Obrazy na stronie
PDF

puella, jam virgo, pro quotidianæ ætatis ineremento A suum sibi genitale in germen exspirans, verusti cor

progrediens, lascivi cursus ambagibus carpit pensa mundana. At ubi matura aureo igne flagrantis luciflui aurigæ, par laboribus fratris (48) augustis circulis argenteum compleverit globum, paulatim devergit in senium , donec ultima senectute consumpta, sua morte reviviscens, menstrualis ignis solemni germiue accenso sumat rursus de fine principium. IX. Similiter (ì9) Phoenix avis illa pretiosa resurrectionis evidenter nos edocet jura, quæ nobilitatem generis sui nou a parenlibus 136 (50) accipit , non liberis tradit : ipsa est sibi uterque sexus, ipsa omnis aff ctus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa principium : non ex coitu nascitur, nec officio alieno nutritur : non invita,non imprudens moritur, sed cum maturum lethi tempus advenerit, a semetipsa (51) invitatis sacris iginibus libentissime concrematur. Sepulcrum nilius est illi, favillæ nutrices, cinis propagandi corporis semen, mors natalitius dies, Denique post momentum festo exsultat in tumulo, non umbra, sed veritas, non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamvis melior alia, tamen prior ipsa. Erubesce, Christiana co;iscienlia; vel totac tantis ex rebus, (52) quemadmodum rursum eadem, quæ es, sis melior futura, coguosce. X. Praeterea granum uniuscujusque frumenti conditum terræ interit, et tamen in eo id quod intus est, reviviscit, nec mortem medullitus capit, sed

(48) Mss. quidam libri et editi angustis. Magis adrisit lertio codicis Rem. Ms. Urb., angusti circuli.

(49) Zenoui succensebunt fortasse quidam critici, quod fabulam de Phoenice iam luculenter extulerit. Sed ii, velimus, meminerint Phoenicem a sacris scriptoribus ad varia mysteria explicanda frequenter aúhibitam, et ad virgineum partum, et ad resurrectio. nem Domini ac nostram, et ad mores item non numquam productam, sicuti ea usi etiam inveniuntur non uulli ad falsa dogmata statuenda, ut videre poteris apnd Augustinum lib. iv de Anima et ejus origine cap. 20. De Pliœnice autem tanquam resurrectiónis symbolo, quod ipsis in Christianorum antiquorum sepulcris insculptum reperitur, incredibile est, quot Paires tum Graeci, tum Latini testimonium ponant. Praeter Jobi locum c. xxix, vers. 18, ubi Phoenicis mentionem fieri ex quadam Ilebraici textus punctatione nonnulli contendunt, et ex LXX interpretibus alii confirmant, nec non ex ambigua lectione eorumdem interpretum psal. xcxi,. v. 15, explorati sunt passus S. Clementis papae in epist. ad Corinth. 25, Tertulliani, Origenis, Eusebii, Lactantii, Cyrilli Ilie. rosolymitani, Gregorii Nazianzeni, Epipliaiiii, Ilieronymi, Ambrosii et aliorum, quos vel recensere piget. Quid quod plures quoque Ethnici auclores eaim uti verain prodiderunl hisloriam, Ilerodotus, Dio, Ovidius, Tacitus, Plutarchus, Plinius, Solinus, Aristides, Claudianus, et alii ? Cum itaque Christianis Patribus adversus Gentes esset agendiiim, quis iisdem crimini det, si ex Phœnicis, quæ certa apud Gentes habebatur historia, exemplum sumpsere , quo propositum confirmarenl? Grotius, etsi heterodoxüs, liac ànimadversione motus fuit, ut Patres a quorumdam criticorum censura satis purgalos fateretur, hæc scribens in epistola ad Bignoniiiim, quam refert et laudat JoaChinus Joannes Maderus in præfatione ad epist. S. Clementis ad Corinthios : De Phænice rem füisse eo tempore eruditis creditam, nec eo argumento uti Clementem, ut probet τῶν vszpàv àvà7τασιν, sed ut ostendat eae credita re non esse éam róv άδυνάτων.

