Obrazy na stronie
PDF
ePub

exuberant passim. Certe quod primum est, nemo eget, nemo invidet, nemo furatur, nemo rapit, nemo proscribit, nemo jugulat, moritur nemo: omnes felices, omnes unanimes, omnes immortales, omnes sunt semper æquales: quod unius est, omnium est, quod omnium, singulorum. Vultis scire, quæ illic beatitudo versetur? nemo suam vestem, nemo suas margaritas abscondit, nemo lapides pretiosos, nemo aurum, nemo argentum, et tamen (24) nullus timet furtum.

feris non potest denegare. Mera profecto vesania A tollitur, aut declinat: omnia bona, atque perpetua est beneficiis invidere natura. Alius inde rerum omnium captat annonam, aucupatur distrahendi tempus, minor in mensura, major in pretio negat se habere, quod distrabat, ut rogetur, ut jugulet: atque utinam incorrupta species venderetur. Ingemiscit præterea, si annus est sterilis, multo magis, si fertilis fuerit illic, quia parum distrahit, heic, quia non solus. Vultis scire, quantis sit tenebris obvolutus? irascitur Deo, si non semper fiat publicis luctibus dives. Bene bene, cum quis quærit aurum, invenit gladium.

85 TRACTATUS X.

De (1) Avaritia II.

V. Inter hæc nemo considerat conditionem fragilitatis humanæ, nemo hostem, nemo fiscum, nemo latronem, nemo domesticum, qui cognitione secreti est omnium pejor, nemo imminentes diei judicii B nam possit tam facile non amari est enim artifex

flammas, per quas omnes nudi transituri sumus. Solum colitur, de quo dictum est: Idola gentium argentum et aurum (Psal cxın, 4; Psal. cxxxiv, 15), pro quo quis aut jugulatur, aut jugulat. Vellem scire tamen, tanta ejus rabies quid voluptatis 84 habeat, suo cultori quid præstet? Febrem non exstinguit, morbos non discutit, vulneribus non medetur, dolores non tollit, mortem non repellit, nisi quod sanos occidit: nec manducatur aliquando certe, nec bibitur, nec (25) in inferno cum suo prædone descendet, solum quod oculos infelices inanemque conscientiam ad hoc in maligni fulgoris cupidinem diram spe potiundi præcipitat, ne gratis homo videatur occisus.

VI. Sed nos non ad avaros, sed de avaris sermonem fecimus, fratres: alioquin solis divinis exemplis C oportuerat perorare, esset si quis heic talis. Sed quia in vobis fides et pietas, quæ est idonea expultrix avaritiæ, manet atque gloriatur, digni estis universi aurum argentumque non tam habere, quam esse; nam vos estis aurum vivum Dei, Christi vos argentum, vos Spiritus saneti divitiæ, vos, si terrena metalla contempseritis, longe his vitæ vestræ thesaurus. Vobis auro constructa ætheria illa civitas destinata est: nulla intrare volentibus mora: patent duodecim portæ, habitacula præparata sunt infinita, nemo sit de mansione sollicitus. Certæ gloriæ nostræ insiguis res erit, si Dei civitatem felicitate nostri numeri fecerimus angustam. Itaque estote securi : nihil in illa deest umquam, nihil ab suo statu aut

detrimenti capiant in prædiis, vel ea augere cupien tes, vias omnibus patentes occupant, vel claudunt sepibus, ex quo fit, ne quis homo herbas tangat, vel sylvas adeat, seu etiam ne aquas in prædiis scaturientes attingat; quod animalibus ipsis prohibere potest nemo.

(23) In inferno pro in infernum aliis antiquorum probæ notæ Scriptorum exemplis confirmabitur adnot. 7, in tract. xvi, lib. 1.

(24) Mss. Rem., Tolent., Vat., Urbin., ullus non timet ferrum; ms. Pomp., nullus non timet portụm ; ubi tamen manu posteriori deleta est particula non. Edit. Ven., nullus non timet furtum. Vulgata lectio sententiæ magis congrua visa est.

TRACTATUS X.-,(1) Inscriptio edit. Ven. est hæc : De Avaritiæ insatiabilitate, el de mulierum superfluo cultu, et maritorum contemptu. tiunc autem tractatum

