Obrazy na stronie
PDF
ePub

tisque 200 labentibus illam sanctissimam fratrum A Ego sum via et veritas. Job dives fuit. Et quid ditius cohortem sepelit ante quam jugulet taleque est commentus impietatis excidium, ut in illa unius fuBeris turba paternus dolor non sufficeret orbitati, cum nescit, quem primum plangat, quem priorem inveniat, cui primum (6) justa crudi funeris solvat. Quo nuntio accepto Dei servus scidit vestimenta sua, non ut Deo (7) invidiam faceret, sed ut expeditus cum hoste pugnaret. Contempsit denique in perditis facultatibus divitem dissimulavit in amissis liberis patrem, in pœna sui corporis justum. Namque summo capitis a vertice usque ad imos ungues pedum plaga inimici percussus, populosis ulceribus non (8) distinctus est, sed totus unum vulnus effec us. Verum tamen in his omnibus nihil adversus Deum improbe loquitur. Non uxori illicita suadenti succum- B Dominum, ut corruptelam seniorum sequatur, syna

bit, non amicis insultantibus cedit; sed victor crudelitatis et impietatis in sterquilinio fœtido scaturiente vermibus sedet, quasi nihil passus, sed solo Dei timore contentus. O felix vir! qui mira patientia Deumi proIneruit, 201-diabolum vicit, sanitatem recepit, faculLates liberosque (9) suos non perdidit, sed mutavit.

II. Job, quantum intelligi datur, fratres carissimi, Christi imaginem præferebat. (10) Denique comparatio inducat veritatem. Job justus dictus a Deo est. Ipse justitia, de cujus fonte omnes, qui beati sunt, gustant: ecce enim de ipso dictum est: Orietur vobis sol justitia (Mat. iv, 2). Job verax est appellatus. At est vera veritas Dominus, qui ait in Evangelio:

cap. 7, ubi et alium Plauti locum allegat ex Amph. 1 C
4, 25 Numero in mihi mentem fuit; in mentem, in-
quit Gellius, non, ut dici solitum est, in mente; et
supovine causa alia plura id generis dicta comme-
morat. Hinc igitur S. Zeno satis commode et latine
in molem scripsit pro in mole, vel inter molem; nam
et in pro inter usurpatum quoque legitur, etsi cum
ablativo frequentius, nonnunquam tamen cum accu-
sativo, uti forte est illud Livii 1, 35 : Centum in Pa-
tres legit, quod tamen aliter accipi potest, nimirum
ut finem significet, id est ut essent inter Patres. Pau-
lo post ad verba tuleque est commentus substantivum
est inseruimus ex mss. Tolent., Vat. qui postremus
pietatis pro impietatis scribit.

(6) Justa justorum dicta sunt, quæ mortuis præstabantur officia, propterea quod jure adhibeantur iis qui de nobis bene meriti sunt. Justa funebria Livius appellat 1, 2, et jus!a funerum Ciceró 1. п de Leg. prope finem. Hinc justa facere, justa solvere inter latinas formulas. Idem Cicero pro Flacc. Justa Cutilinæ facta sunt, et pro Rabir. locutione Zenoniana plane simili: Qui nondum etiam paterno funeri justa solverat. Videsis Plinium lib. 11 cap. ult. ; Curtium lib. Iv, 12, 2 et_L. и de non in jus vocando. Edit. Ven. cum mss. Tolent. & Urbin. justitiam habebat, nec non Pomp. codex, in quo tamen emendatum est justa.

(7) Invidiam concinnat dixit Zouo lib. 1 tract. 16 Vide ibidem adnot. 34.

(8) Editi distinctum, sed mss. distinctus, idque pe rinde dictum ac apud Tullium in Ver. iv, 27, pocula ex auro gemmisque distincta, id est gemmis distributis et separatis variata ; et significatur, non Job affectum fuisse ulceribus frequentibus quidem, at separatis, ut aliquid sani superesset, sed in unum vulnus totum ejus corpus inigrasse. Hac de caussa post pauca est factus libentius inseruissemus ex marginali nota editionis Veronensis pro eo, quod alibi legitur, ei

D

Domino? cujus sunt omnes divites servi cujus est orbis totus, omnisque natura, beatissimo David dicente Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Ps. xx1, 1). Job diabolus ter tentavit. Similiter Evangelista perhibente (Matth. IV, Luc. iv), et Dominum ter est tentare conatus. Job facultates, quas habuit, amisit. Et Dominus cœlestia sua bona amore nostro neglexit, pauperemque se fecit, ut nos divites faceret. Job filios furens diabolus interemit. Et Domini filios prophetas insanus populus Pharisæus occidit. Job ulceribus maculatus est. Et Dominus sumendo carnem totius humani generis peccatorum est sordibus (11) obsoletatus. Job uxor sua hortatur, ut peccet. Et

goga compellit. Job amici sui insultasse perhibentur. Et Domino sui sacerdotes, sui insultavere cultores. Job in sterquilinio pleno vermibus sedet. Dominus quoque in vero sterquilinio, id est, in hujus mundi cœno versatus est inter ebullientes diversis sceleribus ac libidinibus homines, qui veri sunt vermes. Job et sanitatem recepit, et facultatem. At Dominus resurgens non sanitatem tantum, sed immortalitatem in se credentibus præstitit, dominiumque totius noturæ recuperavit, sicut est ipse testatus dicens: Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Matth. x1, 27;