(50) Mss. Pomp., Urb. et duplex Zen. accepit. Phœ

B

poris superficie deleta, imo in melioris naturæ jura transmissa, felix caput comis virentibus redimitum, quasi ab inferis en;ensum in superna sustollit, perenmitatis gloriam fructu populoso tenturtim : hoc haetenus Paulo firmante : Stulte tu, quod seminas, non vivificatur, nisi 137 mortuum fuerit (I. Cor., xvi, 36). Et subjecit dicens : Sic et resurrectio mortuorum : seminatur in interitum, resurgit in perpetuitatem : seminatur in (55) humilitatem, resurgit in gloriam : seminatur in infirmitatem, resurgit in virtutem : seminatur corpus animale, resurgit spiritale (1b. 42 et seq.). Satis, ut opinor, resurrectionis veritas omnibus claret. XI. Sed necessario disserendum est, quæ sit in ea injustorum justorumque discretio, ne generalitas nominis in comparatione malorum attrahat gloriam Christianæ felicitatis. Duplex itaque forma surgendi est : prima Sanctorum, in qua illud beatitudinis regnum primæ tubæ regali (54) tessera convocati capient cum ingenti triumpho aeterno rege sub Christo: sccunda vero, quæ (55) impios cum peccatoribus universisque incredulis gentibus perenni destinat poen;e, in psalmis Spiritu sancto dicente : Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum; quoniam scit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit ( Ps. 1, 5, 6). XII. Consequens est, ut scire nos par sit, in quo

nix porro ipsa sibi uterque sexus dicitur, quod sibi sit et pater et mater ; ipsa autem omnis affectus, quia unica esse fertur, quain in sua specie amare possit.

(51) Invitati sacri ignes sunt, quos a sole ad se trahere dicitur a poetis, cum nido suo jam jam moritu. ra Phoenix incubuerit.' Barlhius taiimen dubitat, an non melius initiatis legendum sit : nullum enim, inqtiit lib. xlii, cap. 10, quam ea se ipsa principium ei concedit Zeno noster; at nullis in codicibiis sic scribi. lur.

(52) Legebatur cum in mss. tum in editis quemadmodum rursum eademque esses melior, etc. Correctionem felicissimam suggessit Barthius loco laudato, cujus hæc verba sunt : Ultima verba, quæ Christianos conveniunt, mon carent etiam macula, sed acutius rae. sculpenda : nam illa quemadmodum rursum eademque esses, speciem veritatis in lectione præferunt, sed pessime sunt turpata ; nam nihil certius, quam scripsisse Zenonem . . . . . rursum eadein , quæ ès, sis inielior futura. Sic demum comparatio suis modis concinna erit inter Christianorum et Phœnicis restaurationem. Idem enim corpus utrisque post ignem isti, post quam

I) libet consummationem alteri, homini scilicet Christiano

reparabitur ; ita tamen idem, ut cum a!iud minime sit, melius tamen sit illo, quod idem fuit. Haec certissima est restitutio, et sic de Phœnice mudo clarissime dicit : Non alia, sed quamvis uelior alia , tamen prior ipsa.

(55) In editis repetitione et errore, ut videtur, typographorum, vel librariorum, infirmiitatem.

(54) Tessera dicebatur signum quodcumque militibus præcipue datum, ex quo tanquam symbolo inter scse cognoscerentur; unde illud Silii Italici xv, vers. 478 :

Tacilum dat tessera signum.

pro signo, quod in extremijudicii die tuba præcinente dabitur, hic accipitur. (55) Impios a peccatoribus distinguens, respicit disiiiiclionem psalmi, qui subjicitur, de qua agemu$ pluribus traél. xxi lib. ii et dissert. 11, cap. 10,

habitu regnaturus sit homo iste noster, qui tendit ad A scilicet Spiritus sancti conceptione insita fit ante fe