1. Avaritia quam facile arguitur ab (2) omnibus, uti

ac dulce malum, et hominibus universis semper infestum. Denique non habentibus divitias, habendi injicit cupiditatem habentibus (3) adimit satietatem. Ita omnes in rabiem una tempestate præcipitat, ut ubinam sit major, ignores. Est autem similis igni arida pabula depascenti, quæ nisi finiant, non finitur. Hanc mediocres fraudibus excolunt, divites (4) impotentia, judices gratia, diserti mercenaria ac duplici lingua, reges superbia, negotiatores astutia, inani pauperes voto, cultores Dei odio simulato, tota autem gentes universæ que nationes gladio. Per or bem totum vesana bacchatur, novis ac variis artibus fervens nunquam quieta, non die, non nocte, non bello, non pace: nunquam satura: lucrorum enormitate miserior. Novum calamitatis est genus, quod tantummodo crescit, senescere ignorat. Non illam parentum pietas frangit, non dulcedo liberorum, non conjugalis affectus, non cara germanitas, non jus amicitiæ, non tener pupillus, non dura viduitas, non miseranda paupertas, uon Dei contemplatio : ecce enim his omnibus, prout potest, variis artibus aut adulatur, aut nocet, si quid habuerint, tantum ut tollat. Cui autem parcat, quæ (5) et mori momentis omnibus, etiam frivolo ac turpi lucro, festinat.

II. Quid igitur miser homo (6) auri argentique metalli incensus vana cupiditate, vana cura torqueris? Quid talentorum magnas strues86conger is? Quid heic remausura, pervigil sollicitudine cassa, nec tibi ipsi inde aliquid concedendo, illibata custodis? Insuper

D ab auctore scriptum fuisse post an. 378, latius
probavimus dissert. 1, cap. 2, § 7.
(2) Mss. Pomp., Urbin., hominibus.

(3) Mss. Pomp. posteriori manu inserit non.

(4) Edit. Ven., et Ver. cum mss. plerisque, in potentia, Ms. Urbin., potentia; sed probe edit. Patav., impotentia pro immoderata potentia, uti apud Velleium lib. n, cap. 29, et ita apud Cornelium in Lysandro num 1, impotens pro præpotente.

(5) Notantur heic vel gladiatores, qui ob lucrum morti se se objiciunt, vel illi, qui eadem de caussa mari cum vitae discrimine se se committunt.

(6) Legendum videtur aurei argenteique metalli. In edit. Ven. et is. Pomp. perperam metallo. Paulo post strues congeris scripsimus ex ms. Rem. In cæteris et miss. et editis struis congeries. Dein pro cassa ms. Urb. cassas, Val. cassatur.

de inopia quereris, qui, quod habes, nescis. Quidquid A
feceris, nihil horum tecum ad inferna portabis; quod
enim naturæ est, de loco ad locum transferri potest,
ci autem subtrahi non potest. Denique aurum argen-
tumque penitus quod eruitur (7) magnopere terræ
visceribus, iterum celandum terræ mandatur: ete-
nim res est, quam habere falsum est gaudium, cer-
tissimum periculum publicare. Sed non opus est ire
per singula; cum uno exemplo noscantur universa
ejus mala, Propheta dicente: Idola gentium argen-
tum et aurum (Ps. cxш, 4). Unde apparet eum, qui
diligit aurum et argentum, non tantum Deos colere,
sed eorum mores et actus imitari, cujus rei facilis
probatio (8) est. Illa interim, quae nostra sunt, vi-
deamus.

(7) Magnopere pro magno opere, labore, etc., de quo B vide tract. vi, annot. 9,

(8) Legebatur in editis: est illa, cum interim, quam nostra sunt, videmus. Ut æquior sensus redderetur, interpunctionem mutavimus, delevinus cum ex mss. Rem et Pomp., quæ pro quam scripsimus ex edit. Ven., nam videamus: pro videmus sententia postulare visa est probatione, quæ facilis dicitur, omissa, transitus fit ad ea, quæ nostra sunt. In ms. Rem. pro est illa habetur et illa. Forte melius scribendum post est: Sed illa interim, etc.

(9) Mss. Pomp. et Urbin. alia ratione hanc sententiam efferunt sic: Qund, Christiane, si vera dicenda sunt, exsecraris in simulacris, colis in penetralibus tuis. In Zen. Quoque et in edit. Ven. non deside

ratur..

(10) Nummi aurei argenteique, qui monetæ in quotidianos usus impendendæ inserviebant. Regum id est imperatorum vultus habebant insculptos: unde addit Zeno, que si erogaveris, pecunia est.

(11) Simulacra non erant idola quædam vera in nummis sculpta, uti hunc locum perperam accepit cardinalis Baronius in adnot. ad Martyrologium secundæ editionis die 12 aprilis; sed nummos ipsos, qui vultus imperatorum aliaque signa nummis insculpi solita præferebant, simulacrorum nomine Zeno appellat; hi enim si non erogentur, ut de monetis fieri solet, sed serventur, uti per avaritiam fit idola jure vocantur ex illo psal. cxXXIII: Idola Gentium urgentum et aurum, etc. Ita Zeuo avaros idololatriæ Teos quodam modo convincit, eademque ratione tract. I, num. 6, idolum vocavit vestes pretiosas et ornamenta superba, quæ a quibusdam pro sacrosancto habentur.

