumitur pro ante consero, ante impendo, ut liquet ex Codice, 1. x, tit. m, 1. 40, ubi legitur: Quascumque pro kis expensas civitas_prærogaverit. Vide etiani Ulpianum, D. 1. xix, t. 11, L. xix, § 6.

(20) Si hoc loco S. Zeno aliquam sui quoque ævi persecutionem indicare voluit, et non præteritas solum; illam significare potuit sub Constantio Arianorum patrono adversus catholicos excitatam, de qua haec Lucifer Calaritanus, in libro Moriendunt esse pro Dei Filio, tom. iv Biblioth. PP. pag. 242: Maciasti quam plurimos in Alexandria, laniasti certos in toto orbe, dispersisti resistentes tibi variis in locis, sed tamen omnes, quod tu audire minime vis, martyres sunt illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse qui credimus, etc. Et Hilarius huc respiciens, initio libri adversus eumdem imperatorem editi, p. 561: Clament pastores, quia mercenarii fugerunt. Ponamus animas pro ovibus, quia fures introierunt, et leo sæviens circuit. Ad martyrium per has voces exeamus, quia angelus Satane se transfiguravit in angelum lucis, etc. Vide dissert. 1, c. 2, §8, ubi præter alias aliquot insignem illam, quam Valens acerbius commovit, diutiusque prosecutus est, persecutionem considerandam subjecimus, in quam præsertim heic Zeno oculos intendere potuit. Cum hoc quidem similiter plane loquens memoratus Hilarius, in ps. cxvin, litt. 15, n. 3, pag. 371, tom. 1, edit. Veron., hæc de martyribus tamquam præsentibus prodidit: Scit enim esse Dominus plures tam inconsulti amoris, ut cum persistere in martyrii gloria filios suos videant, ut tempori cedant, rogent; ut sententiam mutent, precentur; et impiæ pietatis erga eos utantur affectu cum anus mater el pater senex miserabiles canos filio in ipso martyrii certamine cum invidia præduræ voluntatis ejus ostendat: hinc et uxor adsit filiorum ambitiosa comitatu, oret ut potius sibi illisque vival: hinc fratres et sorores blandis nominum suorum familiaritatibus deprecentur: ipsa quoque anima illecebris jam pridem capta vivendi, tacitis quibusdam consiliis ad conniventiam deflectendæ voluntatis irrepat. Hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, sorores, et ipsam quoque animam Dominus præcepit. Quæ si quis ad martyres præteriti temporis proprie velit pertinere, is multo minus dubitabit, quin eodem tempore S. Zeno de præteritis martyribus hæc et similia alibi loquatur,

« PoprzedniaDalej »