cœlum : ne forte cum carne depereat vana (56) spe, si captus fuerit caduca atque carnali, de qua Apostolus dicit : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt ( I Cor. xv, 50). At e diverso videor mihi audire proclamantem : Si hæc est conditio carnis, quid est ergo quod eredimus in Ecclesia (57) remissam peccatorum ac resurrectionem carmis? Facile, fratres, pugna ista concordat, statusque futuri qualitas aperitur, fides si illibata teneatur. Unde rem paucis expediam. Omnis caro, quamdiu flagitiosis illecebris hujus mundi, ac tenebris feralibus agitatur, profecto (58) pecuina est, ac misero, fragili detestabilique versatur in (59) jure. 138 At cum (60) mera fide credentis salutari fuerit necata baptismate, nova paterni sacro resurgit fontis ex gurgite, jam pura, jam libera, jam a conversatione mundi hujus extranea, jam morte superior, jam coelestia adspirans, jam, non dicam sæculi ludibria, sed ut sit honoratior, seipsam conlemnens,jam veritatem, non imaginem quæreus, jam spiritalia, non sua desiderans, de qua Paulus ait : Non omnis caro eadem est caro : alia est hominis, (61) alia jumenti, alia caro volucrum, alia piscium. Et corpora sunt cælestia, sunt et terrestria (I Cor. xv, 59, 40). Itaque immortalitatis semine, de quo etiam Poeta sapientissimus præsagivit dicens :

Igneus est ollis vigor, et cœlestis origo Seminibus:

[ocr errors]

(56) Ilic adnotare videtur illos, qui in alia vita carnis voluptates sibi pollicel)antur, et hac vana spe ducli peribant. Barthius lib. xliii. cap. 10, suspicatur legendum vana specie, vel vana spes, specte si captus C est, elc. (57) Ms. Rem habet remissa peccatorum et resurrectio carnis. Remissa, remissæ, pro remissio, omis, passim apud Tertullianum et Cyprianum. Vide hujus epist. vi ad Magnum, et epist. ix ad Januarium, nec nou Optatum lib. i. At remissionem habent mss. Vat. et Zem. l{emissam tamen iterum Zeno tracl. l, lib. ii. (58) Pecuina caro, quæ pecudibus inest. Similiter Apuleius lib. viii Metamorph. pecuina ossa. (59) Jus hoc loco pro stătu, vel conditione, quemadinodum apud Ciceronem Agrar. iii, 2 : 0ptimo enim jure sunt profecto prædia, quae optima conditione sunt. Liber a meliore jure sunt, quam serva. . Et ii in Ver. n. 27 : Hoc jure sunt socii , ut iis me deplorare quidem de suis incommodis liceat.

[merged small][merged small][ocr errors]

cunda, ut cum dissolutionis ejus ac legitimæ reparatiouis tempus advenerit, suo semini respondens jure possit mereri quod credimus. Nec res in ambiguo est; quemadmodum etenim ille princeps iniquitatis suo semine per invidiam protoplastos (62) ex angelis in homines derivavit ; ita Dominus omnes in se credentes Sancti spiritus semine a mortuis rursus gloriosos in angelos excitabit (Matth. xxiii, 50).

139 XIII. Ad hoc unum evidens adhuc (65) proferamus exemplum, quamvis non possit verisimile tantam vim habere, quam veritas. Oleaster sua infelix et amarus est in natura; sed cum fuerit peritissimi agricolæ artificis manu necessaria provisione truncatus, nobilitate alieni seminis gravidatur, nutriturque ab eo ipso, quod nutrit, donec liospitis germinis adoptiva pinguedine assumptus, imo pinguedo ipse factus,totusque (64) acceptum translatus in honorem novæ frondis promotione ramis resurgescentibus ornatus, jam non oleaster sit, sed oliva; cum et oleaster sit,et tamen oleastrum (65) se non esse quodam modo etiam ipse miretur. Igitur si homo potest facere ut sit arbor,quod non fuit, salvo quod fuit, quanto magisDeus hominem poterit (66) excitare, antequam peccasset in paradiso, inid quod fuit? Quam rationem seminum etiam beatissimus Paulus subtiliter prodidit dicens : Qui seminat secundum carnem, de carne sua metet*

'angelorum gloriam accedebant, de quibus dictum est per Psalmistam : Minuisti eum paulo minus ab Angelis (unde tractat. xxvii lib. ii, in fine, marlyrem ex homine in angelum transfusum similiter dixit), ita homines pro morialib;is et peccatoribus, in quem statum per culpam miserrime transierunt, appellavit. ltaque sensus est , principem iniquitatis diabolum invidia exstimulatum suo semine, quod tentando seminavit, protoplastos, id est primos parentes, ex angelis innocentibus et immortalibus in homines peccatores et mortales deritasse , seu convertisse : derivo enim translate est aliorsum traducere, vel deflectere. Sic (.icero, iii in Ver. num. 56, derivare alio responsiomem suam, et iv in eumdem, num. 20, culpam derivare in aliquem dixit. Ex his ea, quæ sequuntur, facile intelliges. Protoplastos vox, quae primo creatos significat, apud Terluilianum quoqiie in Exhortatione Cast. cap. 2, et apud alios Paures pro primis parentibus vulgo accipitur. Primo plaslos dixit Prudenuius in Hymno oinnis horæ v. 17. Ms. Tol. sursum pro rursus : in Urb. autem sursus in angelos.

