Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnia est: quoniam per ipsum et in ipso sunt omnia. Nec vos moveat, fratres, sæcularis ac vere puerilis inconsideratorum hominum disputatio: (25) qui ideo justum patiuntur errorem, quia Christum non ex Deo considerant hominem factum, sed ex homine. Cæterum si spiritaliter saperent, in ipso, quod infirmissimum putant, hoc potissimum praedicarent. Etenim vere perfectus Deus non esset, si esset aliquid, quod esse volens esse non posset. Denique vultis scire compendio veritatem? Factus est, quod non erat nec tamen (26) desiit esse, ante quod fuerat. TRACTATUS VIII.

est Deus noster, et non (19) deputabitur Deus alius A mortuis diceretur. Hic est, inquam, qui in omuibus absque ipso: qui adinvenit viam prudentiæ, et revelavil eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. 1, 36, 37, 38). Qua in specie, Spiritu sancto loquente, noscamus: (20) Et homo est, inquit, et quis cognoscit eum (Jer. xvii, 9 ex LXX)? Si ita est, quomodo ergo posset agnosci, prodidit Isaias his verbis: Audite itaque, domus David: Non pusillum vobis certamen cum hominibus; quoniam Deus præstat ayonem. Propter hoc dabit Deus vobis signum. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et (21) vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit prius quam cognoscat puer bonum, aut malum. Quod signum ex (22) prodromi quoque ejus designatione dilucidavit alio loco his verbis: Ecce mitto Angelum B meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam. Quis est iste Angelus, fratres, nisi Joannes Baptista? cujus est præparatio: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri.

IV. Nunc videamus, quæ consequuntur. Per idem tempus duæ cognatæ concipiunt, una contra spem, altera verbo. Hæc miratur se habere, quod nescit : lætatur illa, quia (23) discit. Elisabeth sterilis fœcunditate tumet feliciter venter, Mariæ majestate. Illa præconem portat, hæc judicem. Exsultate, feminæ, promotionemque vestri sexus agnoscite. Culpa deleta veteri, ecce per vos jungimur cœlo: anus enim peperit angelum, et virgo Deum. Hic est Deus noster, qui dignitate interim seposita, non tamen potestate, amore hominis 168 sui, cujus formam fuerat subi- C turus, et creaturam, ut (24) angelus, homo, puer, sponsus, gigas, crucifixus, sepultus, primogenitus a

ut observavit Hieronymus in prologo ad Jeremie commentarium et idcirco a niultis, qui ex LXX Interpretibus sacros Veteris Testamenti libros allegant, pro uno eodemque Jeremiæ libro Baruch libellus habitus est. His de caussis Jeremiam pro Baruch appellarunt Cyprianus, in orat. Dominica p. 416; Clemens Alexandrinus, in Pedagogo p. 129 et 130; S. Hilarius, lib. IV de Trin., n. 42 et in ps. LXVIII, num. 19; Auctor tract. de Fide orthodoxa cap. 7, in Appendice Ambrosii; Julius Firmicus de Errore profanarum religionum, cap. 29; Ambrosius, lib. i de Cain et Abel cap. 9, et lib. 1 de Fide num. 28, et alii passim.

(19) Ms. Rem. putabitur.

(20) Hic locus nec in Jeremiæ, nec in Baruch libro, quem Jeremiæ tributum vidimus adnot. 18, invenire licet sed legitur sane in Græco Jeremiæ apud interpretes LXX, et hine quidem Jeremiæ nomine Græce recitatur ab Ephiphanio, hæres. LIV, § 4.Latine item totidem verbis a Tertulliano, adversus Judæos c. ult. et lib. 1 adversus Marcionem, cap. 7, et de Carne Christi cap. 45; a Cypriano, contra Judeos, cap. 10; a Lactantio, lib. IV Instit., cap. 13; ab Ambrosio, de Instit. virgin., cap. 16, et epist. XLVI, n. 7, etc., et hi omnes, una cum Zenone idem testimonium ad Verbi incarnationem referunt; qua de interpretatione videsis quæ in bune locum Hieronymus notat.

(21) Mss. Pomp., Vat. et utrique Zen. vocabis. Post panca puer in ms. Pomp. desideratur.

(22) Prodromi pro præcursoris, nimirum S. Joan. Baptistæ, de quo in sequentibus sermo est, Latine dicitur, sicul et Tullius, lib. 1 ad Attic. ep. xn: Mihi Pompeiani prodromi nuntiant ; et Plinius, lib, 1, cap.

D

De Nativitate Domini II.

