Obrazy na stronie
PDF
ePub

martyribus (sic reddendum, non autem de templis A irrito conatu laboraturus semper sit, non minus qui martyrum, ut in interpretatione Parisiensi ob defectum virgula editionis Gallica legitur, quod in rem præsentem quid sit, nemo divinet) et catechumenis mentionem facit (ac si catechumeni non ultra iv etiam sæculum processerint). Ex his omnibus patet has conciones, toti antiquitati ignotas, indigestam esse collectionem concionum ex pluribus auctoribus variorum temporum el regionum desumptarum ab aliquo imperito librario faciam. Hic autem in subjectis adnotationibus addit, conciones non nullas, quæ prolixæ sunt, ex auctoribus Græcis desumptas, alias vero brevissimas ex auctoribus Latinis et homiliarum fragmentis.

Zenoni cripere conetur omnes tractatus, quam qui eidem omnes velit adserere. Interim vero ex tot criticorum censuris injecta dubitatio plures movit, ut cum veros tractatus a spuriis internoscere non liceat, de singulis ambigant. Cur autem genuini Zenonis fetus a supposititiis dijudicari nec potuerint, nec possint, editorum (ut in præfatione monuimus) vitio factum est, qui supposititios Zenonianis subjectos in fine codicum, haud separatim dedere, imo nec in manuscriptorum fine positos monuerunt quidem (quæ monitio ad omnem litem dirimendam eruditis satis fuisset), sed eos cum genuinis permistos, nullaque distinctos notatione exhibuere, ac uti Zenonianos promiscue venditarunt; iique cum Zenonem auctorem habere nequeant, omnes quoque Zenonianos in dubitationem conjecere. Hoc vitium nos ut declinaremus, praecideremusque eodem tempore præjudicium gravissimum, Zenonianos codices octo, quotquot tum

P. Coutantius, monachus Benedictinus, editor Hilarii operum celebris, in Admonitione, quam præmisit quinque tractatibus Hilarianis inter Zenonis opera B editis pag. 463 tom. 1 edit. Veron., antiquam haud esse non inficiatur collectionem tractatuum qui Zenoni tribuuntur, at Hilarii tamen ævo postenorem affirmat, aut saltem, si quis, inquit, contenderillam ejus.in ftalia tuin Gallia reperire potuimus, vix conZenonis esse, qui Gallieno imperante vixerit, certe concedat necesse est, eam postmodum alienis opusculis auctam, cum non Hilarii modo, sed et Basilii tractatibus aliquot constare prudens quisque non negaturus sit. Agnovit Tillemontius Protestantium doctissimos maximi fecisse hosce tractatus ob auctoris pietatem et elegantiam, iisdemque aperta inesse antiquitatis. indicia; at ob sermones, qui Hilarium Basiliumque certos habent auctores, de auctore cæterorum pariter ambigit, nec quidquam esse ait, quod ullum tractatum Zenoni Veronensi explorate vindicandum per- C suadeat. Sic ille in Persecutione sub Valeriano, art. 7, tom. iv, pag. 16, in adnotationibus porro, pag. 587, adnot. 6, allatis fuse Baronii, Bellarmini, Labbei, Sixtique sententiis, miratur in editione Veronensi ducentos nullo codice suffragante emendatum pro quadringentos, Baroniique argumentum ex publi cis ethnicorum sacrificiis pro hac correctione statuen da allatum luculenter refellit. At concludit hos sermones collectionem esse ex diversis auctoribus IV et v sæculi, ex quibus aliqui Zenonis esse possunt, quos tamen internoscere et designare non licet.

[XXXVI] Tandem postremus omnium Jo. Albertus Fabricius tom. In Bibl. Latinæ, lib. iv, c. 3, p. 420, etsi pugnantes criticorum sententias paucis subindice, et in Sixti Senensis sententiam inclinet, nimirum D hos sermones majori ex parte collectos esse ex variis auctoribus; affirmare tamen non dubitat: Sane quosdam illius Zenonis esse valde videtur credibile.