(65) Praetulimus manuscriplorum lectionem : editis proponamus.

[blocks in formation]

in

(67) interi:um; qui autem seminat in spiritu, de spiritu A dicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitiæ ge

metet vitam æternam ( Gal. vi, 8). At vero Dominus evidenter hoc edocens sic ad discipulos ait : Simile est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : dormientibus autem hominibus venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in triticum ( Matth. xiii, 24, 25). XIV. At fortasse adhuc quispiam dicat : Si caro

perit, unde cognoscitur ille qui resurgit ? Caro, fra- '

tres, quasi quoddam est speculum intuentis plenitudiiie (08) gravidatum, quod non tam imaginem suam quam (69) ejus, cujus est in usibus gerit. Denique tot efficit vultus, quot ille intrinsecus tristes, seu hilares suos fecerit motus, hanc rationem docente nos Paulo: Videmus, inquit, autem modo per speculum in ænigmate, tunc autem facies ad faciem erit ( I Cor. xiii, 12). Unde dubium non est in corporibus nostris, 140 dum mortis lege seminantur, non substantiam, non imaginem, sed illud tantum, quod inutile est, disculi, quod teritur, demutari, sicut scriptum est : 0portet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. xv, 55): aliter(70) enim immortalitatis stola illa non sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animæ venenum, secundum Dei sententiam, unde sumptum est, refundatur, dicit enim Deus ad Adam : Male

(67) Ms. Rem. in interitu : desideratur autem in hoc codice in spiritu. Edit. Ver. omisit de spiritu. Supplevimus ex plerisque mss. et editione Venet. Post pauca, pro hoc edocens, ms. Tol., hoc se docens ; Urb. autem, hoc et docens. _

(68) Mss. Pomp., gravatum. Terram gravidatam semiinibus dixit Tullius de Nat. Deor. lib. m, num. 52.

(69) Id est spiritus, qui corpori unitus carne utitur, Imaginem autem spiritus idcirco cariiem vocat, quod varii motus animi et affectus in corpore sæpe elucescunt, ut ex sequentibus- liquet. Hoc idem egregie Tertullianus de Resurr. cap. 15: Volutet aliquid anima, vultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est.Vide plura apud Plinium lib. 11, c. 57, et lege etiam, si placet, Nazarium et Pacatum in l'auegyrico, ac Hieronymum in epist. ad Furiam. Mss. Tol., Vat., Urbin, quaerit pro gerit.

(70) Ms. Pomp., etenim.

(71) Ex persona hominis perinde dicitur, ac tam

mitu edes ex ea omnibus diebus vitæ tuæ : spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri : in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram (Gen. iii, 17 et seq.). Sed et Dominus (71) ex persona hominis, quem assumpserat, ait : Tristis est anima mea usque ad mortem ( Matth. xxvi, 38). Quod dictum non tam timentis, quam exsultanlis ac docentis est. Utique : non enim quidquam timere poterat, qui mortuos excitabat, qui potestatem habuit ponendi eam, et iterum resumendi eam (Jo. x, 18); sed ut doceret, quoniam cum vivit, in hoc mundo, semper in tribulatione, semper justus in poena est. Cum autem mors, quae putatur metuenda, gustatur; tunc ei in æternum manentis gloriæ beatis in sedibus, nullas

B deinceps ærumnas mundi sensura, repromissa felici

tas exhibetur, David sancto dicente : Comvertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi, quia liberavit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu : placebo Domino in regione vivorum ( Ps. cxiv, 7 et seq.). IIæc nos felicitas manet, hoc munus exspectat. Sic ergo vivamus, ut bonis operibus decorati, nos quoque (72) l)eo Patri placere mereamur, Domino juvante nos Christo, qui est benedictus in sæcula sæculorum.