Luc. x, 2). Job (12) vicarios filios genuit. Dominus 202 quoque post prophetas (15) filios sanctos Apo

factus; sed Urb. codicis lectio effectus magis placuit. Populosa ulcera dicta sunt pro multa et frequentia, quo sensu populositatem luminum dixit Fulgentius Myth. 1, pro luminum multitudinem. Populoso fructu eadem significatione S. Episcopus scripsit lib. 1, tract. 16, num. 40.

(9) Suos abest a ms. Zen.

(10) Denique heic aperte significat paucis, uti hoc libro tract. 7, adnot. 4, monuimus. Mss. Tolent., Pomp., Vatic., pro inducat scribunt indicat. Paulo post iidem codices Adest veru pro At cst vera.

(11) Obsoleto inquinare, commaculare significat. Quapropter Tertullianus adversus Gnost. cap. 6: Qui vestitum obsoletassent nuptialem. Hinc Zenonis obsoletatus est inquinatus sordibus.

(12) Vicarii dicuntur, quicumque vices alterius gerunt, nec i tantum, qui negotium suscipiunt mandante aliquo, cujus erat partiu. illud per. gere, cujusque illi personam gerant, qua: significatio jam vulgo obtinet; sed illi etiam, qui vel pro alio aliquid sponte aggrediuntur, ut Cicero v in Ver. num. 37, vicarium muneri se futurum Scipioni praesenti pollicitus est, et scripsit Seneca ad Helviam, quæ se pro conjuge vicariam dedit: vel in alterius locum post ejus mortem succedunt, etsi ji non nisi late defunctorum vices obeant; qua ratione Petri Vicarii sæpe appellantur, qui S. Petro Apostolo in eamdem cathedram subrogantur, tametsi non minorem, quam olim ipse, auctoritatem habeant; et in diplomate Ottonis apud Ughellum tom. v, pag. 746, Hildericus episcopus Veronensis Vicarius sancti Zenonis nuncupatur. Itaque filii, quos Job post priorum mortem in eorum locum a Deo suffectos suscepit, qua ratione Vicarii appellentur, ex hactenus dictis liquet.

(13) Spectat, ut videtur, illud ps. XLIV, 17: Pro Patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues, ecs principes super omnem terram; quod de Apostolis sancti Patres sæpius interpretantur. Questio est inter

stolos procreavit. Job beatus quievit in pace. Domi- A potuit pudoris fundamenta subvertere. Ibat ad sup

nus autem manet benedictus in æternum ante sæcula et a sæculis et in cuncta sæcula sæculorum. (14)

203 TRACTATUS XVI.

De (1) Susanna.

Quotienscumque in hoc perverso sæculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidia, (2) et diversis calumniarum generibus factiosæ emerserint cause; quid homo pestilens (3) excogitet, vel quid diabolus machinetur, non (4) metuat justus, quia cum illo est Deus. Inde Susanna illustris Hebræa veræ decus pudicitiae docuit feminas suæ castitatis exemplo. Sabat Susanna in judicio perditorum falsorum testium oppressa mendaciis, conscientia tamen bonis contenta secretis, non tam rea susceptura sententiam, (5) quam dicata Deo pro castitate fortiter moritura, et quam judicantium sententia prava dejecerat, illustris conscientiæ integritas erigebat. Sufficit ergo pudicitiæ conscientia, testis est Deus. Non respexit castitas, quid falsi dicerent testes, aut qualiter judices circumventi damnarent, non denique qualiter diabolus infamaret, qui non

plicium non adulterum corpus, in quo extrema libido senilis exarserat, sed quod (6) infamaverat diabolus, et quod protexerat virtus, et 204 ornabat pudor illæsus. Tunc (7) in puero sancto Daniele Spiritus sanctus ingressus ait, cum illa ad supplicium duceretur Revertimini ad judicium: falsum enim isti contestati sunt de ea (Daniel. XIII, 49). Stupet populus, quod a supplicio ad judicium repetendum revocaretur addicta. Falsos testes pavor invadit. Tremit diabolus, quod ipsius commenta nudentur. Gaudent angeli, quod oppressa veritas tandem defendatur in terris. Triumphat maritus, quod castam invenerit conjugem. Lætatur familia omnis, quod in ea nihil inveniat foma, quod feriat. Cruciatur diabolus, quod nulla ex parte suam perfecerit voluntatem : B nec adulterium enim, quod factum diffamabat exercuit (8) nec homicidium, quod procurabat; (9) invenit.