Itaque inter tot et tam severas de Zenonianis tractatibus percelebrium criticorum censuras, præter extremas utrinque et compugnantes illas, quæ Zenoni sermones omnes, vel nullos tribuendos contendunt, æquior multo et probabilior illa videtur eorum, qui ita eos tractatus collectionem esse censent ex variis auctoribus compactam, ut ne tamen idcirco Zenonem quorumdam saltem auctorem esse inficientur. Id judicium sane quantum ad veritatem accesserit, ex dicendis hac in dissertatione patebit; adeo ut

sulturi adivimus, occurrit statim, non quinque illos solum tractatus qui Hilario, et quatuor qui Basilio vindicandi credator, sed et duos præterea alios inter Hilarii et Basilii medios in fine omnium codicum constanter legi subjectos cæteris, quos Zenonianos indubie credimus. Quod etsi satis esse potest ad additionem posteriori manu factam manuscriptorum peritis persuadendam, cum frequens aliis quoque in codicibus acciderit, ut si quæ folia post descriptum aliquem auctorem vacarent, alienis opusculis replerentur : tamen ne quid dubitationis hac de additione in Zenonianis mss. superesset, codex Remensis antiquissimus eam alio posteriori charactere descriptam exhibuit, ut ex characterum specimine in praefatione inserto, qui Basiliani tractatus initium præfert, cuique perspicuum fiet. In Vaticano porro et Urbinate mss. post memoratorum additionem tractatuum alius sermo legitur S. Gaudentii Brixiani, qui proinde in Venela Zenonis editione inter Zenonianos insertus reperitur, aliaque subinde aliorum auctorum opus. cula in utrisque sub finem addita inveniuntur, ut in præfatione monuimus, ubi additionem aliam alterius tractatus, vel hymni de signo Crucis tribus in codicibus inventam pariter innuimus: adeo certum est Zenonianos codices ab additionibus ejusmodi immunes non fuisse. Illos autem variorum auctorum tractatus in fine codicum omnium additos, qui numero undecim sunt, in Appendicem rejecimus, eorumque auctores in præfatione, quam ibidem præmittemus, designabuntur, ac luculentissime statuentur. Itaque nunc, cum de genuinis Zenonis tractatibus sermo sit, difficultas de his xi quos ab illo vel ex ipsorum indicio codicum ultro ablegamus, nulla amplius est. De reliquis tantum controversia superesse potest. Hos autem ut Zenonianos plane esse statuamus et convincamus, cum ad tria capita redeant, quæcumque adversus illos objecta sunt, et objici possunt, scilicet num unius omnes auctoris sint; cui ætati, vel sæculo congruant: ac tandem num auctor hujus, quodcum

que fuerit, sæculi, sit S. Zeno episcopus Veronen- A mis tractatibus immediate præfiguntur, repetita legisis: tria hæc tribus distinctis capitibus plenissime statuenda aggredimur: primo omnes tractatus xCHI qui præter undecim in Appendicem rejectos sunt reliqui, unius esse scriptoris; dein hunc ex iisdem tractatibus demonstrari scriptorem sæculi iv; demum hunc scriptorem srculi quarti eorum omnium tractatuum auctorem non alium esse, quam sanctum Zenonem episcopum Veronensem. Hæc tria si evidenter docuerimus rejectis, quæcumque [xxxvшn] adversus singula capita a Criticis objecta sunt, ad vindicanda S. Zenonis scripta nihil, ut videtur, desiderari amplius poterit; simulque dirempta erit illa, quæ de S. Zenonis ætate vertitur quæstio, quæque fere dirempla ex contrario vulgarique sensu Veronensis Ecclesiae, uti fertur, traditioni innixo, maximum in hanc rem præ- B judicium apud eruditos creaverat.

CAPUT I.

UNUM ESSE AUCTOREM TRACTATUUM XCI QUOS AB
UNDECIM ADDITITIIS SEPARAVIMUS, MULTIS STA-
TUITUR.