quam homo, quod scilicet Cliristus se in illis verbis non uti Deum gerere ac præferre vellet, sed ut l)ominem ; quo seusu personam veteres sæpe appellarunt, ut cum dixere personam patris, fratris, princi

c pis, amici, etg., pro tamquam pater, frater, princeps,

amicus, etc. De hac Zenonis locutione non nulla attigimus dissert. 2, cap. 5. Eadem prorsus formula usus legitur S. Hilarius in psal. liv, pag. 118 et in p-al. cxxxviii, pag. 565. S. Ambrosius lib. ii de Fide cap. 8, n. 61; lib. iv, c. 6, n. 69; et l. v, c. 10, n. 124. Simililer Phoebadius in libro contra Arianos, p. 503 t. iv l)iblioth. PP., Salomonis dictum quoddam tribuit ex persona sapientiæ, quod sapientia in eo loqueretur, ac si ipse esset sapientia. Itaque hic persona hominis non in eo sensu accipitur, quo humana Christo persona cum Nestorio tribuatur, sed in eo, quo ipsi uti î homini humanæ actiones passionesque congrueant. (72) Deo adjecimus ex mss. Rem., Url)., Zen., in quo poslremo vox Domino desideratur.

*** TRACTATUUM

SANCTI

ZENONIS

EPISCOPI VERONENSIS
LIBER SECUNDUS.

* TRACTATUS PRIMUS. De (1) Genesi. — Contra Arianos. 1. Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi,

[ocr errors]

D scandalum patiuntur, non studio noscendæ, sed

frustrandae veritatis, quotiens Deus Dei filius, qui Patris maxima est gloria, æqualis Patri a Catholicis damenta temnentes, versuta disputatione, prætermisso Deo de Deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quæ possunt argumentis attingi, (4) Patris et Filii festimant : nec intelligunt, quia in exordio (5) carminis sacri Deus Deo sua sibi et divinitate et nomine comparatus, omnes humani sensus opinationes excludit: quippe cum 142 dicat:Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, non inquit, fac ad tuam, sed ait, [aciamus ad nostram (Gen. 1, 26): (6) ne quam Filius hominem induturus pati videretur injuriam. Videtisiie, fratres dilectis

tcm totus hic est in defendenda æterni Verbi divinitate contra Ariauos, sicut ct in duobus inox subjicicndis

prædicatur. (2) Deniqué inde est, quod (5) legis fun- A simi, quia nullus (7) exserte liic alleri jubet, in

tractatibus, qui eumdem titulum in niss. præferunt. (2) Denique non semper enumerationis particula est, quæ in postremo enumerationis memhro statuatur, ut tandem significet; sed interdum post unicum membrum, uti heic.a Zenone, ponitur, vel etiam cum nihil pr;ecesserit, uti ab eodem adhibetur tract. 6 hujus libri, ubi enumerationis initium inchoat. Tum vero idem fere sonat, ac paucis dicam, de quo vide Schultingerum iu notis au ileclamat. 1 Quintiliani , p. 15. Exempla suppetunl apud Nepolem xii, 1 ; Florum 1, 16; Justinum, Papinianum et alios, quos Freinshemius in Florum laudat. (5) Legem pro Sacra Scriptura a Zenone adlhibitam viliiiius tract. xii lib. 1, adm. 1. (4) Ad communia scilicet nomina Patris et Filii, uti apud homines usurpantur, Ariani festimabant, ut Filium Patre inferiorem, velut inter homines usuvenit, ostenderent. Argumentis autem attingi ait, quod Ariani philosopliia plurimum uterentur, seu potius abutereutur, ut plurium Patrum lestimoniis statutum nobis est dissert. 111, c. 2. (5) Carmen sacrum Geneseos liber appellatur, licet historicus sit. Similiter Isaiæ carmem tracl. 25 cl tract. 26, divinum carmem ejusdem Isaiæ liber vocatur. De liac voce carmen Sparaverius plura. Inferius dicat scripsimus ex mss. Tolent., Urbin., Pomp. et Zen. pro eo qnod editi cum aliis inss. dicit. (6) Numquiil hoc loco S. Zeno Tertulliani interprétâtionem pungere voluit, qua hominenj ad Christi imaginem factum tradidit? Sic enim is, lib. v contra Marcion. c. 8 : Ille Pater Christum sermonem suum intuens futurum. Faciamus, inquit, hominem, etc. Et lib. de Resurreclione carnis c. t) : Et. fecit hominem I)eus, id utique quod finxit, ad imaginem Dei [ecit illum, scilicet Christi : qua interpretatione etsi Tertullianus, qui de Filii divinitate recte sensit, nihil injuri;e eidém Filio fecerit; inde tamen periculum non leve impendebat, ne id Ariani ad elevandain, vel negandani Filii divinitatem transferrent, ac si æqualis Patri esse non possit, cui Pater dixisse non tradebatur : Fuciamus ad nostram, qua æquales sumus, ima