I. Insuspicabilis (1) secreti reverendæque majestatis vera cognitio est, Deum non nosse nisi Deum; nihilque ex eo amplius requirendum, quam ut quis cjus noverit voluntatem, sine qua ei nec legitime servire poterit, nec placere. Cæterum (2) providentis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle (3) dispositum, non colentis est, sed dementis: maxime si Deus, ut contentiosi putant, 169 dispositioni subjaceat; remotis enim paulisper nominibus Patris et Filii, non potes nosse uter patiatur injuriam; nisi quod ambo patiuntur, quia amborum unum nomen est Deus. Igitur duas nativitates esse Domini nostri Jesu Christi rudis, aut negligens disce, Christiane, ne quo decipiaris errore. Unam, quam tibi non licet quærere, alteram, quam legitime, si possis, permitteris edocere. Prima itaque nativitatis Domini nostri in Patris et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, (4)

47, prodromos vocavit aquilones, qui caniculæ ortum octo diebus præcedunt. Inferius dilucidavit Latine dictum vindicatur ex auctore operis ad Herennium, 1. I, cap. 4, qui rei dilucidandæ causa scripsit.

(25) Ita mss. Rem. et Tol. cæteri cum editis scit. Dein majestate pro deitate, sen divina virtute; v. adnot. 1 in tract. IX, 1. 11.

(24) Hisce nominibus Christus significatur in locis Veteris Novique Testamenti, ex quibus præcipua indicare sufficiat. Magni consili Angelus (18. 1x, 6), juxta LXX; Homo et puer sæpissime. Sponsus et gigas (Ps. xvIII, 6); Crucifixus et sepultus passim in Novo Testamento; Primogenitus à mortuis (Coloss. 1, 18).

(25) Illi heic perstringuntur, de quibus satis tract. 6 hujus libri adnot. 5.

(26) Edit: Ven., desinit. In fine ms. Pomp. additur Amen.

TRACT. VIII.—(1) Insuspicabile secretum dicitur, quod neque per conjecturas scrutari licet, de quo vide adnot. 4 in tract. m, lib. 1. Þunguntur autem Ariani, qui argumentando Dei arcana penetrare nitebantur.

(2) Sparaverio placeret scribi procedentis, cum de Divini Verbi generatione in sequentibus sit sermo. Simili quidem sententia tract. 5, dictum est: Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari. Sed huic emendationi nulli codices suffragium ferunt, et aliunde providentis Dei, quæ in us ibi sunt, dispositionem appellare Zeno potuit.

(3) Dispositus us pro dispositione invenies apud Tacitum, hist. II, 5. 2, paulo post ms. Rem. pro uter patietur scribit utrum patiatur.

(4) Mss. Tol., Vat, et Urb., quod pro quia oppor

quod ex paterni oris affectu processit uno consensu. A majorem. Interea rudis non gemit (13) feta. (15) Non Secunda vero carnalis sicut est frequentibus oraculis prodita, ita invenimus esse completam.

II. Etenim Deus Dei Filius, tempore constituto, (5) dissimulata interim majestate, (6) ab ætherea sede profectus, in prædestinata virginis templo sibimet (7) castra metatur, quibus (8) latenter infunditur in ho minem gigniturus, ibidemque salvo, quod erat, meditatur esse, quod non erat. (9) Mistus itaque humance carni se fingit infantem. Maria superbus emicat venter, non munere conjugali, sed fide, Verbo, non semine. (10) Decem mensium fastidia nescit, utpote que 170 in se creatorem mundi concepit: parturit non dolore, sed gaudio. Mira res: exsultans (11) exponit infantem totius naturæ antiquitate

mundum, ut adsolet, infans (14) fusus ingrediens, sponte vitæ reptantis præviis lacrymis auspicatur. Non mater ejus tanti partus pondere exhausta, totis pallens jacuit resoluta visceribus. Non Filius matris, aut suis est ullis sordibus delibutus; neque enim re vera aliquid circa se habere posset immundum, qui humani generis peccata, sordes et maculas 171 venerat mundaturus. Denique purgationes, quæ sunt tarditate periculosa, (15) nulla puerum maternorum viscerum prosecuta sunt damna. Nulla adhibita rudi fetæ sueto more fomenta; neque enim, fratres, his poterat indigere, quæ accipere in uterum merucrat Filium animarum omnium salvatorem. O magnum Sacramentum! Maria (16) virgo incorrupta concepit,

tune corrigunt, cum alibi legeretur qui sine ullo, ad B jam pro certo recepta..... gigni hominem septimo raquod referretur, substantivo nomine; nisi forte desideretur aliquid, ex. gr. nisi eum, qui, etc., quo casu indicaretur Spiritus sanctus, qui uno consensu ex Patre Filioque procedit. At S. Zeno Spiritus sancti meminisse non solet hac formula, qua processionem ex ore Fili propriam insinuat, et tract. I et Iv, soli Patri notam Filii generationem explorate tradens, hic quoque eodem spectasse videtur, et prospicit ad illa (Matth. 1, 27: Nemo novit Filium nisi Pater: quibus tamen verbis non excludi Spiritum sanctum, et Patres et interpretes probant.