§ I. Proponuntur argumenta ex codicibus petita. Tractatus xc, qui in duos libros omnibus in codicibus distributi, unus post alium describuntur, unius auctoris esse, plura in iisdem codicibus indicia suadent. Exstant nimirum tituli quibusque tractatibus præfixi cum quibusdam clausulis, et tabule etiam singulorum tractatuum in antiquissimo ms. Remensi, ex quibus id palam conficitur. In titulis enim et tabulis, in quibus singulorum tractatuum tituli recitantur, quinque postremi tractatus libri secundi, qui ad dititios proxime antecedunt, alternatim inscribuntur sic: Tractatus cujus supra.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

XXIX. Tractatus Paschalis, nunc tract. XLII. Xxx. De Genesi cujus supra, nunc tract. xx. Formula cujus supra aperte indicat non hos solum, sed intermedios quoque tractatus, nulla licet ejusmodi formula signatos, ejusdem auctoris esse, cujus supra, id est cujus vel initio librorum, vel in clausulis, de quibus mox dicemus, expressa mentio facta est, ac proinde omnes unicum eumdemque auctorem habere. Mirum fortassis erit, quid hæc formula istis postremis solum apposita sit, et in nullo ex præcedentibus LXXXVI occurrat. At id a primo amanuensi non casu, sed consulto factum videtur, cum finis essel tractatuum ejusdem auctoris. Ne scilicet dubitare in eo quispiam aliquando posset, ejusdem ne omnes essent auctoris, an vero quidam, uti solet, ex aliis auctoribus additi essent; hos postremos ea formula, quæ dubium omne præcideret, notandos censuit. Porro hæc cadem formula in ipsis titulis, qui postre

C

tur, non in ms. solum Remensi, sed in aliis similiter; nec ea amplius occurrit in undecim tractatibus sequentibus (sic enim inscribuntur: Interpretatio Psalmi cxxvi, de Psalmo cxxvII, et similiter reliqui), quod satis indicio est, hos ejusdem auctoris ab`amanuensibus non fuisse agnitos, uti cogniti fuerunt præcedentes, qui proinde a primo librario relative illa formula notati et in titulis, et in titulorum tabu'a fuerant. Quid quod sermo xxx lib. 11, quem omnium postremum esse ante addititios nunc nuper notavimus, in Remensi manuscripto, præter memoratam tituli formam de Genesi cujus supra, bac alia plane simili clauditur, Explicit de Genesi cujus supra (supra autem aliis tractatibus hæc eadem clausula signato aliquotiens ipso auctoris nomine subjicitur, ut ex adnotationibus in tractatus singulos suo loco monebimus), quæ elausula eumdem auctorem mirifice confirmans, in sequentibus non [xxxIx] apparet; concluduntur enim his verbis: Finit Psalmus cxxv, Finit Psalmus CXXIX, Finit Psalmus cxxx, feliciter, quarum clausularum nullas in præcedentibus notatas reperire licebit. Observandum tandem est aliquid præcipuum in Pompeiano codice, quippe in titulo tractatus xxx, qui est postremus libri 11, ante additiones, hae singulari et insueta alias formula utitur: S. Zeno Veronensis de Genesi; qua monere librarius voluisse videtur, omnes tractatus buc usque descriptos ad cumdem auctorem initio nominatum pertinere. Equidem inter undecim sequentes tractatus, quos trium esse auctorum in præfatione ad Appendicem videbimus, nimirum duos Potamii, quinque ex Hilario, ex Basilio quatuor, omnes cujusque auctoris simul descriptos, non autem alios aliis insertos manuscripti præferunt quod si in ipsis additionibus constanter servatum est, cæteros quoque duobus libris distinctos unique auctori tributos, eamdem in rationem continue scriptos multo est probabilius.

.

§ II. Urgetur argumentum ex stylo. Proferuntur exempla ex iis præsertim tractatibus, quos Coutantius adjudicat Hilario. Hunc Auctor alicubi imitutus ostenditur. Insignium scriptorum exempla, qui alios imitati, totidem quandoque verba cxscripsere.