ginem, sed Fac ad tuam, quam nimirum homo factus D

praeferes. - (7) Exserte reperitur apud Tertullianum, lib. 1 ad

Uxorem cap. M : Apostolus non suadet, sed eaeserte jubet, id esi apefte et distincte. Apuleius Metamor. 1, exserte clamitans. (8) Quamplurium lectionem codicum et editorum praeiuliimus, qu;e etiam occurrit tract. v 1 lib. ii. Mss. non nulli habent æquabilitas. Inferius dealitatis pro deitatis ms. Rem. scribit; quod nomen hoc Zenoniano saeculo usurpatum reperimus tum ab Hilario in libro de synodis, tum a Lucifero Calaritano lib. i pro Athanasio, pag. 198. (9) Duorum vox abest a ms. Pomp. ac si duo illa, ad qüae unus homo finctus traditur, sint imago et simititudo, cum haud dubie sint Pater et Filius, de quil)us in Genesi dictum est ad nostram, et quorum imaginem ac similitudinem unus homo ita exhibet, ut

[ocr errors]
[ocr errors]

opere nullus otiosus est? 0 sancta (8) æqualitas, ac sibi soli dignissima individuæ deitatis! Unus homo ad (9) duorum imaginem et similitudinem fingitur : nec tamen in eo, quid cujus sit, invenitur. Si igitur in opere extraneo paritas sacra distingui non potesl; Deus in alio se inferior esse quemadmodum potest, quidquid enim uni ex duobus indiscrete in omnibus sibimel (10) similantibus detraxeris, cui detraxeris,

(11), nescis. 143 Il. Atille, cuijubetur, est, (12)inquis, inferior. Quid? quod inde non esse approbatur inferior : quia

quid sit Patris, quid Filii, in eo distinguere nequaquam liceat : ex quo argumentum non imbccille alversus Arianos sumitur. (10) Similo legitur apud Martialem lib. ii epigr. 55, et apud Marcellum Einpyricum c. 8. Sed apud \lar1ialem alii legunt simulo ; et Burmannus in Quintil. lib. vii. c. 10, et in Ovid. Metamorpli. lib. iii, v. 158, similare et assimilare Latine non recle dici contendit. At jam haec vox Zemomianorum codicum auctoritate satis vindicata videtur, qui similantibus a similo deductum aperte scribunt. Similantes autem sibimet in omnibus cum Zeno affirmat Patrem et Filium, quam procul absil a Semiarianorum sententia, qui similem substantiam I)ei Filium vocabant, ex toto contextu liquet. Dixit autem similantes, ut comparationi insisterei, quam ex homine ad Patris et Filii similitudinem condito instituerat : addens vero in omnibus ostendit aperte, similitudinem se admitterc perfectissimam omnium, cujusmodi est inter eos, qui unius ejusdemque substantiae sunt, uti sane Patrem et Filium esse pluribus in locis dissert. 1, indicatis c. 2, § 2, disertissime affirmat. (11) In editis nescio Codicum lectionem secuti suImus. (12) Mss. Wat. et Zen., inquit. 0bjectio h;ec est Arianorum celebris, cui duplex a Zenone responsio subjicitur, quam quidem utramque apud cæteros Patres invenire licet. Alii enim coiìfessi sunt pr;cceptum Patris ad Filium, quo tamen nihil aequalit;ili inter ipsos præjudicii creetur, ut cognosci pòtest ex Irenæo lib. iii, cap. 8; Tertulliano adversus Praxeam cap. 12; Origene t. ii in Jo. p. 61 edit. I}ueiii; Basilio l. de Spir. Sanct. c. 16; Cyrillo I. 29 Thesauri, p. 225; Athanasio l. de Decrelis Nicænæ Synodi ad ea ps. xxxiii verba : Ipse mandavit, et creata sunt; Mario Victorino I. i de Iterum creatione, ac tandem Hilario l. iv de Trinit. num. 16, quibus omnibus in locis et Patris præcipientis et Filii exsequenlis aperia sit menlio. Quomodo vero id sine Filii offensione sit, paucis recte explicat Zeno, cum non minus sit magna [acere, scilicet creare iuuudum, quod profecto solius Dei omnipotentis est, quam dicere, id est præcipere, ut mundus creetur. Neqiie hic notare prætermittimus Ililarium l. iii de Trinit. n. 12, videri quidem concedere inferiorem Patri Filium hoc nomine, quod Patri præcipienti obedivit. Et quis, inquit, non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut Patrem a Filio, ut eum qui miserit, ab eo qui missus sit, ut volentem ab eo qui obediat. At quam in sententiam appellet potiorem hoc loco Patrem, ut ne quid Filii divinitati et æqualitati detrahatur, ipse luculénter ex