Scripturarum commentatores valde celebris, utrum eo in psalmi versiculo ad regem, an ad reginam pronomina tuis et tibi referenda sint. In Hebræo sane cum illa masculini sint generis, ad regem sponsum sermonem esse apparet, ita tamen ut ad reginam quoque sponsam, ut nonnulli eruditi critici fuse ostendunt, porrigi nihilominus possint, quod plerique Patres faciunt. S Zenonem cum Hebræo con· gruentius hæc ad mysticum sponsum, id est Christum C Dominum, retulisse palam est, quam interpretationem Irenæus, Cyrillus, Dydimus, aliique Patres inculcant, et sententia sanc commodiore, ut intelligatur prophetice Christo prædictumn, pro patribus Tuis secundum carnem, id est pro Abrahamo, Isaaco, Jacobo et aliis, ex quibus ortus es, nati sunt, aut` ex Hebræo nascentur tibi fili, scilicet Apostoli, quos constitues principes super omnem terram.

(14) Mss. Pomp, et edit. Ven in fine addunt Amen. TRACT. XVI.--(1) Hunc tractatum invenies apud Lippo. tom. 11, Vit. SS. pag. 21. Hic idem tractatus, sed interpolatus, et passim varius olim inter Augustinianos erat insertus serm. CCXLII de Tempore: dein vero in Appendicem rejectus primo serm. LXIX, posterius vero serm. Lx in editione PP. Benedictinorum Congregationis S. Mauri, qui illum incerti et ineruditi auctoris censuere, uti auctoris, qui a Zenone quidem sumpsit, sed plura addidit de suo, atque mutavit, ut iidem Benedictini subinde animadverterunt in Additionibus, quas Augustini sermonibus tom. V præfixere. Similis generis est serm. LXI ejusdem Augustinianæ Appendicis, qui est S. Petri Chrysologi sermo Lui, sed, ut iidem Patres observant, passim interpolatus, seu multis auctior sententiis, ut Zenoniano accidit. Ex eadem nihilominus Appendice aliquot variantes lectiones subjicientur, ubi eædem periodi totidem fere verbis describentur. (2) In Append. Augustini, vel diversæ calumniarum emerserint.

(5) In eadem Append., cogitet, quid diabolus.

(4) Ibidem, metuet justum, quia cum ipso est Christus et post hæc inseruntur lineæ sex supra decem, in quibus de Zacharia et Daniele disseritur. Tum subsequuntur, quæ ad Susannam pertinent; ita tamen ut vix unam lineam sine additionibus, vel de

205 TRACTATUS XVII.
De (1) Jona propheta.

I. Humanæ devotionis religiosa confessio est, de Deo hoc nosse, quod (2) licitum est: sicut enim in simplici

tractionibus, iisdemque non minimis, reperire deinceps liceat, ut conferenti patebit.

(5) Mss. Rem., quamquam dicata, Vat., quamquam indicata.

(6) Idem ms. Rem. et edit. Ven. infirmaverat. In Append. Aug. inflammaveral.

(7) Adnotatione 5 in tract superiorem pluribus antiquorum exemplis ostendimus præpositionem in eam in sententiam, qua ex Grammaticorum regulis ablativum postularet, cum accusativo conjunctam fuisse. Cum ablativo autem interdum conjungi eo sensu, quo postularet accusativum, ex hoc testimonio liquet cui simile illud Arnobii lib. n, pag. 45: Qui veram in orbe religionem induxit; et lib. 1: Quæ ab eo profecta in nobis sunt. Nec desunt antiquorum exempla. Phaedrus lib. v, fab. 1, vers. 15: În conspectu meo audet venire. Manilius lib. v, vers 384:

Com venit in regione tuæ, capricorne, figuræ. Ilis testimonis vindicatur alius Zenonis locus tract. 9 lib. 1, num. 5, in inferno descendet.

(3) Mss. Tolent. Vat. Urbin. et pro nec contrario plane sensu; sed ad senum homicidium, qui pro Susanna morte multati sunt, referendum esset, quod hi mortem, quam Susannæ procuraverant, invenerint.

(9) Edit. Ven., invenerit. In Append. Aug. impleverit.

TRACT.XVII. (1)Habetur hic quoque tractatus apud Lippo. tom. 1 Vit. SS. pag. 24. Hujus initio S. Zeno pauca quædam delibavit ex commentario Hilarii in ps. cxxix, quæ tamen ipsa non nullis additis ac mutatis alio ordine aliisque fere verbis efferuntur, ut ex collatione cognosci potest. Hilarianum autem commentarium memoratum, qui olim inter Zenonis sermones insertus fuerat, in appendicem rejecimus.