Hæc omnia ex styli similitudine, quæ inter hos universos intercedit, plane confirmantur. Qui enim ad D varios asserendos auctores styli discrimen objecere, ii recte quidem, et jure hoc argumentum intenderunt, quamdiu Appendicis quoque tractatus uni auctori adscribendi putabantur, quorum undecim tractatuum genus scribendi non tam alienum multo est a stylo cæterorum xc, quam varium in ipsis quoque inter se esse facile deprehenditur. Enimvero bi non unius, sed trium auctorum sunt fetus, quorum alter Ililarius plano facilique stylo delectabatur; Rufinus vero, qui interpres quatuor Basilii homiliarum a nobis probabitur, diligentiori liberiorique calamo usus est : Potamius tandem duorum tractatuum auctor stylo plane inculto, obscuro difficilique laborat, qualem in epistola ab Acherio edita, et in Appendice recudenda

cognoscere licet. Itaque cum hos omnes tam diver- A attingant, quod in Hilarii commentario legitur; haud

sorum scriptorum tractatus uni auctori tribuere et asserere ex editorum forma quidam conarentur ; justa de styli discrimine objectio ingesta est, quam miramur quosdam fecisse minimi, aut levissimis de causis eludendam putasse. At si undecim memorati tractatus secernantur, ut nos hac in editione jam fecimus; quid objiciendum supersit de stylo cæterorum, plane nihil est. Si quis sane in iis volvendis ac revolvendis se se aliquandiu exerceat, ut Auctoris ingenium scriptionisque genus incipiat degustare atque distinguere is profecto nihil inveniet, quod sive in sententiarum, sive in verborum, aut syntaxeos ratione unum eundemque auctorem ubique non referat.

:

probabiliter haberi queunt tractatus ejusmodi, quales ab Ililario ad populum primo habitos, dein vero in Commentarium relatos Coutantius suspicatus est. Similiter quidem quatuor alios nostri Auctoris tractatus observavimus, nimirum tractatus 3, 12 et 16 lib. 1, ac tract. 2 lib. 11, in quibus aliquot ex Lactantio sententias, totidemque alicubi verba expressit, ut ne tamen hos ab ipso Lactantio scriptos quispiam dixerit, imo ne somniarit quidem. Quod si ex hoc satis perspicitur Auctoris indoles imitationem id ge. neris haud quaquam refugientis; quis de simili imitatione ex Hilarii commentario amplius ambigat?

Ne vero de uno eodemque omnium auctore dubitetur amplius,stylus idem in omnibus locuples testimonium præstat; de qua re hujus capitis maxime propria nunc fusius dicendum est. P. Coutantius Hilarium vindicaturus, quem ex Origene non nulla derivasse in Commentarium Psalmorum notum est, hac excusatione utitur ps. CLXVII Admonitionis in idem Commentarium num. 13: Aliud enim est imitari, aliud interpretari, aut exscribere: nec interpretis officio fungitur, qui alia addit, resecat alia, et cætera proprium in stylum convertit. Notat præterea Hieronymum hac ipsa ratione eumdern ab ea censura purgasse, quod scilicet Origenis libros ita exposuerit, ut in stylo proprio placens, pater verbi sit potius, quam interpres. Id ipsum prorsus fecisse Auctor noster deprehenditur, cum ex Hilario, vel Lactantio quædam protulit. Aliis additis, resecatis aliis, quædam solum et pauca proC prium in stylum convertit, ut in stylo proprio placens, pater verbi sit potius, quam servilis exscriptor. Quod de additis et resecatis diximus, ex collatione et adnotationibus nostris satis patebit. Stylum autem, qui lectis hinc Hilarii Commentario (de hoc enim uno movetur difficultas), hinc Auctoris nostri tractatibus, non statim distinguat, is omni Latinæ locutionis palito prorsus caret. Hilarii stylus planus, facilis, et fere concisus; nostri autem sublimis quandoque, quandoque floridus et numeris certis cadens, ac allegoricis dictionibus libenter indulgens, potissin!um autem syntaxi quadam singulari præditus, quam non in Hilario solum, sed ne in alio quidem scriptore latino hactenus deprehendimus. Ad verborum sententiarumque exprimendarum flores, allegorias, ubertatemque dicendi multo fecundiorem, quod pertinet, nulla melior via ad id cognoscendum patet, quam utriusque lucubrationum collatio, de qua in adnotationibus ipso Auctoris textui subjectis satis indicasse nobis videmur. De syntaxi vero aliquot membra hic apponemus, quæ præcipuam Auctoris syntaxim aliis in tractatibus frequentem exhibent. Tract. 7, de llumilitate, lib. 1, qui olim erat sermo in psal. cxxx, num. 1: De quibus Scriptura divina quid pronuntiet, audiamus, cujus ista sunt verba. Num. 2: Ut possimus merito mereri, Scriptura quod dicit: pro quod Scriptura dicit. Rursum: Dominus ipse vos pro promisso quid hortetur accipite. Et item paulo post: De quibus Joannes discipulis quid prædicet, omnibus est in usu. lila