(5) Vide adnot. 11, in tract. 5, lib. 1.

(6) Edit. Ven., ab æterna: Ms. Rem., ab ætheria: in Tol., Pomp. et Zen. ætherea sine ab. Post pauca in templum cum edit. Ven. scribunt mss. Tol., Pomp., Zenon. et Spar.

(7) Metari castra dicuntur, inquit Festus, quod metis diriguntur: est autem locum castris opportunum deligere, cum id meris positis, seu directis fie- C ret. Hinc Curtius, 11, 8: Eo ipso loco metari suos castra jusserat. Apud Virgilium, u Georg. vers. 274, metari pro eligere accipitur Servio interprete. Sic etiam metator apud Lucanum, IV, 382, pro co ponitur, qui hospitium parat; et metalor castrorum, apud Tullium, Philip. 1, 5. qui castris locum designat ac præparat. Vegetius, lib. 1. cap. 7: Metatores, qui præcedentes locum eligunt castris et Nonius Marcellus, Metari parare, unde et metalores. Hinc igitur S. EpiScopus translate divinum Verbum sibi castrametari in Virginis utero dixit, pro habitationem sibi paravit atque disposuit. Similiter tract. seq. Metaturam pro hospiti præparatione accipit. Ms. Tol., castramentatur pro castra metatur.

(8) Cur latenter Christus in Virginis uterum ingressus dicatur, dicemus pluribus adnot. I in tract. 29.

(9) De hac formula multis egimus dissertat. 11, cap. 3. (10) Hic perspicue alluditur, ad illa Virgilii (Eclog.

Iv, 61.

Matri

Longa decem tulerant fastidia menses. Ex quibus Zenonianam locutionem manasse nihil ambigimus, sicuti et similem S. Ambrosii serm. 15, in ps. cxv, n. 16, cum matrem longo decem mensium fastidio pii fetus onera portantem dixit. Quamvis autem ea poetæ verba de lunaribus mensibus accipienda aliqui velint, ut ad novem circiter solares menses redigantur tamen de solaribus intelligenda putamus, cum partus legitimi tempus non solum nonum, sed decimum etiam mensem esse plures docuerint. Sapientiæ cap. vit, 2: Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Aulus Gellius, lib. ni, cap. 16, Noct. Attic. Multa opinio, inquit, eaque

:

renter, numquam octavo, sæpenumero decimo mense : et pro mense quidem decimo antiquos bene multos tum Græcos, tum Latinos laudat auctores. Id autem adeo persuasum Romanis fuit, ut lege lata legitimos haberi jusserint partus, qui decimo post patris mortem mense editi fuerin. In L. Gallus D. de lib. et posth. et L. ult. C. de posth. hæred., hac leguntur : Si filius, vel filia juxtà decem mensium spatium post mortem patris edita fuerint, hæredes sunto. Decemvirorum sententiam landat Gellius, nec non Adriani decretum, quo ad undecimum etiam mensem res protracta fuit: cui sententiæ alii cum Hippocrate consentiunt. Martinus Schurigius, in Embryologia hist. medic., sect. Iv, cap. 2, § 1 et 9, hoc de argumento multa disputat luculenter, ac plurium auctorum testimonia pro mense decimo recitat. Inter sacros autem scriptores, præter Zenonem laudari possent Ambrosius, lib. de Fide, cap. 1, num. 72; Hieronymus in Helvidium, nun. 2; Chrysologus serm. 5 et 6 de Symbolo, etc.

1

[ocr errors]

(11) Peculiari prorsus significatione exponit pro parit hoc loco dicitur. Forte translate usus est Zeno nautico verbo: exponere enim nautæ dicuntur eos quos, cum in portum pervenerint, e navi in terram emittunt, vel exportant, ut liquet ex Nepote, II, 8; Horatio, Sat. v, 20; Caesare, de Bello civili 1, 31. Ita mater mensium curriculo evoluto, quo filium in utero gestavit, hunc tandem exponere dici potuit, cum parit.