C

(12) Antiquarum vestium luxum, auro partim intexto, partim assuto potissimum emicuisse, plurium auctorum testimoniis liquet. Antiquus auctor libri deBono pudicitiæ in Appendice Cypriani (nostræ edit. 1. IV, col. 826), auri insuti meminit. Pallium auro spar sum nominat Spartianus in Alexandro Severo, cum D tradit hunc imperatorem, ut luxum in auri usu coercerel, præcepi-se, ut sola regiae matronæ contentæ essent unico pallio auro sparso et cyclade, quæ sex unciis auri plus non haberet. Aureis etiam assutis loris, vel fasciis, quas galloni nostrates vocant, vestes fulgebant, quæ paragaudæ auratæ appellantur in Leg. xi de vest. oloveris, unde discimus fuisse paragaudas quoque sericas auro intextas. Plures autem ex his paragaudis adhibitas patet ex Vopisco, qui vestes dilores, trilores, id est binis, ternis, etc., loris, seu fasciis ornatas memorat. Chronicon Alexandrinum mentionem facit clavorum aureorum, quibus vestes erant distinctæ. Præter aurum in vestibus micans, aurum etiam e collo et in brachiis fulgebat, ut dicemus adnotatione sequenti et 16. Auro quoque

III. Aurum argentumque, (9) Christiane, si vera dicenda sunt, exsecraris in simulacris solis, non in penetralibus tuis; nam et illic aureis argenteisque innumerabilibus veluti templis tereti (10) moneta percussis inesse similiter Regum vultus signaque cognoscis; nihilque aliud distat, nisi quod in tua domo minuta sunt, in templo majora que si erogaveris, pecunia est, si servaveris (11), simulacra. Ancilla Christi falsum idolum respuis mihi crede, in te colis, cujus ornatum, cujus imaginem non deponis. Ad Ecclesiam Dei opere vario (12) totum inaurala corpus, exsecrabili 87 metallo procedis onusta, ubique delicata, sub (15) monilibus fortis. Denique ipso cultus (14) rigore in oratione non flecieris, non (15) manus tendis, tumidum monilibus pectus prosternere dedignaris. Sane (16) cervicem curvas,

ornata sandalia et crepida, adeo ut aureos clavos crepidis subjectos notaverit Plinius lib. xxxш, cap. 3, et Valerius Maximus lib. 1x, cap. 4. Hinc ergo intelligitur, qui totum inaurata corpus femina dici a S. Zenone potuerit.

[ocr errors]

(13) In editis pro monilibus male legebatur mollibus. Monile autem colli ornamentum proprie significat, ut liquet ex Virgilio Eneid. 1, 658, et Ovidio Metam. x, 264. Late tamen monilia uno sermone omnia ornamenta significant, inquit Hieronymus in cap. m Isa. v. 17. Indicat autem Zeno ornamentorum auri præcipue et gemmarum pondus, quo feminæ, etsi onerarentur, ut loquitur Ambrosius, lib. de Nabuth cap. 5, num. 23, Gaudentius, tract. 23 p. 161, et Hieronymus in epist. ad Latham; tamen ei ferendo fortes erant, quæ in cæteris delicatæ inveniebantur : unde et auctor operis de Bono pudicitiae (nost. Patrol. t. iv, col. 826, Append. Cyprian.): Mulieres, inquit, ad omnia delicatæ, ad vitiorum sarcinas (de gemmis et cætero femineo ornatu loquitur) fortiores sunt viris. (14) Rigor pro corporis immobili statu; heic autem rigorem ex auro, quo feminæ onerabantur, præsertim effluxisse, colligimus ex Lampridio, qui de Severo ait: In linea autem, id est interula lini, aurum mitti etiam dementium judicabat, cum asperitati adderetur rigor. Lineæ interul clavabantur purpura vel auro has clavi purpurei reddebant asperas; unde ipse Severus lineis interulis purpuram adhibere noluit, hanc rationem afferre solitus: Si lintei idcirco sunt, ut nihil asperum habeant, quid opus et purpura? aurei vero clavi reddebant insuper rigidas; unde idem Severus dementes judicabat eos, qui non contenti asperitate purpuræ, auro præterea utebantur, ut sic ad asperitatem rigor accederet. fiuc etiam pertinet illud Virgilii lib. 1 Æneid. vers. 649:

Pallam signis auroque rigentem:

ex quo satis rigor auri proprius colligitur unde auctor libri de Bono pudicitiæ loco nuper laudato, postquam aurum vestibus intextum reprehendit, Quid, ait, inter fila stamina delicata, rigida faciant metella? Rigorem porro mulieram, qui a Zenone tribuitur auro, Ambrosius, lib. 1de Virgin. cap. 9, perpulchre videtur depingere, cum illas pomparum ferculis similes incedere animadvertit.