Proferamus ex. gr. tractatus duos, olim in psalm. c et cxxx, nunc autem tract. 21 lib. 1 et tract. 7 B lib. 1, quos P. Coutantius in Admonitione ad Hilarii Commentarium in psalmos, num. 23, huic Pictaviensi episcopo vindicandos suspicatus est, propterea quod easdem quandoque, ac totidem non numquam verbis expressas Hilarii sententias continent, quæ in ejus Commentario in eosdem psalmos leguntur; ex quo dijudicare, inquit, licet, quales ille, id est Hilarius, ad plebem suam tractatus dixerit, qualesve postmodum in commentarium redegerit. Cum nimirum in Veronensi editione duo tractatus recenserentur in psalmum cxxx, quorum alterum iisdem verbis, ac in Commentario Hilarii continetur, expressum, in nostrorumque codicum fine una cum aliis Hilarianis descriptum, suo auctori redditum in Appendicem rejecimus, alterum, quoque similia continentem eidem auctori vindicandum Coutantius existimavit, id conjiciens, hunc prius scriptum ab Hilario, ut eo sermonis in morem ad Fratres uteretur, alterum vero esse hunc eumdem, sed auctiorem factum ab eodem Hilario, cum varios tractatus ad populum habitos super psalmos, in commentarii [XL] corpus digessit. Id ipsum ergo alii tractatui in psalmum c accidisse, opinio ejus est. At quod pertinet ad sententiam verborumve similitudinem, quæ inter Hilarii commentarium et nostri Auctoris tractatus in psalm. c et cxxx intercedit, capite sequenti ostendemus luculenter, nostrum Auctorem vixisse aliquanto post Hilarium sæculo IV; quod cum Coutantius ne cogitaverit quidem, ex eo præjudicio, quod de Zenonis antiquitate ferebatur, jam prævidere ct suspicari non potuit, eumdem nostrum auctorem præ oculis habere potuisse Hilarii commentarium in Psalmos, ex eoque non nihil profecisse, ut non sententias solum aliquas, sed eadem quandoque verba in suis tractatibus expresserit. Enim vero non in laudatis solum tractatibus 7 lib. 1 et 21 libu Auctor Hilarium in eam rationem imitatus invenitur, sed duobus etiam in aliis, nimirum tract. 8 lib. 1, cui titulus de Timore, et tract. 17 lib. n, qui de Jona inscribitur (ut in adnotationibus utrique tractatui subjectis, ubi Hilarii verba descripsimus, paJam fiet), quos sane tractatus Hilarianos esse nemo umquam opinatus est; cumque commentarium in I'salmos non referant, sed aliquid ex Psalmis obiter

D

vero præcipue consideranda num. 5: Intonat lingua, A multa ad verbum transtulisse notavit Porphyrius