(12) Feetam latius patere, quam gravidam, ita ut gravida solum vocentur, quæ foetum in utero gerunt; fœtæ autem, quæ fœtum nuper emisere, auctor est Censorinus de die natali cap. 11, in quem lege Vossium, lib. v Instit. orator, pag. 278. Fotæ quidem a Varrone, de re rustica, puerpera appellantur, et Cerde animadversio est in lib. vi Virgilii Æneid. v. 630, gravida animalia numquam fœta nominari; quod etsi apud Virgilium sit verum, apud alios omnes non Ditem, ut Basilius Faber, in Thesauro, observavit. Rudis porro fœa Virgo Christi mater dicitur a nostro scriptore post partum, ut significetur eam antea non peperisse amplius: rudis enim vocatur, quidquid novum et recens, nec usu elaboratum est. Solent autem rudes et novæ parientes dolores pati majores, quam relique. Hic igitur Mariæ privilegium effertur, quæ licet rudis feta non gemit.

(13) Ita correximus ex mss. Tol., Zen., Sp.; quæ lectio repetitioni sequenti magis concinit: in aliis autem scribitur: Mundum, non ut adsolet, etc. (14) Fusus, id est genitus.

(15) Mss. Pomp., Tol., Zen., Sp., nullo maternorum viscerum prosecutæ sunt damno. Damno item in ms. Vat.

(16) Mirum cuipiam fortasse videbitur S. Auctorem tam disertis verbis Maria virginitatem prædicare

post conceptum virgo peperit, post partum virgo per- A phetas, Filium suum salvatorem generi humano se mansit. (17) Obstetricis incredula periclitantis (18) 172 enixam, in testimonium reperta ejusdem esse virginitatis, incenditur manus; qua tacto infante, statim edax illa flamma sopitur; sicque illa medica feliciter curiosa, dein admirata mulierem virginem, admirata infantem Deum, ingenti gaudio exsultans, que curatum venerat, curata recessit. Ita Christus in hominem se fecit nasci, quemadmodum homo non potest nasci. Totum denique sua luce (19) resplendens corpus sine umbra gestabat: humilis carné, sed excelsus omnipotentiæ majestate. Qui sane ideo carnem est dignatus induere, ut nemo se possit per carnem, cum judicii dies venerit, excusare.

TRACTATUS IX.

De Nativitate Domini et (1) Majestate.

I. Secundum quod Deus suos promiserat per pro

atque statuere. Certe contra aliquem ejus ætatis errorem tam præcisa confessio; unde sub idem tempus pro eodem dogmate pugnantes legimus S. Ambrosium Mediolanensem, lib. de Instit. virgin. a cap. 5, et S. Gaudentium Brixianum, tract. 9, pag. 100, qui tamen quosdam impugnant, quibus Maria in Christi conceptione quidem Virgo credebatur, sed quæ vel in partu, ,vel post partum Virgo non fuerit. Episcopum quemdam Ambrosius aperte indicat, quem alii Bonosum fuisse censent, cujus judicium ad vicinos præsules Capuana synodus remiserat. Vide itaque que notavimus adnot. 5 in tract. 5, lib. 1, ubi idem dogma perspicue inculcatur.

esse missurum commodum tempore maturo, divinitatis interim dignitate deposita, non tamen potestate, cœlo egressus, (2) metatura prædicta sacrario templi virginalis hospes pudicus illabitur; ibidemque, qualis velit esse, disponit. 173 Immo, quod jam olim disposuerat complendum, (3) 1 tenter assumit; namque requiescit libens florentissimo in domicilio castitatis, et in visceribus sacræ virginis comparat sibi corpus suo judicio na citurus. In hominem coaptatus, in tẹgumento carnis includitur Deus; bumanamque vitam mutuatur de tempore, qui præstat (4) temporibus æternitatem. Mira res: concipit Maria de ipso, quem parit tumet uterus majestate, non semine, capitque virgo, quem mundus mundique non capit (5) pleniB tudo. Interea promovent suum membra factorem, et opus sui figura vestit artificem. Parturit Maria non