(15) Notetur mos antiquus sustollendarum in oratione manuum, uti nunc sacerdotes inter missarum solemnia faciunt. Vide Tertullianum de Orat. Auro manus oneralas, ne sustolli facile possent, ex Ambrosio, item cognoscimus 1. de Nabuth. cap. 5, n. 25.

(16) Haec satis innuunt mirificum auri pondus, quod e mulierum collo pendebat, quibus concinens Ambrosius 1. de Poenitent. cap. 9, num. 88: Videas feminas margaritis onerare aures, curvare cervices, quas bene Christo, non auro curvarent. Lege Clemen

non religione, sed pondere. 88 Quando (17) exomo- A animam, quam pecuniam. Inde est, quod justitia,

logesim facies, quæ plus pro ornatu es, quam pro salute sollicita? Quid autem a Deo impetrare te posse credis, quæ eum per id, (18) per quod irascitur, deprecaris? Aperi tandem oculos cordis, iuvenies te insultare potius, quam rogare. Postremo, fratres, non potest timere maritum, quæ non timet Chris

tum.

IV. Inde est, quod conjuges nuptiali sanctissimo repugnantes jugo, pro se quisque nitentes, amore videlicet nimio, (19) hæreditatem captat alter alterius ; quod parentes filios, filii parentes oderunt, quod amicitia magis in facie adludit, quam in cordibus commoratur quod omne genus humanum suo interitu suisque calamitatibus delectatur, viliorem habens

tem Alexandrinum lib. 1. Pædag. cap. 12, et Com- B modianum Instruct. 60.

(17) Isthac vox L tinis litteris scribitur in mss. et cum in vulgari ad populum sermone latinitate donata sit, scribi debuit Latine, non Græce, ut in editis babetur. Plura de hac voce, quae poenitentiam et confessionem peccatorum significat, disserentur adnot. 40, in tract. XIV, lib. I, ubi S. episcopus exomologeseos iterum meminit.

(18) Per deest in ms. Pomp.

C

(19) Heredipete hi vocantur a Petronio Arbitro c. 124. Hujusce generis homines non solum SS. Patres damnarunt, sed ipsi etiam ethnici, inter quos Tullius lib. 1 Offic. Mihi quidem, inquit, etiam veræ hæreditates non honestæ videntur, si sint malitiosis blanditiis officiorum, non veritate, sed simulatione quæsitæ ex quibus in eos, qui hæreditates aucupio quærunt; similiter invehitur S. Ambrosius, lib. In de Offic. cap. 9, num. 58. Qua vero arte conjuges, præsertim a conjugibus hæreditatem captare hoc Zenonis ævo solerent, conjici potest ex eo, quod coævus auctor Ammianus Marcellinus hac eadem in re de Romanis prodit, lib. xxvш, cap. 4: Uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urgere et maritus instanter : et periti juris (id est qui testamenti formam suggererent) altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter ejus æmulus in triclinio, repugnantia tractaturi; iisdemque subseruntur genitalium extorum interpretes controversi, hinc præfecturas profusius largientes, et sepulturas divitum matronarum; inde ad exsequías virorum jam jam adventantes necessaria parari oportere innuentes. Itaque alter conjux ab altero hæreditatem ita captabat, ut singuli advocarent et jurisperitos, qui contraria tractarent, et aruspices extorum interpretes, qui singulis spen afferrent fore, ut alter conjugum citius moreretur. Aliam artem indicat Hieronymus in epist. ad Furiam: Scribuntur tibi nunc sponsales tabulæ, ut postmodum testamentum facere compellaris. Simulabitur mariti in- D firmitas, et quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet. Lucianus, in Dialogis mortuorum alienis verbis, et Quintilianus, declam. 525, aliam aliorum captande hareditatis rationem insinuant, cum scilicet alteri alter testamentum ostendebat, quo ipsum instituerat hæredem, ut idem plane ab ipso secum esse fac.endum moneretur.

(20) Ms. Rem. et edit. Ven., intuemur. Mss. Pomp., Val., lætantur. Urbin., lætentur. Tolent. lactantur. Vobis, etc. Editionis Veronensis lectio placuit; tametsi et ins. Rem. editionisque Ven. scriptura non displiceat.

(21) Capti in bello a barbaris post Hadrianopolitanam pugnam an. 578, hic indicari videntur; de quibus Ambrosius, lib. 11 de Offic. n. 70. Sed de hoc plura dissert. 1, cap. 2, § 8, disputata invenies.

honestas, pietas, fides, veritas perit; quod Deus ipse momentis ommibus patitur contumeliam, cujus præcepta contemnuntur, cui cultus, cui amor mundi præponitur, quodvis etenim piaculum, scelus, dedecus, nefas libenter admittit, cujus præcordia im. placabilis cupiditas pestifera flamma repleverit.