caret quæ numquam veneno serpentis : ubi quæ relativum post verbum, quod regit, ponitur, sicut alibi frequens post aliam vocem collocatur. Sic tract. 3, num. 2: Utræque cujus exaggerare opulentiam velocitate mira contendunt, pro cujus opulentiam utræque contendunt,etc. [XL] Sic tract.4, num E : Quavis versuția qui fallitur numquam. Tract. 5, num. 4: Observantiæ qua perfectione Dei cultus debeat custodiri. Tract. 12, num. 6 Mortemque ipsam, perennis cui beatitudo succedat. Tract. 7 lib 11, num. 4: Nec tamen desiit esse, ante quod fuerat: cui simile illud tract. 16 lib. 1, num. 4: Odit jam sine causa, ante quod amaverat. Tract. 62 lib. 11: Propter vos qui est occisus. Reliqua mittimus. Vide porro eodem tract. 7 lib. 1, de quo nunc loquimur, rarissimam syntaxim sub finem, quam in adnotationibus plane Zenonianam ostendemus. Similia aliquot deprehendes tract. 24 lib. 11, de Psalmo centesimo, uti illud statim post initium: Igitur in præsenti psalmo propheta cum dicat, ac præsertim in tract. 8 lib. 1, de Timore, et tract. 17 lib. 11, de Jona, ubi idem syntaxeos genus, idem Auctoris ingenium ubique visitur. Quod si huic tam præcipuæ syntaxi addas cæteras locutionun, allegoriarum, sententiarumque proprietates ab Hilarianis plane dissimiles, nonne statim alium ab Hilariano istorum tractatuum stylum auctoremque cognosces, eumdemque sane, ac est stylus et auctor tractatuum reliquorum, in quibus cadem indoles, locutio, et syntaxis perpetuo elucescit?

Hinc jam evanescit profecto audax illa Dupinii opinatio, qui conciones in psalmos XLIX, LXXIX et c, Hilarii esse posse affirmavit, quia hujus Patris commentaria in hos psalmos perierunt. Nam præter quam quod primi duo tractatus, olim in ps. XLIX et LXXIX, nunc autem 15 lib. 1, et 27 lib. 11, in mss. omnibus non inscribuntur de psalmo, cui inscriptioni Dupinii argumentum innititur; etiamsi daremus, S. Hilarium in omnes psalmos Commentaria scripsisse, que injuria temporum interciderint, ut satis probabilibus conjecturis Coutantius statuit: adhuc tamen omnes tractatus memorati aliam elocutionis rationem aliamque syntaxim adeo explorate exhibent, ut quantum ab Hilariana absint, si quis non agnoscat, utriusque auctoris opera plane non legerit.

B

C

Sed hic fortasse quispiam non de sententiarum D imitatione apud alios auctores frequenti, sed de transcriptione eorumdem verborum, quæ ex Hilario excerpta alicubi noscuntur, difficultatem movebit, si non ut unum omnium ejusmodi tractatuum auctorem statuat Hilarium (ubi enim stylus nimis aperte discrepat, quævis imitatio verborumque descriptio ad unum auctorem asserendum frustra confertur), saltem quod nostro id Auctore minus dignum ac decorum existimet. At qui in antiquorum lectione versati sunt, id mintme novum, nec a gravium quoque scriptorum consuetudine alienum cognoscent. Dinoschum inter Grrcos ex oratione Demosthenis contra Cononem in priorem suam adversus Cleomedontem

apud Eusebium lib. x, cap. 3, de Præparatione Evangelica. Mittimus plura e Græcis, tacitis eorum nominibus, traducta, suisque operibus totidem verbis inserta a Tertulliano, Hieronymo, Ambrosio, et aliis Latinis, quæ in accuratis horum editionibus designantur. Ut autem dicamus de Latinis, qui ex aliis item Latinis auctoribus similiter profecerunt, antiquus auctor librorum de Sacramentis ex Ambrosii libro de Mysteriis non tam sententias, sed plerumque etiam verba delibavit, ut Benedictinus editor in præmissa Admonitione observavit. Sanctum quoque Maximum Taurinensem, cum laudati Ambrosii opera sedulo evolveret, magna fragmenta ex iisdem, ac potissimum ex Commentario in Lucam excerp1a, suis sermonibus inseruisse, idem Benedictinus Ambrosii editor in Admonitione ad sermones huic Patri adscriptos animadvertit. Quid plura? S. Cyprianus licet disertus et doctus, nonne in opusculis, quæ contra Gentes lucubravit, ex Minucii Felicis libello quædam ad verbum exscripsit, uti propositis utrorumque sententiis ob oculos ponitur tom. 11 Apparatus ad Bibliothecam maximam Patrum a pag. 34 ad pag. 57. Quis itaque miretur amplius, si noster elegantissimus auctor pauca quædam aliquando sumpsit ex Hilario, ex illo, inquam, magno ac celebri episcopo, qui, ut Hieronymi verbis utamur ex epist. 34 ad Marcellam, temporibus suis disertissimus, el confessionis merito et vitæ industria et eloquentiæ claritate, ubicumque Romanum nomen est, prædicabatur?