C

(17) Magna hoc loco mutilatio ab editoribus Veronensibus facta a voce obstetricis usque ad curata recessit. Textum restituimus ex mss. et editione prima, ex qua integrum hunc locum recitavit Baronius, num. 6 et 7 Apparatus ad Annales Eccles., et ex ipso alii. Offendit editores, ut videtur, hec fabula, quam satius de runcandam, quam relinquendam putarunt. At si ea fabula minus probetur, intacto auctoris textu, id in adnotatione aliqua auimadvertere satis fuerit. Cæterum ut de ipsa re pro vindicando Zenone aliquid dicamus, solemne apud antiquos fuit efficere, ut Virgines inspicerentur per obstetrices, quo probaretur, utrum tales essent necne. Vide Cyprianum, epist. 62; Ambrosium, epist. v, n. 10, ad Syagrium; Augustinum, de Civ. Dei lib in, cap. 18. Idem autem Marie Christi matri accidisse traditum est a nonnullis apud Clementem Alexandrinum, I. vii Stromatum p. 889. Quidam enim dicunt, eam, postquam peperissel, inspectam ab obstetrice, inventam fuisse virginem. Hæc fabula originem habuit ex libro de S. Maria et obstetrice, qui in decreto Gelasiano refertur inter apocrypha. Simile quidpiam legitur in Proto Evangelio Jacobi, apud Fabricium, in Codice apocri- D pho. p. 517, n. 19, in quo tamen, num. 20, non obstetrici, sed Salome, quæ una cum obstetrice ad Mariam ingressa traditur, tum virginitatis probatio per tactum, tum manus punitio et curatio tribuitur. At in Evangelio infantiæ ex Arabico latinitate donato ab Henrico Sikio, pag. 170 Codicis apocryphi, nulla probatio per obstetricem memoratur, sed sola sanatio. Hanc fabulam explodit inter cæteros Hieronymus, ut ab apocryphis monumentis derivatam, his contra Helvidium verbis: Nulla ibi obstetrix, nulla muliercularum sedulitas intervenit. Ipsa Maria involvit infantem, ipsa el-Mater, et obstetrix fuit; nam ipsa collocavit eum in præsepio, ipsa pannis involvebat (Luc. 11, 4), unde commenta refelluntur apocryphorum. Lege Suidam, voce Indous, qui eamdem obstetricis fabulam, uti ab Hebræo sequioris ævi descripta aliter fuerat, fuse refert. Matthæus Bossus, Veronensis, epist. LXXİŸ,

lib. 1, ad Polycletum Physicum hanc refellit fabellam, cujusmodi apud Suidam recitatur; continebatur autem separatim a Suidae operibus in ms. Vaticano simili plane illi, quem eamdem Suidæ narrationem separatim continentem in bibliotheca regia Parisiensi, num. 3437, exsistere Kusterus, in notis ad Suidam, testatur. Matthæi autem Bossi tempore ea fabulosa narratio latine reddita fuerat a Lauro Quirino Cretensi patricio Veneto, et dono data regi Ren to a Marcello, circumferebatur, quod Bosso ejus refellendæ occasio fuit. Sed ut ad Zenonem revertamur, antiquum hunc Patrem ex aliquo apocrypho fonte fabulam ebibisse patet, quod aliis quoque antiquis, immo antiquioribus, non raro accidisse notum est omnibus. Vide adnot. 14, in tract. 8, lib. 1.

(18) Edit. Ven. et ms. Pomp. enixa; sed enixam, quod alii legunt cum editi, tum mss. sententie magis congruit, cum sermo sit de obstetrice, quæ Mariam enixam, id est partu levatam, ipsa manu periclitari voluit, num virgo esset necue. Post nonnulla mss. Rem. Tol. Vat. et Urb. eidem pro ejusdem. (19) Ms. Rem. respondens.

TRACT. IX.—(1) In mss. hæc inscriptio visitur in editis autem de Nativitate Christi tantum. Majestas vero heica Zenone pro Divinitate seu pro virtute divina sumitur; unde paulo post : Tumet uterus majestate, non semine, id est divina, non humana virtute; et postalia: Probans infirmitatibus carnem, et virtutibus majestatem. Sic etiam virtutis vocabulo Christi Divinitatem apud plerosque tum Græcos, tum Latinos Patres intelligi, ex testimoniis liquet, quæ in calcem dialogi adversus Theopaschitas conjecit Theodoretus, nec non ex Hilario frequenter, cujus loca considerat P. Coutantius in præfat. num. 148, ex Ambrosio lib. 11 de Fide num. 56, etc.

(2) Metaturam legit vetus Jeremiæ interpres, apud Cyprianum, lib. 1 Testimon., cap. 3, nec non apud Lactantium, lib. IV Instit. cap. 11. sed alio sensu. Heic enim pro hospitio, quod sibi Dei Filius in Mariæ utero præstituit, accipitur (de qua significatione vide adnot. 7 in tract. præcedentem) idque vox hospes, quæ mox subjicitur, palam confirmat. Prædictum autem hoc hospitium vocatur, quod in antiquis paginis prænuntiatum sit, Deum concipiendum ab ea Virgine, quam sibi in matrem elegisset. In prædestinate Virg nis templo sibi castra metatur laudato tractatu non absimili sententia scriptum est. Ms. Urb. cœlo emissus metatura.

(3) De hoc latenter pluribus agemus adnot. 2 in tract. 29.

(4) Ms. Pomp., de temporibus.
(5) Editi, magnitudo.

dolore, sed gandio: nascitur sine patre Filius, (6) A non totus matris, sibi debens, quod conceptus est, donans matri, quod natus, quæ principaliter stupet talem sibi Filium provenisse, qui ex se natus non crederetur, nisi (7) quia sicut fuit virgo incorrupta post conceptum, permanet talis quoque post partum.