(2) Punguntur hoc loco illi, qui præter ea, quæ Deus scire et nosse nos voluit, illa quoque, quæ humani intellectus vim excedunt, scrutari conantur ; et illa præsertim heic indicantur, quæ ad physicen per tinent, cujus studium ut inane prorsus et irritum plerique veterum Patrum, perinde ac S. Zeno, reprehenderunt, hominumque mentes ab eo evocare conati sunt; qui et Socratem fere laudibus efferunt, propterea quod cum, ut ait Lactantius lib, m, c. 20:

[blocks in formation]

Eruditissimorum virorum ingenia in disputatione cæca evagarentur, mensurasque solis et lunæ et cæterorum siderum loquacibus magis, quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi ambitum complecti auderent (quæ physices erant partes), primus Socrates ab his indoctis abductum animum, etc., quod ipsum Socrati jamdiu ante laudi verterat Cicero Tuscul. quæst. lib. v, et Academ. quæst. lib. 1. Vide Minucii Felicis dialogum num. 13 (tom. I hujus editionis); Lactantium lib. 1 Instit. cap. 3, 4 et 5, Cyrillum Alexandrinum lib. v in Julian. Hilarium in ps. cxxix; n. 1, et ut alios mittamus, Hieronymum Apolog. adversus Rufinum lib. 11, aliquanto post medium, ubi aliud Socratis dictum laudat commendatum a Minucio et Lactantio, cum scilicet stultitie B eos coarguens, qui cœlestia et incognita scrutantur (at tradit Xenophon lib. 1 Rerum memorab. p. 710, et lib. iv, p. 815, nec non Gellius lib. iv, cap. 4), effatum illud pronuntiare solebat : Quæ supra nos, mhil ad nos, quod ad corporum coelestium, id est physices studium, iidem Patres referunt.

(5) Causæ heic sumuntur pro principiis rerum, ex quibus res naturales constant, quorum cognitio adeo difficilis est habita, ut Virgil. eodem sensu scripserit u Georg. v. 496:

Felix qui rerum potuit cognoscere causas.

Hinc ea in controversia, quæ et quot rerum essent principia, vel causæ, plerique philosophorum multa et contraria tradidere, quæ vel recensere nimis esset longum. Vide quæ fuse refert Clemens Alexandrious in Pædagogo lib. 1, Lactantius lib. 11 et 1 Instit., Arnobius lib. n, et Seneca epist. LXVI. Zeno autem cum a causis, seu principiis, ex quibus cœli constant, naturas distinxit, naturæ nomine vim, quam cœlis non nulli tribuerunt, intellexisse videtur. Simili quidem sententia Hilarius in ps. LXVIII, num. 29: Terram supernis, id est cœlorum, inumbratam naturis divit.

(4) Cœlum non tam dicta cœlestia corpora, id est stellæ ac planetæ, quos superiores cœlo, S. Zeno appellat, sed dictum etiam terrestrem istum globum, qui aere circumcingitur, et cœli hujus nomine accipi. tur, multa antiquorum exempia suadent, qui cœlum pro aere, quam spiramus, et regione, quam incolimus, sæpe usurparunt. Lege Thesaurum eruditionis Basilii Fabri pag. 380. Hanc formulam Zeno ex Hilario decerpsit, qui in ps. cxx1x similiter scripsit: Quis enim causas naturasque cœli et hujus et superioris et cæterorum scial?

C

(5) Id opinioni vulgi tribuit Hilarius in eumdein ps. cxxix, num. 1, inquiens: Quis hanc inanis nobis, ut putamus, id est ut vulgo creditur, aeris plenitudinem metietur? Corpoream aeris inanitatem S. Zeno, vel aeris inanis plenitudinem S. Hilarius dixere uni- D versam mundi magnitudinem, quam in inferiori hoc terrestri spatio aere, vel in superioribus æthere plenam veteres senserunt, eorumque qui eam metiri se posse affirmarint, conatum, jamdiu irrisere vel ex ipsis Ethnicis aliqui, uti Plinius lib. 11, cap. 1 el 23, nec non Quinctilianus lib. u Instit. cap. 17, testanlur. Aer porro et æther, inania licet et vacua corpora esse videantur, cum tamen sint vere corpora, et spa-. tia ista occupent et compleant, jure corporea inanitas Zenoni appellantur.