[XLU] § IH. Alia objectiones explose.

[ocr errors]

Alia hic objectio diluenda est, quæ cum varietatem quamdam mirificam in bisce xc tractatibus exaggeret, varios auctores arguere videtur. Quibusdam nimirum criticis visum est, hisce tractatibus nihil esse inæqualius. Alii longi, ali breves, plures repetiti, alii clari, obscuri alii; et Dupinius longiores e Græcis traductos, breves autem ex Latinis auctoribus et homiliarum fragmentis compactos judicavit. At de brevitate aliorum, vel longitudine si quis urgeat, numquid id diversos auctores statuit? Nonne S. Leo, qui sermones satis prolixos plures scripsit, breves etiam, et auctori nostro fere pares habet? vide serm. 5, 6, 7 et 12. Nonne breves item leguntur in

Augustino, qui cæteroqui longos plerosque lucubravit? Dicet fortasse quispiam, adeo breves, uti quidam ex nostris sunt, nullo alio exemplo uspiam reperiri. Quid ergo? Hoc si quid probat, non probat solum illos nostri auctoris non esse, sed nulli etiam antiquo scriptori vindicandos probat; quo nihil dici potest absurdius. Quis crederet, S. Joannem apostolum jam senem, ipso senio impeditum, conciones habuisse tam breves, ut diceret solum, Filioli, diligite alterutrum, idemque sæpius repetivisse, nisi id S. Hieronymus ex antiquorum traditione litteris mandasset? Quidni alii aliqua de causa impediti, quominus longius concionarentur, breves sermones ad populum habere potuerunt? qui si minus collecti in

veniuntur, uti tractatus nostri scriptoris, id forte A gitur. Id autem totum ex argumenti, non ex Auctoris cam habuit causam, quod illi nihil tale scripserint, noster vero auctor scripserit quoque hos, quos sane rebus gravissimis refertos et præcipuo studio elaboratos videmus, ejusque in schedis reperti ab antiquo collectore digni sunt habiti, quos una cum aliis referret in codicem, posteritatique ob scriptoris præsertim, quæ obtinebat, existimationem mandaret. Cur autem Auctor brevitatem tam raram hisce in tractatibus secutus sit, in Admonitione ad tractatum xxx lib. 11, fusius dicemus, ubi in hanc rem conjecimus plura, quibus hos præsertim tractatus præter cæteros Zenonis esse ex ms. Remensis adnotationibus demonstrabitur. Nunc id unum in nostrum propositum adjiciemus, quod cum res ipsæ, quæ isti licet breves tractatus continent, antiquum Scriptorem B præferant, nihil plane est, cur eos a cæterorum auctore eripiamus, cum stylum eumdem apertissime exhibeant.

Quidam fragmenta sermonum sunt, non autem sermones fatemur ultro, et in adnotationibus observatum est. Quid porro? Aliumne igitur auctorem habent? Quid quæso argumenti istud est? Inter S. Petri Chrysologi opera aliquot sermones mutili inveniuntur, quos tamen alteri auctori idcirco addicendos suspicatus est nemo. De repetitionibus autem, quæ in pluribus id generis tractatibus observantur, quid addamus? Plura similium repetitionum exempla in aliis quoque Patribus suppetunt, quæ tamen nemo ad varios auctores statuendos traduxit. S. Am

discrimine proficiscitur. Aliud est de virtutibus et vitiis, aliisque morum, vel sacræ historia argumentis agere, ubi fusior dicendi campus patet, et uberior calamo licentia conceditur: aliud autem tractare de mysteriis, quæ non simplici locutione, sed per allegorias et Scripturarum figuras exponere breviter placuit. In primi generis tractatibus apertior est Auctoris sermo; in secundo autem genere, quod Paschalium festorum lectiones functionesque, nec non Auctoris ingenium postulasse videntur, ne auditores eadem mysteria omnibus jam nota, si plano modo traderentur, fastidirent, ad eorum animos continendos et oblectandos, ea mysteria figuris et allegoriis exprimenda Auctor judicavit; ex quibus aliqua subinde obscuritas obtruditur. Ilinc sane in rebus ipsis, non in verbis nec in stylo, qui ubique est æqualis, obscuritas inest; ex styli autem, ut sæpe diximus, non ex rerum discrimine varietas colligitur. Tandem ex his obscurioribus, seu, ut proprius loquamur, allegoricis tractatibus plerique ex illis sunt, quos æque ac alii ex nitidioribus atque accuratioribus, tamquam ejusdem auctoris, in hac Veronensi Ecclesia inter sacra officia ante nonum sæculum lectos in præfa. tione animadvertimus.