II. O nova ratio! Amore imaginis suæ coactus in infantem, vagit Deus: patiturque se pannis alligari, qui totius (8) orbis debita venerat soluturus. In stabuli præsepe deponitur, populorum pastorem pabulumque se esse (9) contestans. Subjicit se gradibus ætatis, cujus æternitas in se non admittit ætatem. (10) Totum contra conscientiam suam, ut homo infirmus patitur, ut homini mortis lege consumpto 174 immortalitas tribuatur. Hæc est enim potestas Dei, ut salvo, quod est, possit esse, quod non est. Hic est B Deus noster æterni Dei coæternus Filius. Hic et homo et Deus, quia inter Patrem hominesque adstitit medius, probans infirmitatibus carnem, et virtutibus majestatem. Hic sol noster, sol verus, qui clarissimos ignes mundi germanos astrorum candentiumque polorum claritatis suæ de plenitudine accendit. Hic qui semel occidit, et ortus est rursum, numquam repetiturus occasum. Hic, inquam, quem duodecim radiorum, id est Apostolorum duodecim, corona circumdat, quem per ambitum totius orbis non mula quatuor animalia, sed salutiferis prædicationibus quatuor circumferunt Evangelia. Cujus quam vim habeat amictus et currus, his verbis propheta testatur: Deus, sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam (11).

(6) Non tolum matris affirmat Christum, ut signi. ficet eum virtute divina conceptum : qua ratione etiam Hilarius, lib. 1x de Trin. num. 7, eumdem Christum ex se natum dixit, quippe qui id quod alienum a se erat, vi sua ac potestate præsumpsit, ut placet exponere ex libro ejusdem 11, num. 26, in quo etsi de Spiritu sancto in Mariam superveniente sermonem faciat, similia tamen perspicue tradit de FiJio lib. x, num. 15.

(7) Nisi quia Sparaverio non placet, pro quo supponere mallet cum, et permanserit pro permaneret. Quia deest in mss. Pomp., Tol., Zen.; permanet autem pro permaneret scripsimus ex ms. Vat. cum hæc lectio commodior videatur.

(8) Orbis, quod nomen ab edit. Ven. et Ver. aberat, e mss. supplevimus in Patavina autem editione, cum quid simile desiderari prospiceretur, mundi ex ingenio suppositum est. Paulo ante illigari pro alligari in ms. Tol.

(9) Ms. Pomp., conjectans.

(10) Totum pro omnia sæpe a Zenone usurpatum. Vide adnot. 25 in tract, 4, lib. 1.

(11) Amen addunt ms. Pomp. et edit. Ven. Codex autem Rem. hæc subjicit. Explicit de Nativitate Christi et majestate tractatus Sancti Zenonis.

TRACT. X.—(1) Heic tractatus recusus fuit a Lippomano, tom. II Vit. Sanctorum.

(2) Corruptissima heic est in mss. lectio, in quibus hac habentur: Longæ vitæ transactis cursibus pius, aut filius ederit, partus effusione perciperet. Sed utrisque ademerat, etc. Retinuimus lectionem editorum, quæ sententiam cum Scripturis concinentem refert: respiciuntur enim illa Gen. xx1, 6, quibus Sara, cum

418

TRACTATUS X.

De (1) Abraham I.

I. Abraham, fratres dilectissimi, quale divinæ pietatis munus acceperit, vetustæ legis gesta testantur. Sara uxor ejus non inferior, (2) longæ vitæ transactis cursibus, qualem filium ediderit, partus effusione percepit. Sed quia utrisque ætas ademerat spem sobolis, pignus (3) succidaneum meruerunt. Sic meruit fides, quod ademerat 175 tempus: extorsit (4) credulitas, quod natura denegaverat. Abraliam Patriarcha noster (5) exploratus a Deo, in senectute suscepit unicum filium, nihil tamen sollicitum patri; cujus ætas in annis (6) vergentibus in occasus sui terminum versabatur, et educationis tempus angustum, et senectuti exitus jam vicinus. Ecce prima devotio, libenter excipere, quod fero datur, et in tristissima senectute suscepta sollicitudinis mole gaudere, nam et risit Sara munus juventutis subiens in senecta; unde (7) nomen accepit infans, qui post hæc Abraham sacratam Deo approbat mentem.