(6) Terra portatur ab aqua, si terra in aqua sit tamquam insula in aquis posita, ut Stoici apud Laertium cap. 201, tradiderint; e contra vero aqua terræ gremio continetur, si terræ limitibus clauditur et circumcingitur. Difficultas id generis, quæ nunc post detectum novum orbem dissoluta videri potest, apud

inanitatem se disserere posse mentiatur ?Quis (6) terram aqua portari, an aquam terræ gremio contineri se nosse præsumat? Quis spiritus (7) aerios, quis figuras ventorum, quis inter marinos 207 æstus (8) flumi

antiquos, quibus America erat ignota, maxime viguit: tum enim erat incertum, quam late pateret Oceanus, ac proinde an potiorem partem aqua circumquaque occuparet, in qua tellus tamquam insula ædificata fuisset. Ita oceanum hominibus impermeabilem prodidit S. Clemens papa in epist. I ad Corinth. n. 20 ̊, et Hilarius in ps. LXVIII, num. 29: Mare. . . . . profund infinitaque sui obice mentem humanæ opinionis excedit, ut neque quid extra se, neque quid intra sit, sensu persequente capiamus. Et Ambrosius in Hexaemer: Quis deinde sciat, in quantum se illud magnum et inausum navigantibus atque intentatum nautis fundat mare? quibas concinens flieronymus in cap. 4 epist. ad Eplies. v. 7: Mure, inquit, immensum est, et capacitas ejus Deo soli nota: unde Ireneus, 1. 1, c. 4, numquid ultra mare oceanum sit, definitu impossibile judicavit. Hinc de Antipodis explosa fere a veteribus opinio est, cum præter terram ipsis notam nihil, nisi aquas seu ultra, seu infra nos esse putarent; vel si possibile credidere, aliquid terra solide alibi reperiri, id a nobis tanto oceani intervallo distare conceperunt, ut nimis absurdum affirmavit Augustinus lib. XVI de Civit. Dei cap. 9, dicere, aliquos homines ex hac in illam partem oceani immensitate trajecta navigare ac pervenire potuisse. Qui vero ex antiquis Antipodas existere subindicarunt, cos ob eamdem interjecti maris immensitatem alterius velut mundi, vel orbis incolas appellarunt; unde Clemens papa in epistola laudata num. 20, post verba oceanus hominibus impermeabilis addit, et qui post ipsum sunt mundi; ubi Antichthonas seu, ut vulgo vocantur, Antipodas indicari animadvertit Origenes lib. n Periarchon cap. 3, Alterum orbem terrarum, qui ab Antichthonis habitatur, vocant Plinius lib. vi, cap. 22. Mela lib. 1, cap. 9, et Hypparcus ab eodem Mela laudatus lib. m, cap. 7, ex quibus patet mundum alium, qui a Zacharia pontifice in epist. ad Bonifacium appellatur, quique alios homines sub terra ferre dicitur, alterum hunc Antipodarum orbem vere fuisse: quidquid non nemo nuper senserit. Itaque ut ad propositum redeamus, cum antiquis tam anceps fueiit de maris limitibus sententia; dubium quoque penes eosdem fuit maximum, utrum terra, quod Zeno ait, aqua portari, an aqua terræ gremio contineri potius dicenda sit.

(7) Haud credimus hoc loco aerios spiritus vocari dæmones, ex quibus plures in aere versari nonnulli Patres docuere, quorum testimonia recitat Petavius lib. I de Angelis cap. 4. Potius arridet Sparaverji opinio, qui auram levem spiritus nomine appellatam intelligit, cui ventum, id est vehementiorem flatum, objiciens, dubiam controversiam insinuat, inter physicas, de quibus heic quidem sermo est, non mediocrem, cur aer modo leniter spiret, modo autem maguo cum impetu feratur. Porro quas subinde S. Zeno figuras ventorum nominat, ventorum flatus dixit flilarius, ex quo illum non nulla decerpsisse animadvertimus, el Arnobius lib. 11, inter difficiles controversias hane ponit, ventus unde oriatur, et quid sit.

(8) Num hæc spectant, quæ de quorumdam fluminum vel fontium accessu et recessu tradit Plinius, lib. 1,¡cap. 97: Gudibus, qui est delubro Herculis proximus, fons inclusus ad putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias vero utrumque contrariis temporibus. Eodem in loco alter oceani temporibus consentit. Alios id generis fontes vel hodie camdem in rationem auctos et imminutos commemorat Varenius, lib. 1 Geograph., cap 17, prop. 17. Nec fluminis nomen a nostro scriptore usurpatum moveat: flumen enim et de aqua fontium, quæ continuo fluit, Latine dici potuisse pluribus probare au

num augmenta, quis denique (9) opificium Do- A lant funes, gemunt cedentibus velis antennæ, re