V. Sed hæc non ad vos, fratres, quorum largitas provinciis omnibus nota est, quorum pia semina totius quodam modo orbis per 89 membra (20) jactantur. A vobis multi (21) redempti, multi (22) edictis feralibus liberati, multi (23) conditionibus duris exsuti gratias agunt. Vestræ domus peregrinis omnibus patent; sub vobis vivus (24) mortuusque diu nunquam visus est nudus. Jam pauperes nostri alimenta rogare

(22) Edicta feralia passim apud scriptores sunt edicta, quibus mors inferenda mandabatur. Sic edicta feralia iniqui regis a S. Gaudentio serm. xvi, pag. 194, dicuntur Diocletiani edicta, quibus persecutio in Christianos decreta fuit. Simili sententia S. Cyprianus, epist. 52, ad Antonianum, et epist. 56 tad Thibaritanos (nostræ ed. tom. IV, col. 349) edicta feralia contra Christianos lata commemorat. Vide etiam Macrobium Donatistam in Appendice Optati pag. 308, edit. Dupinii. Ferale decretum vocat Ambrosius, tom. 1, p. 252 edit. Benedict. Hinc Salmasius in notis ad Capitolinum in vit. Antonini Pii p. 64, Zenonem tamquam persecutionibus paganorum corvum de iis edictis loqui putat, quibus jubentur Christiani Diis immolare. At cum S. Zeno sub christianis imperatoribus sæculo quarto floruerit, ut ostendimus dissert. 1, cap. 2 et 3, jam de aliis edictis feralibus heic sermonem esse convincitur. Lucifer quidem Calaritanus, in libro de moriendo pro Dei Filio, pag. 246, t. 4 Biblioth. PP. edicta feralia appellat; at ea non edita meminit, sed potius ad præferendam recta fidei fortitudinem, Constantium Arianis faventem ad ea edenda quodam modo excitat. Adhuc addas constituendo sæviores carnifices, ferociores ultores, qui devotos Dei milites adversus edicta feralia tua resistentes.... possmi vel gladio invadere, vel crucifigere, vel igni torrere, vel quolibet inaudito genere pœnarum viscera nostra ac membra laniare. Verum etsi persecutiones aliquot sub hocce Arianorum tempus in Catholicos motas, in quibus alii mortem oppetiere, ali exilio muftati suni variisque suppliciis vexati, pluribus os tendimus laudata dissertatione: nihilo tamen minus non edicta feralia hisce in persecutionibus lata, quæ nullis largitionibus declinare Catholici poterant, sed alia in captivos jam memoratos alicubi edita Zenonem spectasse, ex toto contextu credimus. Equidem S. Ambrosius, lib. 1 de Offic., n. 70, inter liberalitatis opera recenset subtrahere neci homines: loquitur autem de captivis apud barbaros, quorum nonnulli, nisi redimerentur, morti subjiciebantur. Vide num. 137 ejusdem lib. 11 de Officiis.

(25) Duris supplevimus e ss. Tolent., Pomp., Vat., Urbin., Zen. et edit, Ven., Conditio autem dura improbi captivorum labores, quibus isti opprimebantur, nuncupari videntur; quam sane in sententiam auctor tract. 57. Hebræos a Rege Pharaone duris conditionibus, id est laboribus improbis in Ægypto vexatos affirmat. In eamdem rationem servitus quoque conditio appellata invenitur, quod servi dura laborandi conditione in servitutem emerentur. Hine Arnobius, lib. m, servitutis conditionem imponere; ex quo explicatur illud Tertulliani de Idololatria cap.12, conditionalis eram, id est certis operibus ex conditione servitutis eram addictus.

(24) Mortuorum cadavera veste aliqua obvolvere, ne nuda sepelirentur, religioni semper fuit. Eccles.

non norunt. Jam viduæ atque inopes testamenta A cludit, orbem totum, si possit, ut rapiat. Vultis conficiunt. Plura ad laudem hujus beatitudinis 90 scire, quale calamitatis sit genus? sane plus in eum, vestræ possem dicere, nisi essetis mei. Unum ta- qui eam dilexerit, sævit: quam qui vicerit, habebit men præ gaudio tacere non possum, fenerando pau- vitam æternam. peribus, omnes copias (25) avaritia subactas vestrum sine invidia transfertis in censum. Quid enim esse potest ditius homine, cujus profitetur Deus se esse debitorem? qui est benedictus in sæcula sæculorum. TRACTATUS XI.