II. Unicus ille filius solliciti senis, adhuc parvulus, cui pietas et miseratio major debetur, postulatur ad victimam; cui si (8) per humanam fragilitatem aliqua in corpore infirmitas nasceretur, aut humanus exitus contingeret, vix in ejus casibus pater vivere potuisset, si annis teneris moreretur. Hic igitur infans, (9) e cujus vita paternus affectus et maternus pendebat, ad explorationem fidei sua divina voce postulatur ad victimam. Volo, dixit Deus, mihi fieri C sacrificium, Abraham, tuis manibus in monte de filio tuo: hæc mihi victima placet, hoc me sanguine deplacabis, iste meis sacris debetur (10) hunc imfilium peperisset, dixisse traditur : Risum fecit mihi Deus, etc. Prima Veneta editio solum in duobus a cæteris variat, primo quod ederit pro ediderit; dein quod perciperet pro percepit scribit.

D

(5) Optime Sparaverius monuit succidaneum dici filium, qui in locum ejus succederet, quem olim Abrahæ ætas, dum florens erat, non dederat : quemadmodum succidaneœ hostiæ dicebantur, Gellio teste, lib. IV, cap. 6, quoniam si primis hostiis litatum non erat, alia post easdem ductæ hostiæ cædebantur. Conferri potest etiam Festus. Paulo post, ms. Rem. legit Sic merito fidelitatis extorsit credulitatis, ubi librarii error et saltus manifestus est. Mss. Pomp., Tol., Vat., Urb., Zen. et Sp., Sic merito fidelitatis, quod, etc. Tol., Vatic., Urb., credulitatis pro credulitas: item male.

(4) Credulitas pro fide, quæ sine rationibus et argumentis Deo revelanti adhibetur, ut liquet ex adnot. 6 in tract. 1, lib. 1.

(5) Heic quoque saltum librarii manifestum videre licet in ms. Rem., exploratur a Deo sollicitum, etc. (6) Urgentibus habent mss. Tol. et Vat. Termino pro terminum est in mss. Pomp., Spar. Elige quidquid velis; utrumque rectam sententiam praefert.

(7) Isaac enim nomen hebraice risum sonat; unde et Sara in eo gignendo risum sibi a Deo factum testata est.

(8) Ms. Rom., per humana fragilitate.

(9) Idem ms., infans cujus vita paternus affectus mater tenet pendebat; quod mss. Tol., Vat. et Urb. item habent.

(10) Mss. et editi unde, pro quo in margine cod. Rem. antiqua emendatione hunc scriptum est, quod

4:9

SANCTI ZENONIS

190

molari jam jubeo. Non contristat frontem devotissi- A præmia, quæ meretur; (15) divinæ enim explorationis

mus Abraham, nec dolor patri lacrymas persuasit,
sed exsultat et gaudet. Nec timuit, ne parricidium
ei imputaretur, sed magis ut devotioni pareret :
Jetabatur hoc jussisse Deum.(11) De filio hostiam 176
parat: festinat denique implere sacrificium, ne mora
faciat peccatum. (12) Necessaria sacramentis præpa-
rantur protinus; ascenditur in montem. Omni mys-
terio sacrificioque disposito ductus filius gaudens,
gaudente patre, patris dextera feriendus. Qui ante-
quam veniret in montem, cum de paire quæreret,
ubi esset victima, quam disponeret et immolaret;
securus de fide generis sui pater filio, de quo non
dubitabat, patefecit, quia se (13) Dominus postu-
lasset; et quid ipse Domino promisisset, ostendit.
Lætatus et puer patre fidele, ipse quoque fidelior: B
nec recusabat mortem, quam Deus, qui vitam de-
derat, imperabat. Lætatur pater filio quoque gau-
dente, et cum gaudio unici pignoris alligat manus,
quas ille vinciendas libentius offert. Pedes quoque
constringit, ne in exitu mortis concitata victima
calcitraret securus enim pater optimus timuit, ne
dolori aliquid liceret in mortem.

III. O, (14) fratres, secura devotio! O pater spiri-
Lum caplans: corpus vero mortemque contemnens !
0. qui servum Domini ita se esse meminerat, ut
patrem se esse nesciret. Quid est pater? Ecce sub
oculis jacet filius vinculis adstrictus. Ubi sunt lacry-
ma? ubi dolor, qui in humanis sensibus versari
consuevit? In tantis filii casibus lætatur et gaudet;
et se Dominum promeruisse triumphat. Accepit jam C

textui plane inserendum fuit. Postea videbo pro jubeo in ms. Vat.

(11) Mala interpunctione et aperto errore tum in aliquot ms. tum in editis erat : De filio hostia parabatur festina. Denique, etc. In mss. Tol et Urb. De filio hostiam para festina: in Vat. De filio hostiam para festina: sed male omnia. Ex his tamen omnibus lectionem textus compegimus, quæ æquio. rem sententiam præfert.