mini Deique consilium se deprehendisse gloriabitur ? cum Apostolus dicat: 0 altitudo divitiarum sapientiæ el scientia Dei! quam (10) inenarrabilia sunt judicia ejus, et quam investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovil sensum Domini (Rom. 11, 35, 34)? Non enim in horum inquisitione exæstuans Propheta dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Ps. cxxix, 1); clamat namique de profundis, id est de imis præcordiis : clamat de profundis, sed quibus septus erat moestus ac tristis, calamitatibus humanis et clamat non voce, sed corde: non clamore, sed fide, quam scit Deum libenter audire. Hoc igitur e profundo clamans similiter Petrus impetravit a Domino, ut profundi maris lubricos sinus insubditaque humanis gressibus

tunsa undique iter non invenit prora. Trepidant naute, festinant incassum jactura vasorum navem levare ponderibus, quæ prophetæ pondere premebatur. Tum Jonas, quem solum (13) expetebat bona ila tempestas, sorte ductus naufragus redditur, imo a ligneo ad navigium vitale transfertur: qui, ut est dimissus in (14) altum, ferinæque voraginis est receptus hospitio, vigilat in ceto, qui stertebat in navi. Mira res! post naufragium, post natatile sepulcrum incolumis tertio post die Ninivitas illustrat, terribilibus oraculis salutem civitati (15) credulæ præstaturus.

III. Quantum datur intelligi, fratres, navis typus est synagogæ ejus (16) proretam sacerdotale corpus

liquidi æquoris terga, quibus viator trepidus absor- B accipimus, nautas scribas et pharisæos, jacturam

bebatur, et perambularet pariter et evaderet (Matth. XIV, 30, 31). Clamat de profundis et Paulus obrutus calamitatibus beatis, cum pro nomine Domini latrones in itineribus, latrones.in civitatibus patitur: cum a Judæis virgis ter cæsus naufragio trino diluitur: cum insani populi furibunda tempestate lapideis imbribus feliciter (11) grandinatur: cum in profundo maris die 208 demoratus ac nocte, ad Deum cla, mans incolumis inde respuitur (II Cor. 11).

1. Jonas adæque propheta ad Ninivitas missus a Deo est, eorum ut imminere civitati interitum nuntiaret (Jon. 1) : ingentibus enim peccatorum sarcinis premebantur. At ille alio deflexus itinere, navem Tarsos petiturus ascendit; cum subito compugnantium ventorum flatu violento lacessitum fremit mare, (12) sollicitique gurgitis præruptorum montium canis voluminibus, repugnantium littorum spumantia ora contundens, minatur per momenta naufragium : procellæ crebrescentes insaniunt, horrendum sibi·

tiquorum exemplis licet, quæ in Latinis lexicis recensentur.

(9) Opificium Domini apud scriptores Ecclesiasticos mundi creationem significat: unde Lactantius librum, quem de creatione mundi ad Demetrianum dedit, de opificio Dei inscripsit, uti a Hieronymo pariter appellatur in libro de Viris illustribus.

C

(10) Hoc idem testimonium S. Zeno recitans tract. 1 lib. 1, num 5, inexquisita pro inenarrabilia scribit, cujus variæ lectionis ratio ex Hilariano exemplari, quo Zenonem usum meminimus, originem duxisse Videtur habuit enim, ut credibile est, præ oculis Hilarii explanationem in psal. cXXIX, eodem exemplo, ac est Hilariamus tractatus olim inter Zenonia- D nos editus, quem Hilario nunc primo restitutum in Appendicem transtulimus, ubi inenarrabilia pariter legitur, tametsi in Hilarii codicibus alia lectio occurrat tum in hoc, tum in nonnullis aliis ejusdem testimonii verbis, ut in Appendice annotabimus. Similiter tr. 1, Quis enim cognovit cogitationem Dei scribitur pro eo, quod hic non minus, quam in Hilariano tractatu legitur : Quis enim cognovit sensum Dei.

(11) In Latinis lexicis grandinat impersonaliter ponitur ex Seneca, lib. IV Natur. Quest. cap. 4. Sed grandinor etiam passive conjugatum fuisse ex hoc Zenonis testimonio discimus: quod si animadvertisset Basilius Faber, qui alia non pauca upius Zenonis auctoritate ductus in celeberrimum eruditionis Thesăurum inseruit, quin hânc quoque vocem inseruis

vasorum repudiationem prophetarum omniumque sanctorum, quos synagoga pulsos Judæi in damna salutis su indignis cædibus mactaverunt. Venti sævientes diversi sunt 209 (17) reges, qui Judæam lugubri clangore tubarum armorumque fragore terribili, instantibus undique præliorum procellis, miserabiliter per totum orbem dispersere terrarum, Jonas in navi dormiens sacramenti Dominici imaginem præferebat, etenim significabat navis materia crucem, somnus vero passionem. Mare autem mundus est iste tumidus: fluctus ejus Judæorum populos et Gentes accipimus, qui adversus Deum inaniter fremuerunt. Sors Jonam præcipitandum prodidit, prophetia passurum Dominum prædicavit, utrosque volentes, illum conditione, Dominum pictate. Ce

tum esse non dubitatur infernum: sicut enim Jonas tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti, evomitusque (18) Ninives se intulit civitati; ita Dominus postridie ab inferno resurgens, se civitati Jeru

set, nihil ambigimus. Glossæ antiquæ grandinatus habent, quod passive zakuoleis interpretantur.