De (1) Avaritia III.

I. Recte, fratres, sicut (2) audistis, Deus odit avaritiam est enim libido profunda, cupiditas caca, tempestas insana, rapacitas sine fine, sollicitudo sine requie, ad sua numquam perveniens vota, quia satiari non novit: fidem frangit, charitatem negligit, B justitiam negat (3), non cognoscit affectus, jura di– vina contemnit, humana versutis argumentis exXXXVIII: Fili, in mortuum produc lacrymas... contege corpus illius. De hoc eodem ritu apud Gentes quoque celebri vide Lactantium, J. n, c. 4, Appuleium, in Floridis, lib. 1; Arnobium, lib. v; Juvenalem, Satyr. m, et alios. De Christianis autem illud Prudentii accipi solet, quo et genus, et colorem vestis usitatum prodit:

Candore nitentia claro

Prætendere linea mos est.

Lege Hieronymum in vita S. Pauli primi eremitæ.

(25) March. Scipio Maffeins, tom. 1, Veronæ illustrate lib. vi, pag. 408, in-8°, hunc locum in Veronensium liberalitatis commendationem recitans legendum putat avaritia subacta.

TRACTATUS XI.—(1) Edit. Ven. hanc inscriptionem habet: De avaritiæ malis. Brevis fortasse nimium hic tractatus videbitur, ut tractatus fragmentum potius quam tractatus appellandus sit. Sed cum sermo ex ini io et fine satis appareat integer, brevitas autem aliquorum Zenonis tractatuum aliunde constet, nihil affirmare audemus.

(2) Si hoc verbo sermones contra avaritiam superius recensiti non indicantur, profecto innuitur præmissa sacræ Scripturæ lectio, in qua avaritia Deo od.bilis inculcata fuerit.

(5) Non abest a mss. Tolent. et Vat. et in edit. Ven. At in ms. Urbin. nescit pro non cognoscit.

TRACTATUS XII.—(1) Sacræ legis nomine indicatur sacra Scriptura, quan nonnullos Ethnicorum impugnasse exploratum est. Patricius Junius in adnotationibus ad Epist. 1S. Clementis ad Cor. n. 47, scite notavit, Evangeli vocem nonnumquam ita fuisse usurpatam, ul non solum Evangelia proprie dicta, sed alios quoque Novi Testamenti libros complectatur: qua ratione S. Clemens loco allegato Evangelium vocal primam Pauli epist. ad. Cor. et similiter S. Gregorius Nyssenus ad Theophilum Alexandrinum contra Apollinarem scribens, locum ex epist. Joannis eodem Evangelii nomine appellat: idemque confirmat Cotelerius, ex l. 1 Constitutionum apostolicarum, c. 5, et ex Origene, in præfatione comment. in Joannem, et in comment. ad c. xxi, Matth. v. 45. Sic pariter non Pentatheucum tantummodo Moysis, sed universum TestamenLim vetus legem vocari palam est ex illo Joannis x, v. 34, ubi lex appellatur locus psal. LXXXI: Nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixi dii estis? et e. xv, v. 25: Sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, ex psal. xxxiv, v. 19. Similiter Paulus (I Cor. XIV, 24), Isaiæ locum allegans, In lege scriptum est, inquit. Et hoc autem Zenonis testimonio totam non tam Veteris, quam Novi

D

C

91 TRACTATUS XII.

De Spiritu et Corpore.

I. Si quis studio vel noscendæ, vel (1) impugnandæ sacra (2) legis naturae nativitatis Moysi librum lectitando sæpius (3) replicaverit; fortassis, ut sunt ingenia, quotidie quæ videmus, versutis contentionibus 92 læta, de Apostoli dicto calumniosam nobis inferat quæstionem, qui ait: Primus homo e limo terræ, secundus e cœlo (I Cor., xv, 47) : dubium (4) cum non sit, unum hominem tantum e limo terræ a Deo fictum, eique ejus ex latere mulierem conjugale solamen (5) excussam (Gen. 11), a quibus omne genus manavit humanum; cœlestem vero (in Testamenti scripturam sacræ legis nomine appellatam discimus, cum Ethnicorum quidam, qui hic ab eo perstringuntur, non Vetus modo, sed Novum etiam Testamentum pari conatu impugnare niterentur. Similiter quidem tract. Ir præsentis libri n. 2, duplex Pauli testimonium auctor allegaturus ex Testamento Novo, sacram legem appellat, inquiens: Quod etiam sacræ legis testimoniis probare non desinam, cujus ista sunt verba; et mox duo apostoli testimonia subjicit. Ethnicorum porro in impugnandis utriusque testamenti libris studium impendentium, quos respicere Z no potuerit, si quæras nomina, præter Celsum, Porphyrium, et Julianum, qui contra sacras Scripturas stylum acuisse memorantur a S. Hieronymo in præfatione ad librum de Scriptoribus Ecclesiasticis et in opere de Optimo genere interpretandi, c. 5, Lactantius, I. v Divinaram Institutionum c. 3, nominat quemdam Ethnicum persecutionis auctorem, qui duos libellos ad Christianos scripsit, in quibus, inquit, ita falsitatem Scripturæ sucræ arguere conatus est, tamquam sibi esset contrariu. Nam quædam capita, quæ repugnare sibi videbantur, exposuit, adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina esse videatur. Ex libello autem de Mortibus persecutorum c. 16, intelligimus hunc persecutionis auctorem esse llieroclem, qui Diocletiano excitandæ in Christianos persecutionis auctor fuit. Utrum vero ex his quempiam S. Zero perstrinxerit, an alium aliquem, ex quo etiam excerpta fuerit objectio, quae inter Geneseos et Pauli textus ingeritur, et ab auctore dissolvitur, definire non li