(12)llane scripturam sententiæ commodiorem suggessit Ms. Vat. cum alibi post peccatum commate signatum legeretur, necessariis sacramentis protinus præparatur; quod etsi de sacrificio intelligi queat, Zenonianum tamen ingenium persp cuitatemque edita lectio vividius exhibet. Præparantur item legitur in Ins. Rem.; in editione autem Ven. n mutato in re præpararetur. Porro sacramenti vox apud christianos auctores passim pro mysterio accipitur, ut plures D jam observarunt. Sic quod Zeno heic sacramentum vocat, post panca mysterium appellat : Omni mysterio sacrificioque disposito. Similiter tract. 12, num, 3, mysterium ternarii numeri sacramentum numeri nuncupat, et alibi passim. Mysterium autem heic intelligimus id, quod mystice aliquid significat; uti save mysticam significationem continebant quæcumque in immolatione filii Abraham gessit. Simili sententia sacramenta, id est mysteria, munerum, quæ Magi Christo nato obtulere, appellavit Hieronymus in cap. 1 Matth. v, 11. Et in c. xxv, 27, loquens de his, quæ Christo a militibus in prætorio obvenerunt, postquam monuit, hæc omnia intelligamus mystice, subdit: Isti quæcumque fecerunt, licet alia mente fecerint, nobis, qui credimus, sacramenta, id ́est mystice interpretanda, tradiderunt, et interpretationem quidem mysticam subjiciens prosequitur.

tentamina porriguntur; exserit quidem ferrum, et armata dextra sublevat manum: sed vox ejus, qui (16) victimam postulaverat, 177 contradicit. Respice re tro, dixit Deus, et antequam respicias, parce. Ecce et meritum principale divinam indulgentiam meruisse sub casibus: nam (17) et retro respiciens Abraham invenit victimam, quam innocens immolaret. Eo ferro mactavit arietem, quo filium percutere jam parabat. A filio ad agnum transtulit dextram seniper lætatus et gaudens. Nec mutatus est vultus ejus, cum esset victima commutata. Cum tanta lætitia arictem obtulit, cum quanta obtulerat et filium: ubi enim fides fuit, non erat dolor. In illo sacrificio solus Abraham cum filio sic probatus a Deo est, ut non Deus doluit, quia aliam victimam procuravit : nam postulans, misericordiam mereretur.

IV. Videamus, fratres dilectissimi, legis arcana: et intellectum altius proferamus. Abraham sub lege non crat, sed legem solus implevit ; et qui nullo jure (18) legis tenebatur, omne jus divinum præcipue custedivit cujus immolatione ille quoque gauderet, qui ad victimam parabatur. Aries hærebat in (19) vepre, implicitus spinis, capite obligatus. Hic est, qui pro Isaac immolatus est Deo. Hunc obtulit Abraham: hune jussus est immolare.

178 TRACTATUS XI.

De Abraham II. (Initium deest.)

1. Non (1) enim præcepto virginitas provoca

(13) Ms. Pomp., Deus.

(14) Sparaverius legendum putat : 0 patris secura devotio!

(15) In editis et paucis mss., divina etenim.
(15) Eam victimam, in mss. Pomp., Zen. et Urb.
(17) Et additum ex codice Pomp.

(18) Notanda hæe duplicis juris distinctio legis, et
divini. Jus legis vocatur jus scriptum, quod cum non-
dum datum fuisset, eo Abraham non tenebatur: jus
autem divinum intelligitur lex naturalis,
Deo præcipienti obedire præ omnibus jubet; et
quatenus
hanc potissimum Abraham custodisse dicitur. Post
custodivit ms. Vat. et cujus immolationis ille, etc. Im-
molatio porro heic active sumitur, et Abrahe acti›-
nem ac sacrificium significat; et hac ipsa patris vir-
tute filius ipse, qui ad victimam petebatur, gavisus
traditur.

(19) Retinuimus mss. Tol., Urb. et primæ editionis lectionem, quippe quæ cum Geneseos testimonio magis congruit, ubi cap. xxII, vers. 13, aries inter vepres ab Abraham inventus traditur. Favet etiam lectio ms. Rem. ubi verbe pro vepre scribitur; nisi forte verbes sint verbena species vepribus similis ; nam verbena non tam virgultum, quam ramos omnes universim significat, ut videre potes apud Basilium Fabrum in Thesauro antiquit p. 1155. Sed verbes nullibi legere potuimus. Editio autem Ver, et aliquot item mss. habent eruo, que est leguminis species bovum præsertim pastui commoda, ut Plinius, lib. xv, cap. 15, et Columella, lib. VI, cap. 2, tradidere: id quod in rem nostram nihil confert.

TRACT. XI.—(1) Inter omnes Zenonis tractatus nullus hoc corruptior, nullus emendatu difficilior inventus est; quippe cui manuscripti libri minimum suffragantur. Cum porro sine auctoritate codicum in textum

« PoprzedniaDalej »