(12) Adverte singularem syntaxim, quam ut construas, retrograde procedendum est sic: Et contun dens ora spumantia littorum repugnantium voluminibus canis montium præruptorum gurgitis solliciti, minatur naufragium, etc.

(13) Codices Tolent. et Pompeianus nec non duo Zenoniani exspectabat, quod in marginali quoque notatione editions Veronensis positum legitur.

(14) Non poetæ solum, sed et soluti sermonis auctores altum pro mari dixerunt, ut Cicero, lib. iv de Fin. num. 23, emergere ex alto, et lib. 11 de Invent. num. 32, in alto tempestas.

(15) Sicut credulitas pro fide, quæ non levitatis vitio, sed virtute adhibetur, usurpatur a Zenone et aliis Patribus, ut ostendimus adnot. 6, in tract. 7 lib. 1, ita credulus in bonam partem heic adhibetur.

(16) Proreta apud Plautum Rud. iv, 3,75 a gubernatore navis distinguitur, et est is, qui ad proram sedet, ut regat.

Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero. Vide Turnebum Adversar. lib. xxvi, cap. 32.

(17) Reges heic appellantur Imperatores Vespasianus ac Titus, nec non Adrianus et Antonius Pius, quos Judaeis infestos accepimus.

(18) Ita ex ms. Pomp. genitivo græcanico: cæteri codices Ninive. Scribi etiam potest Ninivi, ut in eodem nis. Pomp. posteriori manu emendatum est:

salem intulit ante quam cœlo. At vero Ninive ima- A sulunt fibras, nec (21) per varios avium volatus con

ginem portat Ecclesiæ, in qua Gentium jam inde noster populus morabatur, quæ non incassum a Deo magna civitas dicta est; erat enim futurum, ut omnium nationum in Christo credentibus populis, totus orbis Deo una civitas redderetur. Denique comparationem salutaria gesta confirmant, quæ et in nobis manent. Ut est, fratres, Ninivitis nuntiatus interitus, credunt et timent; et (19) quanto sciunt Dominum non esse mendacem, tanto propensius ejus de pietate praesumunt, statimque actus veteris vitæ damnantes, pro salute redimenda non solito more ad stupida simulacra concurrunt, non aris fœtentibus funestos excitant ignes, non thura cremant, non merum profundunt, nec pecudum (20) inexspectata 210 morte rapti jecoris spirantis con- B

[blocks in formation]

et ex Seneca in OEdipo :

Genitor quid hocjest? Non levi motu, ut solent,
Agitata trepidant exta, sed totas manus
Quatiunt, novisque prosilit venit cruor.

Ex disciplina aruspicum solemnis hæc erat sacrifi-
candorum extorum formula: Exta porriciunto, ut
testatur Verunius apud Macrobium, lib. m Saturn.,
cap. 2, et sane verbum porricere non nisi cum extis
conjunctum reperire potuimus_apud Plautum in
Pseud. 1, 3, 32, Virgilium v Æneid. 775. Porrici
autem dicebantur proprie exta, quæ statim post
cæsam victimam adhuc spirantem sacrificabantur
diis; ex quo fluxit elegans illud proverbium: Inter
cæsa et porrecta, apud Ciceronem, lib. v ad Attic.,
epist. 18, ut significetur nihil, aut vix quidquam
temporis esse intermedium, sicut nihil intererat in-
ter cæsas victimas et ipsorum exta porrecta Diis,
unde Gentes exta semicruda et leviter animata por-
ricere dixit Arnobius, lib. I, pag. 91. Jecor porro
adbuc spirans inter omnia animalium exta hoc quo
que Zenoniano præcipue ævo inspectum colligi po-
test ex Ammiano Marcellino, lib. xxu, init.

(21) Causabonus, pag. 164, in eum Lampridii locum, ubi Severus opvoσxóños magnus fuisse tradiLur, vocis ejus grace explicationem ab hoc Zenonis loco petit : ορνεοσκόπον Zeno Veronensis hac circumLocutione exprimit eleganter, qui per varios, etc. Sa- D lutem autem noster Auctor plumeam vocat ob levitatem, et respicit aruspicum morem, qui ex avium prætervolantibus pinnis turbido meatu, vel levi (ut Ammianus Marcellinus notavit, lib. xx1, post initium) futura conjiciebant.