cet.

(2) Nativitatis librum Zeno dixit pro libro Geneseos, cujus Moyses auctor fuit et si naturæ nomen non ad legis, sed ad nativitatis librum refertur, S. Zeno significare profecto voluit, loqui se de ea Geneseos parte, in qua naturæ origo describitur; ad quam sane partem spectant, quæ de creatione primi hominis disseruntur. Philastrius, cap. 108, eumdem Geneseos librum allegat hoc titulo, qui a Zenoriano non multum discrepat: In libro creaturæ mundi, id est in Genesi; et iterum cap. 79, In libro Geneseos, id est creaturæ mundi. Moysei pro Moysis in mss. scribitur.

(5) In editis et mss. nonnullis replicavit replico autem pro legere et evolvere usurpavit Cicero in orat. pro Sylla c. 9 et alibi.

(4) Edit. Ven. dubiumque non ; ceteræ editiones et aliqui codices dubium quoque. Sententiae autem magis congruum existimavimus cum scribere pro quoque. vel que.

(5) Aliqui codices excussum.

Genes.) ibidem nec memoratum, nec factum posse A quasi quamdam futuri humani generis domum, (14) doceri, nec natum. Huc accedit etiam ipsa præpostera memoratio: quoniam res est disconveniens et absurda, ut secundus sit immortalis, et qui mortalis est, primus cum immortalitas in se ordinem temporis non recipiat, mortalitas capiat: vel si coelestis est primus, quid opus erat, ut fieret quoque terrenus? Simile dictum Evangelicum illud consentanea potest argumentatione pulsari; scriptum est enim : Nemo adscendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, filius hominis, qui erat in cælo (Joan. 1, 13). Quomodo filius hominis, vel cujus hominis nasci posset in cœlo, ut de cœlo descenderet, cum humanitatis a cœlo et possessio longe dimota sit, et natura? Age excita sensum, (6) lector, invenies veritatem. Qui erat in cœlo, de cœlo descendit: qui descendit, B monitus, eum propriæ voluntati commisit. At lividus

ipse est, et qui ascendit in cœlum filius hominis, qui erat in cœlo (Ephes., Iv, 9, 10), filius hominis vocabulo, non natura: non enim bis carnem induit Do minus sed sic oportuit prædicari, quia primo ante quam esset, (7) quod se fieri voluisset, tam figura, quam oraculis frequentibus (8) publicavit. Igitur Dei filius ad ineffabilem originem pertinet, hominis ad (9) sacramentum; cujus sacramenti arcanum evidenti ratione, quasi quadam clavi, aperire conabor: ut (10) et providentiam Dei, et vim consociationis carnis et anima, et hominis summum bonum ubinam sit constitutum, quivis facillime possit agnos

cere.

II. Posteaquam Deus, fratres, hunc mundum,

(6) Lector, qui heic appellatur, ille intelligendus est, de quo initio tractatus est sermo, qui nimirum sacros libros lectitando sæpius replicavit.

(7) Edit. Ven., quid si fieri.

(8) In edit. Veron. et inss. Tol. ac Zen., publicatur in Urb., prædicatur. Correximus ex mss. Rem., Pomp. et edit. Ven.

(9) Sacramentum hoc loco aperte incarnationem Verbi significat. Vide tract. I adnot. 54.

(10) Addidimus et ex mss. et edit. Ven. (11) Mss. Rem., Tol., Pomp., non multipliciter, male.