' plicat in ps. cxxxviii, n. 17, inquieus : Est enim Pater

mujor Filio, sed ut Pater Filio, generatione, non gemere : quibus pariter concineiis Athanasius orat. ii in Arian. Patrem majorem Filio fateri non dubitat, non magnitudine aliqua, vel tempore, sed propter generatiomem ex ipso Patre. Ne quis tamen hac priuiia ex responsione cum æqualitatis pr.vjudicio Filium Patris ininistrum inferioremque conciperet, aliam responsionem Zeno sul)jicit, quam se priori illi præferre

unde processit, paterni- cordis est (13) exsecutor; A numquam bonis suis poterit uti securus : sunt enim

non enim minus est facere magna, quam dicere.'

Quamvis et quod dictum est a Patre, vel dici potest, quia Werbum est Filius, sine Filio non est : et quod factum est a Filio, vel fieri potest, sine dignatione paterna non est; quia Filius sine Patre non est, ipso dicente : Si non facio facta Patris, nolite mihi 144 credere: sed si mihi credere non vultis, factis credite: et cognoscite, quoniam in me est Pater, et ego in illo (Joan. x, 57 et 58). Constat ergo æqualem esse, (14) quod invicem se capit cum Spiritu sancto.

TRACTATUS II. De Genesi. Nisi quis hostem, a quo impugnatur, expugnet,

non obscure significat, quod scilicet ipse Filius, quatenus Verbum esu Patris, sit ipsum Patris mandatum, quo præceptum est, ut omnia fierent, et sit etiam vis illa, qua omnia a Patre per Filium condita siint. Hinc illa tract. iv l. ii : Quidquid enim Pater præcepit, ut fieret, Filius, utpote Dei virtus Deique sapientia, omnia illa opere mirifico ejus cum dicto complevit. Similiter alii Patres præcipiendi et obediendi formulas vel non probarunt omnino, vel eatenus probarunt, quatenus ipsum praeceptum et mandatum Patris idem Filius esse cognoscatur, creandi autem et faciendi exsecutio vim indicet Patris in Filio. Lege Athanasium orat iii in Arian., Cyrillum l. 1 in Jo. cap. 5, Hilarium l. iv, n. 27, et seqq. ac Augustinum, qui l. 11 de Genes. ad lil. c. 6, jussionis vocem reprehendit; et nihilominus tract. xxi in Jo. nec nou in libro contra serm. Arian. cap 5, ipsam Patris jussionem ipsum esse Patris Filium ostendit. Quanta cum brevitate et energia haec omnia Zeno complectitur! Vide quæ hanc eamdem in rem notabuntur tract. iv seq., aduot. 6, ubi Patris praeceptum exsecutionemque Filii iterum memorat, æqualitatem autem amborum insigni testimonio et argumento confìrmat.