(22) Mss. Pomp. et duo Zen., et fecimus.

(23) Pœnas addidimus auctoritate codicis Zenoniani. Subinde uterque codex Zen. nec non Tol., Pomp., Vat. et Urb., Per Jesum Christum Dominum nostrum.

TRACT. XVIII.--(1) Hic titulus in mss. Rem. et Pomp. legitur; cum in edits et ms. Zen. legatur tantum : De S. Arcadio martyre. Ms. Urbin, idem ac in allegatis duobus codicibus præfert, præter quam quod Idus propridie Idus librarii saltu perperam exhibet, et Mauritaniæ mentionem omittit. Codex autem Vat, sic: Tractatus S. Arcadii XXXIX, nati in civitate Cesarea; et paulo ab

jecturis inanibus statum plumex salutis inquirunt ; sed a suo corde remedium salutare deposcunt, spiritumque suum tota humilitate contribulatum ambi. tiose sacrificant : sicque legitime celebrata pœnitentia, Deum sibi propitium reddiderunt. Quod et nos (22) fecimus, et facere plerumque debemus, ut et præsentis temporis tentationes et futuri judicii evadere (23) pœnas mereamur per Christum Domi

num nostrum.

211

TRACTATUS XVIII.

De (1) natali S. Arcadii,

qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesarea Mauritaniæ.

I. Dum beati Arcadii martyris gesta annalibus similiter codex Tolent. De nativitate S. Arcadii martyris nati in civitate Cæsarea. Hunc tractatum, qui auctorum S. Arcadii loco est habitus, Petrus Calo, ordinis Prædic., scriptor sæculi x, inseruerat in Collectaneis mss. quæ allegantur ab Henschenio tom. 1, Aprilis die 12, pag. 74 et 76. Eumdem hunc tractatum edidit etiam Lippomanus tom. 1 Vit. SS., pag. 262. Surius et Bollandus tom. 1, die 12 Januarii. Petrus de Natalibus cum Guillellmo Pastrengo ex Joannis Veronensis historia Imp. nondum edita Zenonis scripta commemorans, hunc tractatum epistolæ nomine appellat, et coævum Zenoni martyrem Arcadium facit, sed perperam, cum id ex ea fluat opinione, quæ jamdiu invaluit, Zenonem vixisse Gallieni temporibus, quam dissert. 1, multis explosimus. Acta ejusdem martyris loco allegato edidit Bollandus, et ex co Ruinartius in Actis sinceris pag 466. Bollandus autem Acta cum tractatu præsenti conferens, utrosque inter se ita congruentes et similes nactus est, ut vel acta e sermone concinnata, vel ad ea adumbratus esse sermo videatur, ut idem ait in præfat. ad eadem, pag. 722, num. 4. Acta e tractatu Zenoniano concinnata malumus; cum Zeno hujus martyris gesta annalibus se mandare testetur, ac si scripta antea non fuerint, quod non dixisset sane, si ipse ex Actis antea scriptis profecisset. Præterquam quod nitidior sæpe est Actorum sententia; improbabile vero est Zenonem ex nitidiori obscuriorem fecisse: quin ex aliis, quæ imitatus est, eadem; 'vel majore etiam perspicuitate in excerptis usus constanter invenitur. Adde quod Acta Arcadium in Achaia passum ferunt, quod in sinceris actis legi non potuit; non solum quia id Zenonianorum codicum auctoritati refragatur; sed etiam quod omnes, qui martyrii ejus locum memorant, Mauritaniam, non Achaiam, cum Zenonis codicibus consentientes præferunt. Usuardus in Cæsarea Mauritania, Galesinius in Mauritania. Accedit quod hujus martyris mentionem faciunt Beda vulgatus, Ado, Notkerus, et alii Latini auctores, Græcus autem nemo; quod non accidisset, si in Achaia martyrium passus fuisset. Equidem in Hispania, ad quam ex Mauritania facilis transfretatio est, S. Arcadium cultum Bollandus probat in laudata præfatione num. 11, et confirmat in Append., pag. 1109; Ruinartius vero conjecturam satis probabilem affert, qua in Acta Achaiæ nomen aliena manu intrusum credibile fit. Præter septem miss. Zenonianos in hoc tractatu emendando utemur editione Bollandi, qui cum veteri codice S. Mariæ de Ripatorio aliisque mss. eumdem abs se collatum testatur. Gaspar Barth.us lib. XLVI Adversariorum cap. 7, hunc tractatum alicubi illustrat, ex eoque si quid sumemus, in ipsis adnotationibus auctori referetur. Nonnumquam tandem in iisdem annotationibus ad textus explicationem auctorum a Bollando et Ruinartio editorum præsidio utemur,

« PoprzedniaDalej »