(12) In hoc tractatu scribendo videtur S Zeno ob oculos habuisse Lactantium, cujus ex libris Institu tionum aliquot sententias totidem quandoque verbis huc conjecit: modo ne ex diuturna lectione infixis in Zenonis animo Lactantii sententiis, illi nec animadvertenti exciderint, dum hunc tractatum scriberet. Singula, quæ imitationem aliquam præferunt, diligenter in adnotationibus signare operæ pretium duximus. Præcipuus autem locus est hic, in quem modo animadvertimus: sic enim Lactantius, lib. II, cap. 10 Tum fecit ipse Deus sibi simulacrum sensibile atque intelligens; id est ad imaginis suæ formam, qua nihil potest esse perfectius, hominem figuravit ex timo terræ. Simulacrum autem hoc sensibile, id est quod sentit (utroque enim modo tum pro eo, quod sentit, tum pro eo quod sentitur, sensibile accipitur), et intelligens est anima, non autem corpus, de quo plura S. Zeno luculenter disseret lib. 1, tract. 19.

(13) E proprio fonte spiritus sui supplevimus ex mss. et edit. Ven. Non tamen idcirco animam divinæ naturæ portionem a Deo veluti præcisam auctor credidit, quam alibi a Deo infundi et creari perspicue docuit, quamque paulo post Dei simulacrum appellat; sed cum ex Scripturæ formula Deus eam inspi

multipliciter aptatum distinctumque elementis, opibus, animantibus, alimoniis, utilitatibusque diversis, magnis et plurimis, habitatori ulla ne querela subesset, solertia mira perfecit; 93 tune ad imaginem et similitudinem suam (Gen., 1, 2) (12) fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intelligens: sumpto quippe limo terræ hominem figuravit, eique animam qua spiramus, infudit (13) e proprio fonte spiritus sui cui ab (14) humo homo nomen imposuit: credo, sicut res ipsa docet, ut contemplatione opificis ac materiæ, semper suum et vereretur et veneraretur artificem. Post hæc subjecit ei omnia bona mundi(Gen. 11): et quia erat jam sapientia conditus, sensibus stipatus eligendi mortem vitamve, præcepti eruditione com

:

ille (15) criminator, qui, quod sensim serpat, serpentis nomen accepit, detestabili accensus invidia, eum, quia per se non valebat, aliena forma blanditus, per mulierem transgressionem præcepti Dei persuadendo miserabiliter jugulavit et exinde (16) hæreditaria conditione confectum, uniformiter interibat omne genus humanum. Nec fuit ullus 94 ulliusque solatii locus nam hominem vivum, ut adhuc usque, consumebat labor, gemitus, impietas, dolor, ægritudo, miseria mortui quippe corpus figuramque illam florentissimam edax in æternum terra delebat: animam quoque ferabilibus tenebris (17) relegatam perpetui carceris pœna perpetua implacabilis affligebat infernus. Non superi, non inferi parcebant simula

Crasse dicatur, e proprio divini spiritus fonte infusam affirmavit. Simili formula Lactantius, lib. n, cap. 12. n. 5 Ficto enim corpore spiravit ei animam de vitali fonte spiritus sui: ex quibus Zenonem ebibisse nihil ambigendum videtur. Idem vero Lactantius, qui creationem animæ pluribus in locis acriter et diserte propugnat, lib. vii, cap. 5, paulo durius scripsit : Deus spiritum suum terreno corpore induit et involvit.

D

(14) Haec etymologia deducta fuit ex Lactantio, qui lib. 1 Instit. c. 10, n. 3.: Homo, inquit, nuncupalus est, quod sit factus ex humo: et rursus de Ira Dei c. 10, n. 43: Corpus hominis ex humo factum, uude homo nomen accepit. Subscribunt huic etymologiæ Ambrosius, 1. I de Offic. c. 3, n. 16; Isidorus, I. II Orig. c. 1, eamque adversus Quinctilianum defendit Vossius Etymolog. v, homo, nec non Coelius Rodiginus, lib. 1 Lection. antiq. c. 10. Vide etiam Andream Masium, in præfat. ad commentarium in Josuæ librum p. 4. Hæc cadem etymologia probatur in antiquo tractatu de Lazaro, quem inter Zenonianos editum in appendicem rejecimus, et Potamio catholico episcopo tribuendum in præfatione probabiliter ostendemus.

(15) Similem sententiam paulo aliter Lactantius, lib. Instit. c. 12, n. 17: Criminator ille invidens operibus Dei, omnes fallacias èt calliditates suas ad decipiendum hominem intendit: ex quibus sane vox criminator a Zenone petita videtur. Post pauca pro accepit ms. Pomp. habet accipit.

(16) Egregium hoc pro peccati originalis traditione testimonium, quod quidem peccatum hæreditaria conditione contractum, omnium pœnarum hujus vitæ est caussa, nec non perpetua inferni pœna luendum erat, nisi Dei Filius nos redemisset. (17) Ms. Pomp. religatam.

« PoprzedniaDalej »