Unica jam objectio restat ex rebus, quæ in hisce tractatibus continentur, petita, ex quibus aliquæ cum nec uni sæculo, ita nec uni scriptori videntur posse congruere. Sed hanc objectionem latissime patentem dirimere sequentis erit capitis, in quo horum omnium tractatuum auctorem, quem hactenus asseruimus

unicum, quarti sæculi fuisse ostendemus; ibi enim quæcumque aliud tempus prospicere non nullis visa sunt, quatenus in idem sæculum commnode cadant, statuendum erit.

CAPUT II.

DEMONSTRATUR AUCTOREM SCRIPSISSE QUARTO sæculo,
EIDEMQUE OMNIA CONGRUERE, QUÆ IN OMNIBUS TRAC-
TATIBUS CONTINENTUR.

[ocr errors]

brosium aliquotiens eadem ingerere, jamdiu obser- C varunt editores Benedictini pag. 1045 tom. It, quod ei, inquiunt, subinde usuvenire animadvertimus; et pag. 1048, totidem pene verbis eadem alicubi repetita commemorant. S. Leo magnus nonne integra quædam capita iisdem verbis ex uno in aliud opusculum non numquam transcripsit? Epistola celebris ad Flavianum, cap. 3 et 4, plures sententias continet, quas ex variis sermonibus de Nativitate Christi desumptas ad verbum postremus editor ad marginem notavit. In epist. 97, ad monachos Palæstina, septem capitula § I. Expenditur insignis locus, ubi quadringenti habentur, quæ totidem verbis, paucis exceptis, leguntur in epistola 134, ad Leonem Augustum, et in utrisque his epistolis longus invenitur locus ex serm. 61, de Passione Domini, qui duo integra capita complectitur. Tandem, quod mirum maxime accidet, duæ epistolæ ad Pulcheriam, epist. 27 et 30, pleraque repetita continent, quemadmodum et duæ ad Theodosium Aug., ep. 39 et 40, licet eisdem personis et exi· guo quidem intervallo traditæ fuerint. Quod si hasce ob repetitiones alium ab Ambrosio, Leone, vel aliis id generis, quos [LI] brevitatis gratia prætermittimus, repetitarum lucubrationum Auctorem nemo opinatus est; nemo item urgeat repetitionem et similitudinem aliquorum ex brevibus nostri Auctoris tractatibus, de qua videsis, quæ in Admonitione ad tract. 30 lib. 11, pag. 238, præterea observamus.

Venimus jam ad discrimen illud, quod ex aliorum perspicuitate tractatuum, aliorum obscuritate colli

D

ferme anni ab Auctore recensentur. Arbitraria editorum Veronensium emendatio notatur. Cardinalis Baronii objectio alis exemplis diluitur: ac S. Philastrii testimonium arbitrarie item emendatum in editione Fabricii, ex fide codicum restituendum ostenditur. Alia quædam ejusdem loci verba considerantur.

Cum de auctoris ætate non aliunde cognosci, quam ex aliquot ipsorum tractatuum testimoniis possit, nec ea nisi singillatim afferri, et considerari queant; veremur, ne, dum ex aliquo tractatu argumenta elicientur, quæ quartum sæculum aperte prodant, si ex his subinde omnium tractatuum auctorem eidem sæculo affigendum arguamus, illationem lectores non legitimam regerant. Hos itaque statim hoc initio præmonitos volumus, meminerint primo, nos jam superiori capite demonstrasse unum esse omnium tractatuum auctorem, ita ut quidquid de unius tractatus auctore

« PoprzedniaDalej »