(13) Qua auctoritale editores Weronenses scripserint excultor, ignoramus. Exsecutor autem quod in mss. et edit. Wem. legitur, innuit Filium eum fuisse, per quema omnia, quæ Pater voluit, creata sunt, de quo pleuius agetur tract. iv, ibique notabimus plura. Animadvertatur porro syntaxis, quæ sic construenda est : Quia est exsecutor paterni cordis, unde processit. Quod vero Filius ex Patris corde processisse traditur, spectat illud ps. xliv, v. 1 : Eructavit cor neum verbum bonum : hæc enim a Patre dicta de Filio antiqui aliquot Patres interpretati suut : unde Tertullianus adversus Praxeam c. 8: De quo Patre procedendo Filius factus est, primogenitus ut ante omnia genitus, et unigenitus ut solus ex Deo genitus proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et Pater ejus testatur : Eructavit cor meum, etc. Frequens hujus tes

[blocks in formation]

B

(1) multi, qui adserere conantur cliaos in principio fuisse, id est informem, indigestamque latentis naturæ congeriem, acervo quodam magnitudinis suæ per se 145 in se (2) manentem : postea vero Deum hanc diremisse, ex eaque constituisse mundum pariter et ornasse. Igitur si, ut volunt, Deus materiam, qua usus est, non fecit, sed æterna sit, ut ipse est; duo sunt (5) ergo principia, et quidem repugnantia : ac per hoc necessario requirendum nobis erit, (4) quid sil fortius de duobus, illud quod sensibile est, an quod caret sensu. Werum quis dubitet, illud fortius esse, quod sentit, quod sapit, quod cogitat, qnod (5) movet, quod movetur, quod mira providentia chaos ipsum, ut chaos non esset, effecit, quod ejus meubra

nymo in cap. 1, epist. ad Ephesios v. 4 eumdem cum Hermogene errorem adoptarunt. Seleucianos et f:ermianos eadem hæresi implicitos testantur Philastrius hæres. lv et ex ipso Augustinus haer. 59. Alios ejusdem erroris auctores memorat Procopius in Conmentario in Genesim, qui in ejus patrocinium Moysis verba in principio Geneseos posita deflexeruiit. Utrum hos perstringere voluerit S. antistes Zeno, non audemus affirmare. Imo potius arbiuramur eum appellare hoc loco poetas et pliilosophos Gentium, qui eumdem errorem jamdiu ante docuerant: hujus enim tractatus initio S. Zeno imitatus apparet Lactantium l. ii lnstit. cap. viii, ex quo non nulla iisdem fere verbis expressit, ut mox videbimus. Is autem Ethnicos tum poetas tum philosophos explorale appellal. De poetis primo sic: Neque audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusiomem rerum et elementorum ; postea vero Deum diremisse omnem illam congeriem, singulisque rebus eae confuso acervo separatis in ordinemque descriptis, instruacisse mundum pariter et ornasse; ex quibus Zenonem primam periodum scribenlem non nihil profecisse palam est. Ovidius l. 1 Metam. el Græci quidam poetæ h;ûc eadem perspicue docuere. Recitat porro Lactantius ex pliilosophis insigne M. Tullii testimonium, in quo ea expressa sententia traditur, et est fragmentum libri de Natura Deorum, qui vel mutilus ad nos pervenit, vel plane inlercidit : ubi tum ille non suam, sed alterius philosophi opinionem descripsisse videtur, cum aliiji rectam de mundi creatione sententiam tulerit. Vide Theodoretum de Hæresibus libro v, capite 6, et Sanctum Basilium homilia i in Ilexaimer.

(2) Ms. Tol., manente. ldem codex Dominum pro Deum, et diremsisse pro diremisse.

(3) Ergo abest a mss. Pomp., Zen. et Sp. Repugnantia porro cur appellentur hæc duo principia, dicemus adnot. seq.

(4) Hic quoque ex Lactantio non mulla sumpta videntur : sic enim is l. ii Iustit. c. 8, alio licei argumenti genere , quod tamen eodem fere recidit : Itaque aut Deus ex materia ortus est, aut materia ea, Deo. Quid horum sit verius, facile est intelligi : ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu (ob id S. Zeno hæc duo principia repugnantia vocavit). Potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo,.quod sentit , quod sapit, quod cogitat, quod movetur ; quæ postrema præsertim verba noster auctor usurpat.

(5) Putabit fortasse quispiam legendum essé, quod movet , quod non movetur, ut ne de eodem conu'aria tradi videantur. Similiter anima ex Platone apud Ambrosium ep. 34, n. 1, id esse dicitur, quod ip$um se movet, et non movetur ab alio. Sed sine conlradictione movet et movetur optime dixit Zeno spectans eam philosophorum sententiam , quam luculeuter exponit Cicero in Somnio Scipionis, ubi Deum rerum omnium principium probaturus, esse illum sta

« PoprzedniaDalej »